Chapter 3 · 3 of 3
On the Duties of the Clergy
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
LIBER TERTIUS.
107 CAPUT PRIMUM. A Davide at: Salomone nobis præceptum, qua ratione cum corde nostro conversandum sit, proindeque Scipionem dicti, quod ei tribuitur, primum auctorem non reputandum. Quam pulchra in otio suo perpetraverint sancti prophetæ : horum atque aliorum otia conferuntur, ostenditurqne numquam solum aut in angusto justum esse.
i. David propheta docuit nos tamquam in ampla domo deambulare in corde nostro, et conversari cum eo tamquam cum bono contubernali ; ut ipse sibi diceret, et loqueretur secum, ut est illud : Dixi, custodiam vias meas ( Psal. XXXVIII, 2). Salomon quoque filius ejus ait: Bibe aquam de luis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov. v, 15); hoc est luo consilio utere. Aqua enim altu, consilium in corde viri (Prov. xx. 5). Nemo, inquit, alienut particeps ait titi. Fons aquæ tuæ ait tibi proprius : et jucundare cum uxore, quæ eat tibi a juventute. Cervus amicitiæ et pullus gratiarum confabulentur tecum ( Prov, v, 17, 18).
i, Non ergo primus n Scipio scivit solus non esse, cum solus esset; b nec minus otiosus, cum otiosus esset: scivit ante ipsum Moyses, qui cum taceret, clamabat (Exod. xiv, 15): clun otiosns staret, præliabatur; nec solum prælibatur, sed etiam de hostibus, quos non contigerat, triumphabat (Exod. XVII, 11 et seq.), Adeo otiosus, ut manus ejus alii sustiuerent : nec minus 108 quam cæteri negotiosus, qui otiosis manibus expugnabat hostem, quem non pote- rant vincere qui dimicabant. Ergo Moyses et in silentio loquebatur, et in otio operabatur. Cujus autem majora negotia, quam hujus otia, qui quadringinta diebus positus in monte, totam Legem complexus est, et in illa solitudine qui cum eo loqueretur, non deFuit (Exod. XXIV, i5 et seq.)? Unde et David ait: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9). Et quanto plus est si cum aliquo Deus loquatur, quam ipse secum!
3. Transibant apostoli, et umbra eorum curabat infirmos. Tangebantur vestimenta eorum, et sanitas deferebatur (Act. v, i6).
4. Sermonem locutus est Elias, et pluvia stetit nec cecidit super terram tribus annis et sex mensibus. Iterum loculus est, et hydria farinæ non defecit, et vas olei toto famis diurnae tempore non est einanitum (III Reg. XVII, i et seq.).
5. Et quoniam plerosque delectant bellica; quid est praestantius, exercitus c magni lacertis, an solis meritis confecisse prælium? Sedebat Elisæus in uno loco, et rex Syriæ magnam belli molem inferebat populo patrum, diversisque consiliorum acervabat fraudibus, et circumvenire insidiis moliebatur : sed omnes ejus apparatus propheta deprehendebat. et vigore mentis per gratiam Dei ubique pra-sens, cogilationes hostium suis annuntiabat, et monebat quibus 109 caverent locis. Quod ubi regi Syriæ manifestatum est, misso exercitu, clausit prophetam. Oravit Elisaeus, et omnes illos cæcitate percmi fecit, et captivos intrare in Samariam, qui veuerant obsi- dere eum (IV Reg. VI, 8 et seq.).
6. Conferamus' hoc otium cum aliorum otio. AtH enim re quiescendi causa abducere animum a negotiiS solent, et a conventu coemque hominum subtrahere sese; et aut ruris petere secretum, captare agrorum solitudines, aut intra urbem vacare animo, indulgere quieti et tranquillitati : Elisæus autem aut in solitudine Jordanem transitu suo dividit (IV Reg. II, 8); ut pars defluat posterior, superior autem in fontem recurrat; aut in Carmelo resoluia h difficultate generandi, inopina sterilem conceptione fecundat : aut resuscitat mortuos : aut ciborum temperat amaritudines, et facit farinae admixtione dulcescere : aut decem panibus distributis, reliquias colligit, plebe saturata : aut ferrum securis excussum, et in fluvii Jordanis mersum profundum, misso in aquas ligho, facit supernatare : aut emundatione leprosum, aut siccitatem imbribus, aut famcm mutat fecunditate (IV Reg. iv, 16 et teq., et alibi.)
7. Quando ergo justus solus est, qui cunt Deo semper est? Quando solitarius est, qui numquam separatur a Christo? Quia nos, inquit, separabit a dilectione Christif Confido quia neque mors, neque vita, rieque angelus (Rom. VIII, 35). Quando autem feriatur a negotio, qUI numquam feriatur 4 merito, quo con: summatur negollum ? Quibus autem locis circumscribitur, tui totus mundis divitiarum possessio esit Qua æstimatione definitur, qui numquam opiniohe comprehenditur? Etenim quasi ignoratur et cognoscitur : quasi moritur, et ecce vivit : quasi tristi, a semper lætior : ut egenus, et largus : ut qui niliil habeat, et possideat omnia (II Cor. VI, 8). Nihil 1 enim spectat vir justus, nisi quod constans et honestium est. Et ideo etiamsi alli videatur pauper, sibi dives est : qui noh eorum quæ caduca, sed corum quæ æterna sunt, æstimatione censeur.
CAPUT II. Quod philosophi de honesti atque utilis comparatione disputant; hoc apud Christianos locum non habere, quibus nihil utile nisi quod justum. Quk officia perfecta, quæve inedia ? Easdem voces diversis diverse convenire : postremo virum justum numquam alieno incommodo commodum saum quærere, red contra semper aliorum stadere utilitati.
8. Et quoniam de duobus superioribus 'ntiS diximus, in quibus honestum illud et utile tractavimus, sequitur utrum honestatem et utilitatem inter se comparare debeamus, ei quærere quid sit sequendum. Sicut eniM sOpra 110 tractAvimuS, utrum lio. nestum illud an turpe esset; et secundo loco, utrum utile an inoiile : simiiitcr hoc loco, utrum d honestum sit an utile nonnulli requirendum putant.
9. ros autem movemur, ne hæc inter s6 velut compugnantia inducere videamur, quæ jam Supra unum esse ostendimus : nec 0 honestum esse posse, nisi quod utile : nec utile, nisi quod honestum ; quia non sequimur sapientiam carnii, apud quam utilitas pecuniariæ istius commoditatis pluris habetur, sed sapientiam quae es Deo est, apud quam ea qua in hoc sæculo magna æstimantur, pro detrimento habentur.
10. Hoc etenim ϰατορθώμα, quod f perfectum et absolutum officium est, a vero virtutis fonte proficiscitur. Cui secundum est commune officium, quod ipso sermone significatur non esse arduae virtutis ac singularis, quod potest plurimis esse commune. Nam pecuniæ compendia captare familiare multis, elegan; tiori convivio et suavioribus delectari epulis usitatum est: jejunare autem et continentem esse pautorum est; et alieni cupidum non esse, rarum : contra autem detrahere velle alteri, ct non esse contentum suo; nam in hoc cnm plerisque consortium est. Alia igitur prima, alia s media officia. Prima cum paucis, media cum pluribus.
ii. bcniquc in iisdem verbis frequenter discretio est. Aliter enim bonum Deum dicimus, aliter hominem : aliter justum b Deum appellamus, aliter hominem. Similiter ct sapientem Deum aliter dicimus, aliter hominem. Quod et in Evangelio ducemur : Estote ergo et vos perfecti, sicut et pater vester qui in cælis est, perfectus est (Matth. v, 48). Ipsum Paulum lego perfectum et non perfectum. Nam cum dixissel : Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem si comprehendam (Phil. III, 12), statim subject : Quicumque ergo perfecti sumus (Ibid. l5). Duplex enim forma perfectionis : hiia medios, alii plenos numeros baliens: alia hic, alia ibi : alia secundum hominis possibilitatem, alia secundum perfectionem futuri. beus autehi juStus per oriinia, sapiens super omnia, perfectus in omnibus.
12. Inter ipsos quoque homines distaiitia est. Aliter Daniel sapiens, de quo dictum est: Quis Daniele sapientior (Ezech. XXVIII, 3)? Aliter alii sapientes, aliter Salomon, qui repletus est sapienlia super omnem sapientiam antiquorum, et super lImines sapientes i£gypti (III Reg. iv, 29 et seq.), Aliud est enim communiter sapere, allud sapere periecte. i Qui communiter sapit, pro temporalibus sapit, pro sc Sapit; ut alleri aliquid detrahJt, et sibi adjungat. Qui perfecte sapit, hescit sua spectare commoda : sed ad illud quod æternum est, quod decorum atque , honestum, toto affectu intendit, quærens non quod sibi utile est, sed quod Omnibus.
t3. Itaque a hæc sit formula, ut inter duo illa, honestiim atque utile, errare nequeamus; eo quod ill justus nihil alteri detrahendum putet, nec hitertus incommodo suum commodum augeri velit. Hanc formam tibi præscribit Apostolus dicens : Omnia licent, aed non omnia expediunt : omnia licent, sed non omnia ædificant. Nemo quod suum est quœrat, sed quod alterius (I Cor. x, 22); hoc est nemo commodum suum quaerat, sed allel'ius : nemo honorem suum quaerat, sed alterius. Unde et alibi dicit : At- ter alterum existimantes superiorem sibi, non quæ sua sunt singuli cogitantes, sed quœ aliorum (Philipp. II, 3, 4).
14. Nemo etiam suam gratiam quærat, nemo suam laudem, sed alterius. Quod evidenter etiam in Provermis declaratum possumus advertere, dicente sancto per Salomonem Spiritu : Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris ei proximis; si autem malus evaseris, solus hauries mala (Prov. ix, 12). Sapiens enim aliis consulit, sicut justUs; quando quidem consors sui est, utriusque forma virtutis.
CAPUT III. Prœmissum de non quœrendo proprio emolumento prœceptum urgetur, primum a Christi exemplo, tum ab interpretatione nominis, denique Ab ipsa membrorum forma et usibus. Unde ostendit quam flagitiosum sit alienœ utilitati detrahere; cum hoc scelere
naturalis lex œque ac diuina violetur, atque insuper litud amittAtur quo prœstamus cœteris animantibus, ad postremum leges civiles cum summa infamia conculcentur.
15. Si quis igiturvult placere omnibus, per omnia quærat non quod sibi utile est, sed quod multis, sicilt quærebat et Paulus. Hoc est enlin conformarl Cbristo, alienum non quærere, nihil alteri detrahere , ut acquirat sibi (Philipp, II, G et seq.). Christus enim Dominus cum esset in Dci forma, exinahivit se, ut forman susciperet hominis, quam operum suorum locupletaret virtutibus. Tu ergO spolias, quem Christus induit? Tu exuis, quem vestivit Christus? Hoc enim agis, quando alterius detrimento tua commoda augere expetis.
16. Considera, o homo, unde nomen sumpseris ; ab humo utique, quæ nihil cuiquam eripit, sed omnia largitur Omnibus, et diverdos in usum omnium animantium fructus ministrat. Inde appellata humanitas specialis et domestica virtus hominis, quæ consortem adjuvet.
17. Ipsa te doceat b forma tui corporis, membrorumque usus. Numquid membrum tuum alterius membri officia sibi vindicat, aut ociilus officium oris, autosoculi officium sibi vindicat, aut manus pedum nitnisterium aut pes manuum? Quin etiam ipsae manus dextera ac sinistra dispartita habent officii pleraque, ut si usum commutes utriusque, adversum naturam sit ; priusque lotum hominem exuas, quam membrorum tuorum ministeria convertas : si aut de sinistra cibum suggeras, aut de dextera fuhgaris ministerio sinistræ, ut reliquias ciborum abluas nisi forte poscat necessitas.
