Skip to content

Chapter 1 · 1 of 2

On the Morals of the Catholic Church

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

LIBER PRIMUS. DE MORIBUS ECCLESIÆ CATHOLICÆ.

Principio constituit Augustimus mores illos quibus in Ecclesia sancte viYilur, ad summum hominis honum, hoc esi Deum, re'erri oportere. Tum summo in eum amore cootendendam, idque dogma esse in catholica Ecclesia utriMque Testamenti auctoritate confirmatum. Quatuor virtutes ex vario quodam amoris Dei affectu dictas osieudit. Agit de officiis charitatis erga proximum; ac refert demum exemj la continentiæ et morum vere christianorum, quæ in Ecclesiae catholicæ alumnis eluxerunt. ,

CAPUT PRIMUM. — Quomodo detecturus sit fucos Manichæorum. Duo quibus fallunt Manichæi.

I. In aliis libris satis opinor egisse nos quemadmodum Manielneorum invectionibus, quibus in Legem, quod Velus Testamentum vocatur, imperite atque impie feruntur, seseque inter imperitorum plausus, inani jactatione ventilant, possimus occurrere : quod breviter ctiam hic commemorari a me pote. Quis enim mediocriter sanus non facile intelligat, Scripturarum expositionem ab iis petendam esse, qui earum doctores se esse profitentur ; fierique posse , imo id semper accidere, ut multa indoctis videantur absurda, quae cum a doctioribus exponuntur, eo laudanda videantur, et eo accipiantur aperta dulcius, quo clausa difficilius aperiebantur? Hoc fere in sanctis Veleris Testamenti libris evenit , si modo ille qui eis offenditur, doctorem potius eorum pium, quam impium laceratorem requirat, priusque studio quae. rentis, quam temeritate reprehendentis imbuatur. Nec, si ea discere cupiens, in aliquos forte inciderit vel episcopos vel presbyteros, vel cujuscemodi Ecclesiae catholicae antistites ct ministros, qui aut passim caveant nudare mysteria, aut contenti simplici fide, altiora cognoscere non curarint, desperet ibi scientiam esse veritatis, ubi neque omnes a quibus quæritur docere possunt, neque omnes qui quærunt discere digni sunt. Et diligentia igitur et pietas adhibenda est : allero fiet ut scientes inveniamus; altero, ut scire mereamur.

i. Sed quoniam duae maxime sunt illecebrae Manichaeorum , quibus decipiuntur incauti, ut eos velint habere doctores ; una, cum Scripturas reprehendunt, vel quas male intelligunt vel quas male intelligi volunt; altera , cum vitæ castae et memorabilis cunt!nentiæ imaginem praferunl: hic liber congruentem catholic:e disciplinæ sententiam nostram de vita et moribus continebit, in quo fortasse intelligetur et quam sit facile simulare, et quam diflicile habere virtulem. Ello. sane modum tenebo, si potero, ut neque in illorum morbos, qui mihi sunt notissimi, tam graviler invehar , quam illi in ea quae ignorant; sanari enim eos potius, si fieri potest, quam oppugnari volo. Et ca de Scripturis assumam testimonia, quibus cos necesse sit credere, de Novo scilicet Testamento, de quo tamen nihil proferam eorum quas solent immissa esse dicere , cum magnis angustiis coarctantur; sed ea dicam , quæ et approbare et laudare coguntur. Nec omnino ullam relinquam testem sententiam productam de apostolica disciplina, cui non de Veteri Testamento similem comparem; ut si evigilare tandem, deposita pertinacia somniorum suorum, et in christianæ fidei lucem aspirare valuerint v animadvertant et qnam non sit christiana vita quam ostentant, et quam sit Christi Scriptura quam lacerant.

CAPUT II. — Rationibus prius agit, obsequens vitiosæ Manichæorum consuetudini.

3. Unde igitur exondiar? ab auctoritate, an a ratione ? Naturæ quidem ordo ita se habet, ut cum aliquid discimus, rationem præcedat auctoritas. Nam infinna ratio vidcri potest, quæ cum reddita fuerit, auctoritatem postea, per quam firmetur, assumit. Sed quia caligantes hominum mentes consuetudine tenehrarum, quibus in nocte peccatorum vitiorumque velantur, perspicuitati sinceritatique rationis aspectum idoneum intendere nequeunt; saluberrime comparatum cst, ut rn lucem vcritntis aciem titunantem veluti ramis humanitatis opacata inducat auctoritas. Sed quoniam cum iis nobis res est, qui omnia contra ordinem et sentiunt, et loquuntur, et gerunt, nibilque aliud maxime dicunt, nisi rationem prius esse reddendam , morcm illis gcrain; quod fateor in disputando vitiosum esse, suscipiam. Delectat enim me imitari, quantum valeo, mansuetudinem Domini mei Jesu Christi, qui etiam ipsius mortis malo, quo nos exuere vellIt, indutus est.

CAPUT III. — Beatus qui eo fruitur quod hominis optimum est. Hominis optimum quid. Duce condiliones summi boni: 1a ut nihil eo melius sit; 2a ut tale sit, quod non amittat invitus.

4. Ratione igitur quaeramus quemadmodum sit homini vivendum. Beate certe omnes vivere volumus ; neque quisquam est in hominum genere, qui non huic sententiae, antequam plene sit emissa, consentiat. Beatus autem, quantum existimo, neque ille dici potest, qui non habet quod amat, qualecumque sit; neque qui habet quod amat, si noxium sit; neque qui non amat quod habet, etiamsi optimum sit. Nam et qui appetit quod adipisci non potest, cruciatur; ct qui adeptus est quod appetendum non est, fallitur; et qui non appetit quod adipiscendum esset, aegrotat. Nihil autem istorum animo contingit siue miseria ; nec miseria et beatitudo in homine uno simul habitare consueverunt: nullus igitur illorum beatus est. Quartum restat, ut video, ubi beata vita inveniri queat; cum id quod est hominis optimum, et amatur, et habetur. Quid enim est aliud quod dicimus frui, nisi praesto habere quod diligis? Neque quisquam beatus est, qui non fruitur eo quod est hominisoptimum; nec quisquam, qui eo fruitur, non est beatus. Praesto ergo esse nobis debet optimum nostrum, si beate vivere cogitamus.

5. Sequitur ut quæramus quid sit hominis optimum, quod profecto deterius esse quam ipse homo non potest. Quisquis enim quod seipso est deterius, sequitur, fit et ipse deterior. Oportet autem omnem hominem id quod optimum est sequi. Non est igitur homine deterius hominis optimum. Fortasse tale aliquid erit, quale ipse homo est? Ita sit sane, si nihil est homine melius, quo perfrui possit. Si autem invenimus aliquid quod et homine sit excellentius, ct praesto esse amanti sese homini possit; quis dubitaverit homini ad id nitendum esse ut beatus sit, quod eo ipso qui nititur, manifestum est esse præstantius? Nam si id est beatum esse, ad tale bonum pervenisse quo amplius non potest, 4d est autem quod dicimus optimum; quo tandem pacto potest in ea definitione includi , qui ad summum honum suum nondum pervenerit? aut quomodo summum est, si cst aliquid melius quo pervenire possimus? Hoc igtur si est, tale esse debet quod non amittat invitus. Quippe nemo potest confidere de tali bono, quod sibi eripi posse sentit, etiamsi retinere id amplectique voluerit. Quisquis autcm de bono quo fruitur non collidit, in tanto timore amittendi beatus esse qui potest ?

CAPUT IV. — Homo quid.

6. Quæramus igitur quid sit homine melius. Quod profecto invenire difficile est, nisi prius considcrato atque discusso quid sit ipse homo. Nec nunc definitionem hominis a me postulandam puto. Illud est magis quod mihi hoc loco quærendum videtur, cum inter omnes pene constet, aut certc, id quod satis est, inter me atque illos cum quibus nunc agitur hoc conveniat, ex anima et corpore nos esse compositos, quid est ipse homo, utrumque horum quæ nominavi, an corpus tantummodo, an tantummodo anima. Quanquam enim duo sint, anima et corpus, et neutrum vocaretur homo, si non esset alterum (nam neque corpus homo esset, si anima non esset; nee rursus anima homo, si ea corpus non animaretur); fieri tamen potest ut unum horum et habeatur homo et vocetur. Quid ergo hominem dicimus? animam et corpus, tanquam bigas vel centaurum? an corpus tantum, quod sit in usu animæ se regentis; tanquam lucernam, non ignem simul et testam, sed testam solam, tamen propter ignem appellamus? an nihil aliud hominem quam an imam dicimus, scd propter corpus quod regit, veluti equitem non simul equum et hominem, scd hominem solum, ex co tamen quod regendo equo sit accommodamus, vocamus? Difficile est istam controversiam dijudicare; aut si ratione facile, oratione longum est: quem laborem ac moram suscipere ac subire non opus est. Sive enim utrumque, sive anima sola nomcn hominis teneat, non est hominis optimum quod oplimum est corporis; sed quod aut corpori simul et animæ , aut soli animae optimum est, id est optimum hominis.

CAPUT V. — Hominis optimum non quod solius corporis, sed quod animæ optimum eat.

7. Corporis autem si quaerimus quid optimum sit, id certa ratio cogit fateri, per quod fit ut sese corpus quam optime habeat. Nihil est autem omnium quæ vegetant corpus, anima melius atque praestantius. Est crgo summum corporis bonum, non voluptas ejus, non indoloria, non vires, non pulchritudo, non velocitas. et si quid aliud in bonis corporis numerari solet, sed omnino aninia. Nam et ista quae commemorata sunt, præsentia sui exhibet corpori, et quod antecellit omnibus, vitam. Quamobrem non videtur mihi anima esse summum hominis bonam, sive animam simul et corpus, sive animam solam hominem dicimus. Ut enim corporis summum bonum id invenit ratio, quod est corpore mclius, et quo ei vigor et vita praebetur: ita sive corpus et anima, sive anima ipsa per se homo sit, inveniendum est, si quid animam praecedit ipsam, quod cum anima sequitur, fit in suo genere quam potest optima. Quod si reperire potuerimus, id crit profecto quod ambagibus remotis omnibus, summum hominis bonum jure meritoque nominandum est.

8. Aut si corpus est homo, quin hominis optimum anima ipsa sit, recusare non possum. Sed certe cum de moribus agitur, cum quærimus quinam vitae modus tcnendus sit ut beatitudinem possimus adipisci, non corpori præcepta dantur, non corporis investiganda est disciplina. Postremo bonos mores ea nostra pars actura est, quae inquirit, et discit; et hæc animae sunt propria : non igitur de corpore, cum de virtuto obtinenda satagimus, quæstio est. Quod si est consequens, sicuti est, ut ipsum corpus cum ab anima regitur, quæ virtutis compos cst, inulto ct melius regatur et honestius, coque optime sese habeat# quo est optima illa, quue sibi justa lege dominatur : id crit hominis optimum quod animam optimam facit, etiamsi hominem corpus vocemus. An vero, si milii auriga obtemperans, cquos, quibus pracst, alit1 ac regit commodissime, atquc ipse quo mihi est obedientior, mea liberalitate perfruitur, negare quisquam potest non solum quod auriga, verum etiam quod equi sese optime habent, mihi deberi ? Itaque sive tantum corpus, sivc tantum anima, sive utrumque homo sit, non mihi mæxime quærendum videtur, nisi quid animam faciat optimam : nam eo percepto, non potest homo non aut optime, aut certe multo melius sese habere, quam si hoc unum defuisset.

CAPUT VI. — Virtus animam optimam efficit; virtutem anima comparat sequendo Deum; Dei autem consecutio vita beata.

9. Ncmo autem dubitaverit quin virtus animam faciat optimam. Sed rectissime quaeri potest utrum ista virtus etiam per scse , an nisi in anima esse non possit. Oboritur iterum altissima -et longissimi sermonis indigens quæstio : sed hoc bene utar fortasse compendio ; spero Deum adfuturum , ut quantum imbecillitas nostra patitur, de tantis rebus non modo dilucide, sed etiam breviter doceamus. Quodlibet enim eorum sit, sive etiam per sese esse possit virtus sine anima, sive nisi animæ inesse non possit, procul dubio aliquid anima sequitur ut virtutem assequatur : id erit aut ipsa anima, aut virtus, aut aliquid tertium. At si scipsam sequitur ut virtutem adipiscatur, stultum nescio quid sequitur : stulta est enim ante adeptam virtutem. Summa sunt autem vota sequentium, ut id quod quisque sequitur, assequatur. Aut igitur optabit non assequi quod sequitur anima , quo nibil absurdius et perversius dici potest : aut cum se sequitur stulta. eamdem stultitiam quam vitat assequitur. Si autcm virtutem sequitur, hanc assequi cupiens, quomodo sequitur id quod non est ? aut quomodo assequi cupit quod habet ? Aut igitur virtus est præter animam ; aut si non placet vocare virtulem, nisi habitum ipsum et quasi sapientis animæ qualitatem, quæ nisi ia anima esse non potest, oportet ut aliquid aliud sequatur anima, ot ei virtus possit innasci : quia noque nihil sequendo, neque stultitiam sequendo potest, quantum ratio mea fert, ad sapientiam pervenire.

