De Trinitate
On the Trinity
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
Investigatam diutissime quæstionem, quantumnostrae mentis igniculumillustrare lux divina dignata est,formatam rationibuslitterisque mandatam, offerendam vobis communicandamque curavi,tam vestri cupidus judicii, quam nostri studiosusinventi.Qua in re quid mihi sit animi quoties stylo excogitata commendo, cum ex materias difficultate,tum ex eo quod raris, id est vobis tantum colloquor, intelligi potest, neque enim famæ jactatione et inanibus vulgi - clamoribus excitamur; sed si quis est fructus exterior,hic non aliam potest nisi materiae similemspe- (a)Titulumhuncintegrumexbibl.Regiae vetustiori et ex S. Victoris optimae fidei codd. descripsimus et præfiximus,qui ex omnibus scripturam hanc soli retinuerant. rare sententiam. Quocunque igitur a vobis dejeci oculos,partim ignava segnities,partim callidus livor occurrit; ut contumeliam videatur divinis tractatibus irrogare, qui talibus hominum monstris non agnoscenda hæc potius quam proculcanda projecerit. Idcirco stylum brevitate contraho, et ex intimis sumpta philosophiaedisciplinisnovorum verborum significationibus velo; ut haec mihi tantum vobisque,si quando ad ea converteritis oculos,colloquantur; caeteros vero ita submovemus, ut qui capere intellectu nequiverint, ad ea etiam legenda videantur indigni. Sed ne tantum a nobis quaeri oportet quantum humanæ rationis intuitus ad divinitatis valet celsa conscendere : nam caeteris quoque artibus idem quasi quidam finis estconstitutus,quo- usque potest via rationis accedere.Neque enim medicina semper ægris afFert salutem, sed nulla erit culpa medentis,si nihil eorum quæ fieri oportebat, omiserit,idemque in caeteris.At quantum hæc difficilior quaestioest,tam facilioresse debet adveniam. Vobis tamen etiam illud inspiciendum est an ex beati Augustini scriptis semina rationum aliquos in nos venientia fructus extulerint; ac de proposita quaestione hinc sumamus initium.
Christianae religionis reverentiam plures usurpanl; sed ea fides pollet maxime ac solitarie, quas cum propter universalium præcepta regularum, quibusI ejusdem religionis intelligatur auctoritas ;tumpropterea quod ejus cultus per omnes pene mundi terminos emanavit, catholica vel universalis vocatur: cujus hæc de Trinitatis unitate sententia est.Paler, inquiunt, Deus, Filius Deus,Spiiitus sanctus Deus; igitur Pater, Filius, Spiritus sanctus unus,non tres Dii. Cujus conjunctionis ratio estindifferentia, Eos enim differentia comitatur, qui vel augent vel minuunt,utAriani,quigradibusmeritorum Trinitatem variantes distrabunt, atque in pluralitatem diducunt. Principium enim pluralitatis, alteritas est; præteralteritatem enim nec pluralitas quid sit intelligi potest.Trium namquererum vel quotlibet tum genere tum specie,tum numero diversitas constat: quoties enim idem dicitur, toties diversum etiam praedicatur. Idem vero dicitur tribus modis:aut genere,utidem homo quod equus, quia his idem genus,ut animal; vel specie, ut idem Cato quod Cicero. quia eadem species ut humo ; vel numero, ut Tullius et Cicero quia unus est numero. Quare diversum etiam vel genere, vel specie, vel numero dicitur; sed numero differentiam accidentium varietas facit: nam tres homines neque genere, neque specie, sed suis accidentibus distant. Nam si vel animo cuncta ab his accidentia separemus,tamen locus cunctis diversus est,quem unum fingere nullo modo possumus:duo enim corpora unum locum non obtinebunt, qui est accidens, atque ideo sunt numero plures, quoniam accidentibus plures fiunt.