18. Finge hanc et da oculo iirtutem, ut possit detrahere sensum capiti, auditum auribus, 112 menti cogitationes, odoratum naribus, ori saporeni, et sibi conferat; nonne omnem statum dissolvet natura; ? Unde pulchre Apostolus ait : Si totum corpus oculus, ubi auditus ? Si totum auditus, ubi odoratus (t Cor. XII, 17) ? Omnes ergo unum corpus sumus et diversa membra, sed omnia corpori necessaria ; non enim potest c membrum de membro dicere : Non est mihi necessarium. Quin etiam ipsa quæ videntur infirmiora membra esse, multo magis necessaria sunt, et majorem pleiumque tuendi serequirunt sollicitudinem. Et si quid dolet membrum Unum, compatiuntur el membra omnia.
19. Unde quam grave est liE detrahamuS aliquid ei, cui nos compati oportet: et cui debemus consortium ministerii, e! fraudi et hoxs simus! Hæc utique lex naturæ est, quæ nos ad omnem astringit humanitatein, utalter alteri tamquam unius paries corporis invicem dcferamus. Nec detrahendum quidquam putemus, cum contra naturæ legem sit non juvare. Sic enim hascinmr ut consentiant membra menibris, et alterum alteri adhæreat, et obsequantur sibi mutuo ministerio. Quod si illum desit officio suo, Impediantur cætera : ut si eruat oculum manus, nonne sibi operis sui usum negavit? Si pedem vulheret, quantorum sibi actuum profectum invident ? fit quanto gravius est lotum hominem quam unum membrum detrahi? Jam si in uno membro totum corpus violatur, utique in uno homine communio totius bumanilatis solvimur ; violatur natura d generis humani, et sanctæ Ecclesloe congregatio, quæ in unam connexum corpus atque compactum unitate fidei et charitatis assurgit: Christus quoque Dominus, qui pro universis mortuus est, mercedem sanguinis sui evacuatam dolebit.
20. Quid ! quod etiam e ipsa lex Domini lianc formam tenendam edocet, ut nihil alteri detralias, tui commodi servandi gratia, cum dicit : Non transferas terminos, quoa statuerunt patres tui (Prov. XXII, 28); cum vitulum errantem fratris tui reducendum præcipit (Exod. xxm, 4), cum furem mori jubet (Exod. XxII, 2), cum vetat mercenarium debita mercede franilari, cnm pecnniam sine usuris reddendam cen-, suit (Levit, xix, 13). Subvenire enim non habenti hum mitatis esi : duritiæ amem plus extorquere qnam dederis (Deut. XXIII, 19). Etenim 4 si ideo auxilio tuo crit opus, quia non habuit unde de suo redderet; nonne impium est ut sub humanitatis simulatione amplius ab eo poscas, qui non habebat unde minus solveret ? Absolvis igitur alieri debitotorcm, ut condemnes libi : et hanc humanitatem vocas, ubi est v iniquitalis auctio?
it. Inc præstamus cæteris animantibus, quod alia genera animantium conferre aliquid nesciunt: feræ antem eripiunt, homines tribuunt. Unde et Psalmista ait: Justus misretur, et tribuit (Psal, XXXVI, 21). Sunt tamen quibus et feræ conferant. Si quidem collatione suholem suam nutriunt, et avcs cibo suo pullos satiant suos : homini antem soli tributum est, ut omnes tamquam suos pascat. nebel istud ipso naturæ jure. Quod si non licet non darc, quomodo detrahere lic,-I? Nec ipsæ c leges 113 nos docent? ea quæ detractasu ft alicui, cum injuria personæ, amirei ipsius cumulo, restitui jubent ; quo furem a detrahendo, aut pœnis dsterreant, aut mulcta revocent.
22. Pone tamen quod aliquis possit aut paenam non timere, ant mulctae illudere ; numquid dignum est d ut aliqui alteri detrahant? Servile hoc vitium, et familiare ultimæ conditioni; adeo contra naturam, ut inopia magis hoc extorquere videatur, quam natura suadere. Servorum tamen occulta furta, divitum rapinae publicae.
23. Quid autem tam f contra naturam, quam vio- I lare alterum lui commodi causa; cum pro omnibus escubandum , subeundas molestias, suscipiendum laborem naturalis affectus persuadeat : et gloriosum unicuique ducatur, si periculis propriis quærat universorum tranquillitatem : mulyoque sibi unusquisque arbitretur gratius excidia patriæ repulisse, quam propria pericula : præstantiusque esse existimet quod operam snam patriæ impenderit, quam si in otio positus tranquillam vitam voluptatum copiis functus egisset.
CAPUT IV. Ubi strictius ostensum est eum qui commodi sui causa
noceat alteri, graves conscientiœ suœ pœnas luiturum, colligitur uni utile nihil esse, quod itidem non sit omnibus : atque adeo propositæ a philosophis de naufragis duobus quœstioni locum non esse apud Christianos, quibus ubique charitas atque humilitas exercendœ sunt.
24. Hinc ergo f colligitur quod homo, qui secundum naturæ formatus est directionem, ut obediat ei, nocere non possit alteri: quod si cui noceat, naturam violet: neque tantum esse commodi quod adipisci sese putet, quantum incommodi, quod ex eo sibi accidat. Qnæ enim poeni graviur, quam interioris vulnus conscientiæ ? Quod sevcrius judicium, quam domesticum. quo unusquisque sibi est reus, seque ipse arguit quod injuriam fratri indigne fe- cerit? Quod nou in diocriler g Scriptura commendat dicens : Ex ore stultorum baculum contumelice (Prov. XIV, 3). Stullitia igitur condemnatur, quia coutumeliam tacit. h Nonne hoc magis fugiendum , quam mors, quam dispendium, quam inopia, i quam exsilium, qnam debilitatis dolor? Quis enim vitium corporis, aut patrimonii damnum non levius ducat vitio animi, et existimationis dispendio?
114 25. i Liquet igitur k id spectandum et tenendum omnibus, quod eadem singulorum sit utilitas , quæ sit universorum : nihilque judicandum utile, nisi quod in commune prosit. Quomodo euim potest 1 uni prodesse? Quod inutile sit omnibus, nocet. Milii certe non videtur , qui inutilis est omnibus, sibi utilis esse pns-e. Etenim si una lex naturæ omnibus, una utique utilitas universorum, ad consulendum utique omnibus naturæ lege constringimur. Non est ergo ejus qui consultum velit alteri secundum naturam, nocere ei adversus legem naturæ.
26. Etenim si hi m qui in stadio currunt, ila feruntur præceptis informari atque instrui, ut unusquisque celeritate non fraude contendat, cursuque, quantum potest, ad victorinm properet; supplantare autem alterum aut manu dejicere non ausit : quanto magis in hoc cursu vitæ istius, sine fraude alterius et circumscriptione u gerenda nobis victoria est ?
27. Quærunt aliqui, o si sapiens in naufragio positus insipienti naufrago tabulam extorquere possit, . uirum debeat? Mihi quidem, elsi præstabilius communi videantur usui sapientem de naufragio quam insipientem evadere; tamen uon videmur quod vir christianus, et justus, et sapiens, quærere silii vitam alicna morte debeat : utpote qui etiam si latrunem armatum incidat, a ferientem referire nou possit; ne dum salulem defendit, pietatem contaminei. De quo in Evangelii libris aperta et evidens sententia est : Reconde gladium tuum; omnia enim qui gladio percusserit gladio ferietur ( Matth. xxvi, L2). Quis latro detestabilior, quam perseculor qui venerat ut Christum occideret ? Sed noluit se Christus perseculorum defendi vulnere, qui voluit suo vulnere omnes sanare.
28. Cur enim b te potiorem altero judices, cum viri sit christiani pra-ferre sibi alterum, nibil sibi arrogare, nullum sibi honorem assumere, uon vindicare meriti sui pretium ? Deinde cur non tuum tolerare potius incommodum, quam alienum commodum diripere assuescas? Quid tam adversus naturam, quam non esse contentum eo quod habeas, alicua quærere, ambire turpiter? Nam si honestIs secundum naturam, omnia enim fecit Deus bona valde, turpitudo utique contraria est. Non potest ergo honestati convenire et turpitudini, cum hæc inter se discreta naturæ lege sint.
. 115 CAPUT V. Juttum nihil agere quod sit contra officium , etiamsi latendi spem habuerit; ad hoc ipsum tignificandum
fabulam de Gygis annulo excogitatam esse a philosophis, qua explosa, Davidis ac Joannis Baptistœ certa et t'era exempla proferuntur.
29. c Sed jam ut etiam in hoc libro ponamus fastigium, in quo velut in fine disputationis nostra; dirigamus sententiam ut nihil expetendum sit, nisi quod honestum. d Nihil agit sapiens, nisi quod cum sinceritate, sine fraude sit: neque quidquam facit, in quo se crimine quoquam obliget, etiamsi latere possit. Sibi enim est reus priusquam cæteris; nee tam pu- denda apud eum publicatio flagitii, • quam conscientia est. Quod non fictis fabulis, ut philosophi disputabant, sed verissimis justorum virorum exemplis docere possumus.
50. Non igiturego simulabo terræ hiatum, quæ magnis quibusdam dissiluerit f soluta imbribus, in quem descendisse Gyges , atque ibi g fabularum illum equum æneum offendisse a Platone inducitur, qui in lateribus suis fores haberet: quas ubi aperuit, animadvertit annulum aureum in digilo mortui hominis, cujus illic exanimum corpus jaceret, aurique avarum sustulisse annulum. Sed cum se ad pastores recepisset regios de quorum ipse numero foret, caso quodam, h quod palam ejus annuli ad palmam converterat, ipse omnes videbat, atque a nullo videbntur: deinde cum in locum suum revocasset annulum, videhatur ab omnibus. Cujus solers factus miraculi, per annuli opportunitatem reginæ stupro potitus, necem regi intulit, cæterisque interemptis, quos necandos putaverat, ne sibi impedimento forent, Lydiæ regnum adeptus est.
3i. Da, inquit, i hunc annulum sapienti, ut beneficio ejus possit latere , cum drliquerit: non euim minus fugiet peccatorum contagium, quam si non possit latere. Non euim latebra sapienti spes impunitatis, sed innocentiaest. Denique lex non justo, sed injusto posita eat (I Tim. i, 9); quia justus legem babet mentis suae, et aequitatis ac justitiae suæ normam : ideoque non terrore pœnæ revocatur a culpa, sed honestatis regula.
32. Ergo ut ad propositum redeamus, non fabulosa pro veris, scd vera pro fabulosis exempla proferam. Quid enim mihi opus est fingere hiatum terrae, equum aeneuin , annulumque aureum in digito defuncti repertum; cujus annuli tanta sit vis, ut pro arbitrio suo qui eum sit indutus annulum, ils np- pareat, cum velit: cum autem nolit, e conspectu se præsentium subtrahat, ut præsens non possit videri? i Nempe eo lendit istud, utrum sapiens etiam si isto utatur annulo, quo possit propria flagitia celare, et regnum assequi; nolitne peccare , et gravius ducat sceleris contagium poenarum doloribus: ati vero spe impunilatis utatur ad perpetrandum scelus ? Quid , inquam, mihi opus est figmento annuli, cum possim docere ex rebus gestis quod vir sapiens cum sibi in peccato non solum latendum , sed etiam regnandum videret, si peccatum admiteret; contra autem periculum salutis cerneret, si declinaret flagitium ; elegerh tamen magis salutis periculum, ut vacaret flagiiid, quam flagitium quo sibi regnum pararet ?
33. Denique David cum fugeret a facie regis Saul; quod eum rei eum tribus millibus virorum electorum ad inferendam necem in deserto quaereret, ingressus in castra regis, cum dormientem offendisset, hon solum ipse non percussit, sed etiam protexit; ne ab aliquo qui simul ingressus fuerat, perimeretur. Nam cum diceret ei Abessa : Conclusit hodie Dominus inimicum tuum in manibus tuis, et nunc occidam eum! respondil: Non consumat eum, quoniam quis injicet manum suam iri christum Domini, et purus erit ? u Et addidit : Vivit Dominus, quoniam nisi Dominus percuiserit Ulum, aut nisi hora illius venerft, ut moriatur, b aut in pugna discesserit, et apponatur mihi ; non sit a Domino injicere manum meant in christum Domini ( I Reg. xxvi, 8 et seq.).