10. Hoc igitur aliud, quod sequende anima virtutis atque sapientiae compos fit, aut homo sapiens est, aut Deus. Sed supra dictum est, tale quiddam esse debere quod inviti amittere nequeamus. Quis vere cunctandum putet, hominem sapientem, si eum sequi satis pulaverimus, auferri nobis non modo recusantibus, sed etiam repugnantibus posse ? Deus igitur restat quem si sequimur, bene; si asseqnimur, non tantum bene, sed etiam beate vivimus. Quem si qui esse negant, quid ego cogitem quo illis sermone suadendum sit, cum quibus utrum omnino sermocinandum sii, nescio ? Quod tamen si videbitur, longe aliud principium, alia ratio, alius ingressus ineundus est , quam impræsentiarum suscepimus. Nunc itaque cum illis milii res est, qui Dcum esse non negant: neque id tantum , sed etiam non ab eo negligi res humanas falcniur. Nullum enim arbitror aliquo religionis nomine teneri, qui non saltem animis nostris divina providentia consuli existimet.

CAPUT VII. — Deus auctoritate Scripturarum vestigandus, Œconomiæ divinæ erga nostram salutem rato et præcipua mysteria. Summa fidei.

ii. Sed quo pacto sequimur quem non videmus ; aut quomodo videmus, qui non solum homines, sed etiam insipientes homines sumus? Quanquam enim nen oculis, sed mente cernatur, quæ tandem mens idonea reperiri potest, quæ cum stultitiae nube obtegatur, valeat illam lucem vel etiam conetur haurire ? Confugiendum est igitur ad corum praecepta, quos sapientes fuisse probabile cst. Hactenus potuit ratio perduci. Versabatur namque, non veritate certior, sed consuetudine securior, in rebus humanis. At ubi ad divina perventum cst, avertit sese : intueri non potest, palpitat, æstuat, inhiat amore, reverberatur luce veritatis, et ad familiaritatem tenebrarum suarum , non electione , sed fatigatione convertitur. Quam hic formidandum est, quam tremendum, ne majorem inde concipiat anima imbecillitatem , ubi quictem fessa conquirit. Ergo refugere in tenebrosa cupientibus per dispensationem ineffabilis Sapientiæ, nobis illa opacitas auctoritatis occurrat, et mirabilibus rerum, vocibusqne librorum veluti signis temperatioribus veritatis , umbrisque blandiatur.

12. Quid potuit pro salute nostra fieri amplius? Quid beneficentius, quid libernlius divina providentia dici potest , quæ a legibns suis hominem lapsum, et propter cupiditatem rerum mortalium jure ac merito mertalem sobolem propagantem, non omnino desemit? Habet enim potestas illa justissima, miris et incomprebensibilibus modis, per quasdam secretissimns successiones rerum sibi servientium quas creavit, et severitatem vindicandi, et clementiam liberandi. Quod quidem quam sit pulchrum. quam magnum, quam Deo dignum, quam postremo id quod quæritur verum, nequaquam intelligere poterimus, nis! ab humanis et proximis incipi. ptes, verae religionis fide, præceptisque servatis, non deseruerimns viam quam nobis Deus, et Patriarcharum segregatione, et Legis vincolo, et Prophetarum presagio, et suscepti Hominis sacramento, et Apostolorum lestitnonio, et Martyrum sanguine, et Gentium occupatione munivit. Quare deinceps nemo ex me quærat sententiam meam, sed potins audiamus oracula, nostrasque ratiunculas divinis submittamus affatibus.

CAPUT VIII. — Deus sunimum bonum, quo sumnio amore tendere jubomur.

13. Videamus quemadmodum ipse Dommus in Evangelio nobis præceperit esse vivendum; quomodo etiam Paulus apostolus : has enim Scripturas illi condemnare non audent. Audiamus ergo quem ftnem bonorum nobis, Christe, praescribas; nec dubium est quin is crit finis, quo nos summo amore tendere jabes : Diliges, inquit, Dominum Deum tuum. Dic mihi etiam, quæso te, qni sit diligendi modus : vereor cnini ne plus minusve quam oportet, inflammer desiderio et amore Domini mei. Ex toto, inquit, corde tuo. Nou est satis. Ex tota anima tua. Ne id quidem satis est. Ex tota mente tua ( Matth. SUI, 57). Quid vis amplius? Vellem fortasse, si viderem quid posset esse amplius Quid ad hæc Paulus? Scimus, inquit, quoniam diligentibus Deam omnia procedunt (a) in bonum. Dicat etiam ipse dilectionis modum. Quis ergo, inquit, nos separabit a charitate Christi ? Tribulatio ? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? (Rom. vm, 28). Audivimus quid diligere, et quantum diligere debeamus : eo est omnino tendendum , ad id omnia consilia nostra referenda. Bonorum summaDeus nobis est. Deus est nobis summum bonum. Neque infra remanendum nobis est, Deque ultra quaerendum : alterum enim periculosum, alterum nuUum est.

CAPUT IX. — Concentus Veteris et Novi Testamenti de præceptis charitatis.

14. Age, nune investigemus, vel potius attendamus, praesto enim est et facillime videtur, utrum bis sententiis ex Evangelio atque Apostolo prolatis, etiam Testamenti Veteris auctoritas congruat. Quid dicam de superiore sententia, cum manifestum sit omnibus, eant de lege quae per Moysen data est, esse depromptam ? Ibi enim scriptum est, Diliges Domimum Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, ei ex tola mente tua ( Deut. VI, 5). Quid autem illi quod ab Apostolo dictum est, comparare de Veteri Testamento possim, ne diutius quærerem ipse subjecit. Cum enim dixisset nulla trihulatione, nulla angustia, nulla persecutione, nulla necessitate inopiae corporalis, nullo periculo, nullo gladio nos a charitate Christi separari; statim subjunxit: Sicut scriptum eat, Quia propter te afficimur tota die, æstimati sumus ut oves occasionis (Rom. VIII, 58; Psal. XLIII, 22). Hæc illisolent a corruptoribus Scripturarum immissa esse dicere, usque adeo nibil habent quod contradicant, ut hæc miseri respondere cogamur. Sed quis non intelligat convictorum hominum aliam uon esse potuisse ultimam voccm?

t5. A quibus tamen quæro, utrum istam sententiam in Veteri Testamento esse negent, an non congrnere sententiæapostolicae afArtnent ? At illud primum libria docebo : in hoc autem altero tergiversantes homines, et per abrupta fugientes, aut in pacem revocabo, si voluerint respicere aliquantum, et considerare quid dictum sit; aut eos intelligentia caeterorum, qui sinc cupiditate judicant, insectabor. Quid enim potest amicius quam ista sibi consonare sententiae? Nam tribulatio, angustia, persecutio, fames, nuditas, periculum , hominem in bac vita constitutum graviter afficiunt. Haec itaque omnia verba illo uno concluduntur testimonio veleris Legis, quo dictum est, Propter te afficimur. Gladius restabat, qui non aerumnosam vitam affert, sed quam invenerit adimit. Huic ergo respondet, Æstimati sumus ut oves occisionis. Charitas vero ipsa nen potuit significari expressius, quam quo dictum est, Propter te. Fac ergo non in Paulo apostolo compertum istud testimonium, sed a me esse prolatum. Numquidnam tibi demonstrandum est, haeretice, nisi aut scriptum in vetere Lege non esse, aut Apostolo non convenire? Quoram si nibil dicere audes ( urgeris enim cum et codex legitur, quo planum sit scriptum esse, et homines intelligunt ad id qupd Apostolus dixit, nihil posse aptius convenire), cur ergo valere aliquid putas, quod Scripturas corruptas esse insimulare audes? Postremo quid responsurus es ei qui tibi dicat: Ego sic intelligo, Ege sic accipio, sic credo; nec ob aHud lego illos Libros, nisi quod ibi omnia christianae fidei concinere video. Illud polius dic, si audes et adversus me dicere cogitas, non esse credendum quod Apostoli et martyres propter Christum affecti gravibus ærumnis dicuntur, quod a persecutoribus ut oves occisionis aestimati sunt. Quod si non potes dicere, quid calumniaris in quo libro inveniam t, quod me oportere credere confiteris (a)?

CAPUT X. — De Deo quid doceat Eccleaa. Duo dii Manichæorum.

16. An illud dicis, concedere te quidem Deum esse diligendum, sed non illum Deum quem colunt ii qui Testamenti Veteris auctoritatem recipiunt ? Non ergo Illum Deum colendum esse dicitis, qui fecit caelum et terram. Iste namque per omnes partes illorum voluminum prædicatur : vos autem fatemini universum istum mundum, qui nomine caeli et terrae significatur, babere auctorem et fabricatorem Deum, et Deum bonum. Cum exceptione quippe vobiscum loquendum est, quando Deus nominatur. Duos enim deos, unum bonum, alterum malum esse perhibetis. Quod si diritis colere vos et colendum arbitrari Deum a quo factus est mundus, non tamen eum esse quem Veleris Testamenti commendat auctoritas; impudenter facitis, qni alienum animum atque sententiam quam bene atque utiliter acceperimus, male interpretari cortamini, frustra omnino. Neque enim vestræ stultae atque impiæ disputationes ullo modo cum piorum doctissimorumque bominum sermonibus, per quos hi Ecclesia catholica Scripturae illae volentibus dignisque aperiuntur, comparari queunt. Longe prorsus aliter quam putatis Lex et Prophetae intelliguntur a nobis. Desinite errare; non colimus poenitentem Deum, non invidum, non indigum, non crudelem, non quaerentem de bominum vel pecorum sanguine voluptatem, non cui flagitia et scelera placeant, non possessionem suam terrae quadam particula terminantem. In has enim atque hujusmodi nugas graviter copioseque invehi soletis. Quare nos invectio vestra non tangit; sed aniles quasdam, vel etiam pueriles opiniones, eo inepttore, quo vehementiore oratione oervellitis. Qua quisquis movetur et ad vos transit, non Ecclesise nostrae damnat disciplinam, sed eam se ignorare demonstrat.

i7. Quamobrem si quid humani corde geritis, si curae vobis vosmetipsi estis, quaerite potius diligenter et pie quomodo ilia dicantur. Quaerite, miseri : nam talem fidem, qua Deo inconveniens aliquid creditur, nos vehementius et uberius accusamus; nam et in illis quas dicta sunt, cuin sic intelligentur ut littera sonat, et simplicitatem corrigimus, et pertinaciam deridemus. Ei alia multa, quæ vos intelligere non potestis, vetat eos credere catholica disciplina, qui non annis, sed studio atque intellectu excedentes quamdam mentis pueritiam, in canos sapientiae promoventur. Nam et credere Deuni loco aliquo quamvis infinito, per quantitatis quaecumque spatia contineri, quam sit stultum docetur: et de loco in locum, vel ipsum, vel aliquam ejus partem movcri atque transire , arbitrari nefas habetur, Jam vero aliquid ejus substantiæ atque naturae commutationem vel converaionem quolibet modo pali posse si quis opinetur, miræ dementiae impietatisque damnabitur : ita fit ut apud nos inveniantur pueri quidam, qui humana forma Deum cogitent, atque ita se habere suspicentur; qua opinione nihil est abjectius : sed inveniantur item multi senes, qui ejus majestatem , non solum super humanum corpus, sed etiam super ipsam mentem ma. nere inviolabilem atque incommutabilem, eadem ipsa mente conspiciant. Quas aetates, non tempore, sed virtute atque prudentia discernendas esse jam dictum est. Apud vos autem nemo quidem reperitur qui Dei substantiam humani corporis figuratione describat: sed rursus , nemo qui ab humani erroris labe sejungat!. Itaque illi quos quasi vagientes Ecclesiae catholicae ubera sustentant, si ab ha reticis nun fuerint depraedati I, pro suo quisque captu viribusque nutriuntur, perducunturque ajius sic, alius autem sic, primum in virum perfectum; deinde ad maturitatem canitiemque sapientiae perveniunt, ut eis quantum volant, vivere ac beatissime vivcre liceat.

CAPUT XI.-Deu. unice diligendus; ideoque summum hominis bonum. Deo nil melius; Deum nemo amittit invitus : quæ sunt duce Conditiones summi boni, aupradictæ, cap. 3.

