Section 2 · 2 of 2
Against Helvidius
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
IN SEQ. LIBROS ADVERSUS JOVINIANUM ADMONITIO.
231-236 1. Fuit Jovinianus professione monachus, homo, si vitae consuetudinem inspicies, luxui dedit sac dissolutus, divitiis abutens male partis, et qui per infamiam nominis Epicurus Christianorum meruerit audire : si cultum animi ac doctrinam requiras, vulgaris plane, nec eloquens, nec eruditus; sed, quod hujusmodi nebulonum ingenium est, procacitate ac superbia nemini postponendus. Ex qua urbe fuerit seu potius ex quo prodierit monasterio, dubia res est; jamque exinde a Baronio plerique eum Mediolanensem autumant exstitisse : nonnulli cum Purricello Romanum faciunt, Atque horum quidem malim ego sententiae accedere, nam et Romae primitus jacta nefariae doctrina? semina, ibique virgines aliquot sacras provectae jam aetatis deceptas ab eo, ut nuberent viris, S. Augustinus libro de Haeresibus tradit. Ex Sy(??)icii quoque epistola evincitur, damnatos in Romana synodo ejus asseclas postmodum Mediolanum contendisse, aucupaturos sibi animum imperatoris : novos vero atque hospites illuc advenisse, declarat Ambrosii synodica epistola ad eumdem Syricium sub finem : Cum, inquit, apud magistram atque doctorem (Romae scilicet, atque apud Pontificem) jam dignum praemium retulerint illi (Jovinianistae) perfidiae sua;, ideo usque huc venerunt, ne superesset locus, in quo non damnarentur. Et paulo post, Omnes qui illos viderunt, quasi quaedam contagia refugerunt.
2. Cum erumpere in apertam haeresim voluit, quo posset li(??) erius pervertere mentes hominum, nuntium monasticae vitae remisisse; et sunt qui putent et Hieronymus videtur indicare, cum illi exprobrat lib. I, num 40, quod post sordidam tunicam, et nudos pedes, et cibarium panem, et aquae polum, ad candidas vestes, et nitidam cutem, ad mulsum et elaboratas carnes, ad jura Apitii et Paxami, ad balneas quoque et fricticulas, et popinas sese contulerit. Tum libro secundo circa medium : Ante, inquit, nudo eras pede; modo non solum calceato, sed et ornato : tunc vexa : (??)unica et nigra subucula vestiebaris; nun(??) exegimus, maxime vero Veronensem unum majusculis descriptum litteris et supra quam dici possit antiquum atque emendatum : tum qui ejus vetustati proxime accedit, Cisterciensem alium, sive S. Crucis in Jerusalem de Crbe, denique Casanatensem sequioris quid m aetatis, sed probae notae.