TRACTATUS I · 2 of 11
De eo quod Joannes scribit, Quod erat ab initio, quod audivimus, et quod vidimus, etc., usque ad id, Quoniam tenebræ excæcaverunt oculos ejus. Cap. i, et cap. II, f . i-ii.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
I i. Quod erat ab initio, quod audivimus, et quod vidimus oculis nostris, et manus nostræ tractaverunt de Verbo vitæ. Quis est qui manibus tractat Verbum, nisi quia Verbum caro factum est , et habitavit in nobis t Hoc autem Verbum quod caro factum est, ut manibus tractaretur , coepit esse caro ex virgine Maria : sed non tunc coepit Verbum, quia quod erat ab initio dixit. Videte si non attestatur Epistola sua Evangelio suo, ubi modo audistis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 14, 1). Forte de Verbo vitae sic quisque accipiat quasi locutionem quamdam de Christo, non ipsum corpus Christi quod manibus tractatum est. Videte quid sequatur: Et ipsa vita manifestata eat. Christus ergo Verbum vile. Et unde manifestata est? Erat euim ab initio; sed non erat manifestata bominibus : manifestata autem erat Angelis videntibus, et tanquam pane suo cibantibus. Sed quid ait Scriptura ? Panem Angelorum manducavit ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM. ' His Tractatibus castigandis subsidio fuerunt codices Mss., e Bigotiana bibliotheca duo, ex Michaelina et Germanensi totidem, ex Remigiana ires, unus ex Theodericensi vetustissimus et optimae notæ, item unus ex Benigniana, vindocinensi, Floriacensi, vincentiana, unus Ecclesiae Laudunensis, unus Abbatiæ S. Quintini Bellovacensis; alius Bellovacensis Ecclesiae, qui ad calcem notatur scriptus anno Clotharii Regis duodecimo: tum etiam variantes lectiones, quas ex quinque Belgicis Mss. excerpserunt Lovanienses Doctores. Perlectae demum fuerunt editiones Am. Bad. Er. et Lov. Comparavimus praeterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess. t. i, memoratas. M. (a) Scripti circiter Cbrisli annum 416. (b) Id nempe etiam in Sermone 232, n. i, et 239, n. i, de Tempore, testatur usu receptum fuisse, ut raschali solemnitale per septem vel octo dies historia Dominicae rewrectionis recitaretnr secundam omnes Evangelistas : nec eodem semper ordine, sed ita ut Lucc Marcus nonnunquam postponeretur. Et vero Tractatus hic secundus, quem secundae feriae Paschae assignat vetustissimus codex Theodericensis, ex ipsius initio intelligitur habitus ea die qua l4icas de illa duobus discipulis Emmaus euolihus Christi apparitione lectus fuerat. rascha autem in 2 Aprilis incidebat aDDO illo 416, cui non temere adscribas hosce Tractatus : quippe quos coepta jam ante in Joannis Evangelum Tractatione, eademque paulisper intermissa, pronuntiatos a se dicit Augustinus in Prologo. De his nulla mentio in ReLractationum opere, quo nimirum solos ex opusculis s'jis libros recensuit, sperans aliud a se edendum opus in Ej .islolas et Tractatus populares, uti ad Quodvultdeum, Epist. 224, scribit. At in Possidii Indiculo, cap. 9, notantur his verbis: I De « Epistola Joannis ad Parthos Sermones decem. » In omnibus Mss. tribuuntur Augustino; sed in paucioribus Tractatus, in aliis sermones, aut Homiliae inscribuntur, addito in . nonnullis titulo, De charitate. In Mss. denique Prologus pars est primi Tractamus. nec ab ipso nota ulla vel tituli, ut in Excusis, interpositione disjungitur. homo (Psal. LXXVII, 25). Ergo manifestata est ipsa vila in carne; quia in manifestatione posita cst, til res quæ solo corde videri potest, videretur ct oculis, ut corda sanaret. Solo enim corde videtur Verbum : caro autem et oculis corporalibus videtur. Erat. unde videremus carnem, sed non erat unde videremus Ycrbum : factum est Verbum Caro, quam videre possemus , ut sanaretur in nobis unde Verbum videremus.