18. Secutio igitur Dei, beatitatis appetitus est : consecutio autem, ipsa beatitas. At eum sequimur diligendo, consequimur vero, non cum hoc omnino efficimur quod est ipse, sed ei proximi, eumque mirifico et intelligibili modo contingentes, ejusque veritate cl sanctitate penitus illustrati atque comprehensi. Ille namque ipsum lumen est; nobis autem ab eodem illuminari licet Maximum ergo quod ad beatam vitam ducit, primumque mandatum est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et anima et mente. Diligentibus enim Deum omnia procedunt in bonum. Quamobrem paulo post idem Paulus : Certus sum, inquit, quod neque mors, neque vita, neque Angeli, neque virtus, neque instantia, neque futura, neque altitudo, neque profundunt neque creatura alia poterit noa separare a charitate Dei , quæ eat in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 28, 38, 39). Si igitur diligentibus Deum omnia procedunt in bonum; et summum bonum, quod etiam optimum dicitur, non modo diligendum esse nemo ambigit, sed ita diligendum ut nihil amplius diligere debeamus; idque significatur el exprimitur quod dictum est, Ex tota anima, et ex toto corde, et ex tota mente : quis, quaeso, dubitaverit, his omnibus constitutis, et firmissime creditis, nihil nobis aliud esse optimum, ad quod adipiscendum postpositis cæteris festinare oporteat, quam Deum 3 Item si nulla res ab ejus charitate nos separat, quid esse non solum melius, sed etiam certius hoc bono potest?

19. Sed singula breviter attendamus. Nemo nos inde separat, minando mortem. Id ipsum enim quo dii igimus Deum t, mori non potest, nisi dum non diligit Deum; cum mors ipsa sit non diligere Deum , quod nihil est aliud quam ei quidquam in diligendo atque sequendo præponere. Nemo inde separat pollicendo vilam : nemo enim ab ipso fonte separat poliicendo aquam. Non separat angelus : non enim est angelus, cum inhæremus Deo, nostra mente potentior. Non separat virtus : Ham si virtus hic illa nominata est, quæ aliquam potestatem in hoc mundo habet, toto mundo cet omnino sublimior mens inhærens Deo. Sin virtus illa dicta est, qua: ipsius animi nostri rectissima affectio est : si in alio est, favet ut conjungamur Deo; si iti nobis est, ipsa conjungit. Non separant instantes molestiae : hoc enim leviores cas sentimus, quo ei unde nos scparare moliuntur, arctius inhæremus. Non separat promissio futurorum : nam et quidquid boni futurum est, certius promittit Deus; et nihil est ipso Deo melius, qui jam profecto bene sibi inhærentibus praesens est. Non separat altitudo neque profundum : etenim si h:ec verba scientiæ forte altitudinem vel profundum significant, non cro curiosus, ne scjungar a Deo ; nec cujusquam doctrina me ab eo separat, ut quasi depellat errorem, a quo nemo prorsus nisi separatus erraret. Si vero altitudine et profundo superna et inferna hujus mundi significantur, quis mihi cœlum polliceatur, ut a cœli fabricatore sejungar? Aut quis terreat infernus, ut Deum deseram, quem si nunquam deseruissem , inferna nescirem? Postremo, quis me locus ab ejus cbaritate divellet, qui non ubique totus esset, si ullo contineretur loco ?

CAPUT XII. — Charitate Dee connectimur, dum illi subjicimur.

20. Non, inquit, separat alia creatura. O altissimorum mysteriorum virum! Non fuit contentus dicere, crcatura; sed, alia, inquit, creatura, admonens etiam idipsum quo diligimus Deum, et quo inhaeremus Deo, id est animum atque mentem creaturam esse. Alia ergo creatura corpus est: et si animus res quædam est intelligibilis, id est quae tantum intelligendo innotescit, alia creatura est omne sensibile, id est quod per oculos, vel aures, vel olfactum , vel gustum, vel tactum , quasi quamdam notitiam sui praebet; atque id deterius sit necesse est, quam quod intelligentia sola capilur. Ergo cum etiam Deus dignis animis notus non nisi per intelligentiam possit esse, cum tamen sit ipsa qua intelligitur mente præstantior; quippe qui creator ejus atque auctor est; verendum crat ne animus humanus, eo quod inter invisibilia et intelligibilia numeratur, ejusdem se naturae arbitraretur esse, cujus est ipse qui creavit; et sic ab eo superbia decideret, cui charitate jungendus est. Fit enim Deo similis quantum datum est, dum illustrandum illi atque illumi-* nandum se subjicit. Et si maxime ei propinquat sub- jectione ista qua similis fit, longe ab eo fiat necesse est audacia qua vult esse similior. Ipsa est qua I Iegibus Dei obtemperare detrectat, dum suae potestatis esse cupit ut Deus est.

21. Quanto ergo magis longe discedit a Deo, non loco, sed affectione atque cupiditate ad inferiora quam est ipse, tanto magis stultitia miseriaque completur. Dilectione igitur rodit in Deum, qua se illi non componere, sed supponere affectat. Quod quanto fecerit instantius ac studiosius, tanto erit beatior atque sublimior, et illo solo dominante liberrimus. Quamobrem nosse debet se esse creaturam. Debet enim creatorem suum credere sicuti est, inviolabili et incommutabili semper manere natura veritatis atque sapientiæ : in se autem cadere posse stultitiam atque fallaciam, vel propter errores quibus exui desiderat, confiteri. Sed rursus cavere debet, ne ab ipsius Dei charitate, qua sanctificatur ut bcatissimus maneat, alterius creaturæ, id est hujus sensibilis mundi amore separetur. Non igitur separat nos alia creatura, siquidem et nos ipsi creatura sumus, a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.

CAPUT XIII. — Per Christum et ejus Spiritum jungimur inseparabiliter Deo.

22. Dicat nobis idem Paulus, quis iste sit Christus Jesus Dominus noster : Vocalis, inquit, prædicamus Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam ( I Cor. I, ; i, 24 ). Quid? ipse Christus nonne inquit, Ego sum Veritas? Si ergo qua rimus quid sit bene vivere, id cst ad beatitudinem bcne vivendo tendere, id erit prorecto amare Virlulcm, amare Sapientiam, amare Veritatem, ct amare ex toto corde, el ex tota anima, ct dx tota mente; Virtutem qua; inviolabilis et invicta est, Sapientiam cui stultitia non succedit, Veritatem quæ converti atque aliter quam semper est sese hahere non novit. Per hanc ipse cernitur Pater; dictum est cnim : Nemo venit ad Patrem, nisi per mc (Joan. xiv, 6). Huic haremus per sanctificationem. Sanctificati enim plena et integra charitate flagramus, qua sola efficitur ut a Deo non avertamur, eique potius quam huic mundo conformemur : Prædestinavit enim, ut ait idem Apostolus, conformes nos ficri imaginis Filii ejus ( Rom. vIm, 29).

25. Fit ergo per charitatem ut conformemur Deo, et ex eo conformati atque configurati, et circumcisi ab hoc mundo, non confundamur cum iis quae nobis debent essc subjecta. Fit autem hoc per Spiritum sanctum. Spes enim, inquit, noM confundit; quoniam cha-. riMas Dei diffusa est in cordibus nostris per, Spiritum sunctum qui datus cst nobis ( Id. v, 5 ). Nullo modo autem redintegrari possemus per Spiritum sanctum, nisi et ipse semper et integer et incommutabilis pcrmaneret. Quod profecto non posset, nisi Dci naturæ esset ac ipsius substantiæ, cui soli incommutabilitas atque ut ita dicam, invertibilitas semper est I. Creatura enim neque hoc ego, sed idem Paulus clamat, vanitati subjecta est (ld. VIII, 20). Ncquc nos potest a vanitate separare, veritatique connectere, quod subjectum cst vanitati. Et hoc nobis Spiritus sanctus præstat : creatura igitur non est. Quia omne quod est, aut Deus, aut crealura est.

CAPUT XIV. — Trinitati summo bono dilectione hæremus.

24. Dcum ergo2 diligere dcbenms trinam quamdam unitatem, Patrem ct Filium et Spiritum sanctum, qnod nihil aliud dicam esse, nisi idipsum esse. Est euim vere summeque Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quoomnia : hæc verba Pauli sunt. Quid deinde subjicit? Ipsi gloria ( Rom. XI, 36). Sincerissime omnino. NeqHC enim ait, ipsis : nam unus cst Deus. Quid cst autem, ipsi gloria, r.isi ipsi optima ct summa ct latc patens fama? Quanto cnim melius atquediffusius diffamatur, lauto diligitur et amatur ardentius. Quod cum fit, nihil aliud ab humano gcucrc qnam certo et constanti gradu in optimam vitam ct beatissimam pergitur. Non arbitror cum de moribus ct vi:a fit quæstio, amplius esse requirendum, quod sit hominis summum bonum, quo referenda sunt omnia. Id enim esse patuit, ct ratione quantum valuimus , et ea quæ nostræ rationi antecellit aucteritate divina, nihil aliud quam ipsum Deum. Nam quid erit aliud optimum bominis, nisi cui inhaerere est bcatissimum ? Id autem est solus Deus, cui hærere certe non valemus, nisi dilectione, amore, charitate.

CAPUT XV. — Quatuor virtutes definit christiane.

25. Quod si virtus ad beatam vitam nos ducit, nibil omnino esse virtutem affirmaverim, nisi summum amorem Oei. Nantque il1nd quod quadripartita dicitur virtus, ex ipsius amoris vario quodam affectu, quantum intelligo, dicitur. Itaque illas quatuor virtutes, quarum utinam iia sit in mentibus vis I; ut nomina in ore sunt omnium, sic etiam defuirc non dubitem, at temperantia sit amor integrum se præberis ei quod amatur; fortitudo, amir facile tolerans omnia propter quod amatur; justi!ia, amor soli amato servicns, et propterca recte dominatis; pfudentia, amor ea quibus adjuvatur ab cis quibus impeditur, sngacitcr seligens. Sed hunc amorem non cujuslibet, sed Dei esse diximus, id est summi boni, summx sapientiæ, summæquc concordiæ. Quare dcfinire etiam sic licct, iit tetnperantiam dicamus esse amorcm Dco sese integrum incorruptumque servantem; fortitudincm, amorem omnia propter Deum facile perferentem; justitiam , amorem Deo tantum servientem, et ob boc bene imperantem cæteris quæ homini subjecta sunt; prud ntiam, amorem bene discernentem ea quibus adjuvetur in Deum, ab iis quibus impediri potest.

CAPUT XVI. — Testamenti Veteris et Novi concentus.

26. His dc singulis virtutibus quinam vivendi modus ducatur, paucis explicabo, si prius testimoniis Novi Testamenti, quibus utor jam diu, de Veteri etiam paria, ut pollicitus sum, comparavcro (a). Num cui... Paulus tantum dicit, Dco nos esse debere subjunctos 2, ita ut in medio quod scparct nibil sit? Noune et propheta commodIssime hoc et brevissime significat, cum dicit: Mihi autem adhærere Deo bonum esti (Psal. LXXII, 28.) Nonne quod ibi latissime de charitate dictum cst, hie uno verbo continetur quod ait, inhærere? item quod addidit, bonum eat, nonne ad illud respicit, quod ibi positum est, Diligentibus Deum omnia procadunt in bonum (Rom. VIII, 35, 28 ) ? ita ut una scule;:iiola duobusquc verbis propheta et vim et fructum charitatis ostendat.

27. Cumquc ibi dictum sit, Dei Filium, Dei Virtutem esse atquc Sapicntiam (I Cor. I, 24); cumquc virtus ad opcrationcm, sapientia vero ad disciplinam pertinere intelligatur (unde in Evangelio duo ipsa signamur, cum dicitur, Omnia per ipsum facta sunt; nam hoc operationis atque virtutis cst : dtindo qnod ad disciplinam verique cognitionem attinet, Et vita, inquit, erat lux hominum [Joan. I, 3, 4]) : potuitne quidquam magis concinere his testimoniis Novi Testatnenti, qnam illud quod in Vetere dictum est de sapientia, Attingil autem a fine usque m finem fortiter, et disponit omnia suaviter? Namque attingere fortiter magis virtulem significat: disponere autem suaviter, quasi artem ipsam atquc rationem. Sed si hoc videtur obacurum, vide quae sequuntur : Et omnium, inquit, Dominus dilexit illam : doctrix est enim disciplinæ Dei, et electrix operum illiul. Videtur hic nihil aliud de operatione dicium; non enim hoc est eligere opera, quod operari : ergo haec ad disciplinam pertinent; opus virtuti debetur, ut sit plena, quam volumus demonstrare, sententia. Lege igitur deinceps quod annexum est. Quod si honesta eat, inquit, possessio quae concupiscitur in vita, quid sapientia est honestius,quæ ' omnia operatur? Potestne quidquam præclarius aut manifestius, aut vero etiam uberius proferri? Audi aliud, si parum putas, quod idem sonet : Sobrielalem enim sapientia docet, inquit, et justitiam et virtutem. Sobrietas mihi ad ipsam cognitionem veri videtur pertinere, id est ad disciplinam : justitia vero et virtus ad actionem atque ad operationem. Quibus duobus, id est agendi efficacia, et sobrietate contemplandi, quæ Dei Virtus et Dei Sapientia, id est Dei Filius, dilectoribus suis donat, quid comparandum sit nescio, cum idem propheta statim dicat quanti sint ista pendenda : nam ita positum est, Sobrietatem enim sapientia docet, et justitiam, ei virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus (a).

is. Haec fortasse quispiam non de Filio Dei dicta esse arbitretur. Quid ergo aliud ostendit quod dictum est, Generositatem magnificat, contubernium habens Dei ? (Sap. VIII, 3). An vero generositas solet significare aliud quam parentes? Contubernium vero nonne cum ipso patre aequalitatem clamat atque asserit? Deinde, cum Paulus dicat Filium Dei esse Dei Sapientiam (I Cor. i, 24); et ipse Dominus, Nemo nobit Patrem, nisi unigenitus Filius (Matth. xi, 27), quid potuit a propheta congruentius dici, quam illud quod dictum est, Et tecum Sapientia quæ novil opera tua, quæ adfuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid placiturum esset oculis tuis ? (Sap. IX, 9.) Quod autem Christus est veritas, quod idem ostenditur cum splendor Patris nuncupatur (Hebr. I, 3); non est enim quidquam in circuitu solis, nisi splendor ipse quem gignit I : quid ergo potuit apertius et clarius ex Vetere Testamento huic sententiæ consonare, quam illud quod dictum est, Veritas tua in circuitu tuo? (Psal. LXXXVIII, 9.) Postremo dicit ipsa Sapientia in Evangelio, Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. xiv, 6) : dicit propheta, Sensum tuum ergo quis scit, nisi tu dcderis sapientiam? et paulo' post, Et quat tibi placent, didicerunt homines, et per sapientiam sanati sunt (Sap. ix, 17-19).