Age igituringrediamur et unumquodque ut intelligi atque capi potest dispiciamus ; nam, sicut optime dictum videtur,eruditi est bominis unumquodque ut ipsum est,ita de eo fidem capere tentare.Nam cum tres sint speculativæ partes, naturalis, in motu,inabstracta, ἀνεπεξαίρετος , id est inseparabilis; consi' derat enim corporum formas cum materia, quae a corporibus actu separari non possunt,quæ corpora in motu sunt, ut terra deorsum, ignis sursum fertur, habetque motum forma materiæ conjuncta. Mathematica, sine motu, inabstracta : haec enim formas corporum speculatur sine materia,ac per hoc sine motu; qua; formae, cum in materia sint.abea separari non possunt. Theologica, sine motu, abstracta atque separabilis : nam Dei substantia, et materia et motu caret. In naturalibus igitur rationaliter, in mathematicis disciplinaliter, in divinis intellectualiter versari oportebit, neque diduci ad imaginationes,sed potius ipsam inspicere formam, quae vere forma nec imago est, et quæ esse ipsum est,et ex qua esse est; omnenamque esse ex forma est :statua enim non secundum aes, quod est materia;sed secundum formam,qux E in eo insignita est, effigies animalis dicitur, ipsumque æs non secundum terram,quod est ejus materia,sed dicilursecundum seris figuram. Terra quoque ipsa non secundum informen materiam ϰατὰ υὴν ὕλην dicitur,sed secundum siccitatem gravitatemque, quse sunt formae. Nihil igitur secundum materiam esse dicitur, sed secundum propriam formam.Sed divina substantia sine materia forma est, atque ideo unum est, et id quod est. Reliqua enim non sunt id quod sunt : unumquodque enim habet esse suum ex his ex quibus est, id est ex partibus suis ; et est hoc atque hoc, id est partes suae conjunctae, sed non hoc vel hoc singulariter : ut cum homo terrenus constet ex anima corporeque, corpus et anima est, non vel corpus vel anima. In parte igitur non est id quod est. Quod vero non est ex hoc atque hoc, sed tantum est boc, illud vere est id quod est; et est pulcherrimum fortissimumque, quia nullo nititur. Quocirca hoc vere unum, ini quod est, neque nullum in eo aliud præterquam id quo nullus numerus enim subjectum fieri potest: forma enim est, formæ vero subjectae esse non possunt. Nam quod caeterae formæ subjectae accidentibus sint, ut humanitas,non ita accidentia suscipit eo quod ipsa est,sed eo quod materia ei subjecta est. Dum enim materia subjecta humanitati suscipit quodlibet accidens, ipsa hoc suscipere videtur humanitas. Forma vero, quae est sine materia, non poterit esse subjectum, nec vero inesse materiæ ; neque enim esset forma, sed imago. Ex his enim formis quæ præter materiam sunt, istæ formae venerunt quae sunt in materia et corpus efficiunt: nam cæteras, quae in corporibus sunt abutimur, formas vocantes, dum imagines sunt; assimilantur enim formis iis quae non sunt in materia constitutae.Nulla igitur in eodiversitas, nulla ex diversitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo, atque idcirco nec numerus.
Deus vero a Deo nullo differt, ne vel accidentibus,vel accidentalibus differentiis in subjecto positis distat.Ubi vero nulla est differentia, nulla est omnino pluralitas,quarenec numerus ;igiturunitas tantum.Nam quod tertio repetitur Deus, cum Pater et Filius et Spiritus sanctus nuncupatur,tres unitates nonfaciunt pluralitatem numeri in eo quod ipsae sunt, si advertamus ad res numerabiles, ac non ad ipsum numerum: illic enim unitatum repetitio numerum facit. In eo autem numero qui in rebus nume- rabilibus conslat,repetilio unitatum atque pluralitas minime facit numerabilium rerum numerosam diversitatem. Numerus enim duples est: unus quidem quo numeramus, alter vero qui in rebus