i. Ei vidimus, et lestes sumus. Forte aliqui fratrum nesciunt, qui graece uon n runt, quid sint testes græce : et usitatum nomen est omnibus et religiosum ; quos enim testes latine dicimus, græce martyres sunt. Quis autcm non audivit martyres, aut in cujus christiani ore non quotidie habitat nomen martyrum ? Atque utinam sic habitet et in corde, ut passiones martyrum imitemur, non eos calcibus persequamar! Ergo hoc dixit, Vidimus, et testes sumus : Vidimus, et martyres sumus. Testimonium enim dicendo ex eo quod viderunt, et testimonium dicendo ex eo quod audierunt ab his qui vidcrunt, cum displi- cerct ipsum testimonium hominibus adversus quos dicebatur, passi sunt omnia quæ passi sunt martyres. Testes Dei sunt martyres. Deus testes hahere voluit homines, ut et homines habeant testem Deum. Vidimus , inquit, et testes sumus. Ubi viderunt? In manifestatione. Quid est, in manifestatione ? In sole, id est in hac luce. Unde autem potuit videri in sole qui fecit solem, nisi quia in sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII. 6) ? Ille ante solem qui fecit solem 1, ille ante luciferum , ante omnia sidera, ante omnes Angelos, verus creator (quia omnia per ipsum facta suut, et sine ipso factum est nihil [Joan. I, 3]), ut videretur oculis carneis qui solcm vident; ipsum tabernaculum suum in sole posuit, id est carnem suam in manifestatione hujus lucis ostendit : et illius sponsi thalamus fuit uterus Virginis, quia in illo utero virginali conjuncti sunt duo, sponsus et sponsa, sponsus Verbum et sponsa caro; quia scriptum est, Kt erunt duo in carne una (Gen. II, 24) ; ct Dominus dicit in Evangelio, Igitur jam non duo , sed una caro (Matth. xix, 6). Et Isahis optime meminit unum esse ipsos duos : loquitur enin ex persona Christi, ct dicit, Sicut sponso imposuit mihi mitram , et sicut sponsam ornavit me ornamento (Isai. LXI, 10). Unus videtur loqui, et sponsum se fecit ct sponsam se fecit; quia non duo, sed una caro : quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Illi carni adjungitur Ecclesia, ct fit Christus totus, caput et corpus.
3. Et testes, inquit, sumus ; et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et manifestata est in nobis : hoc est, manifestata est inter nos; quod apertius diceretur, manifestata est nobis. Quæ ergo vidimus et audivimus, nuntiamus vobis. Intendat Charitas vestra : Quai ergo vidimus et audivimus, nuntiamus vobis. Illi viderunt ipsum Dominum præsentemin I ITCS MSS.: itte autem sol qui fccit soicm. Alii duo : Jam luiem tlle sol qui fa il .lan. carne, et audierunt verba ex ore Domini, ct annuntiavcrunt nobis. Et nos ergo audivimus, scd non vidimus. Minus ergo sumus felices quam illi qui viderunt et audierunt? Et quomodo adjungit, Ut et vos societaten habeatis nobiscum ? lili viderunt, nos non vidimus, et amen socii sumus; quia fidem communem tenemus. Nam et quidam videndo non credidit, et palpare voluit, et sic credere, et ait : Non credam nisi digitos meos misero in locum clavorum, et cicatrices ejus tetigero. Et præbuit se ex tempore palpandum manibus hominum , qui semper se prabet videndum aspectibus Angelorum : et palpavit ille discipulus et exclamavit, Dominus meus et Deus meus. Quia tetigit hominem , confessus est Deum. Et Dominus consolans nos qui ipsum jam in coelo sedentem manu contrectare non , possumus, scd fide contingere, ait illi : Quia vidisti, credidisti; beati qui non vident et credunt (Joan. xx, 25-29). Nos descripti sumus, nos dcsignati sumus. Fiat ergo in nobis beatitudo quam Dominus praedixit futuram : firme teneamus quod non videmus; quia illi nuntiant qui viderunt. Ut et vos, inquit, societatem Ilabeatis nobiscum. Et quid magnum societatem habere cum hominibus ? Noli contemnere; vide quid addat: Et societas nostra sit cum Deo Patre, et Jesu Christo Filio ejus. Et hæc, inquit, scribimus vobis, ut gaudium vestrum sit plenum. Plenum gaudium dicit in ipsa societate, in ipsa charitate, in ipsa unitate.