29. Dicit Paulus, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5) : dicit propheta, Sanctus enim Spiritus disciplinæ effugiet dolum (Sap. I, 5). Ubi cnim dolus, charitas nulla est. Dicit Paulus, Conformes fieri nos imaginis Filii Dei (Rom. VIII, 29): dicit propheta, Signatum eat super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. iv, 7).. Ostendit Paulus Deam esse Spiritum sanctum, et ideo non esse creaturam :dicit propheta, Et miseris . Spiritum sanctum de altissimis (Sap. IX, 47). Solus enim Deus altissimus, quo nihil est altius. Oatendit Paulus Trinitatem istam unum Deum esse, cum dicit, Ipsi gloria (Rom. XI, 36) : dicitur in Vetcri Testamento, Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4).

CAPUT XVII. — Apostrophe ad Manichæos, ut resipiscant.

30. Quid vultis amplius? quid imperite atque impie saevitis ? quid indoctas animas noxia suasione pervertitis Utriusque Testamenti Deus unus est. Nam ut ista sibi congruunt, quae de utroque posuimus; ita etiam caetera, si diligenter et æquo judicio velitis attendere. Sed quia multa dicuntur submissius, et humi repentibus animis accommodatius, ut per humana in divina consurgant1; multa etiam figurate ut studiosa mens, et quaesitis exerceatur utilius, ct uberius lætetur inventis; vos mirifica dispositione Spiritus sancti, ad decipiendos vestros auditores et illaqueandos abutimini. Quod ipsum cur divina providentia vos facere sinat, quamque verissime Apostolus dixerit, Oportet multas hæreses esse 2, ut probati manifesti fiant inter vos ( 1 Cor. X!, 19); ct longum est disputare, et, quod dicendum est vobis, non est vestrum ista intelligere. Non parum mihi cogniti estis. Crassas omnino mentes et corporeorum simulacrorum pestifero pastu morbidas ad divina judicanda defertis, quae multo altiora sunt quam putatis.

31. Quare vobiscum modo sic agendum est, non ut ea jam intelligatis, quod fieri non potest; sed ut intelligere aliquando cupiatis. Facit enim hoc simplex et pura charitas Dei, quæ maxitne spectatur in moribus, de qua multa jam diximus : quae inspirata Spiritu sancto perducit ad Filium, id est, ad Sapientiam Dei, per quam Pater ipse cognoscitur. Nam si sapientia et veritas non toMis animi viribus concupiscatur, inveniri nullo pacto potest. At si tila quæratur, ut dignum est, subtrahere sese atque abscondere a suis dilectoribus non potest. Hinc cst illud, quod in ore habere eliam vos soletis, quod ait: Petite, et accipietis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Nil est occultum, quod non rerelabitur (Id. x, 26). Amore petitur, ainore quæritur, amore pulsatur, amore revelatur, amore denique in eo quod revelatum fuerit permanetur. Ab hoc amore sapientiæ diligentiaque quærendi, non deterremur Veteri Testamento, quod semper mendacissimc dicilis, sed ad hæc vehementissime concitamur.

32. Audite itaque aliquando, et advertite, quæso, sine pertinacia quid per prophetam dicatur : Clara est, inquit, et quæ nunquam marcescat sapientia, et facile videTur ab iis qui diligunt illam, et invenitur ab iia qui quaerunt illam : præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se ostendat. Qui vigilaverit ad illam, non laborabit : assidentem enim illam inveniet foribus suis Cogilarc cnim de illa, sensus cat consummatus ; et qui vigilaverit propter illam, cito erit securus : quia dignes seipsa circuit quœrens , et in viis ostendit scillis hilariterf et omni providentia occurrit illis. Initium enim illius verissimum disciplinæ concupiscentia est. Cura crgo disciplinæ dilectio est; et dilectio custoditio legum illius est : custoditio autem legum, confirmatio incorruptionis est incorruptio autem facit proximum Deo. Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum (Sap. VI, 13-21). Itane tandem adhuc adversum ista latrabitis? Nonne ita posita et nondum intellecta, cuivis significant altum se quiddam et ineffabile continere? 0 uti. nam possetis intelligere quae dicta sunt ! Confestim abjicerctis omnesineptias fabellarum, et vanissimas imaginationes corporum, tutosque vos magna alacritate, sincero amore, firmissima fide, sanctissimo Ecclesiæ catholicæ gremio conderetis.

CAPUT XVIII.— In Catholica sola perfecta veritas ex utriusque Testamenti consensu.

53. Poteram pro mea mediocritate discutere singula, et eruere ac demonstrare quæ accepi, in quorum excellentia et altitudine plerumque verba deficiunt : sed quamdiulatratis, non cst facicpdum. Non enim frustra dictujn cst, Nolite sanctum dare canibus (Matth. VII, 6). Nc succenseatis. Et ego latravi et canis fui, quando mecum jure pon docendi cibo, sed re. fellendi fustibus1 agebatur. Si autcm in vobis esset charitas, de qua nunc agitur, vel cHaM si fucrit aliquando, quantam cognoscendæ veritatis magnitodo desideral, aderit.Deus qui ostondat vpbis ncque apud Manichæos essc christianam fidem , quae ad summum apicem sapientiae veritatisque perducit, qua perfrui, nihil est aliud nisi beate vivere; neque esse uspiam, nisi in catbolica disciplina. Quid enim aliud videfur apostolus Paulus optare ,cum dicit : Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, a quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ forititudinem, corroborari per spiritum in interiori homine, habitare Christum per fidem in cordibus vestris : ut in charitate radicati et fundati, possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ ait altitudo, et longitudo, et latitudo, et profundum; cognoscere etiam super eminentem scientiæ charitatem Christi 2, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei? (Ephes. in , 14 -19.) Potestue quidquam dici manifestius?

34. Obsecro, vigilate paululum, videte Testamenti utriusque concordiam, qui sit in moribus vitæ modus, ct quo sint referenda omnia, satis aperientem et do- . .centem. Amorem Dei 3 concitant Evangelia, cum dicitur, Petite, quærite, pulsate (Matth. VII, 7) : concitat Paulus, dicendo, Ut in charitate radicati et fundati possitis comprehendere (Ephes it!, 17): concitat etiam propheta, cum dicit, facile sapientiam ab iis qui eam 4iligunt, quærunt, concupiscunt,vigilant, cogitant, curant, posse cognosci. Salus animi ct via bcatitudinis utrarumque Scripturarum pace monstratur, et vos latrare potius adversus hæc, quam his obtemperare diligitis. Brevi dicam quod sentio : audite doctos Ecclesiæ catholicæ viros tanta pace animi,ot eo voto quo vos ego audivi; nihil opus erit novem annis quibus me ludificastis (a). Longe omnino, longe breviore tempore, quid intersit inter veritatem vanitatemque cernetis. «

CAPUT XIX — Temperantiæ officia ex sacris Litteris describit.

55. Sed tempus est ad illas virtulcsquatuor reverti, et ex bis siugulis eruere ac ducere vivendi modum. Itaque prius temperantiam videamus, quæ nobis amoris illius quo innectimur Deo, integritatem quamdam et incorruptionem pollicetur. Munus enim ejus est in coercendis sedandisque cupiditatibus, quibus inhiamus in ea quæ nos avertunt a legibus Dei et a fryctu bonitatis ejus : quod cst, ut Irevi explicem, beata vita. Dii enim est sedes veritatis 1, cujus contemplatione perfrucnies, cique penitus adhærentes, procul dubio beati sumus : inde autem ,decidentes, maguis erroribus doloribusque implicantur. Namque, ut ait Apostolus, radix omnium malorum cupiditas, quam quidam sequentes , naufragaverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. vi, 10). Quod peccatum anima; in Veteri Testamento satis aperte, bene intelligentihus, it.. ipsius homiuis qui crat in paradiso, prævaricatione signatur. In Adam quippe omnes morimur, ut ait idc;n , et in Christo omnes resurgemus (I Cqr. xv , 22). 0 alta mysteria ! Sed reprimam me : non enim modo suscepi docere vos recta, sed dedocere prava , . sipotero, id est, si Deus anaucrit proposito in vos inco.

56. Dicit ergo Paulus radicem omnium malorum csse cupiditatem, pcr quam eliam Lex '.ctus primum luyuiucin lapsum esse significat. Monet Paulus ut exuamus nos veterem homincm, ct induamus novum (Coloss. III, 9, 10). luIt autem intelligi, Adam qui peccavit, veterem ijomincm ; illum autem qucm suscepit in sacramento Dei Filius ad nos liberandos, novum. Dicit namque alio loco, Primus homo de terra, terrenus ; socundus homo de cœlo , cœlestis. Qualis terrenus, tales et terreni ; qualis cœlestis, tales et cœlestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imagitiem cœlestis (I Cor. xv, 47-49) : hoc cst, exuite vetercm , ct induite novum. Omne igitur officium temperantiæ, est exuere veterem hominem, et iii Deo renovari; id est, contemnere omnes corporeas illecebras, laudemque popularem. totumque amorem ad invisibilia ct divina conferre. Unde illud sequitur quod mirifice dictum cst, Si et exterior homo noster corrumpitur, scd interior renovatur de die in dicm (ti Cor. IV , 16). Audi ct prophetam canentem, Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Psal. L, 12). Quid contra istam convenientiam dici, nisi a cæcis latratoribus potest ?

CAPUT XX. — Sensibilia omnia contemnere, et solum Deum amare jubemur.

37. illecebrae autem corporis sitæ sunt in his omnihas quæ corporcus sensus attingit, quæ a nonnullis etiam sensibilia nominantur : in quibus maxime lux ista vulgaris excellit, quia et in ipsis sensibus nostris, quibus anima per corpus utitur, nihil est oculis pratferendum; et ideo in Scripturis sanctis, visibilium nomine sensibilia cuncta significantur 1. Itaque in Novo Testamento sic ab istorum amore prohibemur : Non respicientes, inquit, quæ videntur, sed quos non videntur. Quæ enim videntur , temporalia sunt : quæ autem non videntur, æterna (II Cor. IV, 18). Ex quo intelligi potest, quam christiani non sint qui solcm et lunam non modo diligendos, sed etiam colendos putant. Quid enim videmus, si solem et lunam non videmus? Vetiti autem sumus converti ad ea quae videntur. Non sunt igitur etiam ista diligenda ei qui amorem illum incorruptum Dco cogitat exhibcre. Sed erit milii alius locus quo de istis diligentius requirctur. Non cnim nunc de fide, sed de vita dicerc institui, per qnam meremur scire quod credimus. Amandus igitur solus Deus est : omnis vcro iste mundus, id est, omnia f ensibilia contemnenda ; utendum autcm his ad hujus vitæ necessitatem.

CAPUT XXI. — Gloria popularis et curiositas sacris Litteris damnata.

38. Gloria vcro popularis sic in Novo Testamento abjicitur atque contemnitur : Si hominibus, inquit, placere vellem, Christi servus non essem (Galat. I, 10). Est item aliud quod de corporibus per imaginationes I quasdam concipit anima, et eam vocat rerum scientiam. Quamobrem recte etiam curiosi esse prohibemur, quod magnum temperantiac munus est. Hinc illud est : Cavete ne quis vos seducat per philosophiam. Et quia ipsum nomen philosophiæ si consideretur, rcm magnam totoque• animo appetendam significat, siquidem philosophia est amor studiumque sapientiæ, c: utissime Apostolus, ne ab amore sapientiae deterrere videretur , subjecit, et elementa hujus mundi (Coloss. II, 8). Sunt cnim qui desertis virtutibus, et nescientes quid sit Deus, et quanta majestas semper codem modo manentis naturæ, magnum aliquid se agere putant, si universam istam corporis molem , quam mundum nuncupamus, curiosissime intentissimeque perquirant. Unde tanta etiam superbia gignitur, ut in ipso cœlo, de quo saepe disputant, sibimet habitare videantur. Reprimat igitur sc aniina ab hujusmodi vanae cognitionis cupiditatc4, si se castam Dco servare disposuit. Tali enim amore plerumque decipitur, ut aut nihil putct esse, nisi corpus; aut etiamsi audoritate commota, fateatur aliquid esse incorporeum , de illo tamen nisi per imagines corporcas cogitare non possit, et tale aliquid esse credere, quale fallax corporis sensus infligit. Ad hoc ctiam valet quod pracipitur cavendum esse a simulacris.