34. Itaque non permisit necari eum, sed solam lanceam quæ erat ad caput ejus, et lenticulam sustulit. Itaque dormientibus cunctis, egressus de castris transivit in cacumen moniis, ei coargnere cœpit stipalO res regios, et præcipue principem militiæ Abner, quod nequaquam fidam custodiam regi et domino suo adhiberet: denique demonstraret, ubi esset lancea regis, Vel lenticula quæ erat ad caput ejus. Et appellatus a rege lanceam reddidii: Et Dominus, inquit, restituat unicuique justitias suas, et fidem suam: sicut tradidit le Dominus in manus mena, et nolui c vindicare mana mea in christum Domini. Et cum hæc diceret, timebat tamen ihsidias ejus, et fugit, sedem exsilio mutans. Nec tamen salutem prætulit innocentiæ , cum jam secUndo facultate sibi tributa regis necandi, noluisset uti occasionis beneficio: quæ et securitatem salutis metuenti, et regnum offerebat exsuli.
35. Ubi opus fuit Joanni Gygeo annulo , qui si tacuisset, non esset occisus ab Herode (Marc. VI, 18)? Præstare hoc illi potuit silentium siun, ut et videretur et non occideretur: sed quia non solum 117 peccare se propter salutis defensionem passus nou est, sed ne alienum quidem peccatum ferre ac perpeti potuit; ideo inse causam necis excitavit. Certe hoc negare non possunt potuisse fieri iit laceret, qui de illo Gyge negant potuisse fieri ut annuli beneficio absconderetur,
36. Sed fabula, etsi vim non iiabet veritatis, hanc tamen rationem habet, ut si possit celare se vir justus ; tamen ita peccatum declinet, quasi celare noh possit: d hec personam stiam indutus annulum, sed vitam suain Christum indutus abscondat, sicut Apostolus ait : Quia viia nostra abscondita est cum Christo in Deo (Colost. III , 3). Nemo ergu laic fulgere quærat, nemo sibi arroget, nemo se jactet ( Luc. IX, 36). Nolebat se Christus hic cognosci, nolebat prædicari in Evangelio nomen sIunt, cum in terris versaretur : venit ut lateret sæculum hoc. Et nus ergo simili modo abscondamus vitati nostram Christi exemplo, fugiamus jactantiam, e prædicari non exspectemus. Melius est hic esse in humilitate, ibi in gloria. Cum Christus, iuquit, opparuerit, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III , 4).
CAPUT Vi. Prævelere apud nos emolumentum non oporlere. Quid obtendere soleant qui a frumentis lucrum captant : quidve illis debeat responderi ? Ubi eisdem Erangelica parabola et Salomonis effata sub oculis ponuntur.
37. Non vincat igitur f honestatem utilitas, sed honestas utilitatem : hanc dico utilitatem , quæ æstimatur secundum vulgi opinionem. Mortificetur ava. ritia, moriatur concupiscentia. Sanctus iti negotiationem introisse se negat ; quia pretiorum captare incrementa non simplicitatis, sed versutiæ est. Et alitis ait: Captans pretia frumenti, maledictus in plebe est (Prov. XI , 26).
38. Definita est sententia, nihil disputationi relinquens, « quale controversum genus sOlet dicendi esse, cum alius allegat agriculturam laudabilem apud omnes haberi, fructus terræ simplices esse, plus qui seminaverit eO prohatlorcm fore , h uberiores reditus industriae non fraudari, negligentiam magis et incuriam ruris inculli reprehendi solere.
39, Aravi, inquit, siudiosius, uberius seminavi, diligentius excolui, bonos collegi proventus I sollicitius recondidi, servavi fideiiler, provide custodivi. Nunc in tempore famis a vendo, subvehio esurientibus : vendo frumentum nun alienum , sed meum; non pluris quam cæteri, inimo etiam minori pretio. Quid hic fraudi est, cum multi possent periclitari ; si nou haberent quod emerent? Num industria in crimen vocatur ? Num diligentia reprehenditur ? Num providentia vitupenitur ? Fortasse dicat: Et Joseph H8 frumenta in abundantia collcgit i, in charitale vendidit. Nnm charius aliquis emere compellimur ? Num vis adhibetur emptori ? Omnibus defertur emendi copia i nulli irrOgatur' injuria.
40. His igitur quautum cujusque fert ingenium disputatis , exsurgit alius , dicens : Bona quidem agricultura i quæ fluctus ministrat omnibus, quæ simplæ' industria accumulat terrarum fecundilatem ; nihil doli; ttihil fraudi interserens. Denique li quid vitil fuerit, plus dispendit est; quia si bene aliquis seminaverit, melius metel: si sincerum ii i- tici gratium severit, puriorem ac sinceram messem colligit. Fecunda tem multiplicatum reddit, quod acceperit: fidelis ager feneratos solet restituere prproventus.
41. De reditibus igitur uberis glebæ exspecte debes tui mercedem laboris , de fertilitate pinguis soli justa sperare compendra. » Lur ad frandem converus c naturæ industriam ? Cur invides usibus hominum d publicos partus?Cur populis minuis abundantiam? Cur affectas inopiam ? Cur optari facis a pauperibus sterilitatem ? Cum enim non semiunt beneficia fecundilatis, te auctionante pretium , te condente frumentum ; optam potius nihil nasci, quam te de fame publica negotiaH. Ambis frumentorum indigentiam , alimentorum penuriam , uberes soli partus ingemiscis, fies publicam fertifilatem ; horrea frugum plena deplorbs, exploras quaudo sterilior proventus sit , quando exilior partus. Votis tuis gaudes arrisisse maledictum , ut nihil cuiquam nasceretur. Tune messem tuam venisse lactaris, tunc tibi de omnium miseria congeris opes et hanc tu industrinm vocas; hanc diligentiam nominas; quæ calliditatis versutia, quæ astutia fraudis est; el hoC tu remedium vocas , quod est commentum nequitite. Latrocinium boe, an fenus appellem? Captantur tamquam latrocinli tempora 4 qiiibns in viscera hominum duruS insidiator obtepas. Augetur pretium tamquam sorte cumulatum fenoris , quo periculum capitis acervatur. Tibi conditæ frugis multiplicatur usura : tu frumentum quaSi fenerator occulias, quasi venditor auctionaris. Quid imprecaris male omnibus, quia major futura sit fames, quasi nihil frugum supersit, quasi infecundior annuS sequatuV*? Lucrum tumii damnum publicum cst.
42. Joseph sanctus Omnibus apernil horrea , non clausit: nec pretia captavit annonæ, sed peretne subsidium collocavit : nihil sibi acquisivil, sed quemadmodum fames etiam in posterum vinceretur, provida ordinatione disposuit (Gen. XLI, 56).
43. Legisti quemadmodum hunc e frumentarium preti captatorem exponat in. Evangelio Dominus Je- sus ; cujus possessio divites fructus attulit, et ille quasi egens dicebat : Quid faciam ? Non habeo quo congregem, destruam horrea , et majora faciam (Luc. XII, 17, 18); 119 cum scire hon posset, uuum sequenti nocte anima sua ati id reposceretur. Nesciebat quid faceret: quasi ei alimenta deessent, ha rebat ambiguo. Non capiebaM horrea annonam , et ille se egete credebat.
44. Recte igiilir Salomon : Qui continet, inquit, frumentum , relinquet illud nationibus (Prov. ii, 26), non hæredibus, quoniam avaritiæ emoluimentum ad successorum jura hon pervenit. Quod noh legitime acquiritur, quasi ventis quibusdam , ita extraneis diripientibus dissipatur. Et addidit : Captans aimonam maledictus iri plebe est: r benedictio eutem ejus qui pArticipat (Ibid.). Vides ergo quod largitorem frumenti esse deceat, non pretii captatorem. Non est igitur ista utilitas, iii qnia plus honestati detrahitur, quam utilitati adjunjgitur.
CAPUT VII. Peregrinos tetnpoie famis ex urbe neutiquam expeliendos. Egregium hac tii re christiani lenis consilium refertur : cui opponitur indignum (acinus Romæ admissum ; nec non utroque inter se comparato , primum cum honestate atque utililate conjunctum fuisse ostenditur, secus vero secundum.
45. Sed et illi qui speregrinos urbe prohibent, nequaquam probandi : expellere eo tempore quo debent juvare, separare a commerciis h communis parentis I fusos omnibus partus negare , inita jani consortia vivendi averruncare : com quibus fuerint communia jnra , cum his nolle in tempore necessitatis subsidia partiri. Feræ nou expellunt feras, et homo excludit hominem. Fere ac bestiæ communem putant omnibUs victum, quem terra ministrat. Illæ etiam conformem sui generis adjuvant, homo im-,pugnat, pugnat, qui nibil a se alienum debet credere quidquid humani est.
46. Quanto ille rectius, qui cum jam provecta processisset aetate, et famen toleraret civitas, atque (ut in talibus solet) peterent vulgo ut peregrini a urbe prohiberentur, præfecturæ urbanae curam cæteris majorem sustinens, convocavit honoratos et locupletiores viros , poposcit ut in medium consulerent, b dicens quam immane esse peregrinos ejici , quam hominem ab homine exui, qui cibum morienti negaret. Canes ante mensam impastos esse non patimur, et homines excludimus : quam inutile quoque tot populos mundo perire, quos dira conf!ciebat tabes : quantos urbi suæ perire, qui solerent adjumento esse, 120 vel in conferendis subsidiis, vel in celebrandis commerciis: c neminem famem alienam juvare : protrahere ut plurimum diem posse, non inopiam repellere; immo tot cultoribus exstinctis, tot agricolis occidentibus, occasura in perpetuum subsidia frumeutaria. Hus igitur excludimus, qui victum nobis inferre consuerunt : bos nolumus in tempore necessitatis pascere, qui nos omni ætate paverunt? Quanta sunt quæ ab ipsis nobis hoc ipso tempore ministrantur! Non in solo pane vi. vil homo (Deut. vm , 3). Nostra illic familia , plerique eliam nostri parentes sunt. Reddamus quod accepimus.
47. Sed veremur ne cumulemus inopiam. Primum omnium misericordia numquam destituitur, sed ad- juvatnr. Deinde subsidia annonae, quæ his impartienda sunt, collalione redimamus, reparemus auro. Numquid his delicieniibus, non alii nobis redimendi cultores videntur? d Quanto vilius est pascere, quam emere cultorem ! Ubi etiam rcpares, ubi invenias quem reformes Adde si invenias, quod ignarum, et alieni usus, numero possis substituere, uon cultui.
48. Quid plura ? Collato auro, coacta frumenta sunt. Iia nec abundantiam urbis minuit, et peregrinis alimoniam subministravit. Quantæ hoc commendationis apud Deum fuit sanctissimo seni, quantae apud homines gloriae ! Hic magnus vere probatus, qni vere potuit imperatori dicere, demonstrans pro. vinciæ totius populos : ilos tibi omnes reservavi, hi vivunt beneficio tui senatus , hos tua curia mort! abstulit.
49. Quanto hoc utilius quam illud quod proxime Romæ factum est, ejectos esse urbe amplissima, qui jam plurimam illic ætatem transegerant, flentes cum filiis abiisse, quibus velut civibus amoliendum exsilium deplorarent, interruptas complurium necessitudines , diremptas affinitates ! Et certe arriserat anni fecunditas, invectitio orbs sola egebat frumento : potuisset juvari, si peteretur ab Italis frumentum , quorum filii expellebantur. Nihil hoc turpius, excludere quasi alienum, et exigere quasi suum. Quid illum ejicis , qui de suo pascitur! Quid illum ejicis, qui te pasch? Servum retines, lrudis parentem? Frumentum suscipis, nec affectum impertis? Victum extorques, nec rependis gratiam ?