numerabilibus constat. Etenim unum res est unitas, qua unum dicimus. Duo rursus in rebus sunt ut homines vel lapides ; dualitas nihil, sed tantum dualitas, qua duo homines vel lapides duo fiunt: et in coeteris eodem modo. Ergo in numero quo numeramus repetitio unitatum facit pluralitatem; in rerum vero numero non facit pluralitatem unitatum repetitio : velut si deeodem dicam, gladius unus, mucro unus, ensis unus,potest enim tot vocabulis gladius agnosci. Haec enim unitatum repetitio iteratio potius est, non numeratio ;velut si ita dicamus, ensis, mucro, gladius, repetitio quaedam est ejusdem, non numeratio diversorum : velut si ita dicam, sol, sol, sol, non ires soles effecerim, sed de uno toties prædicaverim. Non igitur si de Patre ac Filio et Spiritu sancto tertio praedicatur Deus, idcirco trina praedicatio numerum facit : hoc enim illis, ut dictum est, imminet, qui inter eos distantiam faciunt meritorum. Catholicis vero in differentia constituentihus, ipsamque formam, ut est,esse ponentibus,neque aliud esse quam est ipsum quod est opinantibus,recte repetitio deeodem,quam enumcratio diversi videtur esse cum dicitur, Deus Pater, Deus Filius,Deus Spiritus sanctus,atque haec Trinitas unus Deus, veluti ensis atque mucro,unus gladius: velut sol, sol, sol, unus sol. Sed hoc interim ad eam dictum sit signicationem demonstrationem- que,qua ostenditur non omnem unitatum repetitionem numerum pluralitatemque perficere.Non vero ita dicitur,Pater acFilius et Spiritus sanctus quasi multivocum quiddam : nam mucro et ensis et ipse est et idem Pater vero ac Filius et Spiritus sanctus, idem equidem est,non vero ipse.In qua re paulisper considerandum est. Requirentibus enim, Ipse est Pater qui Filius? Minime, inquiunt. Rursus, Idem alter qui alter ? negatur.Non est igitur inter eos in omni re indifferentia. Quare subintrat numerus, quem ex subjectorum diversitate confici, superius explanatum est.De qua rebreviterconsiderabimus, si prius illud,quemadmodum de Deo unumquodque prd-dicatur, præmiserimus.
Decem omnino praedicamenta traduntur quae de rebus omnibus universaliter prædicantur, id est substantia, qualitas, quantitas, ad aliquid, ubi, quando ; hahere, situm esse, facere, pati. Hæc igitur talia sunt, qualia subjecta permiserint :nam pars eorum in reliquarumrerum prædicatione substantia est, pars in accidentium numero est. Atque haec cum quis in divioam verterit praedicationem, cuncta mutantur quae prædicari possunt.Ad aliquid vero omnino non potest praedicari ;nam substantia inillononest veresubstantia,sed ultra substantiam. Item qualitas et cætera quæ evenire queunt : quorum, ut amplior liat intellectus,exempJa subdenda sunt.Nam cum dicimus Deus,substantiam quidem significare videmur,sed eam, quæ sit ultrasubstantiam; cum vero justus,qualitatem quidem,sed non accidentem, sed eam quae sit substantia, et ultra substantiam ; neque enim aliud est Deus quod est, aliud quod justus est, sed idem est esse Deo quod justo.Item cum dicitur magnus velmaximus,quantitatem quidem significare videmur,sed eamquaesit ipsa substantia talis qualem esse diximus ultra substantiam: idem est enim esse Deo quod magno.De forma enim ejus superius demonstratum est,quoniam is sit forma et unum vere,nec ullapluralitas. Sed haec praedicamenta talia sunt, ut, in quo sunt, ipsum esse faciant quod dicitur; divise quidem in caeteris, in Deo vero conjuncte atque copulate, hoc modo : nam cum dicimus substantia, ut homo vel Deus, hoc ita dicitur quasi illud de quo praedicatur ipsum sit substantia, ut substantia homo vel Deus. Sed distat,quuniam homo non integre ipsum homo est ac per hoc nec substantia. Quod est enim, aliis debet quae non sunt homo: Deus vero,hoc ipsum quod est Deus est;nihil enimaliudestnisiquodest,acperhoc ipsum Deus est.Rursus,justus,quod est qualitas,ita dicitur quasi ipse hoc sit dequopraedicatur,idestsi dieamus,bomo justus,vel Deus justus,ipsum hominem vel Deum justos esse proponimus ;sed 'differt, quoniam homo alter,alterestjustus ;Deus vero,idem ipsum est quod est justum.Magnus etiam homo vel Deus dicitur,atque ita quasi ipse sit homo magnus vel Deus magnus ; sed homo tantum magnus, Deus vero ipsum magnus existit. Reliqua vero neque de Deo, neque de caeteris praedicantur: nam, ubi, vel de Deo,vel de homine praedicari potest; de homine, ut in foro ; de Deo,ut ubique aed ita, ut non quasi ipsa sit res id quod praedicatur,de qua dicitur.Non enim ita homo dicitur in foro esse, quemadmodum esse albus vei longus, nec quasi circumfusus et determinatus proprietate aliqua,qua designari secundum se possit,sed tantum quod sit illud aliis informatum rebus, per hanc praedicationem ostenditur. De Deo vero non ita: nam quod ubique est, ita d;ci videtur,non quod in omni sit loco(omnino enim in loco esse non potesl),sed quod ei omnis locus adsit adeumcapiendum,cum ipse nonsuscipiaturin loco; atque ideo nusquam in loco esse dicitur, quoniam ubique est, sed non in loco. Quando vero eodem praedicatur modo, ut de homine,heri venit; de Deo, semper est.Hic quoque non quasi esse aliquid dicitur illud ipsum de quo hesternus dicitur adventus, sed quidei secundum tempus accesserit prædicatur. Quod vero de Deo dicitur,semper est; unum quidem significat, quasi omni praeterito fuerit,omniquoque modo sit praesenti, omni futuro erit. Quod de ccelo et de cæteris immortalibus corporibus secundum philosophos dici potest. At de Deo non ita, semper enim est, quoniam semper praesentis est in eo temporis, tantumque inter nostrarum rerum praesens, quod est,nunc, ad divinarum, quod nostrum nunc quasi currens tempus facit et sempiternum,divinum vero nunc permanens, neque movens sese atque consistens, æternitatem facit. Cui nomini si adjicias semper,faciesejus quod est nunc jugemindefessumque ac per hoc perpetuum cursum,quod est sempiternitas. Rursus, habere vel facere, eodem modo : dicimus enim, currit vestitus, de homine ; de Deo, cuncta possidens regit.Rursus nihil de eo quod est esse de utrisque dictum est. Sed haec omnis prasdicatioexterioribusdatur,omniaquehaecquodam modo referuntur ad aliud; cujus praedicationis differentiam sic facilius internoscimus : qui homo est, vel Deus, refertur ad substantiam qua est aliquid, id est homo vel Deus ; qui justus est,refertur ad qualitatem, qua scilicet est aliquid, id est justus ; qui magnus, ad quantitatem,qua est aliquid, id est magnus. Nam in caeteris prædicationibus nihil tale est. Qui enim dicit esse aliquem in foro,vel ubique, refert quidem ad I praedicamentum quod est ubi,sed non quo aliquid est, velut justitia justus. Item cum dico currit vel regit,vel nunc est, vel semper est, refertur quidem vel ad facere,vel ad tempus; si tamen interim, divinum illud semper,tempusdici potest,sed non quo, ut aliquo,aliquid est, velut magnitudine magnum : nam situm passionemque requiri in Deo non oportet; neque enim suni. Jamne patet quae differentia sit praedicationum ? quod aliae quidem quasi rem monstrant,alise vero quasicircumstantias rei; quodque illa quidem ita praedicantur, ut esse aliquid rem ostendant:illa vero,ut non esse,sed potiusextrinsecus aliquid quodam modo affigant.Illa igitur quæ aliquid esse designant secundum rem,praedicationesvocentur,quæ cum de rebus subjectis dicuntur, vocantur accidentia, secundum rem ; cum vero de Deo, qui subjectus non est, secundum substantiam rei praedicatio nuncupatur.