39. Huic ergo auctoritati Novi Testamenti, qua ju - bemur nihil mundi hujus diligere (I Joan. II, 15), illa maxime sententia qua dictum ea, Nolite conformari huic mundo (Rom. xu, 2) : simul cnim demonstrandum est ei rei qucmquc conformari qnam diligit : huic ergo auctoritati, si de Veteri Testamento quaeram quid comparem, plura quidem invenio : sed unus Salomonis liber, Ecclesiastes qui dicilur, copiosissime in summum contemptum omnia ista perducit. Incipit enim sic : Vanitas vanitantium (a), dixit Ecclesiastes, vanitas vanitantium , et omnia vanitas. Quæ abundantia homini in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole ? (Eccle. 1 , 2, 3,) Haec verba omnia si attendantur , si perpendantur, si discutiantur, multa inveniuntur pernecessaria iis qui hunc mundum fugere, et refugere iii Deum desiderant: sed longum est, et alio festinat oratio. Tali tamen principio constituto, exsequitur omnia, vanitantes esse eos qui rebus hujusmodi falluntur; idipsum autem quo falluntur vanitatem vocans, non quod Deus ista non creaverit , scd quia subjicere se homines volunt iis rebus per peccata, quæ illis per recte f..cta divina lege subjectæ sunt. Quid cst cnim aliud, falsis bonis illudi atque decipi, quam teipso inferiora, miranda et appetenda arbitrari ? Habet igitur vir temperans in hujuscemodi rebus mortalibus et fluentibus, vitæ regulam utroque Testamento firmatam; ut eorum nihil diligat, nihil per se appetendum putet, sed ad vitæ hujus atque officiorum necessitatem quantum sat est, usurpet, utentis modestia, non amantis affectu. Hæc dicta sint de temperantia, pro rerum magnitudine breviter; pro instituto tamen opere fortasse copiosius qnam oportebat.

CAPUT XXII. — Fortitudinem prœstat amor Dei.. 40. De fortitudine vero non multa dicenda suut.

Amor namque ille de quo loquimur, quem tota sanctitate inflammatum esse oportet in Dcum, in non appetendis istis temperans, in amittendis tortis vocalue. Sed inter omnia quae in hac vita possidentur, corpus homini gravissimum vinculum est, justissimis Dei legibus, propter antiquum peccatum, quo nihil est ad prædicandum notius , nihil ad intelligendum secretius. Iloc ergo vinculum nc concutiatur atque vexetur, laboris et duloris; ne aufcralur atque perimatur, mortis terrotc animam quatit. Amat enim illud vi consuetudinis, non intelligens, si eo bene atque scienter utatur, resurrectionem reformationemque ejus ope ac lege divina sine ulla molestia juri suo subditam fore : sed cum se hoc amore tota in Deum converterit 1, his cognitis mortem non modo conto, mnet, vcrum etiam dcsidcrabil.

41. Sed restat cum dolore magna conflictio. Nihil est tamen lam durmn atque ferreum, quod non amoris igne vincatur. Quo cum se anima rapiet in Deum, super omnem carnificinam liber:?, et admiranda volitabit pennis pulcherrimis et integerrimis, quibus ad Dei amplexum amor castus innititur. Nisi vero amatores auri, amatores laudis , amatores feminarum , amatoribus suis Deus sinet esse fortiores ; cum ille non amor, sed congruentius cupiditas vel libido nominetur. In qua tamen apparet quantus sit impetus antimi ad ca quæ diliguntur indefesso cursu I per im* mania quæque tendentis, argumentoque nobis est, quam sint omnia perferenda, nc deseramus Deum, si lania illi ut descrant, perferunt. »

CAPUT XXIII. — Fortitudinis monita et exempla ex Scripluris.

42. Quid crgo hic Novi Testamenti auctoritates colligam, ubi dictuln cst, Tribulatio patientiam operatur. patientia probationem, probatio spem (Rom. v, 3,4); ct non solum dicium, sed etiam exemplis eorum qui dixerunt, probatum atque firmatum, de Veteri potius Testamento, in quod illi rabide sæviunt, cxcitaho exemplum patientiæ. Neque illum memorabo virum, a quo in magnis cruciatibus corporis et horribili tabe membrorum, non modo sustinentur humana, sed divina etain disputantur. In cujus singulis vocibus satis elui et, si quis æquo animo attendat, quanti pendenda sint is:a, qum cum volunt homines per dominationem tenere, ab liis ipsis potius per cupiditatem tenentur, et rerum mortalium servi Cunt, dum imperite domini esse desiderant. Amisit namquc ille omnes divitias, ct factus repente pauperrianus, lam inconcussum aninium tenuit ct infixum Dco, ut satis demonstraret, non illas sibi fuisse magnas, sed se illis, sibi autem Deum (Job I, II ). Quo animo si esse possent nostri temporis homines, non magnoperc in Novo Testamento ab istorum possessione prohiberemur, ut perfecti esse possemus. Multo enim mirabilius est non iiharure istis, quamvis possideas, quam omnino ca noa possidere.

43. Sed quoniam de dolore atque cruciatibus corporis tolerandis nunc agitur, relinquo istum virum, licet magnum, licet invictum, virum tamen. Offerunt enim mihi Scripturas illæ stupendæ fortitudinis feminam, ct ad cam jam me transire compellunt. Quæ cum septem liberis tyranno atque carnifici prius viscera omnia, quam unum verbum sacrilegum impencum ejus hortatione filii roborarentur, in quorum membris ipsa lorqucbalur, latura tamen etiam proprio munere, quod eos ferre praeceperat (II Machab. VII). Quid ad tantam patientiam, quæso, addi potest? Quid tamen mirum si omnibus medullis conceptus Dei amor, et tyranno, et carnifici, ct dolori, et corpori, et sexui, et affectui resistebat ? An non audierat : Pretiosa iti conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. cxv, 15)? non audicrat: Melior vir patiens fortissimo ( Prov. xvi, 33 ) ? non andierat : Omne quod libi applicitum fuerit, aecipe; et in dolore sustine f et in humilitate tua habe patientiam : quoniam in igne pro - batur aurum et argentum (Eccli. II, 4, 5 ) ? non audierat: Vasa figuli probat fornax, et homines justoz tentatio tribulationis? (1 d. XXVII, G.) Imo vero et hæc, et alia plura perceperat, quæ uno sancto Dei Spiritu, ut in istis Novi Testamenti, sic in illis, qui soli adhuc erant, Libris divina præcepta fortitudinis conscripta sunt.

CAPUT XXIV. — De justitia et prudentia.

44. Quid de justitia quae ad Deum pertinet ? Nonna, cum et Dominus dicat, Non potestis duobus domiule servire ( Matth. vi, 24), et Apostolus redarguat cos qui crenturae potius quam Creatori serviunt ( Ron:. I, 25); in Veteri Testamento prius dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies? (Deut. vi, 13.) Sed quid opus est hinc plura dicere, cum sententiis talibus ibi plena sint omnia ? Hanc ergo justitia vitæ regulam dabit huic amatori de quo sermo est, ut Dco quem diligit, id est summo bono, summæ sapientie, summae paci I, libentissimc serviat; cæteraque omnia partitn subjecta sibi regat, partim subjicienda prasumal. Quæ norma vivendi, ut docuimus, utriusque Testamenti auctoritate roboratur.

45. Nec de prudentia diutius disserendum est, ad quam dignoscentia pertinet appetendorum et vitando • rum. Quæ si desit. nihil eorum de quibus jam dictum est, effici potest. Hujus autem suut excubiae atque diligentissima vigilantia, ne subrepente paulatim mala suasione fallamur : unde sæpe Dominus, Vigilate (Matth. xxiv, 42), clamat; et, Ambulate, inquit, dum lumen habetis, ne vos tenebræ comprehendant (Joan. XII. 35). Itemque dicitur : Nescitis quia modicum fermentum totum massam corrumpit ? (I Cor. v, 6.) Quid autem proferri manifestius de Yeleri Testamento contra itam dormitatioucm animi potest, per quam fit ut non sentiamus quasi minutatim serpentem perniciem, quam illud quod a propheta dictum est: Qui spernit modica, paulatim decidet? (Eccli. XIX, 1.) De qua seutentia, si opportunum esset festinantibus, copiosissime disputarem I; atque id si a nobis nunc susceptum munus flagitaret, fortasse demonstraremus quam sint alta mysteria, quæ imperitissimi et sacrilegi homines dcridendo, non illi quidem paulatim jam dccidunt, sed magno lapsu præcipites eunt.

CAPUT XXV. — Officia quatuor virtutum circa Dei amoreM, cujus amoris præmium eat æterna vita et cognitio veritatis.

46. Quid amplius de moribus disputem ? Si enim Deus cst summum hominis bonum, quod negare noa potestis, sequitur profecto, quoniam summum bonum appetere, est bene vivere, ut nibil sit aliud bene vi - vere, quam tuto corde, tota anima, tota mente Deum diligere : a quo cxistit, ut incorruptus in eo ainor atque integer custodiatur, quod est temperantiæ ; et nullis frangatur incommodis, quod est fortitudinis ; pulh alii serviat, quod est justitiæ ; vigilet in discernendis rebUs I ne fallacia paulatim dolusve subrepat, quod est prudentiæ. Hæc est bominis una perfectio, qua sola impetrat ut vcritalis sinceritate perfruatur : hæc nobis Testamento utroque concinitur, hæc nobis binc atque inde suadetur. Quid adhuc Scripturis, quas ignoratis, calumniamini ? Nescitis quanta imperitia lacessatis Libros, quos et soli reprehendunt qui non intelligunt, et soli intelligere nequeunt qui reprehendunt ? Non enim cos aul ullus inimicus cognoscere sinitur, aut esse nisi amicus cognitis potest.

47. Diligamus igitur Deum cx toto corde, ex tola anima, ext tota mente, quicumque ad vitam æternam pervenire proposuimus. Vita enim æterna est totum præmium, cujus promissione gaudemus : nec præmium potest præcedere merita, priusque homini dari quam dignus est. Quid enim hoc injustius, et quid justius Deo ? Non ergo debemus poscere præmium antequam mereamur accipere. Hic fortasse non incongrue quæritur, aeterna ipsa vita quid sit. Scd ejus largitorem potius audiamus : Hæc est, inquit, vita æterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 5) Æterna igitur vita est ipsa cognitio vcrilatis. Quamobrem videte quam sint perversi atque præposteri, qui sese arbitrantur Dci cognitionem tradere, ut perfecti simus, cum perfectorum ipsa sit praemium. Quid ergo agendum cst, quid quæso, nisi ut cum ipsum quem cognoscere volumus, priuS plena charitate diligamus (a)? Unde illud exoritur, quod ab initio satagimus, nihit in Ecclesia catholica saluorius fieri, quam ut retionem praeccdat auctoritas.

CAPUT XXVI. — Dilectio sui et prOximi.

48. Scd caetera videamus : videtur enim de homine ipso, id est, de amatore ipso nihil actum ; sed parum dilucide qni hob arbitratur intelligit. Non enim fieri potest ut Scipsum, qui Deum diligit, non diligat : im6 vero solus se norit diligere, qui Deum diligit. Siquidcm ille se satis diligit, qni sedulo agit, ut summo ct vero perfruatur bono: quod si nihil cst aliud quam Deuj, sicut ea quæ dicta sant docuerunt, quis cunctari potest, quin sese amet, qui amator est Dci 9 Quid inter ipsos homines nullumne esse amoris vinculum debet! Imo vero ita debit, ut nullus certior gradus ad amorem Dci fieri posse credatur, quam hominis erga hominem charitas.

49. Promat nobis ergo alterum præcecptum ipse Dominus, de vitæ præceptis interrogatus : nan enim contentus fuit uno, qui scifel aliud Deum esse, aliud hominem ; al'luc interesse tantum, quantum inter cum qui creavit, ct id quod ad Creatoris similitudinem creatum cst. Dicit crgo secundum præceptum esse : Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Matth. XXII, 59). Te autem ipsum salubritcr diligis, si plus qnam te diligis Deum. Quod ergo agis tecum, id agendum tum proximo cst ; boc est, ut ipse ctiam perfecto amore diligat Dcum. Non cnim cum diligis tanquam teipsum, si non ad id bonum ad quod ipse tendis, adduccre satagis i. Illud est enim unum bonum, quod omnibus tecum tendentibus non fit angustum. Ex boc præcepto nascuntur officia societatis humanæ, in quibus uon crrare difficile est. Agendum autem in primis est, ut benevoli simus, id est, ut nulla malitia, nullo dolo malo adversus hominem utamur. Quid enim homini homine propinquius ?