50. Quam deforme hoc, quam inutile ! Quomodo? enim potest utile esse qnod non decet ? 121 Quantis 6 corporatorum subsidiis dudum Ruma fraudata est? Potuit et illos nun amittere, et evadere famem, exspectatis ventorum opportunis flatibus, et speratarum commeatu navium.
51. Quam vcro illud superius honestum atque uti- le! Quid enim tam decorum atque honestum, quam collatione locupletum juvari egentes, ministrari victum es urientibus; nulli cibom defore? Quid lam utile, quam f cultores agro reservari, non interire plebem rusticanorum?
52. Quod honestum igitur, et utile est: et quod utile , honestum. Et contra quod inutile, indecorum; quod autem indecorum, id etiam inutile.
CAPUT VIII. Eos qui honestum utili anteponant a Deo probari, Josue, Caleb, et aliorum exploralorum patere exemplis.
53. Quando mnjores nostri servitio exire potuissent, nisi id non solum turpc, sed etiam inutile credidissent regi servire iEgypliorum (Exod. XII, 54 et seq.)?
54. Jesus quoque et Caleb missi ad explorandam terram, uberem quidem terram , sed a ferocissimis inhabitari genIi bus nunliaveiunt. Ter rore belli populus infractus , recusabat terræ ejus possessionem (Num. XIII, 28 et scq.). Suadebant missi exploratores Jesus et Caleb terram esse utilem : indecorum putabant cedere nationibus : lapidari potius eligebant, quod minabatur populus, quam decedere de honestate. Dissuadebant alii; a plebs reclamabat , dicens ] adversus diras et asperas gentes bellum fure, cadendum sibi in prælio, mulieres suas et pueros direptioni futuros.
55. Exarsit Domini indignatio, ut omnes vellet perdere : sed rogan'e Moyse, lemperavitsenteniiam, ultionem distulit, salis esse perfidis supplicii judicans, etsi parecret interim, nec percuteret incredulos, ad eam tamen terram quam rceusaverant, propter incredulitatis suæ pretium non pervenirent : sed pueri et mulieres qui non immurmuraverant, vel sexu, cel aetate veniabiles , caperent ejus terræ promissam bxreditatem. Denique quicumque erant a vigesimo anno et supra in;deserto, eorum membra ceciderunt, sed aliorum dilata est paena. Qui autem ascenderunt cum Jesu, et dissuadendum putaverunt, b plaga ma- < gna statim mOl'tui sunt : Jesus vero et Caleb eum innoxia ætate vcl sexu in terram promissionis intraverunt (Num. XIV, 6 et seq.).
56. Pars igitur melior gloriam saluti prætulit , deterior salutem honestati. Divina autem sententia eos probavit, qui honesta utilibus præstare arbitrabantur : eos vero condemnavit, apud quos ea quæ videbantur saluti potius quam honestati accommoda, praeponderabant.
122 CAPUT IX. Fraudes et turpia lucra maxime dedecere clericos, quorum est ulilitali omnium inservire : illos in causis pecuniariis intervenire nequaquam debere, secus vero in capitalibus. Eisdem ne cui, etiam lacessiti, no.
ceant, exemplum David; neu autem vitam honestati præferant, credes Nabuthe proponitur.
57. Nihil itaque deformius quam nullum habere amorem honestatis, et usu quodam degeneris mercaturæ, quæstu sollicitari ignobili, avaro æstuare corde, diebus ac noctibus hiare in alieni detrimenta patrimonii, non elevare animum ad honestatis nitorem, non considerare veræ laudis pulchritudinem.
58. c llinc nascuntur d aucupio quæsitæ hæ reditates, continentiæ atque gravitatis simulatione captatæ : quod abhorret a proposito christiani viri; omne enim qnod arte elicitum, et fraude compositum est, caret merito simplicitatis. In ipsis qui nullum Ecclesiastici ordinis officium receperint, incongrua judicatur affectat' ambitio hæreditatis. In supremo line vitae positos suum habere judicium, ut libere testentur quod sentiunt, qui postea non sunt emendaturi : cum honestum nun sit e competentia f compendia :diis vel debita, vel parata avertere; cum vel sacerdotis vel ministri sit prodesse, si fieri potest, omnibus, obesse nemini.
59. Denique (14, quæst. 5, cap. Denique) si non potest alteri subveniri, nisi aller lædatur, commodius est neutrum juvari, quam gravari alterum. Ideoque in causis pecuniariis intervenire non est sacerdotis : in quibus non potest fieri, quin frequenter lædatur alter qui vincitur, quoniam intercessoris beneficio se victum arbitratur. Sacerdotis est igitur nulli nocere, prodesse velle onmibus : posse autem solius est Dei. Nam in causa capitis nocere ei quem juvare debeas periclitantem, non sine peccato est gravi : in causa autem pecuniæ odia quærere, insipientiæ est; cum pro salute hominis graves frequen- ter fiant molestiæ : in quo etiam periclitari gloriosum sit. Proposita igitur forma in sacerdotis officio tcueatur; g ut nulli noceat, ne lacessitus quidem, et aliqua injuria offensus. Bonus enim est vir qui dixit : Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5). Quae cnim est gloria, si cum non lædimus, qui nos non læserit? Sed illa virtus est, si læsus remittas.
60. Quam honestum, h quod cum potuisset regi inimico nocere, maluit parcere (I Reg. xxiv, 5 et seq.)! Quam etiam utile, quia successori hoe proruit, ut discerent omnes fidem regi proprio servare, nec usurpare imperiuin , sed vereri! Itaque et honestas utilitati prælata est, et utilitas secuta honestatem est.
123 61. Parum est quod pepercit, addidit quod etiam in bello doluit occisum, et flebiliter deploravit dicens : Montes quiestis in Gelbeal, neque ros, neque pluvia cadat super vos. Montes mortis, quoniam ibi sublata eat protectio potentium, protectio Saul. i Non est unclus in oleo et tanguine vulneratorum, et ex adi- . pe belligerantium. Sagitta Jonathae non eat reversa re- Iro, et gludiut Saul non est reversus vacuus. Saul et Jonathas specioti et charissimi, inseparabiles in vita sua, et in morte non sunt separati. Super aquilas leviorea, iMper leones potentiores. Filicc Israel, plorate super Saul, qui vestiebat vos vestimenta coccinea cum ornamento vestro, qui imponebat aurum super vestimenta vestra. Quomodo ceciderunt potentes in media pugna? Jonathas in morte vulneratu, est. Doleo in te, frater meus, Jonatha, speciosus, mihi valde. Ceciderat amor tuus in me, sicut amor mulierum. Quomodo ceciderunt potentes, et perierunt arma concupiscenda (II Reg. i, 21 et seq.) 1
62. Qu,e mater sic unicum defleret filium quemadmodum hic deflevit inimicum? Quis gratiæ au- clorem lautis prosequeretur laudibus, quantis iste prosecutus est insidiatorem capilis sui? Quam pie doluit, quauto ingemuit affectu ! Aruerunt montes prophetico maledicto, et divina vis sententiam maledicentis implevit. Itaque pro regiae uccis spectaculo pœnam elementa solverunt.
63. Quid vero sancto Nabuthe, quæ fuit causa mortis, nisi honestatis contemplatio ? Nam cum ab eo vineam rex posceret, pecuniam daturum se pollicens ; indecorum pretium pro paterna recusavit hæreditate, maluitque morte declinare IHijusmodi turpitudinem. Non mihi, inquit, fuciat Dominus, ut dem tibi hæreditatem patrum meorum (III Reg. XXI, 5); boc est, tantum mibi opprobrium non fiat, non permittat Deus tantum extorqueri flagitium. Non utique de vitibus dicit, neque enim de vilibus cura est Deo, ncque de terreno spatio, sed de jure loquitur patrum. Potuit utique alteram vineam de vineis regis accipere, et amicus esse; in quo non mediocris sæculi hujus utilitas æstimari solet: sed quod turpe erat,, judicavit non videri utile : maluitque periculum acum honestate subire, quam utilitatem cum opprobrio : vulgarem utilitatem loquor, non illam in qua etiam honestatis gratia est.
64. Denique et ipse rex potuit extorquere, sed impudens arbilrabatur, sed occisum duluit. Dominus quoque b mulieris immanitatem , qu;c honestatis immemor turpe antetulit lucrum, congruo supplicio plectendam annuntiavit.
65. Turpis est itaque c omnis fraus. Denique etiam in rebus vilibus exsecrabilis est stateræ Calla- cia, et fraudulenta mensura. Si in foro rerum venalium, in usu commerciorum fra4s plectitur, potestne irreprehensibilis videri inter officia 124 virtutum ? Clamabat Salonion : Pondus magnum st exiguum, et mensurae duplices immundæ sunt d coram Domino (Prov. xx, 10). Supra quoque ajt: Statera adultera, abominatio est Domino, ponda, autem æquum acceptabile est illi (Prov. XI, 1).
CAPUT X. De fraude in omni contractu fugienda non solum in politicpjure cautum esse, yerum etiam in sacris litteris, ul Josue ac Gabaonitarum patet exemplo,
66. In omnibus igitur decora est fides, justitia grata, e mensura æquitatis jucunda. Quid autem loquar de contractibus cæteris, ac maxime de coemptione prædiorum, vel transactionibus, atque pactis? f Nonne formulx sunt, g dolum malum abesse : eumque cujus dolus fuerit deprehensus, duplici pcenæ obnoxium fore? Ubique igitur honestatis praeponderat consideratio, quae dolum excludit, fraudem ejicit. Unde recte generalem David propheta prompsit sententiam dicens : Nec fecit proximo suo matum (Psal. xiv, 5). Non solum h itaque in contractibus (in quibus etiam vitia eorum quæ veneant, prodi jubentur, ac nisi intimaverit venditor, quamvis in jus emptoris transcripserit, doH, actione vacuantur), scd etiam generaliter i in omnibus dolus abesse debet : aperienda simplicitas, intimanda veritas est.
67. Veterem autem istam de dolo non jurisperitorum formulam, sed patriarcharum sententiam Scriptura divina evidenter expressit in libro Testamenti veteris, qui Jesu Nave inscribitur. Nam cum exisset fama per populos, siccatum esse mare in Hebraeorum transitu, fluxisse aquam de petra, de cælo diurnam ministrari alimoniam tot populi millibus abundautem; corruisse muros Hierico sacro tubarum i sono, ictu et ululatu plebis arietatos; Heth vorum quoque regem victum, et suspensum in ligno usque ad, vesperam : Gabaonitx metuentes yalidam manum, venerunt cum versutia, simulantes se de terra longinqua esse, diuque. peregrinatos dirupisse calceamenta, delrivisse amictus vestium, quarum ve- terascentium indicia monstrarent; causam autem tanti laboris, emerendae pacis, et ineundae cum Hebræis esse amicitiæ cupiditatem : et coeperunt ab i Jesu Nave poscere, ut secum firmaret societatem. Et quia adhuc erat ignarus locorum, atque incolanun inscius, non cognovit fraudes eorum, neque Deum interrogavit : sed cito credidit.
68. Adeo sancta erat illis temporibus fides eorum, ut fallere aliquos posse nnn crederclur. Quis hoc reprehendat ip sanctis, qui cæteros de suo affectu æstimant; et quia ipsis amica est veritas, mentiri neminem putant, fallere quid sit 125 ignorant : libenter cre dunt quod ipsi sunt, nec possunt suspectum habere quod non sunt. Hinc Salomon ait : Innocens credit omni verbo (Prov. xiv, 15; 22, q. 1, c. Innocens). Non vituperanda facilitas, sed laudanda bonitas. Hoc est innocentem esse ignoraro quod noccat: et si circumscribitur ab aliquo; de omnibus tamen bene indicat, qui fidem esse in omnibus arbitralnr.