4. Et hæc est annuntiatio quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis. Quid est hoc? Ipsi viderunt, contrectaverunt manibus Verbum vitæ : ab inHio crat, ad tempus visibilis et palpabilis factus est unicus Filius Dei. Ad quam rem venit, vel quid nobis novum nuntiavir? Quid docere voluit? Quare fccit hoc quod fecit, ut Verbum caro fieret, ut Deus super omnia indigna ab hominibus pateretur , ut alapas eorum sustineret de manibus quas ipse formavit ? Quid voluildocere? quid voluit ostendere ? quid voluit annuntiare? Audiamus: nam sine fructu præcepti, auditio rei gestæ , quia natus est Christus , et quia passus est Christus, avocamentum mentis est, non firmamentum. Quid magnum audis? quo fructu audis 1. vide. Quid voluit docere ? quid annuntiare? Audi : Quia Deus lux eat, inquit, et tenebræ in eo non sunt ullæ. Adhuc lucem quidem nominavit, sed obscura sunt verba : bonum est nobis ut ipsa lux quam nnminavit, illustret corda nostra, ct videamus quid dixit. Ioc est quod annuntiamus , quia Deus lux eat, et tenebrce in eo non sunt ullæ. Quis enim auderet dicere quia in Dco sunt tenebræ? Aut quid est ipsa lux? aut quid sunt tenebrae? ne forte talia dicat, quæ ad oculus istos nostros pertineant. Deus lux est : ait nescio quis, Et sol lux est, et luna lux est, et lucerna lux est. Aliquid debet esse longe his majus, longe pra;stantius, longeque supereminentius. Quantum Deus a crcatura, quantum conditor a conditione, quantum sapientia ab eo quod factum est per sapientiam, longe 1 Inv., audias. ET.: Quid tnagnum audis, quo fnictu audtas ? Vide quid. Lugd.: Qirid magnum audis> quo fnictu aitdtas : Ifidc, ctc. Ven.: Quid magnum audia ? quo fiuctu aiJ,.. clias, vide, quid voluii docere /M. ultra omnia debet csse lux ista. Et forte vicini ei erimus, si quae sit lux ista cognoverimus, et ad eam nos applicaverimus, at ex ipsa illuminemur; quia in nobis tenebræ sumus, et ab illa illuminati possumus esse lux , et non confundi de illa , quia de nobis confundimur. Quis est qui de se confunditur? Qui se cognoscit peccatorem. Quis de illa non confunditur? Qui ab a illuminatur. Quid est ab illa illuminari ? Qui jam ridet se peccatis tenebrari , et cupit ab illa illuminari, accedit ad illam : unde dicit Psalmus , Accedite ad tum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII, 6). Sed non erubesces de illa 1, si , quando tibi te foedum ostenderit, displiceat libi œditas tua, ut percipias pulchritudinem illius. Hoc est quod vult docere.
5. Et fortasse præpropcre illud nos dicimus? Ipse Ifoc manifestet in consequentibus. Mementote in principio sermonis nostri, quia Epistola ista charitatem commendat: Deus lux eat, inquit, et tenebræ in eo non sunt ullæ. Et quid superius dixerat ? Ut societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Deo Patre et Filio ejus Jesu Christo. Porro si Deus lux est, et tenebræ in co non sunt ullæ, ct societatem cum illo babere debemus ; et a nobis pellendæ suut lenebne, ut fiat in nobis lux; nam tenebræ cum luce socictatem habere non possunt: ideo vide quid sequatur: Quod si dixerimus quia societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur. Habes et apostolum Paulum dicentem , Aut quce societas luci ad tenebras (II Cor. VI, 14)? Dicis te societatem habere cum Deo, et in tenebris ambulas; et Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ: quomodo ergo est societas luci et tenebris ? Jam ergo dicat sibi bomo, Quid faciam ? unde ero lux? In peccatis et in iniquitatibus vivo. Quasi subrepit quædam desperatio et tristitia. Salus nulla est, nisi in socictate Dei. Deus lux eat, et tenebræ in eo non sunt ullæ. Peccata antem tenebrae sunt, sicut dicit Apostolus diabolum et angelos ejus rectores tenebrarum harum esse (Ephes. VI , 12). Non diceret rectores tenebrarum , nisi rectores peccatorum, dominatores iniquorum. Quid ergo facimus, fratres mei? Societas cum Deo habenda est, alia spes vitæ aeternae nulla est ; Deus autem lux eat, ei tenebræ in eo sunt nullæ : iniquitates autem tenebræ sunt; iniquitatibus premimur, ne societatem cum Deo babere possimus : quæ ergo spes ? Nonne promiseram me aliquid locuturum istis diebus quod gaudium faciat ? Quod si non exhibeo, tristitia est ista. Deus lux est, et tenebrce in eo non sunt ullce; peccata tenebræ sunt: quid erit nobis ? Audiamus ne forte consoletur, erigat, det spem, ne deficiamus in via. Currimus enim , et ad patriam currimus; ct si nos perventuros desperamus, ipsa desperatione deficimus. Ille autem qui nos vult