50. Aecipc etiam quid Paulus dicat : Dilectio, inquit, proximi, malum non operatur ( Rom. XIII, 10 ). Brevissimis utor testimoniis, sed, nisi fallor, idoneis, et quibus susceptæ rei satis fiat : nam quis ignorat quam multa, ct quanti ponderis, verba in illis Libris de charitate proximi usquequaque diffusa siut ? Sed cum duobus modis peccetur in homine, uno si laudatur, alio si cum potest non adjuvetur; eaque ipsa sint quibus mali homines esse dicantur, quorum neutrum, qui diligit, facil: satis, opinor, quod volumus demonstrat ista sententia, Dilectio proximi malum non operatur. Et si ad bona pervenire non possumus, nisi mala operari destiterimus, ista sunt quasi cunabula charisatis Dei, quibus diligimus proximum ; ut quoniam dilectio proximi malum non operatur, hinc ad illud ascendamus quod dictum est, Scimus quoniam diligentibus Deum omnia procedunt in bonum ( Ibid. VIII, 28).

51. Sed nescio quomodo aut paritcr ista in plenitudincm perfectionemque consurgunt, aut inchoatur prius nei amor, et prius perficitur proximi. Ad incipiendum caim citius nos fortasse ion se divina charitas rapit sed facilius minora perficimus. Quoquo modo autem res se habeat, illud maxime tenendum est, ne se quisquam credat, contempto proximo, ad Leatitudinem ct ad Deum quem diligit csse venturum. Atque utinam, ut facile cst bene instituto et benigno diligerc proximum, ita facile esset vel consurerc, vel nibil nocere. Non enim ad hæc satis cst voluntas bona, sed opus csf magna quadam ratione atque prudentia, qua nemo uti potest, nisi Deus illc fons omnium bonorum id trihucrit. De qua re, quantum arbitror, difficillima, tentabimus dicere pro suscepto opere pauca quædam, spem totam constituentes in eo cujus solius ista dolia sunt.

CAPUT XXVII. - Beneficentia in corpus proximi.

52. ffomo igitur, ut homini apparet, anima rationalis est mortafi atque terreno utens corpore. Partim ergo cOrpori, partim vero animæ hominis beacfacit qui proximum difigil. Ad corpus quod pertinet, medicima nominata est; ad animam autem , disrip!ina. Sed medicinam nunc voco, quidquid omnino corpor vel tuetur vcl instaurat salutem. Ad hanc itaque pertinent, non ca tantuur quæ ars eorum exhibet, qui proprie mediel nominantur ; sed etiam cibus ei potus, tegmen et tectum, defensio denique omnis atque munitio, qna nostrum corpus adversus etiam externos ictus casusque servatur : nam et fames, et siris, ci frigus, et æstus, ct quidquid extrinsecus graviter infligitur, salutem, do qua nune agitur, manere non sinunt.

55. Quare tHa omnia, quibus hujuscemodi malis incommodisve resistitur, qui officiose atque humaniter præbent, miserieordos vocantur, etiamsi sapientes usque adeo sint, ut jam nullo animi dolore Lurbentur (a). Nam quis ignoret ex eo appellatam esse misericordiam, quod miserim cor faciat condolentis alieno malo ? et quis non concedat ab omni miseria liberum esse debere sapicntem, cum subvenit inopi, cum esurienti cibum prastat potumque sitienti , cum vestit nudum, cum peregrinum tecto recipit, cum oppressum liberat, cum denique humanitatem suam usque ad sepulturam porrigit mortuorum? Etiamsi id faciat mente tranquilla, nullis aculeis doloris instinctus, sed adductus officio bonitalis, misericors tamen vocandus est. Huic enim nibil obest nomen, cum absit miseria.

54. Stulti vero cum misericordiam quasi vitium devitant, quia efficio satis moveri nequeunt, si nee perturbatione commoventur, congelascunt potius rigore inhumanitatis, quam rationis tranquillitate serenantur. Itaque multo prudentius Deus etiam ipse misericors dicitur : qui quemadmodum dicatur, restat intelligere iis qui sese idoneos religione studioque præstiterint; ne cum verbis doctorum inepte utimur, indoctorum animas prius durescere vitando misericordiam, quam benignitatem appetendo mitescere faciamus. Atque ut misericordia jubet, ista nos ab homine pellere incom-moda, sic innocentia prohibet inferre.

CAPUT XXVIII. — Beneficentia in animam proximi. - Disciplinæ partes duæ; coercitio , et instructio. Per bonos mores nobis provenit agnitio veritatis.

55. Quod autem attinet ad disciplinam, per quam ipsi animo sanitas instauratur, quæ si absit, nihil ad depellendas miserias salus illa corporis valet, difficillima omnino res est. Atque ut in corpore dicebamus aliud esse morbos et vulnera curare, quod pauci Icomines bcne fecere possunt; aliud autem famem sitimque sopire, et caetera in quibus subvenire hominem homini vulgo passimque conceditur: sic in animo sunt quædam, in quibus excellentia illa ct rara magisteria nun admodum desiderantur; ut cum hortamur ct nionemus, ut hæc ipsa indigentibus exhibeantur qu:c corpori exhibenda esse diximus. Cum enim hæc facimus, ope corpori ; cum autem docemus ut fiant, disciplina animo subvenimus. Sunt vero alia, quibus mu!timodi variique morbi animorum , magna quadam et prorsus ineffabili ratione sanantur : quæ medicina nisi diviuitus populis mitteretur, nulla spe, salutis esset, tam immoderata progressione peccantibus; quanquam et illa corporis, si altius rerum originem repetas, non invemtur unde ad homines manare potuerit, nisi a Deo, cui rerum onmium status salusque tribucenda est.

56. Hæc tamen disciplina de qua nunc agimus, quac animi medicina est, quantum Scripturis ipsis divinis tolligi licet, in duo distribuitur; coercitioncm, et instructionem. Cocreitio limorc, instructio vcro amere perficitur, ejus dieo cui per disciplinam subvenitur: nam qui subvenit, nihil horum duorum habet, nis: amare. In his duobus Deus ipse, cujus bonitate atque clementia fit omnino ut aliquid. simus, duobus Testamentis, Vetere et Novo, disciplinæ nobis regulam dedit. Quanquam enim utrumque in utroque sit, prævalet tamen in Vetere timor, amor in Novo: : quae ibi servitus I, hic libertas ab Apostolis praedicatur. De quorum Testamentorum admirabili quodam ordine divinoque concentu, lungissimum est dicere, et multi religiosi doctique dixcrunt. Multos libros res ista flagitat, ut pro mcrito, quantum ab homine potest, explicari et prædicari queat. Qui ergo diligit proximum, agit quantum potest ut salvus corpore salvusque animo sit : sed cura corporis ad sanitatem animi referenda est. Agit ergo his gradibus, quod ad animum pertinet, ut primo timeat, deinde diligat Deum. Ili mores sunt optimi, pcr quos nobis eLiam ipsa provenit, ad quam omni studio rapimur, agnitio veritatis.

57. Atque in hjs duobus convenit mihi cum Manichaeis, id cst, ut Deum et proximum diligamus : sed hoc Veteri Testamento negant contineri; in quo qnanlum errent, satis, ut opinor, apparet ex iis, quas superius protulimus, de utroque sententiis. Verumtamcn ut breve aliquid dicam, sed tale cui resistere sit mera dementiae, nonne animadvertunt haec ipsa duo, quæ laudare coguntur, quam' importunissime a Domino in Evangelio de Vetere Testamento esse prolata negent, ubi scriptum est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto cordetuo, et ex tota aNima tua, et ex tota mente tua; vel . illud alterum, Diliges proximum tuum tanquam teipsum? ( Deut. VI, 5; Levit. xix, i8; Matth. xx!!, 37, 59.) Aut si hæc ncgare non audent; premuntur cnim luco verit itis; illud negare audeant, salubria esse ista præcepta, his mores optimos contineri negentsi possunt, et dican1 non oporterc Deum diligi, non oportere proximum diligi ; neque diligentibus Deum omnia procedere in bonum (Rom. VIII, 28), neque dilectionem proximi malum non opcrari (Iibid. XIII, 10); quihus duobus saluberrine atque optime humana vita disponitur. Quæ si dicunt, non solum illis com Christianis, sed nee cum hominibus quidem ratio est. Sin hæc dicere non audent, cogunturque confiteri esse divina; quid eos Libros uude ista prolata sunt impietate ne faria lacessere atque improbare non desinunt?

58. An illud dicturi sunt, non esse consequcns ut omnia ibi bona sint, ubi hæc invenire potuimus? nam hoc solent dicere. Cui ego tergiversationi quid respondeam, et quemadmodum occurram, non facile video. Discutiamne verba singula Veteris Testamenti, ut in his summam cum Evangelio esse concordiam pervicacibus indoctisque demonstrem? Sed quando istud erit ? quando aut ego sufficiam, aut ipsi patientur ? Quid ergo faciam ? Deseramne causam, et eos in sententia quamvis improba et falsa, tamen difficili ad dissolvendum delitescere sinam? Non faciam : aderit fJe proximo Deos ipse, cujus illa præcepta sunt; nee me In tantis angustiis inopcm ac desertam esse patictur.

CAPUT XXIX. — De Scripturarwn auctoritate.

59. Quamobrem adestote animis, Manichaei, si qui forte illa superstitione ita tenemini, ut evadere ali - quando possitis. Adestote, inquam, sine pertinacia, sine studio resistendi : nam aliter vobis perniciosissimum cst judicare. Certe cnirn nemini dubium est, nec aversi vos ita estis a vero, ut non intelligatis . si diligere Deum et proximum, bonum csl, quod rogare nemo potest ; quidquid in his duobas pneceptis pendet, vilupcrari jure non posse. Qu'd ergo in iis pendeat , ridiculum cst sj a me qua rendum, csso putas; ipsum Christum audi, audi, inquam, Christum, audi Dei Sapientiam : In hix, inquil, duobus præceptis tota Lex pendet, et omnes Prophetæ (Matth. XXII, 40).

60. Quid boc loco potest diccre impudentissima pertinacia? Non hoc Christum dixissc? Ati!! Exangelio verba cjus ista conscripta suut. Falsum esse scriptum? Quid boc sacrilogio magis impium reperiri potest? quid ista voce impudentins? quid anda ius? quid sceleratius? Simulacrorum cultores, qui Christi etiam nomen oderunt, nunquam hoc adversus Scripturas illas ausi sunt dicere. Consequetur namque onmium litterarum summa perersio.ct omnium qui memoriæ mandati sunt librorum abolitio, si quod tanta populorum religione roboratum ost, tanta hominum et temporum consensione firmatum, in hanc dubitationem adducitur, ut ne historiæ quidem vulgaris tidem possit gravitatemque obtinere. Postremo quid de scripturis ullis proferre potaris, ubi mihi uti bac voce non liccai, si contra meam ratiocinationem intentionemque proferatur ?

61. Illud vcro quis ferre possit, quod nos notissimis ac jam in inanibus omnium Libris constitutis credere vetant, ct iis quæ ipşi proferunt. imperant ut credamus? Si de scriptura dubitandum cst, de qua magis quam quai diffamari non meruit, quæve potuit sub nomine alio tota mentiri? Si istam obdis invito, tat auctoritatis exaggeratione cogis in fidem t; egone de illa, quam constanter latissime divulgatam video, et Ecclesiarum pcr totum orbem dispersarum contestatione munitam, dubitabo miser, et, qnod est miserins, te auctore dubitabo? Cum si exemplaria proferres altera, tenere non dcbercm, nisi ea quæ plurium consensione commendarentur; nunc nibil te profcrente quod conferas, præter inanissimam vocem temeritatisque plenissimam, putabis usque adeo genus humanum esse perversum, ct divinæ providentiæ ope desertum, ut illis Scripturis, non a te prolatas alias quibus redarguantur, sed tua tantum verba præponat? Proferendus est namque tibi alias codex eadem contincus, sed tamcn incorruptus et verior, ubi sola desint ea quæ laic immissa esse criminaris. Ut si, verbi causa, Pauli £pistolam, quæ ad Romanos scripta cst, ,i corruptam esse contendis. aliam proferas incorruptam, vel alium codicem potius, in quo ejusdem Apo. stoli eadem Epistola sincera et incorropta conscripts sit. Non faciam, inquis, ne ipse corrupisse credar: boc cnim solclis dicere; et vcrum dicitis : nibil prorsus aliud suspicabuntur vel mediocriter cordati homines, si hoc feccris. Vide ergo tu ipse quid de auctoritate tua judicaveris; cL intellige utrum tuis verbis contra illas Scripturas credere debeant, si codici, ob boc solum quod abs te profertur, magnæ temeritalis est credere.