Age nunc de relativis speculemur, pro quibus omnequoddictumest sumpsimus ad disputationem. Maxime enim hæc non videntur secundum se facere praedicationem, quae perspicue ex alieno adventu constare perspiciuntur. Ageenim quoniam dominus ac servus relativa sunt, videamus utrumne ita sit, ut secundum se sit prsedicatio,an minime.Atqui si auferas servum, abstuleris et dominum ; at non etiamsi abstuleris albedinem,abstuleris quoque album. Sed interest, quod albedo accidit albo, qua sublata perit nimirum album. At in domino,si servum auferas,perit vocabulum quo dominus vocabatur. Sed non acciditservus domino, ut albedo albo, sed potestas quaedam qua servus coercetur, quae quoniam sublato deperit servo,constat non eam per se domino accidere, sed per servorum quodammodo extrinsecus accessum. Non igitur dici potest prædicationem relativam quidquam rei de qua dicitur secundum se, vel addere, vel minuere vel mutare. Quæ tota non in eo quod est esse consistit, sed in eo quod est in comparatione aliquo modo se habere ; nec semper ad aliud, sed aliquoties ad idem. Age enim stet quisquam, ei igitur si accedam dexter,erit ille sinister ad me comparatus, non quod ille ipse sinister sit,sed quod ego dexter accesserim. Rursus ego sinister accedo, item fit ille dexter, non quod ita sit pcr se dexter, velut albus ac longus,sed quod me accedente fit dexter, atque id quod est, a me et ex me est, minima vero ex sese. Quare quæ secundum rei alicujus, in eo quod ipsa est, proprie- talem, non faciunt prædicationem, nihil alternare vel mutare queunt, nullamque omnino variare essentiam. Quocirca si Pater ac Filius ad aliquid dicuntur,nibilque aliud,ut dictum est,differunt, nisi sola relatione,relatio vero non praedicatur ad id de quo praedicatur quasi ipsa sit et secundum rem de qua dicitur, non faciet alteritatem rerum, de qua dicitur, sed, si dici potest, quo quidem modo id quod vix intelligi potuit,interpretatum est personarum. Omnino enim magna regulae est veritas, in rebus incorporalibus,distantias eflici differentiis,non locis.Neque accessisse dici potestaliquid Deo,ut Pater fieret ; non enim ccepit esse unquam Pater, eo quod substantialis quidem ei est productio Filii,relativa vero praedicatio Patris.Ac si meminimus omnium in prioribus de Deo sententiarum,ita cogitemus,processisse quidem ex DeoPatrc Filium Deum, et ex utrisque Spiritum sanctum.Hos,quoniam incorporales sint, minime locis distare, quoniam vero Pater Deus et Filius Deus et Spiritus sanctus Deus, Deus vero nullas habet differentias quibus differat a Deo, a nullo eorum differt. Differentiæ vero ubi absunt,abest pluralitas : ubi abest pluralitas, adest unitas : nihil autem aliud gigni potuit ex Deo, nisi Deus,et in rebus numerabilibus repetitio unitatum non facit modis omnibus pluralitatem. Trium igitur idonee constituta est unitas.
Sed quoniam nulla relatio ad seipsum referri potest; idcirco quod ea secundum seipsum est praedicatio quae relatione caret, facta quidem est trinitatis numerositas in eo quod est praedicatio relationis ; servata vero unitas in eo qnod est indifferentiavel" substantiae, vel operationis, vel omnino ejus quae secundum sediciturprapdicationis.Itaigitursubstantia continet unitatem,relatio muliiplicat trinitatem: atque ideo sola sigillatim proferuntur atque separatim quæ relationis sunt.Nam idem Pater qui Filius non est,nec idem uterque qui Spiritus sanctus.Idem tamen Deus est, Pater et Filius et Spiritus sanctus ; idem justus,idem bonus, idem magnus, idem omnia, quæ secundum se poterunt prædicari. Sane sciendum est,non semper talem esse relativam prædicationem, ut semper ad differens praedicetur : ut est servus ad dominum, diiferunt enim. Nam omne aequale aequali æquale est,et simile simili simile est, et idem ei quod est idem idem est: et similis est in Trinitate relatio, Patris ad filium et utriusque ad Spiritum sanctum ; utejus quod est idem ad id quod A est idem.Quod si id in cunctis aliis rebus non potest inveniri, facit hoc cognata caducis rebus alteritas. Nos vero nullaimaginatione diduci5sed simplici intellectu erigi, et ut quidque intelligi potest, ita aggredi etiam intellectu oportet.
Sed de proposita quaestione satis dictum est.Nuno vestri normam judicii exspectat subtilitasquaestionis: quæ utrum recte decursa sit, an minime,vestrae statuet pronuntiationis auctoritas. Quod si sententiae, fidei fundamentis sponte firmissimae, opitulante gratia divina, idonea argumentorum adjumenta praestitimus, illuc perfecti operis laetitia remeabit, unde venit effectus. Quod si ultra se humanitas nequivit ascendere, quantum imbecillitas subtrahit, vota supplebunt.