pervenire, ut conservet in patria , pascit in via. Audiamus ergo : Quod si dixerimus quia societatem habemus cum eo , et in tenebris ambulamus ; mentimur, et non facimus veritatem. Non dicamus quia 1 toY.: sed erubescis de Uta. At plures M>s., suflragaiite editione Bad.: sed non erubesces. societatem cum illo habemus, si in tenebris ambulamus. Quod si in lumine ambulamus, sicut et ipse est in lumine; societatem habemus cum invicem. In lumine ambulemus, sicut et ipse est in lumine, ut possimus societatem habere cum illo. Et quid facimus de peccatis? Audi quid sequitur: Et sanguis Jesu Christi Filii ejus purgabit nos ab onmi delicto. Magnam securitatem dedit Deus. Merito Pascha celebramus, ubi fusus est sanguis Domini. quo purgamur ab omni delicto. Simus securi: cautionem contra nos servitutis diabolus tenebat, sed sanguine Christi deleta est. Sanguis, inquit, Filii ejus purgabit nos ab omni de - licto. Quid est, ab omni delicto? Attendite : ecce ja:n in nomine Christi per sanguinem ejus 1, quem nunc confessi sunt isti qui appellantur infantes , mundata sunt omnia peccata ipsorum. Veteres intraverunt, novi exierunt. Quid est, veteres intraverunt, novi exierunt? Senes intraverunt, infantes exierunt. Senectus enim veternosa , vetusta vita : infantia autem regenerationis, nova vita. Sed quid facimus ? Præterita peccata donata sunt, non tantum ipsis, sed et nobis ; et post donationem et abolitionem omnium peccatorum vivendo in hoc sæculo inter tentationes, quaedam forte contracta sunt. Ideo quod potest homo faciat; ipse confiteatur quod est, ut ab illo curetur qui semper est quod est: ipse enim semper erat et est 2 ; nos non eramus et sumus.
6. Vide enim quid dicat: Quod si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ergo si te confessus Citeris peccatorem, est in te veritas: nam ipsa veritas lux est. Nondum perfecte splenduit vita tua, quia insunt peccata ; sed tamen jam illuminari corpisti, quia inest confessio peccatorum. Vide enim quid sequatur : Quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis eat et justus, ut dimittat nobis delicta nostra, et purget nos ex omni iniquitate. Non tantum praeterita, sed et si qua forte contraximus ex hac vita; quia non potest homo quamdiu carnem portat, nisi habere vel lcvia peccata. Sed ista levia quae dicimus, noli contemnere. Si contemnis , quando appendis ; expavesce, quando numeras. Levia multa faciunt unum grande : multæ guttæ implent flumen; multa grana faciunt massam. Et quae spes est ? Ante omnia confessio : ne quisquam se justum putet, et ante oculos Dei qui videt quod est, erigat cervicem homo qui non crat et est. Anto omnia ergo confessio, deinde dilectio : quia de charitate quid dictum est? Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petre IV, 8). Jam videamus si ipsam charitatem commendat, propter subrepentia delicta : quia sola charitas exstinguit delicta. Superbia exstinguit charitatem : humilitas ergo roborat charitatem ; charitas exstinguit delicta. Humilitas pertinet ad confessionem, qua confitemur nos peccatores esse : ipsa est humilitas, non ut dicamus illud lingua; quasi 1 Editi, per sanguinem cruds Domim, quem mmc confessi. Nos cum aliquot Mss., per sanguinem ejus, micm, etc. I Apud Lov., ipse enim est et est. 10 caeteris libris, ipse enim semper erut et est. propter arrogantiam ne displiceamus hominibus, si nos justos esse dixcrianus. Faciunt hoc impii et insani: Scio quidem quia justus sum, sed quid dicturus sum ante homines ? si me justum dixero, quis ferat, quis toleret? apud Deum nola sit justitia mea : ego tamen dicam me peccatorem ; non quia sum , sed ne arrogantia odiosus inveniar. Dic hominibus quod es, dic Deo qnod es. Quia si non dixeris Deo quod es, damnat Deus quod in tc inveniet. Non vis ut ille damnet ? tu damna. Vis ut ille ignoscat ? tu agnosce, ut possis Deo dicere, Aver te faciem tuam a peccati. meis. Dic illi etiam illa verba in ipso Psalmo, Quoniam iniquitatem meam ego agnosco (Psal. L, 11, 5). Quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis eat et justus, qui dimittat nobis delicta nostra, et purget nos ex omni iniquitate. Quod si dixerimus quia non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non eat in nobis. Si dixeris, Non peccavi; illum facis mendacem, cum te vis facere veracem. Unde fieri potest ut Deus mendas sit, et homo verax ; cum contradicat Scriptura : Omnis homo mendax, Deus solus verax (Rom. III , 4)? Ergo Deus per scipsum verax, tu per Deum verax ; nam pcr te mendax.