CAPUT XXX. — Apostrophe ad Ecclcsiam totius sapientiæ magisti am. Doctrina catholicæ Ecclesiæ.

62. Sed quid hinc plara? Quis enim non videat eos qui contra Scripturas christianas hæaudent dicere, ut illud non sint quod homines suspicantur, certe tamen n n esse christianos ? Nam Christianis hæc data est forma vivendi, ut diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde, ctex tota anima, et ex tota mente, dcinde proximum nostrum tanquam nosmetipsos : in his enim duobus præceptis tota Lex pendet, et omnes Prophetæ (Deut. VI, 5; Matth. XXII, 57). Merito, Ecclesia catholica m iter Christianorum verissima, non so:um ipsum Deum, enjus adeptio vita est beatissima, purissime atque castissime co endum prædicas; nullam nohis adoI,:t,!thu) creturam inducens, cui servire jubcamnr; ci ab illa incorrupta et inviolabili æternitate cui soli homo suUicndiis cst, cui soli rationalis anima cohærendo LOn misera est, exeludens omne quod factum est, quod obn xium commutationi , quod subditum tempori; neque confundens quod æternitas, quod veritas, qnod . d nique pax ipsa distinguit, nec rursum separans quod najestas una conjungit : sed etiam proximi dilectianemLl'B) atque charitatem ita complecteris, ut variorum morborum, quibus pro peccalis suis animæ ægrotant, omnis apud tc medicina praipolleat.

63. Tu pueriliter pueros, fortiter juvenes, quide senes, prout cnjusquc non Corporis tantum, scd et :uini ætas est, exerces ac doces. Tu feminas viris suis, non ad explendam libidinem, sod ad propagandam prolem, ct ad rei fumiliaris societatem, casta et fideli obcdicnlia subjicis. Tu viros conjugibus. non ad illudendum imbecilliorem sevum, sed sincen amoris legibus præficis. Tu parentibus lilios libera quadam servitute subjungis, parentes liliis pia dominatione præponis. Tu fratribus fratres rcligionis vinculo firmiore atque arctiore quam sanguinis nectis. Tu amnem gencris propinquitatem ct affinitatis neces itudinem. servatis naturæ voluntatisque nexibus, matra charitate consti ingis. Tu dominis servos, non tam conditionis necessitate, quam officii delectatione doccs adhærere. Tu dominos servis, sumni Dei communis Domini consideratione placabilcs, et ad consulendum quam coercendum propensiores Jacis. Tu cives civibus, gentes gentibus, et prorsus homines primorum parentum recordatione, non socictate. tantum, sed quadam etiam fraternitate conjungis. Doces reges prospicere papulis; mones populos sc subdere regibus. Quibus honor debeatur, quibus affestus quibus reverentia, quibus timor, quibus consolatio, quibus admonitio, quibus cohortatio 1, quibus disciplina, quibus objurgatio, quibus supplicium, sedulo doces ; ostendens quemadmodum et non omnibus omnia, ct omnibus charitas, et nulli debeatur injuria.

64. Jam vero cum hæc humana dilectio inhærentem uberibus tuis nutriverit, et roboraverit animum, sequendo Deo factum idoneum ; ubi ejus majestas ex tanta parte quanta homini, dum terræ hujns inhabita- tor est, sufficit, aperire se cœperit; tantus charitatis ardor innascitur, et tantum divini amoris consurgit incendium, ut evustis omnibus vitiis, ei huminc purgato atque sanctificato, salis appareat quam divinc dictum sit : Ego sum ignis consumens (Deut. IV, 24) (a): et, Ignem veni mittere in mundum (Luc. XII, 49). Quæ duæ voces unius Dei in duobus Testamentis signatæ, sanctificationem animæ concordi attestatione declarant, ut fiat aliquando illud quod item in Novam Scripturam de Veteri assumptum est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua (ICor. XV, 54, 55) ? Quod unum ist hæretici intelligere si valerent, nusquam profecto Deum nisi apud te atque in tuo gremio, minime superbi et bene pacati vene- rarentur. Merito apud te divina præcepta late diffuse- que servantur. Merito apud te bene intelligitur, quam sit gravius cognita, quam incognita lege peccare. Aculeus enim mortis peccatum, virtus autem peccati lex (Ibid. 55), qua gravius feriat 2 cl interimat contempti præcepti conscientia. Merito apud te visum est, quam sir sub lege opcratio vana, cum libido animum vastat, et cohibetur pœnæ metu, non amore virtutis obruitur. Me- r;to tibi lam multi hospitales, multi ofHciosi, multi misericordes, multi ducti, multi casti, multi sancti, multi i usque adco Dci autore flagrantes, ut cus in summa continentia atquc mundi hujus incredibili con- temptu etiam solitudo delectet.

CAPUT XXXI. — Manichæorum continentiæ opponit anachoretarum et cænobitarum vitam.

65. Quid est, quæso, quod vident qui non possunt hominem nun diligcre, et tamcn possunt hominem non videre? Profecto illud, quidquid ost, præstantius est rebus hurnanis, cujus contemplatione potest homo sinc homine vivere. Jam cnim accipite, Manichæi, perfectorum Christianorum, quibus summa castitas, non laudanda tautum, sed ctiam capessenda visa est, mores et continentiam singularem ; ne vos impullen- tcr jactare apud animos imperitorum, quasi difficillima rerutn abstinentia, si quid in vobis pudoris est, nudea- tis. Nec ea dicam quæ vos ignoratis, sed quæ nobis occultatis. Quis enim nescit summæ continentiæ hominum christianorum multitudincm per totum orbem in dies magis magisque diffundi, et in Oriente maxime atque Ægyplo, quod vos nullo modo potest latere ?

G6. Nihil de iis dicam quos paulo. ante conuncmo- ravi, qui secretissimi penitus ab omni hominum conspectu, pane solo, qui eis per certa intervalla temporum aOertur, et aqua contenti, desertissimas terras incolunt; perfruentes culloquio Dei, cui purls menu- bus inhaeserunt, et ejus pulchritudinis contemplatione beatissimi, quae nisi sanctorum intellectu percipi non potest. Nibil, inquam. de bis loquar : videntur enim uonnullis res humanas plus quam oporteret deseruis- se, non intelligentibus quantum nobis eorum animus in orationibus prosit, et vita ad exemplum, quorum corpora videre non sinimur. Sed hinc disputare longum et supervacaneum puto : nam hoc tum excellens fastigium sanctitatis, cui non sua sponte mirandum ct honorandum videtur, oratione nostra videri qui potest? Tantum isti admonendi sunt, qui sese inaniter jaclanl, in tantum processisse temperantiam et continentiam sanctissimorum catholicæ fidei christianorum, lit restringenda nonnullis, et quasi ad humanos fines revocanda videatur : usque adeo supra homines illorum animos evasisse, ab iis etiam quibus id displicCI, judicatur.

67. Sed si hoc excedit nostram tolerantiam, quis non illas miretur et praedicet, qui contemptis atque desertis mundi hujns illecebris, in communem vitam castissimam sanctissimamque congregati, simul acta- tem agunt, viventes in OratIOnibUS, Ill leCtionibUS, in disputationibus; nulla superbia tumidi, nulla pervica- cia turbulenti, nulla invidentia lividi : scd modesti, vcreCundi, pacat i, concordissimam vitam ct intentis- simam in Deum, gratissimum munus ipsi offerunt, a quo ista posse meruerunt? Nemo quidquam possidet proprium, nemo cuiquam onerosus est. Operantur manibus ea quibus et corpus pasci possit, cat a Deo mens impediri non possit. Opus autem suum tradunt I eis quos dccanos vocant, eo quod sint dcuis præpositi, ut ncmincm illorum cura sui corporis tarrgat, noque in cibo, neque in vestimento, neque si quid aliud opus est, vel quotidianæ necessitati, tel mutatæ, ut assolet, valetudini. Illi autcm decani cum magna sollicitudine omnia disponentes, ct præsto facientes quidquid ilIa vita propter imbecillitatem corporis po- stulaL, rationem I tamen etiam ipsi reddunt uni, quem patrem appellant. Ili vero patres non solum sanctis- simi moribus, sed etiam divina doctrina escellentissi. mi, omnibus rebus clcelsi, nulla superbia consulunt iis quos filios vocant, magna sua in jubendo auctoritate, magna illorum in obtemperando voluntate. Conveniunt autem dici tempore extremo de suis quisque habitaculis, dura adhuc jejuui sunt, ad audiendum illum patrem, et conveniunt ad singulos patres terna, ut nlinimum, hominum millia : nam etiam multo nu- merosiores sub uno agunt. Audiunt autem incredibili studio, sommo silentio; affectiones animorum suorum, prout eos pepulerit disserentis oratio, vel genti- tu, vel fletu, vel modesto et omni clamore vacuo gau dio significantes 3. Corpus deinde reficitur, quantum saluti et salubritati satis est, coercente unoquoque concupiscentiam, ne se profundat vul in ea ipsa quæ præsto sunt parca ei vilissima. Ita non solam a carnibusct vino abstinent pro sufficientia domandarum libidinum, sed ab iis cHam quæ tanto concitatis ventris et gutturis provocant appetitum, quanto quasi mundiora nonnullis videntur : quo nomine solct turpe desiderium exquisitorum ciborum, quod a carnibus I alienum est, ridicule turpiterque defendi. Sane quidquid necessario victui redundat (nam redundat plurimum ex opcribus manuum, et cpu arum restrictione), tanta cura egentibus distribuitur, quanta non ab ipsis qui distribuunt comparatuin est. Nullo modo namque satagunt, ut hæc sibi abundent, sed omni modo agunt ut nou apud se remancat quod abundaverit, usque adco ut oncratas etiam naves in ea loca mittant, quæ inopes incolunt. Non opus est plura de re notissima dicere.

68. Hæc est ctiam vita feminarum Deo sollicite casteque servientium, qurc habitaculis segregatæ ac remotæ a viris quam longissime decct, pia tantum i!lis charitate junguntur et imitatione virtutis : ad quas juvenum nullus accessus est, neque ipsormn quanvis gravissimorum et probatissimorum senum., nisi usque ad vestibulum necessaria præbendi quibus. indigent gracia. Lanificio namque corpus exercent atque sustentant, vestesque ipsas fratribus tradunt, ab iis invicem quod victui opus est resumentes. Hos morcs, hanc vitam, hunc ordinem, hoc institutum si laudare velim, netne digne valeo, ct vereor nc judicare videar per seipsum tantummodo expositum plaecrc non Iossc, si saper narratoris simplicitatem cothurnum etiam laudatoris addendum putavero. Hæc, Manichæi, reprehendite, si potestis. Nolite cæcis hominibus ct discernere invalidis ostentare nostra. zizania.

CAPUT XXXII. — Clericorum laus.

69. Neque tamen ita sese anguste habent Ecclesiæ catholicæ morTes optimi, ut eorum tantum vita , quos commemoravi, arbitrer esse laudandos. Quam cnim multos episcopos optimos viros , sanctissimosque cognovi, quam multos presbyteros, quam multos diaconos, et cujuscemodi ministros divinorum Sacramentorum, quorum virtus eo. mihi mirabilior et majore praedicatione dignior vidctur, quo difficitins est eam in . multiplici hominnm genere, et in ista vita turbulentiore servare ! Non cnim sanatis magis quam sanandis hominibus præsunt. Perpetienda sent vitia multitudinis ut curentur, ct prins toleranda quam scdaoda est pestilentia. Difficillimum est hic tenere optimum vitæ modum , et animum pacatum atque tranquillum. Quippe, ut breviter explicem, hi agunt ubi vivere discitur, illi ubi vivitur.

CAPUt XXXIII. — Aliud genus in civitate simul viventium. Jejuna triduana.