69. Hac igitur mentis suæ devotione inclinatus ut crederet, testamentum disposuit, pacem dedit, confirmavit societatem. Sed ubi in terras eornm ventum est, deprehensa fraude , quod cnm essent finitimi, advenas se esse simulaverant, circumscriptum sese populus patrum indignari cœpit. Jesus tamen pacem quam dedcrat, revocandam non censuit; quia firmata erat sacramenti religione ; ne dum alienam perfidiam arguit , suam fidem solveret. Muletavit tamen eos vilioris obsequio ministerii. Clementior sententia , sed diuturnior ; manet enim officiis poena veteris astutiæ, hæreditario in hunc diem ministerio deputata (Josue ix , 45 et seq ).
CAPUT XI. Inductis per reticentiam rhetoricam fraudum quarum
dam exemplis, eas atque alias omnes apertius in Scriptura damnari ostenditur.
70. Non cgo a in hæreditatibus adeundis digitorum percussiones, ct b nudi successoris saltationes notabo ; nam hæc etiam vulgo notabilia: non simulatae piscationis compositas copias, ut emptoris illiceretur affectus. Cur enim tam studiosus luxuriæ ac deliciarum repertus est, ut hujusmodi fraudem pateretur ?
it. Quid mihi tractare de Syracusano illo amoeno secretoque secessu, et de c Siculi hominis calliditate : qui cum peregrinum aliquem reperisset, cognito quod cupidus esset hortorum venalium, ad coenam in hortos rogavcrit: d promisisse invitatum, postridie venisse : offendisse illic magnam piscatorum multitudinem, cxquisitis copiis adornatum convivium, in prospectu cœnantium ante hortulos compositos piscatores, ubi numquam ante jaciebant retia : unusquisque quod ceperat, ccitatim offerebat epulantibus : supra mensam pisces ingerebantur, oculos recumbentium resilientes verberabant. Mirari hospes tantam copiam piscium, e tantumque numerum cymbarum. Responsum quærenti, aquationem illic esse, dulcis aquæ gratia innumerabiles eo pisces convenire. Quid multa ? Pellexit hospitem, ut sibi extorqueret hortos : vendere volens cogitur, * pretium gravatus suscipit.
72. Sequenti die ad hortos emptor cum amicis venit, navigium nullum invenit. Percontanti nunt aliqua piscatoribus eo esset dic feriarum solemnitas , respondetur nulla, nec umquam illic 126 præter hesternum diem piscari solitos. Quam hie redarguendi haberet auctoritatem doli, qui tam turpc captarit aucupum deliciarum ? Qui enim alterum peccati arguit, ipse a peccato debet alienus esse. Non ergo hujusmodi nugas ego in hanc Ecclesiasticæ censionis auctoritatem vocabo, quæ generaliter condemnal omnem lucri turpis appetentiam, brevique sermonis compendio excludil levitatem ac versutiam.
73. Nam de illo quid loquar, qui de eo g testamento quod ab aliis licet factum , falsum tamen cognoverit, hæreditatem sibi aut legatum vindicet, et lucrum quærat alieno crimine: cum etiam leges publicæ cum qui sciens falso utitur, tamquam reum facinoris astringant ? Regula autem justitix manifesta est, quod a vero declinare virum non deceat bonum , nec damno injusto afficere quemquam, nec doli aliquid annectere fraudisve componere.
74. Quid evidentius eo quod Ananias (Act. v, i et seq.), qui fraudavit de pretio agri sui, quem ipse vendiderat, et portionem pretii tamquam summæ totius numerum ante pedes posuit apostolorum, sicut reus fraudis interiit? Licuit utique illi nihil offerre , et hoc sine fraude fccisset. Sed quia fraudem admiscuit, non liberalitatis gratiam reportavit, sed fallaciæ poenam exsolvit.
75. Et Dominus in Evangelio cum dolo accedentes repudiabat, dicens : Vulpes foveas habent ( Matth. VIII, 20); quoniam in simplicitate cordis, et innocentia nos jubet vivere. David quoque ait: Sicut novacula acuta fecisti dolum (Psal. LI , 4) ; nequitiæ arguens proditorem, eo quod instrumentum hujusmodi ad hominis adhibetur ornatum , et plerumque ulcerat. Si quis igitur praetendat gratiam , et dolum nectat proditoris exemplo, ut h eum quem protegere debeat, prodat ad mortem ; instrumenti istius comparatione censetur, quod ebriæ mentis et liiubantis vitio manus vulnerare consuevit. n Sicut iste malitiæ ebrius vino, per funestae proditionis indicium b Ahimelech sacerdoti necem detulit, eo quod Prophetam hospitio recepisset, quem rex invidiæ accensus stimulis persequebatur ( I Reg. XXII).
CAPUT XII. Nihil promittendum quod ait inhonestum, nee Ii quid injustum juraveris, id observandum ; contra quam peccasse Herodes demonstratur. Culpatur etiam votum a Jephihe nuncupatum, itemque alia omnia quce sibi exsolvi Deus nolit. Denique filia ejudem Jephthe cum duobus Pythagoræis componitur ac præponitur.
76. Purum igitur ac sincerum oportet esse affeCtum , ut unusquisque (22, q, 4 , c. Unutquisque) simplicem sermonem proferat, vas suum in sanctitate possideat, nec fratrem circumscriptione verborum inducat, a nihil promittat inhonestum : ac si promiserit, 127 tolerabilius est promissum non facere, quam facere quod turpe sit.
77. Sæpe pleri jue 4 constringunt seipsos jurisjurandi sacramento : et cum ipsi cognoverint promittendum non fuisse ; sacramenti tamen contemplatione faciunt quod spoponderunt: sicut de Herode supra scripsimus (Sup. c.9), qui saltatrici præmium turpiter promisit, crudeliter solvit. Turpe, quod regnum pro saltatione promittitur : crudele, quod mors prophetæ pro jurisjurandi religione donatur. Quanto tolerabilius tali fuisset perjurium sacramento? Si tamen perjurium posset dici, quod ebrius inter vina juraverat, quod 0 eviratus inter saltantium choros promiserat. Infertur disco prophetæ eaput: et hoc æstimatum est fidei esse, quod amentias fuit.
78. Neque umquam adducar ut credam non incaute principem r promisisse Jephthe, ut immolaret Deo quidquid sibi revertenti intra limen domus suæ occurreret; cum et ipsu'n voti poenituerit sui, postquam filia occurrit sibi. Denique conscidit vestimenta sua, et dixit: Heu me! filia mea, II impediar. mihi, stimulus dolori. facta et milei (Judic. XI, 55). Qui licet pio metu ac formidine acerbitatem duræ solutionis impleverit; tamen luctum annuum etiam posteris deplorandum statuit ac dereliquit. Dura promissio, acerbior solutio, quam necesse habuit Ingere eliam ipse qui fecit. Denique factum est præceptum ct decretum in Israel ex diebus in dies : Ambvlabanl, inquit, filiæ populi Israel, lugentes filiam Jephthe Galauditidis quatuor diebus in anno (Ibid., 40). Non possum accusare virum qui necesse habuit implere quod voverat; sed tamen miserabilis necessitas, quæ solvitur parricidio (22, q. 4, cap. Unusquisque, § Miserabilis).
79. Melius est non vovere, quam vovere id quod sibi cui promittitur, nolit exsolvi. Denique in Isaac habemus exemplum (Gen. XXII, 13), pro qno arietem Dominus statuit immolari sibi. Non semper igitur promissa solvenda omnia sunt (22, q. 4, cap. Non temper). Denique ipse Dominus frequenter suam mutat sententiam, sicnt Scriptura indicat. Nam et in eo libro qui inscribitur Numeri, proposuerat percutere morte et perdere populum : sed postea regaius a Mnyse, reconciliatus est populo suo ( Num. xvi, 12 et seq.). Et iterum ad Moysen et Aaron ait: Dividite vos de medio Synagoga ejus, et consummabo eoa timul (Num. XVI, 21). Quibus discedentibus de cœtu, Dathan et Abiron subito impios terra prærupto soluta hiatu absorbnit.
80. Præcellentius et antiquius istud exemplum de filia Jephthe, quam illud quod memorabile babetur apud philosophos h de duobus Pythagoræis quorum alter cum a tyranno Dionysio capitis damnatus esset, præscripto mortis die, poposcit ut domum pergendi ei facultas daretur, quo commendaret suos : ac ne revertendi 128 nutaret fides, vadem mortis obtulit, ea conditione ut si ipse deforet ad constitutum diem, vas ejus sibi pro eo moiiendum agnosceret. Nec qualitatem sponsionis qui offerebatur recusavit, constantique animo diem necis præstolabatur. Itaque alter se non subtlraxit, i alter ad diem recepit. Quod cousque fuit mirabile , ut tyrannus ens sibi in amicitiam adscisceret, quorum urgebat periculum.
8i. Quod ergo in spectatis et eruditis viris plenum miraculi est, boc in virgine multo magnificentius, multoque illustrius deprehenditur, quae ingemiscenti patri ait: Fac mihi ut exivit de ore tuo (Jud. XI, 56 et seq.). Sed spatium duorum poposcit mensium, ut cum æqualibus conventum ageret in j montihus, quæ virginitatem ejus pr ædestinatam neci pio affectu prosequerentur. Nec fletus æqualium movit puellam, nec dolor flexit, nec gcmitus retardavit, nec dies praeteriit, nec fefellit hora. Rediit ad patrem , quasi ad votum rcJiret, et voluntate propria cunctantem impulit, fecitque arbitratu spontaneo, ut quod erat impietatis fortuitum, fieret pietatis sacrificium.
CAPUT XIII. Juditham cum multa pericula pro honestate subiisset, multiplicem reportasse utilitatem.
82. Ecce tibi Judith se offert mirabilis, quae formidatum populis virum Holophernem adit, Assyriorum triumphali septum caterva. Qucm primo forme gratia et vultus decore perculit, deinde sermonis circumscripsit elegantia (Judith x, i2 et seq.). Primus triumphus ejus fuit, quod integrum pudorem de tabernaculo hostis revexit: secundus, quod remina de viro reportavit victoriam , a fugavit populos consilio suo (Judith XIII, 20).
83. Horruerunt Persae audaciam ejus. Utique quod in illis Pythagoraeis duobus mirantur, non expavit mortis periculum , sed nec pudoris, quod est gravius bonis feminis: non unius ictum carnificis, sed nec totius exercitus tela trepidavit. Stetit inter cuneos bellatorum femina, inter victricia arma, secura mortis. Quantum ad molem spectat periculi , moritura processit: quantum ad tidem, dimicatura.
84. Honestatem igitur secuta est Judith, et dum eam sequitur, utilitatem invenit. Honestatis enim fuit prohibere ne populus Dei se profanis dederet, ne ritus patrios et sacramenta proderet; ne sacras virgines, viduas graves, pudicas matronas barbaricae subjiceret impuritati; ne obsidionem deditione solveret: honestatis fuit se malle pro omnibus periclitari, ut omnes eximeret periculo ( Judith VIII, 10 et seq.).
85. Quanta honestatis auctoritas, ut consilium 129 de summis rebus fcmina sibi vindicaret, b nec principibus populi committeret ! Quanta honestatis auctoritas, ut Deum adjutorem praesumeret : quanta gratia , ut inveniret !
CAPUT XIV.
Elisæi factum quam honestum atque utile fuerit. Ejusdem cum decantato Græcorum facinore comparatio. Joannem pro honestate vitam impendisse : nec non Susannam eadem causa se mortis periculo objecisse.