7. Et ne forte impunitatem videretur dedisse peccatis, quia dixit, Fidelis est et justus , qui mundet noa ab omni iniquitate ; et dicerent jam sibi homines, Peccemus, securi faciamus quod volumus, purgat nos Christus, fidelis est et justus, purgat nos ab omni iniquitate: tollit libi malam securitatem, et inscrit utilem timorem. Male vis esse securus, sollicitus esto. Fidelis enim est et justus, ut dimittat nobis delicta nostra, si semper tibi displiceas , et muteris donec perficiaris. Ideo quid sequitur? Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed forte subrepit de vita humana peccatum: quid ergo fiet? Quid? jam desperatio erit? Audi : Et siquis, inquit, peccaverit, advocatum habemus ad Patrem , Jesum Christum justum ; et ipse propitiator eat peccatorum nostrorum. Illc est ergo advocatus; da operam tu ne pecces : si de infirmitate vitæ subrepserit peccatum , continuo vide, continuo displiceat, continuo damna; et cum damna- veris, securus ad judicem venies. Ibi habes advocatum ; noli timere ne perdas causam confessionis tuae. Si enim aliquando in hac vita committit se homo disertx linguae, et non perii; committis te Verbo, et periturus es? Clama, Advocatum habemus ad Patrem.
8. Videte ipsum Joannem servantem humilitatem. Certe vir justus erat et magnus, qui de pectore Domini mysteriorum secreta bibebat; ille, ille qui hibendo de pectore Domini divinitatem ructavit, In principio erat Verbum , et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1) : ille talis vir non dixit, Advocatum habetisapud Patrem ; sed. Si quis peccaverit, advocatum, inquit, habemus. Non dixit, habetis; nec, me habetis, dixit; nec, ipsum Christum habetis, dixit : sed et Christum posuit, non se; et habemus dixit, non, habetis. Maluit se ponere in numero peccatorum, ut haberet advocatum Christum , quam ponere se pro Christo advocatum, et inveniri inter damnandos superbos. Fratres, Jesum Christum justum, ipsum habemus advocatum ad Patrem; ipse propitiatio est peccatorum nostrorum. Hoc qui tenuit, hæresim non fecit; hoe qui tenuit, schisma non fecit. Unde enim facta sunt schismata? Cum dicunt homines, Nos justi sumus; cum dicunt homines, Nos sanctificamus immundos, nos justificamus impios, nos petimus, nos impetramus. Joannes autem quid dixit ? Et si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem, Jesum Christum justum. Sed dicet aliquis : Ergo sancti non pctunt pro nobis? ergo cpiscopi et praepositi non petunt pro poputo? Sed attendite Scripturas, et videte quia et pr.c- positi commendant se populo. Nam Apostolus dicit plebi, Orantes simul et pro nobis (Coloss. IV, 3). Orat Apostolus pro plebe, orat plebs pro Apostolo. Oramus pro vobis, fratres : sed et vos orate pro nobis. Invicem pro se omnia membra orent, caput pro omnibus interpellet. Propterea non mirum quia sequitur hic, et claudit ora dividentibus Ecclesiam Dei. Qui enim dixit t, Jesum Christum habemus justum, et ipse propitiatio eat peccatorum nostrorum : propter illos qui se divisuri crant, et dicturi, Ecce hic est Christus, ecce illic (Mattk. xxiv, 23); et vellent ostendere eum in . parte qui emit totum, et possidet totum; continuo secutus est, Non tantum nostrorum, sed ei totius mundi. Quid est hoc, fratres? Certe invenimus eam in campis' saltuum (Psal. eXII., 6), invenimus Ecclesiam in omnibus gentibus. Ecce Christus propitiatio eat peccatorum nostrorum ; non tantum nostrorum, aed et totius mundi. Ecce habes Ecclesiam per totuni mundum; noli sequi falsos justificatores, et vpros praecisores'. In illo monte esto qui implevit orbem terrarum (Dan. II, 55) : quia Christus propitiatio eat peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed et totius mundi, quem suo sanguine comparavit.