70. Nec ideo tamen laudabile christianorum genus contempserim, eorum scilicet qui in civilaLihus de; ant, a vulgari vita remotissimi. Vidi ego diversorium sant torum Mediolani, non paucorum hominum, quibus unus presbyter præerat vir optimus ct doctissimus. Romæ etiam p!ura cognovi, in quibus singuli gravitate atque prudentia et divina scicntia præpollenles, cæteris secum habitantibus præsunt, christiana charitate, sanctitate et libertate viventibus : ne ipsi quidcm cuiquam onerosi sunt, sed Orientis morc, et Pauli apostoli auctoritate manibus suis se lransigunL. Jejunia etiam prorsus incredibilia multos exercere didici, non quotidie semel sub noctem reficiendo corpus, quod est usquequaque usitatissimum, sed continuum triduum 'cl amplius sæpissime sine cibo ac potu- ducere. Neque hoc in viris tantum, sed etiam in feminis ; quibus itcm multis viduis ct virginibus siimtl habitantibus, et lana ac tela victum quæritantibus, pra'sum singulæ gravissimæ probatissimæque non tantum in instituendis componendisque moribus 1, sud etiam instruendis mentibus peritæ ac paratae.

i!. Atque muter hæc nemo urgetur in aspera quai ferre non potest, nulli quod recusat imponitur, nec ideo condemnatur a cxU jris, quod in cis sc imitandis fatetur invalidum : meminerunt e iim quantopere Scripturis omnibus commendata sit charilas ; meminerunt, Omnia munda mundis ( Til. i, 15 ); et, Non quod intrat in os vestrum vos coinquinat, sed quod exit (Matth. xv, 11). Itaque nc.n rejiciendis generibus ciborum quasi pollutis, sod concupiscentiæ perdomandæ, et dilectioni fratrum retinendæ invigilat omnis industria. Meminerunt : Esca veniri, et venter escis; Deus autem et hunc et illas destruet ( I Cor. VI, 13) ; et alibi, Neque si manducaverimus, abundabimus; neque si non manducaverimus, egebimus (I d. VIII, 8) ; et iliud proc cæteris, Bonum est, fratres, noM manducare carues, neque bibere vinum, ncque in quo frater tuus offenditur. Mic enim ostendit quam sint ad finem charitatis hæc omnia dirigenda. Alius enim credit manducare omnia ; qui autem infirmus est, olus, inquit, manducet. Qui manducat , non manducantem non spernat : et qui non manducat, manducantem non judicct ; Deus enim illum assumit. Tu quis es , qui judices alienum servum? Suo Domino stat aut cadit ; stabit autem; potens eat enim Deus statuere cum. Et paulo post: Qui manducat, Domino manducat, et gratias agit Deo : et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Et item in consequentibus : Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet. Non ergo amplius judicemus iniicem; sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Potuitne magis ostendcre, non in ipsis rcbus quibus vescimur, sed in animo esse vim quamdam, quoe ad eum valeat maculandum ; et propterea iis etiam qui ad haec coalemnenda sunt idonei, certoque sciunt uon se pollui, si quid ciborum sine turpi cupiditate altitudine mentis assumpserint, charitatem tamen esse intuendam? Vide quid sequatur : Nam si propter escam frater tuus contr istatur, jam non secundum charitatem ambulas (Rom. xiv, 2-21).

72. Lege cætera ; nam longum cst omnia interponere; et invenies praeceptum iis qui possunt ista cortemnere, id cst firmioribus et securioribus, idco tamen esse temperandum, ne offendantur illi quibus adhuc pro sua imbecillitate hujuscemodi opus est temperantia. Hæc illi de quibus agebam norunt et tenent: christiani sunt euim , non hæretici ; intelligunt Scripturas secundum apostolicam disciptinnm, non secundum superbum et commentitium nomen Apostoli 1. Non manducantem nemo spernit, manducantem ncmo judicat : qui infirmus est, olus manducat. Multi tamen firmi propter infirmos idem faciunt : multis non est causa ista faciendi, sed quod viliore victu vivere placet, minimeque sumptueso corporis sustentaculo atatem tranquillissimam ducere. Omnia cnim mihi licita sunt, inquit, sed ego non redigar sub potestate ullius (! Cor. VI, 12). Ita mulli necque vescuntur carnibus, neque tamen eas immundas superstitiose putant. Itaquc iidem ipsi qui sani temperant, si ratio valetudinis cogat, ægroti sinc ulla formidine accipiunt. Mulli vinum non bibunt , nee tamcn co se coinquinari arbitranlur 2 : nam et quibusdam languidioribus, et prorsus omnibus qui sine illo nequeunt salutem corporis obtinere, humanissime ac modestissime præberi faciunt. Et stulte nonnullos recusantes, fraterne admonent, ne vana superstitione dcbiliorcs citius quam sanctiores fiant. Legum cis Apostolum difcipulo præcipientem , ut aliquantum vini sumat propter frequentes infirmitates suas 3 ( I Tim. v, 23). Ita pietalem sodulo exercent : corporis vero exercitationem, tit ait idem Apostolus, ad exiguum tempus pertinere noverunt (Id. iv, 8).

75. Continent se igitur ii qui possunt, q i tamen sunt innumerabiles, et a carnibus et a vino duas ob causas: velpropterfratrum imbecillitatem, vel propter suam libertatem. Charitas præcipue custoditur ; charitati victus, charitati serino, charitati habitus, chiritati vultus aptatur; coitur in unam conspiraturque charitatem : hanc violare tanquam Deum nefas ducitut; huiC si quid resistit 4, expugnatur atque ejicitur; hanc si quid effendit, unum diem durare non sinitur. Sciunt ita commendatam esse a Christo et Apostolis, ut si haec una desit, inania; si hæc adsit, plena sint omnia.

CAPUT XXXIV. — Ex malorum christianorum moribus non vituperandam Ecclesiam. Sepulcrorum et picturarum adoratores.

74. Istis, Manichæi, si potestis, obsistile; istos intuemini, isios sine mendacio, si audetis, et cnm contumelia nominatc : istorum jejuniis vestra jejunia , castitati cestitatem , vestitum vestitui, epulas epulis, modestiam modcetiæ, cbaritatem denique charitati, et, quod res maxime postulat, praeceptis præcepta conferte. Jam videbitis quid inter ostentationem et sinceritatem, inter viam rectam et errorem, inter fi - dem atque fallaciam , inter robur et tumorem, inter beatitudinem et miseriam , inter unitatem et conscis. sionem, postremo quid inter superstitionis sirenas ct portum religionis intersit.

75. Nolite mihi colligere professores nominis christiani, nee profession is suæ vim aut scientes aut cxhibeutes. Nolite consectari turbas imperitorum, qui vel iti ipsa vera rcligione superstitiosi sunt, vel ita libidinibus dediti, ul obliti sint quid promiserint Dco. Novi multos esse sepulcrorum et picturarum adoratorcs : novi multos esse qui luxuriosissimc super mortuos bibant, et epulas cadaveribus exhibentes, super sepultos seipsos sepeliant, et voracitates ebrietatesque suas deputent religioni. Novi multos esse qui renuntiaverunt verbis huic sacculo, et se omnibus hujus sæculi molibus opprimi velint, oppressique lætentur. Nec mirum est in tanta copia populorum , quod non vobis desint, quorum vita vituperata decipiatis incaulos, et a calholica salute avertatis, cum in vestra paueitate I magnas patiamini angustias, dum a vobis exigitur, vel unus ex iis quos electos vocatis, qui præcepta illa ipsa custodiat, quæ irrationabili superstitione dcfenditis. Scd ct illa quam vana sint, quam noxia , quam sacrilcga , ct quemadmodum a magna parte vestrum , atque adeo pene ab omnibus vobis non observentur, alio volumine ostendere institui.

7G. Nuncvos illud admonce, ut aliquando Ecclesiæ catholicæmaledicere desinatis, vituperando mores hominum quos ct ipsa condemnat, ct quos quotidie tanquam malos lilios corrigere studct. Sed quicumque illorum bona voluntate Deique auxilio corriguntur, quod amiserant peccando, pœnitendo recuperant Qui autem voluntate mala in pristinis vitiis perseverant, aut etiam addunt graviora prioribus, in agro quidem Domini sinuntur esse, ct cum bonis seminibus crescere, sed veniet. tempus quo zizania separentur. Aut si jam propter ipsum christianum nomcn magis in palea quam in spii:is esse arbitrandi sunt, vcnict etiam qui aream purget, et a frumentis paleam separet, et singulis partibus pro suo cujusque merito, quod oportet, summa aquilatc distribuat (Matth. III, 13, et XIII, 2443).

CAPUT XXXV. — Conjugium et possessiones baptizatis ctiam concessa per Apostolum.

i?. Vos interea quid sævitis, quid excæcamni stu dio partium ? Quid tanti erroris longa defensione im plicamini ? Fruges in agro, frumenta in arca quxritc apparebunt facile, seseque offerent ipsa quærentibus Quid nimis in purgamenta oculos intenditis ? quid ab opimi horti ubertate imperitos homines sepium asperitale terretis? Est certus aditus, quamvis paucioribus notus, qua possit intrari, quem vos aut esse non creditis, aut invenire non vultis Sunt in Ecclesia catbolica innumerabiles fideles qui hoc mundo non utantur, sunt qui utantur tanquam non utentes (1 Cor. VII, 31), ut ab Apostolo dicitur; quod illis temporibus jam probatum est, quibus ad idolorum cultum Christiani cogebantur. Quot enim tunc pecuniosi I homines, quot patresfamilias rusticani, quot negotiatores, I quot militares, quot primates urbium suarum , quot denique senatores, utriusquc sexus, hæc omnia vana et temporalia relinquentes, quibus utique quamvis uterentur, non detinebantur, mortem pro salubri fide ac religione subierunt, demonstraveruntque infidelibus a se potius ilIa omma , quam se ab eis esse possessos.

78. Quid calumniamini, quod fideles jam Baplismalc renovati, procrcare filios, et agros ac domos pecuniamque ullam possidere non debeant ? Pertinuit hoc Paulus. Nam quod negari non potest, fidelibus scripsit , post multorum quippc vitiosorum enumerationem , qui l egnum Dei non possidebunt , Et hæc quidem fuistis, inquit, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini Jesn Christi, cl in Spiritu Dei nostri. Ablutos procul dubio, ct sanctificatos nemo nisi fideles, ct cos qui huic mundo renuntiaverint , intelligere audebit. Scd quoniam ostendit quibus scripserit, videamus utrum bis ilia permittat. Ita enim sequitur : Omnia mihi licita sunt, scd non omnia expediunt : omnia mihi licita sunt, sed ego sub nullius radigar potestate. Esca ventri , et venter escis; Deus autem c: has et hunc destruet. Corpus autem non fornicationi, sed Domino, ut Dominus corpori. Deus vero suscitavit Dominum , et nos quoque suscitabit per virtutem suam. An nescitis quoCum corpora vestra membra Christi sunt ? Tollens ergo membra Christi , efficiam membra meretricis ? Absit. An nescitis quoniam qui adhæret me- retrici, unum corpus efficitur ? Erunt cnim, inquit, duo in carne una. Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. An nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ? Empti enim estis pretio magno : glorificate et portate Deum in corpore vestro ( I Cor. v!, ii -20). De quibus autem scripsistis mihi, Bonum est homini mulierem non tangere : propter incontinentiam autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquæque virum suum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, aed vir : similiter autcm et vir stri corporis votestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus , ut vacetis orationi: et .terum revertimini in idipsum, ne vos tentet satana propter incontinentiam vestram. lloc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Volo antem omnes homines esse sicut meipsum ; sed unusquique proprium habet donum ex Deo , alias quidem sic, alius vero sic (Ibid. VII. 1-7).

79. Satisne vobis videtur Apostolus, ct fortibus demonstrasse quid summum sit, et imbecillioribus permisisse quod proximum cst ? Nam non altingere mulierem, summum ostendit esse, cum ait, Vellem omnes homines esse sicut meipsum. Huic autem summo conjugalis castitas proxima cst, ne homo fornicatione vastetur. Numquid propterea istosdixit adhuc fideles nun esse, quia conjugibus utuntur ? Quandoquidem hac castitate conjugii, ct ex se invecem ipsos qui conjuncti sun, si alter corum fuerit infidelis, et cam qu;c inde nascitur prolem sanctificari dixit: Sanctificatus est enim, iquit, vir infidelis in muliere fideli, et sanctificala est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi cesent ; nunc autem sanc i Bum ( ibid. 14). Quid obstrepitis pertinacia tantæ veritati? quid lucem Scripturarum vanis uoibris obnubilare cuuamini ?

80. Nolite jam dicere, catechumenis licere uti conjugibus, fidelibus autem non liccre; catechumenis licere habere pecuniam, fidelibus autem non licere. Nam ei multi suut qui utuntur tanquam non utentes. £t illo sacrosancto lavacro inchoatur innovatio novi hominis , ut proficiendo perficiatur , in aliis citius, in aliis tardius : a multis tamen proceditur in novam vitam, si quisquam non inimice, sed diligenter interdat. Ipse quippe, sicut ait Apostolus, etsi exterior homo noster corrumpitur , sed interior renovatur de die in dicm (II Cor. IV , 16). Apostolus de die in diem interiorem hominem renovari dicit ut perficiatur, et vos a perfectione vultis incipiat. Quod utinam veltis : sed quæritis potius, non unde erigatis invalidos , sed unde fallatis incautos. Hoc enim non debuistis tam dicere audacia, nee si vos in cis ipsis nugatoriis mandatis vestris perfectos esse constaret. Cum vero novcrit vestra conscientia eos quos in sectam vestram introducitis, cum vobis familiarius jungi coeperint, multa inventuros quæ in volas esse, cum alios accasaretis , ncmo suspicabatur ; quæ tanta impudentia est, perfectionem in catholicis imbecillioribus quærerc, uL inde imperitos avertas, ct cain nullo modo apud tc iis quos averteris exhiberc ? Sed ne quid in vos temere jam videcamur cffunderc, iste sit huju- voluminis modus, ut ad demonstranda præxepta vitæ vestræ , moresque memorabiles aliquando reniamus.