86. Quid vero Elisaeus nisi honestatem secutus est, cum exercitum Syriæ, qui ad obsidendum cum venerat, captivum introduxit in Samariam, cujus oculos cæcitate obduxerat, et dixit : Domine, aperi oculos eorum, ut videant, et viderunt (IV Reg. VI, 18 et seq.) ? Itaque cum rex Israel percutere ingressos vellet, eamque sibi dari a propheta facultatem posceret; respondit non percutiendos, quorum captivitatem non esset manu operatus, armisque bellicis, sed magis subsidio alimentorum juvandos. Denique epularibus refecti copiis, numquam postea in terram Israel piratae Syriæ revertendum putarunt.
87. Quanto hoc sublimius, quam illud Graecorum c quod cum duo populi adversum se de gloria impcrioque decertarent, et alter ex his haberet copiam quemadmodum naves alterius populi clanculo exureret, turpe credidit : maluitque minus posse honeste, quam plus turpiter. Et isti quidem sine flagitio hoc facere nequibant, ut eos qui consummandi belli Persici gratia in societatem convenerant, hac fraude deciperent; quam licet possent negare, non possent tamen non erubescere : Elisseus autem non fraude, deceptos licet, sed potestate Domini percussos, maluit tamen servare quam perdere; quia decorum foret hosti parcere, et adversario donare vitam, quam poluisset auferre nisi pepercisset.
88. Liquet igitur id quod decorum est, semper esse utile. Nam et Judith sancta decoro contemptu propriae salutis solvit obsidionis periculum, d et publicam honestate propria acquisivit utilitatem : et Elisaeus gloriosius ignovit, quam perculit : et utilius reservavit hostes quos ceperat.
89. Quid autem aliud Joannes nisi honestatem consideravit? ut inhonestas nuptias etiam in rege ncn posset perpeti, dicens : e Non licet tibi illam uxorem habere (Marc. xiv, 4). Potuit tacere, nisi indecorum sibi judicasset mortis metu verum non dicere, f incliuare regi propheticam auctoritatem, adulationecm subtexere. Sciebat utique moriturum se esse, quia regi adversabatur : sed honestatem saluti prætulit. Et tamen quid utilius quam quod passionis viro sancto advexit gloriam ?
90. Sancta quoque Susanna denuntiato falsi testimonii terrore, cum hinc se videret urgeri 130 periculo , inde opprobrio , maluit honesta morte vitare opprobrium, quam studio salutis turpem vitam subire ac sustinere. Itaque dum honestati intendit, etiam vitam reservavit : quæ si id quod sibi videbatur ad vitam utile praeoptavisset, non tantam reportasset gloriam : immo etiam id quod non solum inutile, sed eliam periculosum foret, poenam criminis forsitan non evasisset (Dan. xm). Advertimus igitur quia id quod turpe est, non possit esse utile : neque rursus id quod honestum est, inutile; quia complex honestatis est semper utilitas, et utilitatis honestas,
CAPUT XV. Relato Romanorum generoso consitio, maximam fuisse Moysi honestatis curam, ex ejus factis declaratur.
91. Memorabile ferunt rhetores, quod a dux Romanorum cum ad eum adversarii regis medicus venisset, pollicens daturum se regi venenum, vinctum eum ad hostem remiserit. Et revera præclarum, ut qui virtutis certamen susceperat nollet fraude vincere. Nonenim in victoria honestatem ponebat, sed ipsam, nisi honestate quaesitam , victoriam b turpem pronuntiabat.
99. Redeamus ad nostrum Moysen, atque ad superiora revertamur ; ut quanto præstantiora, lanto antiquiora promamus. Nolebat Ægypti rex populum dimittere patrum. Dixit Moyses sacerdoti Aaron, ut extenderet virgam suam super omnes aquas Ægypti. Extendit Aaron, et conversa est aqua fluminis in sanguinem, et nemo poterat bibere aquam, omnesque Ægyptii siti peribant: sincera amem fluenta patribus abundabant (Exod. VII, 20). Jactaverunt favillam in caelum , et facta sunt ulcera , et c vesicæ candentes in hominibus et quadrupedibus (Exod. IX, 10 et seq.). Deduxerunt grandinem in igne flammeo, contrita erant super terram omnia. Rogavit Moyses, et universa in suam gratiam reverterunt : grando sedata est, sanata ulcera, solitos potus flumina praebuerunt (lbid. 50).
93. Iterum caligantibus tenebris operta erat terra per triduum, ex quo Moyses manum levaverat, et tenebras infuderat (Exod. x, 22). Moriebatur omne primogenitum Ægypti, cum Hebræorum omnis esset inoffensa progenies. d Rogatus Moyses, ut is qnoque finem exiliis daret, oravit et impetravit (Exod. XII, t9 et seq.). In illo prædicandum, quod a fraudis consortio temperaverit : in hoc mira bile quoniam divinitus intentata supplicia virtute propria etiam ab hoste detorserit, vere nimium, sicut scriptum est, mansuetus et mitis. Sciebat quod fidem rex non servaret promissis ; tamen honestum putabat ut rogatus oraret, laesus benediceret, appetitus remitteret (Num. XII, 3).
94. Projecit virgam, et serpens factus est, qui devoravit serpentes Ægyptiorum (Exod. VII, 12): significans quod Verbum caro fieret, qnae serpentis diri venena 131 vacuaret per remissioncm et indulgentiam peccatorum. Virga est enim Verbum directum, regale, plenum potestatis , insigne imperii. Virga serpens facta est, quoniam qui erat Filius Dei ex Deo Patre natus, Filius bominis factus est, natus ex Virgine : qui quasi serpens exaltatus in cruce, medicinam vulneribus infudit humanis. Unde et ipse Dominus ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis (Joan. III, 14).
95. Denique et alterum signum ad Dominum Jesum pertinet, quod fecit Moyses : Manum suam misit in sinum, et protulit eam, et facta eat manus ejus sicut nix. Iterum misit, et protulit eam, et erat sicut carnia humanæ species (Exod. IV, 6, 7) ; significansDomini Jesu primum fulgorem Divinitatis, postea susceptionem carnis, in qua fide credere omnes gentes populosque oporteret. Merito manum misit, quia dextera Dei Christus est, in cujus divinitate et incarnatione si quis non crediderit, quasi reprobus flagellatur : sicut iste rex qui quoniam signis non credidit evidentibus, postea flagellatus orabat, ut veniam mereretur. Quantus igitur honestatis affectus esse debeat, ex his probatqr, et eo maxime quod se objiciebat pro populo, dicens ut remitteret popqlo Pens, aut certe de libro viventium se deleret.
CAPUT XVI. Paucis de Tobia injectis, Raguelem honestate philosophis antecelluisse evincitur.
96. Tobis quoqne formam expressit honestatis evidentius , cum relicto convivio mortuos sepeliret, et ad cibos panperis mensæ invitaret inopes (Tobiæ II, 2 ef seq.). Raguel præcipue , qui contemplatione honestatis, cum rogaretur ut filiam suam in conjugium daret, vitia quoque filiæ non tacebat; ne circumvenire petitorem videretur tacendo. Itaque cum Tobis filius Tobis posceret ut sibi daretur puella , respondit lege quidem ipsi eam deberi tamquam propinqup, sed dedisse se eam jam sex viris, et omnes cos asse mortuos. Justus itaque vir plus alienis timebat, et malebat innuptam sibi manere filiam, quam propter nuptias ejus extraneos periclitari (Tobiæ VII, 13 et seq.).
97. Quam breviter absolvit omnes quæstiones philosophorum. e Illi de vitiis tractantdomorum, legenda an prodenda a venditore videantur : noster iste nec filiæ vitia celanda arbitratus est. Ei certe non ipse affectabat ut eam traderet, sed rogabatur. Quanto utique iste honestior sit illis dubitare non possumus, si conferamus quanto praestantior sit filiæ causa, quam rei venalis pecunia.
132 CAPUT XVII. Quanto honestatis studio antiqui patres in captivitatem abituri, sacrum ignem occuluerint.
98. Consideremusaliud qpod in captivitate gestum, summum tenuit honestatis decorem. Nullis enim ad- versis honestas impeditur, quae in his eminet, et magis præcellit quam in prosperis. Inter vincula itaque, inier arma, flammas, servitutem, quæ liberis omni supplicio gravior esi, inter poenas morientium, excidia patriæ, f vivorum formidinem , sanguinem peremptorum, non excidit tamen cura honestatis majoribus nostris : sed inter eversae patriae cineres et faviltas a in affectibus piis resplenduit et refulsit.
99. Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, qui tunc Vei omnipotentis cultores erant, acceptum ignem de altari sacerdotes Domini occulte in valle absconderunt. Erat illic It velut patens puteus, aquae secessu infrequens, nec populari usui patens, ignoto et ab arbitris remoto loco : ibi obsigna verunt c iudicio sacro pariter ac silentio ignem reconditum (II Mach. i, 19 et seq.). Non illis studio fuit aurum defodere , argentum abscondere, quod servarent pos'eris suis : sed inter extrema sua honestatis curam habentes, sacrum ignem servandum putarunt; ne eum vel impuri contaminarent, vel defunctorum sanguis exstingueret, vel deformium ruinarum acervus aboleret.
100. Abierunt itaque in Persidcm sola religone liberi; quoniam sola illis per captivitatem extorqueri nequivit. Post vero plurimum temporis, quando placuit Deo, dedit banc mentem regi Persarum, ut restaurari in Judea lemplum, et legitimos reparari Hierosolymis titus juberet. Cujus gratia muneris Necmiam sacerdotem rex Persarum direxit. At ille secum deduxit s icerdolum illorum nepotes, qui profecturi de patrio solo, sacrum ne periret ignem absconderant. Venientes autcm, ut patrum sermone est proditum, non invenerunt ignem, sed aquam. Et cum deesset ignis, quo adolerent altaria , haurire cos aquam Neemias sacerdos, sibique deferre, et aspergere super ligna jussit. Tunc, visu mirabile! cum esset foetum intextum nubibus, sol rcpente illuxit, accensus est magnus ignis; ita ut omnes in tam evidenti Domini gratia factum stupentes, lætitia perfunderentur. Orabat Neemias, psallebant sacerdotes d hymnum Deo. Utque consumptum est sacrificium, jussit iterum Neemias residua aqua majores perfundi lapides : quo facto flamma accensa est, c lumen aulem refulgens ab altari consummatum illico est.
101. Hoc patefacto indicio, rex Persarum eo loco in quo ignis fuerat absconditus, et postea reperta est aqua, templum fieri mandavit, cui 133 inferebantur dona plurima. Appellaverunt autem illud qui erant cum sancto Neemia , f ephthar , quod interpretationem habet purificationis : a plurimis nephthe vocatur. Invenitur autem in descriptionibus Hicremiæ prophetæ, quod jusserit accipere de igne eos qui postca essent futuri. Hic est ignis qui cecidit super sacrificium Moysi, et consumpsit illud, sicut scriptum est : Quia exivit ignis a Domino, et consumpsit universa quæ erant super altare holocausta (Levit. ix, 24). Hoc igne oportebat sanctificari sacrificium; ideoque et in filios Aaron qui alienum ignem inferre voluerunt, exivit iterum ignis a Domino et consumpsit eos, ila ut mortui extra castra projicerentur (Levit. x, i et seq.).
101. g Veniens autem Hieremias in locum, invenit domum in modum speluncæ, et tabernaculum elarcam, et altare incensi intulit illuc, et obstruxit ostium : quod cum hi qui simul venerant, curiosius perscrutarentur, ut notarent sibi locum; nequaquam comprehendere atque invenire potuerunt. Ut autem cognovit Hieremias quod affectassent, dixit: Ignotus erit lo- cus, donee congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat. Tunc Deus ostendet hæc, et apparebit majestas Domini (II Mach. II, 5 et seq.).
CAPUT XVIII. Superioris eventus, ac potissimum oblati a Neemia sacrificii narratione Spiritum sanctum, Christianorumque baptisma significari: et eodem etiam Moysis et Eliæ sacrificium, atque historiam Noe referri.