9. Et in hoc, inquit, cognoscimus eum, si mandata ejus servaverimus. Quae mandata? Qui dicit quia cognovit eum, et mandata ejus non servat; mendax est, et in hoc veritas non est. Sed adhuc quæris, Quae mandata? Qui autem, inquit, servaverit verbum ejus, vere in hoc perfecta est dilectio Dei. Videamus ne ipsum mandatum dilectio vocetur. Quaerebamus enim, quæ mandata, et ait, Qui autem servaverit verbum ejus, vere in hoc perfecta est dilectio Dei. Attende Evangelium, si non est hoc mandatum : Mandatum, inquit, novum do vobis, ut vos invicem diligatis ( Joan. XIII, 34). In hoc cognoscimus quia in ipso sumus, si in ipso perfecti fuerimus 4. Perfectos in dilectione vocat : quae est perfectio dilectionis? Et inimicos diligere, et ad hoc diligere, ut sint fratres. Non enim dilectio nostra carnatis esse debet. Optare alicui salutem temporalem, bonum est; sed et si desit, anima tuta sit. Optas ali cui amico tuo vitam ? bene facis. Gaudes de morte 1 Er. Lugd. ven. '.ov., quia dirit. H- * Quatuor Mss.: Quid est hoc ? Psulmumattende, mvenimus eam in campis. a Edici, præcipiatores. Mss., vero, proecisores. 4 Istud, si in ipso perfecti fueritnus, habemur luc in om'ubus (xxiicibus; sed abest a sacris BiMus. inimici lui? male facis. Sed forte et amico tuo vita Ula quam optas inutilis est, et inimico tuo mors de qua gaudes utilis fuit. Incertum est utrum alicui sit utilis vita ista, an inutilis; vita vero quæ est apud Deum, sine dubio utilis est. Sic dilige inimicos tuos, ut fratres optes ; sic dilige inimicos tuos, ut in societatem tuam vocentur. Sic enim dilexit illc qui in cruce pendens ait : Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid jaciunt (Luc. XXIII, 34). Ncque enim dixit, Pater, vivant isti multo tempore; me quidem occidunt, sed ipsi vivant. Sed quid ait? Ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Mortem sempiternam ab cis expellebat, prece misericordissima , et potentia præstantissima. Multi ex eis crediderunt, et dimissus est cis fusus sanguis Christi. Primo fuderunt cum sævirent, nunc biberunt cum crederent. In hoc cognoscimus quia in ipso sumus, si in ipso perfecti fuerimus. De ipsa perfectione diligendorum inimicorum Dominus admonens ait : Estote ergo vos perfecti, sicut et Puter vester cælestis perfectus eat (Matth. v, 48). Qui ergo dicit se in ipso manere, debet sicut ipse ambulavit et ipse ambulare. Quomodo, fratres? Quid uos monet? Qui dicit se in ipso manere, id est in Christo, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. Forte hoc nos monet, ut ambulemus in mari? Absit. Hoc ergo, ut ambulemus in via justitiæ. In qua via? Jam conimemoravi Fixus in cruce erat, et in ipsa via ambulabat : ipsa est via charitatis 1, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Sic ergo , si didiceris orare pro inimico tuo, ambulas viam Domini.
10. Dilectissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus quod habebatis ab initio. Quod mandatum vetus dixit? Quod habebatis , inquit, ab licito. Ideo ergo vetus, quia jam illud audistis : alioquin contrarius erit Domino, ubi ait, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Sed mandatum vetus quare? Non quia ad veterem hominem periir.et. Sed quare? Quod habebatis ab initio. Mandatum vetus, est verbum quod audistis. Ideo ergo vetus, quia jam. audistis. Et idipsum novum ost 'ndit dicens , Iterum mandatum nouum scribo vobis. Non alterum, sed idem ipsum quod dixit velus, idem est ct novum. Quare? Quod est verum in ipso ei it, vobis. Jam quare vetus, audislis; quia jam illud noveratis. Quare autem novum? Quia tenebras transierunt, et lux vera jam lucet. Ecce unde novum : quia tenebre ad vcterem hominem, lux vero ad novum pertinet. Quid dicit apostolus Paulus? Exuite vos veterem hominem, et induite novum (Coless. III, 9, 10). Et iterum quid dicit? Fuistia aliquando tenebræ ; nunc autem lux in Domino (Ephes. v, 8).
