Skip to content

Chapter 2 · 2 of 3

On Marriage and Concupiscence

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

In subsequentem librum

Augustinus in præfatione Operis Imperfecti conlra Julianum.

Scripsi librum ad comitem Valcrium , cujns libri titulus est, De Nuptiis et Concupiscentia : eo quod ad illum pervenisse cognovcram, dicere Pelagianos, damnatores nos esse nuptiarum. Denique in illo opere, nuptiarum bonum a concupiscentiæ carnalis malo, quo bene utitur pudicitia conjugalis. quali potui disputatione discrevi. Quo libro accepto, memoratus vir illustris misit mihi in chartula nonnullas sententias decerptas ex opere Juliani hrretici Pclagiani (in quo opere libris quatuor respondisse sibi visus est illi uni meo, qucin do Nuptiis et Concupiscentia me scripsisse memoravi), missas sibi a nescio quo, qui cas, ut voluit, ex prirno Juliani libro decerpendas curavit: quibus ut quantocius responderem , idem Valerius poposcit. Et factum est ut sub eodem titulo etiam secundum librum scriberem, contra quem Julianus alios octo nimia loquacitate conscripsit.

Idem in epistola CCVII, ad Claudium.

Quisquis ergo et illum secundum librum meum ad comitem identidem Valerium, sicut primum, conscriptum legit, noverit me In quibusdam non respondisse Juliano; sed ei potius, qui de libris cjus illa selegit, et non ila posuit ut invenit, sed aliquantum putavit esse mutanda, fortasse ut eo modo quasi sua faceret, quæ aliena esse constaret.