102. Congregationem populi tenemus, h propitiationem Domini Dci nostri agnoscimus, quam propitiator in sua operatus cst passione. Arbitror quod nec ignem istum possimus ignorare, cum legerimus quia baptizat Dominus Jesus in Spiritu sancto et igni, sicnt in Evangelio dixit Joannes (Joan. I, 33). Merito consumebatur sacrificium, quoniam pro peccato erat. Ille autem ignis typus Spiritus sancii fuit, qui descensurus erat post Domini ascensionem, et remissurus peccata omnium : qui quasi ignis inflammat animum ac mentem fidelem. Unde ait Ilicrcmias accepto Spiritu : Et factum est in corde meo ut ignis ardens, flammigerans in ossibus meis: et diasolutus sum undique, etferre non possum (Jer. xx, 9). Sed etiam in Actibus npostolorum cum descendisset super apostolos Spiritus, et plerosque , qui exspectabant promissa Domini , tamquam ignem i dispersas esse linguas legimus. Dcnique sic vaporabatur singulorum animus, ut musto i repleti esse æstimarentur, qui acceperant linguarum diversitatem (Act. II, 4 et seq.).
103. Quid ergo sibi vult esse quod ignis aqua factus est, et aqua ignem excitavit; nisi quia spiritalis gratia per ignem exurit, per aquam mundat peccata nostra? Eluitur enim peccatum, et exuritur. UnJc et Apostolus nit : Uniuscujusque 134 opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III , 13); et infra : Si cujus opus arserit, detrimentum patietur , ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (Ibid., 15).
104. Quod ideo posuimus, ut probaremus per ignem exuri peccata. Notum est ergo hunc esse vere ignem sacrum, qui tunc in typo futurae remissionis peccatorum descendit super sacrificium.
i05. Hic igitur ignis absconditur captivitatis tempore, quo culpa regnat : tempore autem " libertatis promitur. Et licet in aquæ speciem mutatus, tamen servat ignis naturam, ut consumeret sacrificium. Nec mireris cum legeris, quia Pater Deus dixit : Ego sum ignis consumens ( Deut. iv, 24); et alibi: ; Me dereliquerant fontem aquæ vivæ (Jerem. II, i3). Ipse quoque Dominus Jesus quasi ignis inflammabat audientium corda (Luc. XII, 49), quasi fons refrigerabat; nam ipse in Evangelio suo dicit quod ideo venerit, ut ignem in terras mitteret, et potum sitientibus aquæ vivæ ministraret (Joan. VII, 37 et seq.).
106. Eliæ quoque tempore descendit ignis, quando provocavit prophetas gentium, ut altare sine igne accenderent. Et cum illi nequissent facere, hostiam suam tertio ipse perfudit aqua, ct manabat aqua in circuitu altaris, et exclamavit, et cecidit ignis a Domino de caelo, et consumpsit holocaustum (III Reg. XVIII, 58).
107. Hostia illa tu es. Considera tacitus singula. In te descendit vapor Spiritus sancti , te videtur exurere, cum tua peccata consumit. Denique quod consumptum est sacrificium Moysi tempore, sacrificium pro peccato erat. Unde Moyses ait, sicut in Machabæorum scriptum est libro (II Mach. II, 11), co quod non sit manducatam quod erat pro peccato, consumptum est. Nonne tibi consumi videtur, quando in baptismatis sacramento interit b homo totus exterior? Velus homo uoster confixus est cruci, Apostolus clamat (Hom. VI, 6). Illic, sicut Patrum exempla te docent, e Ægyptius demergitur, Hebræus resurgit, sancto renovatus Spiritu, qui etiam per mare Rubrum inoftenso transivit vestigio, ubi baptizati sunt patres sub nube, et ill mari (I Cor. x, 1 et seq.).
108. In diluvio quoque Noe tempore mortua est omnis caro, justus tamen cum sua progenie servatus est (Gen. VII, 21 et seq.). Annon consumitur homo, a cum absolvitur mortale istud a vita? Denique exterior corrumpitur, sed interior renovatur. Nec solum in baptismate, sed etiam in pœnitentia fit carnis interitus ad profectum spiritus; sicut Apostolica docemur auctoritate, dicente sancto Paulo: Judicavi ut præsens eum qui sic operatu. eat, tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sil in die Domini nostri Jesu Christi ( I Cor. v, 3, 4).
109. Prolixior excursus admirandi gratia mysterii factus videtur, dum studemus revelatum plenius sacramentum pandere, quod eo usque plenum honestatis est, ut sit plenum religionis.
135 CAPIT XIX. Narratur admissum in levitæ cujusdam uxorem a civibus Gabaa flagitium, atque ex illius ultione colligitur quam veteribus illis cordi fuerit honestatis ratio.
itO. Quanta autem honestatis cura majoribus fuit, ut unius mulieris injuriam stupro illatam intemperantium bello persequerentur, et victo populo, tribus Benjamin obtestarentur in conjugium se eis proprias filias non daturos! Remanserat tribus sine ullo posteritatis subsidio, nisi fraudis necessariae accepisset licentiam. Quæ tamen indulgentia congruo intemperantiae supplicio non videtur vacare, quando illis hoc solum permissum est, ut rapto inirent conjugia, nou connubii sacramento. Et revera dignum fuit ut qui alienum contubernium solverant, ipsi nuptiarum amitterent solemnitatem.
111. Quam plena autem miserationis historia! Vir, inquit (Judic. xix, et seq.), levita acceperat sibi jugalem (c quam a concubitu f concubinam appellatam arbitror) qu;r. aliquanto post quibusdam, ut fieri solet, offensa rebus, ad patrem se conlult, et fuit illic quatuor mensibus. Et surrexit vir ejus, et abiit ad soceri sui domum, ut cum sua jugali repararet gratiam, et revocaret eam, ac reduceret; occurrit ei mulier, atque in domum patris sui introduxit maritum.
112. Lactatus est adolescentulae pater : venit obviam, et sedit cum eo tribus dicbus; et epulati sunt, et quieverunt. Et sequenti die surrexit levita diluculo, et retentus est a socero, ut tam cito non desereret convivii jucunditatem. Et alio et tertio die non permisit pater adolescentulæ proficisci generum suum, donec lætitia et gratia intereos omnis consummaretur. Sed die septimo cum jam ad vesperum declinaret dies, post mensas et lota convivia , cum praetexeret finitimae noctis viciniam, ut apud suos potius, quam apud extraneos requiescendum puta- ret, nequivit tenere, et dimisit una cum filia sua.
113. Veru.m ubi facta est aliqua progressio, cum vesper jain propior urgeret, s et appropinquatum foret ad urbem Jebusæorum, dicente servulo, ut ad cam dominus suus deflecteret, non acquievit dominus suus; quia non erat ea civitas filiorum Israel: sed intendit pervenire usque Gabaa, quæ habitabatur a populo tribus Benjamin. Nec erat quisquam qui advenientes reciperet hospitio, nisi vir peregri- nus progressa aetate. Qui cum aspexisset eos, et interrogasset levitam : Quo vadis, vel unde venis? quo respondente quod esset viator, et repeteret montem Ephræm, et non esset qui colligeret eum, hospitium ei obtulit, et adornavit convivium.
114. At ubi satietas epulandi facta est, et mensæ remotæ. irruerunt pestilentes viri, et circumierunt domum. Tunc senior filiam suam virginem, 136 et a coæqualem ejus cum qua cubitare soliia esset, offerebat viris iniquitatis, tantum ne vis irrogaretur hospiti. Verum ubi parum ratio processit, et vis praevaluit, cessit levites jugali sua : et cognoverunt eam, et tota nocte illuserunt ei. Qua atrocitate, vel dolore victa injuriæ, b ante ostium hospitis, quo vir suus diverterat, projecit se atque exhalavit spiri- ; tum, supremo licet vitæ munere affectum bonae conjugis servans, ut exsequias saltem sui funeris marito reservaret.
115. Quo cognito (ne multis morer) omnis prope populus Israel in bellum exarsit, dubioque eventu cum anceps maneret praelium, tertia tamen præliandi vice, traditus est populus Benjamin populo Israel, et divina judicatus sententia, paenas intemperantiae luit. Condemnatus quoque ne quis eic ex numero patrum filiam suam daret in uxorem : idque conlirmalum jurisjurandi sacramento est. Sed compuncti quod tam acerbam ill fratres tulissent sententiam, ila severitatem ejus temperaverunt, ut orbatas parentibus virgines in conjugium sibi adsciscerent, quorum patres pro delicto perempti forent, vel rapto copulam sociarent; quia pro tam turpis commissi facinore, qui alieni matrimonii jus violaverant, indignos se impetrando exhibuere matrimonio. Sed ne periret una populo tribus, fraudis indulta est conniventia.
116. Quanta igitur honestatis cura majoribus fuerit, hinc proditur, ut quadraginta millia virorum stringerent gladium adversus fratres suos de tribu Benjamin, dum ulcisci voluntd injuriam pudicitiae; quia temeratores " castitatis non suffercbantur. Itaque co bello cæsa sunt utrinque f sexaginta quinque millia bellatorum , et exustæ urbes. Et cum inferior primo fuisset populus Israel, tamen nec adversi metu belli percitus, vindicandae castitatis sequestra- vit dolorem. Ruebat in prælium, vel sanguine suo paranscommissiflagitii diluere notam.
CAPUT XX. Post solutam ex Elisœi vaticinio diram Samariæ obsidionem, quanta fuerit quatuor leprosis honesti cura, enarratur.
i17. Et quid mirum si populo Dei decorum illud atque honestum curæ fuit, quando etiam leprosis, sicut in libris Regnorum legimus (IV Reg. VI), honestatis non defuit consideratio?
118. Fames erat magna in Samaria, quia obsederat eam Syrorum exercitus. Rex militares excubias supra murum sollicitus revisebat; interpellavit eum mulier dicens : Persuasit milii hæc mulier ut afferrem filium meum, et attuli, et coximus, et comedimus eum ; et promisit ut et ipsa postea filium suum afferret, et carnes illius simul manducaremus: nunc autem s lilium suum abscondit, et non vult eum afferre. Motus rex quod non solum humanis, sed etiam parricidalihus 137 cadaveribus mulieres pastæ viderentur, et tam atrocis calamitatis exemplo percitus, Elisæo prophetæ denuntiavit necem, cujus in potestate fore crederet, ut obsidionem solveret, propulsaret famem : vel quia non permiserat regi ut percuteret Syros, quos cæcitate perfuderat.
419. Sedebat Elisaeus cum senioribus h in Bethel, et priusquam introiret ad eum regis nuntius, ait ad seniores viros: Si vidistis quoniam filius homicidæ illius misit auferre caput meum? Et introivit nuntius, et mandatum regis pertulit, denuntiantis præsens capitis periculum ( IV Reg. VI, 32, 33). Cui respondit propheta: Hac hora die crastina mensura similaginis siclo, et duae mensurae hordei siclo in porta Samariae. Et cum missus a rege nuntius non credidisset, dicens : si pluerit Dominus de caelo abundantiam frumenti, nec sic quidem id posset effici ; dixit ad eum Elisæus : Quia non credidisti, oculis tuis videbis, et non manducabis (IV Reg. VII, 1, 2).
120. Et lactus est subito in castris Syriae velut quadrigarum sonus i, et vox multa equitum, et vox magnae virtutis, atque ingens belli tumultus : et arbitrati sunt Syri quod rex Israel in societatem advocasset prælii regem jEgypti, et regem Amorrhæorum: et fugerunt diluculo relinquentes tabernacula sua; quoniam verebantur ne improviso adventu novorum opprimerentur hostium , et conjunctis reum i viribus non possent resistere. Id incoguitum Samariae erat, quoniam victi metu, et fame tabidi, nec praetendere audebant ( Ibid. 6, 7).