11. Qui dicit se esse in lumine; modo manifestat totum quod dixit: Qui dicit se esse in lumine, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Eia, fratres mei, quamdiu dicemus vobis, Diligite inimicos (Matth. v, 44)? Videte, quod pejus est, ne adhuc fratres oderitis. Si fratres solum amaretis, nondum esse- 1 III quatuor Mss., ipsa lia eat charitas tis perfecti : si autem fratres oditis1, quid estis? ubi estis? Respiciat unusquisque cor suum : uon teneat odium contra fratrem pro aliquo verbo duro; pro contentione terræ, ne fiat terra. Quisquis enim odit fratrem suum, non dicat quia in lumine ambulat. Quid dixi? nOn dicat quia in Christo ambulat. Qui dicit se esse in luce, et odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc. Nescio quis enim ex pagano factus est christianus; intendite : ecce in tenebris erat, quando paganus erat; . modo jam christianus factus est; Dco gratias, omnes gratulantur : recitatur Apostolus gratulans. Fuistis enim aliquando tenebræ ; nunc autem lux in Domino. Adorabat idola, adorat Deum; adorabat quæ fecit, adorat qui cum fecit. Mutatus est; Deo gratias, omnes gratulantur Christiani. Quare? Quia jam adorator Patris ct Filii et Spiritus sancii, et detestator daemoniorum et idolorum est. Adhuc -de islo Joannes sollicitus est, multis gratulantibus adhuc suspectus est. Fratres, maternam sollicitudinem libenter amplectamur. Non sine causa mater sollicita est de nobis, cum alii gaudent matrem dico charitatem ; ipsa enim habitabat in corde Joannis, cum ista diceret. Quare, nisi quia aliquid timet in nobis, et cum jam nobis homines gratulantur? Quid est quod timet? Qui dicit se esse in lumine. Quid est hoc? Qui jam dicit se esse christianum : et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Quod exponere non est; sed quod gaudere si non fiat, aut quod plaugere si fiat.
12. Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, eI scandalum in eo non est. Obsecro per Christum ; pascit nos Deus, refecturi sumus corpora in nomine Christi, et aliquantum refecta sunt, et reficienda sunt ; mens nostra pascatur. Non quia diu dicturus sum, dico; nam ecce jam finitur lectio: sed ne forte ex tædio minus attente audiamus quod maxime necessarium est. Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. Qui sant qui patiuntur scandalum, aut faciunt ? Qui scandalizantur in Christo et in Ecclesia. Qui in Christo scandalizantur, tanquam a sole uruntur; qui in Ecclesia, tanquam a luna. Dicit autem Psalmus. Per diem sol non uret te, neque luna per noctem ( Psal. cxx, G ): id cst, Si tenueris charitatem, nec in Christo scandalum ptieris, nec in Ecclesia; nec Christum relinques, nec Ecclesiam. Qui enim Ecclesiam rclinquit, quomodo est in Christo, qui in membris Christi non est? quomodo est in Christo, qui in corpore Christi non est? Illi ergo patiuntur scandalum, qui relinquunt aut Christum aut Ecclesiam. Unde intelligimus quia inde dixit Psalmus, Per diem sol non uret tet neque lu- na per noctem, quia ipsam ustionem scandalum vult intelligi i Primo ipsam similitudinem attende, Quomodo qui uritur dicit, Non tolero, non fero, ct subducit se : sic qui quædam non fcrunt in Ecclesia, et subtrahunt se vel nomini Christi vel Ecclesiae, scandalum I Editi hic et in variis locis tractatuum, nunc oditis, mune oderitis ferunt. Er., bic, odilis. Lov., oderitis, sed quatuor apud ipsos Mss., oditis, et unus Ms., odistis. Lugd. et ven. x autem auditis. M. patiuntur. Videte enim quomodo passi sunt scandalum tanquam a solc illi carnales, quibus prædicabat carnem suam Christus, et dicebat : Qui non manducaverit carneM Filii hominis, et biberit ejus sanguinem, non habebit tn se vitam. Septuaginta ferine homines dixcrunt, Durus est hic sermo ; et recesserunt ab eo : et remanserunt duodecim. Omnes illos ussit sol, ct recesserunt, non valentes ferre vim verbi. Remanserunt ergo duodecim. Et ne forte putarent homines quia ipsi præstant Christo credendo in Christum, ct hon ab ipso illis præstatur beneficium ; cum duodecim remansissent, ait illis Dorninus : Numquid et vos vultis ire ? Ut noveritis quia vobis necessarius ego sum, non vos mihi. Illi autem quos non usserat sol, responderunt ex voce Petri : Domine, verbum vitæ æternæ habes ; quo ibimus Joan. vi, 54- 69 )? Quos autcm urit Ecclesia tamquam luna per noctem? Qui schisma • ta fecerunt. Audi ipsuin verbum positum in Apstolo : Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29 ) ? Quomodo ergo non est s andalum in eo qui diligit fratrem? Quia qui diligit fratrein , tolerat omnia propter unitatem ; quia in unitate charitatis est fratcrna dilectio. Offendit te nescio quis, sive malus, sive ut tu putas malus, sive ut tu fingis malus, et descris tot bonos? Qualis dilectio fraterna est, qualis apparuit inistis (a)? Cnm accusant Afros, deseruerunt orbem terrarum. Numquid in orbe terrarum sancti non erant ? Aut inauditi a vobis damnari potuerunt? Sed o si diligeretis fratres, scandalum in vobis non esset. Audi Psalmum, quid dicat : Pax multa diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum ( Psal. CXVIII, 165). Pacem inultam dixit eis qui diligunt legem Dei, et ideo non eis esse scandalum. Illi ergo qui scandalum patiuntur, pacem perdunt. Et quos dixit non pati scandalum, aut uon facere? Diligentes legem Dei. Ergo in charitate positi sunt. Sed dicit aliquis, Legem Dei dixit diligentibus, non fratres. Audi quid Dominus dicat: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Quid est lex, nisi mandatum? Quomodo autem non patiuntur scandalum, nisi dum sufferunt invicem ? Sicut Paulus dicit, Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo paeis ( Ephes. IV, 2, 3 ). Et quia ipsa est lex Christi, eumdem audi apostolum commendantem ipsam legem: Invicem, inquit, onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi ( Galat. VI, 2).