121. Erant autem loprosi quatuor ad portam civi- , tatis, quibus Vila erat soppliciom, tet mori lucrum; et dixerunt ad se invicem : Ecce nos hie sedemUs , et morimur. Si ingredimur urbem, moriemur fame; si manemus bic , nullum subsidium vivendi suppetit nobis : eamus in castra Syriae, aut compendium mortis erit, aut silutis remedium. Perrexerunt itaque, et intraverunt in castra: et ecce omnia nuda hostium. Ingressi tabernacula, primum repertis alimentis fugaverunt famem, deinde auri et argenti quantum potuerunt, diripuerunt. Et cum a soli prædae incumberent, disposuerunt tamen nuntiare regi fugisse Syros; quia id honestum arbitrabantur, quam represso indicio fovere fraudis rapinam.
122. Quo indicio egressus est populus, et diripuit castra Syriae, et commeatus hostium abundantiam ] fecit, annonae vilitatem reddidit secundum prophe- Licum dictum; ut mensura similaginis siclo, et duae mensuræ hordei pari pretio constarent. In hac lætitia plebis nuntius ille in quo requiescebat rex, b contritus inter exeuutium festinationem et remeantium exsuliationem, conculcatus a plebe, mortuus est (IV Reg. VII, 3 seq., 8 seq.).
138 CAPUT XII. Esther vilte periculo honestati. decus secutam esse, immo et regem barbarum, illata nece viro amicistimo ; amicitiam enim honestati temper conjungendam, ut Jonathœ atque Alchimeleclt exempla probant.
123. Quid Esther regina, nonne ut populum suum periculo exucret, quod erat decorum atque honestum , morti se obtulit, nec immitis regis trepidavit furorem ( Esther iv, 16)? Ipse quoque rex Persarum fero:, atque tumido corde, tamen deco. rum judicavit indici insidiarum quae sibi paratae forent, gratiam repræsentare , populumque liberum a servitute eripere, eruere neci, c nec parcere ei, qui tam indecora suasisset ( Esther VI, 5 et seq.). Denique queni secundum a se, ac præcipuum inter omnes amicos haberet, cruci tradidit, quod dehonestatum se ejus fraudulentis consiliis animadvertisset ( Esther VII, 9).
124. Ea enim d amicilia probabilis, quæ honestatem tuetur, præferenda sane opibus, honoribus, potestatibus: honestati vero praeferri non solet, sed honestatem sequi. Qualis fuit Jonathae, qui pro pie- tate nec oOensam patris, nec salutis periculum refugiebat (I Reg. xx, 29 et seq.). Qualis fuit Abimelech, qui pro bospitalis gratiae officiis necem potius sui, quam proditionem fugientis amici, subeundam arbitrabatur ( I Reg. xxt, 6).
CAPUT XXII. Honestatem amici causa non deterendam; si tamen adversus amicum testimonium dicendum fuerit, cautionem adhibendam. Inter amivos quit candor in aperiendo peetore, quœ generositus in patiendo, quæ in arguendo libertas requiratur? Amicitiam virtutum custodem esse , nec niti in simitium morum hominibu. inveniri. Eamdem in corripiendo mitem, atque a proprii. commodi, alienam esse oportere; et inde quam rari divitibus veri amicil Quanta amicitiœ dignitas; quæ quo major, eo detestabiior amici perfidia, ut Judae atque amicorum Job exempli. cognoscitur.
125. Nihil igitur praeferendum honestati, quæ tamen ne amicitiae studio prætereatur, etiam hoe Scriptura admonet de amicitia. Sunt enim pleraque philosophorum quaestiones: e utrum amici causa quisquam contra patriam sentire necne debeat, ut amico obediat ? Utrum oporteat ut fidem deserat, dum indulget atque intendit amici commoditatibus?
126. Et Scriptura quidem ait: Clava, etgladiut, et tagilla ferrata, sic homo eat testimonium dant falsum adversus amicum suum (Prov. xxv, 18). Sed considera quid astruat. Nun testimonium reprehendit dictum in amicum , sed falsum testimonium. Quid enim si Dei causa, quid si patriae cogatur aliquis dicere testimonium? Numquid præponderare debet amicitia religioni, f praeponderare charitati civium? 139 In his tamen ipsis rebus requirenda est veritas testimonii ; ne amicus appetatur amici perfidia, cujus fide absolvi debeat. Amicus itaqne neque noxio gratiflcari debet, neque innocenti insidiari.
127. Sane si necesse sit dicere testimonium , si quid in amico vitii cognoverit, * corripere occulte; si non audierit, corripere palam. Sunt enim bonae correptiones , et plerumque meliores quam tacita amicitia. Et si lædi se putat amicus , tu tamen corripe ; et si amaritudo correctionis animum ejus vulneret, tu tamen corripe, ne verearis : h Tolerabilia sunt enim amici vulnera, quam adutantium oscula (Prov. XXVII, 6). Errantem igitur amicum corripe; innocentem amicum ne deseras. i Constans enim debet esse amicitia, perseverare in afTectu ; non pnerili modo amicos mutare vaga quadam debemus sententia.
tiS. Aperi i pectus tuum amico, ut fidelis sit tibi et capias ex eo vitæ tua jucunditatem. Fidelis enim . amicus medicamentum est vitæ , ei immortalitatis gratia (Eccli. vi, 16), a Defer amico ut æquali, nee te pudeat ut. prævenias amicum officio; amicitia enim nescit superbiam. Ideo enim Snpiens dicit: Amicum salutare non eribescas (Eccli. XXII, 51). b Nec deseras amicum in necessitate, nec derelinquas eum, neque desiituas; quoniam amicitia vitae adjumentam est. Ideo onera nostra portemus, sicut Apostolus docuit (Galal. VI, 2); dicit enim his e quos ejusdem corporis complexa est cbaritas. Etenim si amici secundæ res amicos adjuvant, cur non et in adversis amici rebus amicorum adjument um suppetat? Juvemus consilio, conferamus studia , compatiamur affectu.
129. Si necesse est, toleremus propter amicum etiam aspera. Plerumque inimicitiæsubeundse sunt propter amici innocentiam , sæpe obtrectationes, si restiteris vel responderis, cum amicus arguitur et accusatur. Nec te poeniteat ejusmodi offensionis; justi enim vox est: Etsi mala mihi evenerint propter amicum, sustineo (Eccli. XXII, 31). In adversis enim amicus probatur; nam in prosperis amici omnes videntur. Sed ut in adversis amici paticntia et toterantia necessaria, sic in prosperis auctoritas congrua est; ut insolentiam extollentis se amici reprimat et redarguat.
130. Quam pulchre in adversis positus Job dicit: Miseremini mei, amici, miseremini (Job. xix , 21). Non quasi abjecta vox ista est, sed quasi censoria. Nam cum injuste argueretur ab amicis, respondit : I Miseremini mei, amici; hoc est, misericordiam debetis facere: opprimitis autem tos et impugnatis hominem, cujus aerumnis compati 140 pro amicitia vos oportebat.
ISt. Servate igitur, filii, initam cum fratribus amicitiam, qua nihil est in rebus humanis pulchrius. d Solatium quippe vitae hujus est, ut habeas cui pectus aperias tuum, cum quo areana participes, cui committas secretum pectoris tui; ut coiloces libi fidelem virum, qui in prosperis gratuletur tibi, in tristibus compatiatur, in penscutionibus adhortetur. Quam boni amici Hebræi pueri, quos a sui amore nec fornacis ardentis flamma divisit (Dan. III, 16 et seq.)! De quo supra diximus (Supr. c. 9). Bene ait sanctus David: Saul et Jonathas speciosi et chari.simi, inseparabiles in vita sua, et in morte non sunt separati (Il Reg. i, 23).
152. Hic est amicitiæ fructus, e ut non fides f propter amicitiam destruatur. Non potest enim homini amicus esse, qui Deo fuerit infidus. Pietatis custos amicitia est, et æqualitatis magistra; ut su" perior inferiori se exhibeat aequalem, inferior superiori. Inter a dispares enim mores non potest es-e amicitia; et ideo convenire sibi utriusque debet gratia. Nec auctoritas desit inferiori, si res poposcerit, nec humilitas superior i. Audiat quasi parem, quasi æqualem : et ille quasi amicus moneat, objur- get, non jactantiae studio, sed affectu charitatis.
153. Neque h monitio aspera sit, neque objurgatio contumeliosa; sicut enim adulationis fugitans amicitia debet esse, ita etiam aliena insolentiae. Quid est enim amicus, nisi consors amoris, i ad quem animum tuum adjungas atque applices, et ita misceas, ut unum velis fieri ex duobus, cui te tamquam alteri libi committas, a quo nibil timeas, nihil ipse commodi tui causa inhonestum petas? i Non enim vectigalis amicitia est, sed plena decoris, plena gratiae. Virtus est enim amicitia, non quæstus ; quia k non pecunia paritur, sed gratia : nec licitatione pretiorum , sed concertatione benevolentiæ,
134. Denique meliores amicitiæ suut inopum plerumque quam 1 divitum : et frequenter divites sine amicis sunt, quibus abundant pauperes. Non est enim vera amicitia, ubi est fallax adulatio. Divitibus Itaque plerique assentatorie gratificantur : erga pauperem m nemo simulator est. Verum est quidquid defertur pauperi, hujus amicitia invidia vacat.
133. Quid amicitia pretiosius , quæ augelis communis et hominibus est? Unde et Dominus Jesus dicit: facile vobis amicos de iniquo mammona, qui recipiunt vos in œterna tabernacula sua ( Luc. xvi, 9). Ipse IIOS Deus amicus ex servulis facii, siculipse 141 ait: Jam vos amici mei estis, si feceritis quœ ego præcipio vobis (Joan. xv, 14). Dedit formam amicitiæ quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, ut aperiamus secreta nostra amico qnæcumque in pectore habemus , et illius arcana non ignoremus, Ostendamus illi nos pectus nostrum , et ille nobis aperiat suum. Ideo, inquit, vos dixi amicos, quia omnia quæcumque audivi A Patre meo, noto feci vobis (Joan, xv, 14). Nihil ergo occultat amicus, si verus est: effundit animum suum, sicut effundebat mysteria Patris Dominus Jesus.
136. Ergo qui facit mandata Dei, amicus est; et Loc honoratur nomme. Qui est unanimis, ipse amicus est : quod unitas animorum in amicis sir: neque quisquam detestabilior, quam qui amicitiam laeserit. Unde in proditore Dominus hoc gravissimum invenit, quod ejus condemnaret perfidiam, quod gratiæ vicem non repræsentaverit , etconviviis ami- citiæ venenum malitiae miscuerit. Ą Itaque sic ait : ] Tu tero homo unanimis, dux meus et notus meus, gui semper mecum dulces capiebas cibos (PIal. LIV, 14 )! Hoc est, non potest sustineri istud, quia unanimis appetisti eum , qui tibi donaverat gratiam: Nam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuisaem utique (Ibid., i3); et ab eo 142 qui me oderat, absconderem me. Inimicus vitari. potest, amicus non potest , si insidiari velit. Illum cavemus cui non committimus consilia nostra : hunc cavere non possumus, cui commisimus. Itaque ad acervandam peccati invidiam non dixit: Tu vero servus meus, apostulus meus; sed:Unanimis meus; boc est, non meus, sed etiam tuus proditor es, qui unanimem prodidisti.
i37. Dominus ipse cum a tribus regibus offensus esset , qui sancto Job non detulissent, ignoscere his per amicum maluit, ut amicitiae suffragium remissio Meret peccatorum. Itaque rogavit Job, et Dominus ignovit. Profuit illis amicitia, quibus obfuerat insolentia (Job, XLII, 7 el seq.).
CONCLUSIO.
138. Haec apud vos deposui, filii , quae custodiatis in animis vestris: quae utrum aliquid profectus ha- bcant, vos probabitis; interim cupiam multam exemplorum offerunt: nam prope omnia Majorum exempla, plurima quoque dicta his tribus inclusa libris tenentur; ut et si sermo nihil deferat gratiae, series tamen vetustatis quodam compendio expressa plurimum instructionis conferat.