13. Nam qui odit fratrem suum, in tenebris esl, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat. Magna res, fratres ; attendite, rogamus vos. Qui odit fratrem suum, in tenebris ambulat, et nescit quo eat; quoniam tenebræ excæcaverunt oculos ejus. Quid tam cæcum, quam isti qui oderunt fratres? Nam ut noveritis quia cæci sunt, in montem offenderunt. Eadem dico, ne vobis excidant. Nonnc lapis islc qui praecisus est de monte sinc manibus, Christus est de regno Judæorum sine opere maritali ? Nonne ille lapis confregit omnia regna terrarum, id est, omnes dominationes idolorum et dæmo- (a) Donatistis. niorum? No ine illc lapis crevit, el factus est mons magnus, et implevit universum orbem terrarum (Dan- II, 34, 35) ? Numquid digito ostendimus istum montem, quomodo ostenditur hominibus tertia luna (a) f Verbi gratia, quando volunt homincs viderE lunam novam, dicum, Ecce luna It ecce ubi est: et si sunt ibi qui non valeant intendere aciem, et dicant, Ubi! intenditur illis digitus ut vidcant. Aliquando dum erubescunt ne caeci patentur, dicunt se vidisse quod non viderunt. Numquid sic ostendimus Ecclesiam, fratres mei? Nonue aperta est ? nonne manifesta? nonne tenuit omnes gentes? nonne impletur quod ante tot annos promi sum est Abrahæ. in semine ejus benedici omnes gentes (Gen. XXII, 18)? Uni fideli promissum est, et millibus fidelium mundus impletus est. Ecco mons implens universam faciem terræ : ecce civitas de qua dictum est, Non potest civitas abscondi super montem constituta (Matth. v, 14). Illi autem offendunt in montem. Et cum eis dicitur, Ascendite ; Non est mons, dicunt , et facilius illuc faciem impingunt, quam illic habitaculum quærunt. Isaias hesterna die lectus est; quiquis vestrum vigilabat, non oculis tantum, sed aure, nec aure corporis, sed aure cordis, advertit, Erit in novissimis diebus manifestus mons domus Domini, paratus in cacumine moutium. Quid tam manifestum quam mons? Sed sunt ct montes ignoti, quia in ulla parte terrarum positi sunt. Quis vestrum novit Olympuin montem ? quomodo ibi qui habitant, Giddabam 2 nostrum non norint. In partibus sunt isti montes. Ille autem mons non sic, quia implevit universam faciem terræ ; et de illo dicitur, Paratus in cacumine montium. Mons est super cacumina omnium montium. Et congregabuntur, inquit, ad eum omnes gentes (Isai. II, 2). Quis errat in hoc monte? Quis frangit faciem offendendo in illum ? Quis ignorat civitatem super montem constitutam ? Sed nolite mirari quia ignoratur ab istis qui oderunt fratres : quia in tenebris ambulant, ct nesciunt quo cant; quia tenebræ excæcaverunt oculos eorum. Montem non vident: nolo mireris, oculos non habent. Unde oculos non habent ? Quia tenebrae excaecaverunt cos. Uudc probamus ? Quia fratres oderunt, quia cum offenduntur in Afris, separantse ab orbe terrarum quia non tolerant pro pace Christi quos infamant (b), et tolerant pro parte Donati quos damnant (c).