Skip to content
The Book of Rules

Section 2 · 2 of 7

The Book of Rules

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

REGULA II.

De Domini corpore bipartito.

Regula bipartiti corporis Domini multo necessarior et a nobis tanto diligentius perspicienda, et per omnes Scripturas ante oculos habenda est. Sicut enim, ut supra dictum est, a capite ad corpus ratione sola videtur : ita a parte corporis ad partem, a dextra ad sinistram, vel a sinistra ad dextram reditus in supradicto capite claret. Dum enim dicit uni corpori : Thesauros aperiam tibi invisibiles, ut scias, quoniam ego sum Deus, et assumam te(Isa. (??)lv, 3) : et adjecit : Tu autem me non cognovisti, quoniam ego sum Deus, et non est alius absque me Deus, et nesciebas me (Ibid., 4, 5). Numquid, licet unum corpus alloquitur, in unam mentem convenit, thesauros invisibiles aperiam tibi, ut cognoscas, quoniam ego sum Deus, propter puerum meum Jacob : Et tu autem me non cognovisti? In eadem : et non accepit Jacob, quod Deus promisit. Aut in unam mentem non convenit : Tu autem me non cognovisti, et nesciebas me : Nesciebas enim non dicitur, nisi ei, qui jam scit. Non cognovisti autem illi dicitur, qui licet ad hoc vocatus sit, ut cognosceret, et ejusdem corporis sit visibiliter, et Deo labiis quidem appropinquet; corde tamen separatus sit. Huic dicit, (??) autem me non cognovisti. Iterum : Ducam caecos in viam, quam non noverunt, et semitas quas uon cognoverunt, caleabunt : et faciam illis tenebras in lucem, et prava in directum. Haec verba faciam, et non deretinquam eos. Ipse autem conversi sunt retro (Isa. xlii, 16, 17). Numquid, quos dixit non derelinquam, iidem conversi sunt retro, et non pars eorum? Iterum dicit Dominus ad Jacob : Noli timere, quia tecum sum. Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente colligam te. Dicam Aquiloni, da; et Africo, noli vetare, Adduc filios meos de terra longinqua, et filias meas a summo terrae, et omnes in quibus vocatum est nomen meum. In gloriam enim meam paravi illum, et finxi illum, et produxi plebem caecam, et oculi eorum sunt similiter caeci, et surdas aures habent (Isa, xlii, 5, 8). Numquid, quos in gloriam suam paravit, iidem sunt caeci et surdi? Iterum : Patres tui primo; principes eorum facinus admiserunt in me, et inquinaverunt principes tui sancta mea, et dedi perire Jacob, et Israel in maledictum (Ibid. 25). Nunc audi me, puer meus Jacob, et Israel quem elegi (Isa. xliv, 1). Ostendit illi Jacob dedisse perire, et Israel in maledictum, quem non elegerat. Iterum : Finxi (??)e puerum meum, meus es tu, Israel, noli oblivisci mei. Ecce enim delevi velut nubem facinora tua, et sicut nimbum peccata tua. Convertere ad me, et redimam te (Ibid., 21). Numquid, cujus peccata delevit(??) cui dicit, meus es tu : Et, ne obliviscatur sui : eommemorat eidem, et dicit, convertere ad me, aut alicujus antequam convertatur, peccata delentur? Iterum : Scio quoniam reprobatus reprobaberis : propter nomen tuum, ostendum tibi dignitatem meam, et praeclara mea superducam tibi (Isa. xlviii, 8, 9). Numquid reprobato ostendit dignitatem suam, et praeclara sua inducit ẹi? Iterum; Non, a senior, non Angelus : sed ipse consideravit eos propter quod diligeret eos, et parcẹrẹṭ illis. Ipse redemit illos, et assumpsit illos, et exaltavit illos omnes dies saeculi. Ipsi autem contumaces fuerunt et exacerbaverunt Spiritum sanctum (Isa. lxiii, 9, 10, sec. LXX). Quos omnes dies saeculi exaltavit, quo tempore fuerunt contumaces, aut exacerbaverunt Spiritum sanctum? Iterum aperte Deus uni corpori firmitatem, et interitum promittit, dicens : Hierusalem civitas dives, tabernacula quae non commovebuntur, neque agitabuntur pali tabernaculi tui in aeternum tempus, neque funes ejus rumpentur (Isa. xxxiii, 20, 21, sec. LXX). Et adjecit : rupti sunt funes tui, quia non valuit arbor navis tuae, inclinaverunt tua vela et non tollet signum, donec tradatur in perditionem (Ibid. 23). Iterum ostendit breviter bipartitum Christi corpus : Fusca sum et decora (Cant. 1, 4). Absit enim, ut Ecclesia, quae non habet maculam, aut rugam (Ephes. v, 27), quam Dominus suo sanguine mundavit, aliqua ex parte fusca sit, nisi in parte sinistra, per quam nomen Dei blasphematur in gentibus; alias, tota speciosa est, sicut dicit. Tota speciosa es, proxima mea : et reprehensio nulla est in te (Cant. iv, 7). Etenim dicit qua de causa sit fusca et speciosa : ut tabernacula Cedar, et pelles Salomonis. Duo tabernacula ostendit : Regium et servile. Utrumque tamen semen Abrahae. Cedar enim filius est Ismael. Alio denique loco, cum isto Cedar, id est, cum servo ex Abrabam, diuturnam mansionem sic ingemuit Ecclesia dicens : Heu me! quia peregrinatio mea longinqua facta est : Habitavi cum tabernaculis Cedar, multum peregrinata est anima mea. Cum odientibus pacem, eram pacificus : cum loquerer illis, debellabant me gratis (Psal. cxix, 5-7, sec. LXX). Non possum autem dicere, tabernaculum Cedar, praeter Ecclesiam esse. Ipse enim dicit : Tabernaculum Cedar et Salomonis : Unde fusca sum, inquit, et decora. Non enim Ecclesia in his qui foris sunt, fusca est. Hoc mysterio Dominus in Apocalypsi septem angelos dicit, id est, Ecclesiam septiformem, nunc sanctos et praeceptorum custodes : nunc eosdem et multorum criminum reos, et poenitentia dignos ostendit. Et in Evangelio unum praepositorum corpus, diversi meriti manifestat, dicens : Beatus ille servus, quem adveniens dominus illius, invenerit ita facientem (Luc. xii, 43.) Et de eodem : si autem nequam ille servus, quem Dominus dividit in duas partes (Luc. xix, 21). Dico : numquid omnem dividet, aut findet? Denique totum non totum : sed partem ejus cum hypocritis ponet (Matth. xxiv, 51). In uno enim corpus ostendit. Hoc itaque corpus accipiendum est per omnes scripturas, sicubi Deus dicit, ob meritum Israel periturum, aut haereditatem suam exsecrabilem. Apostolus enim coplose ita disputat, maxime ad Romanos, in parte accipiendum, quidquid(??)de to(??)o corpore dictum est. Ad Israel, inquit, dicit : Tota die expandi manus meas ad plebem contradicentem (Rom. x, 21). Et ut ostenderet de parte dictum : Dico, inquit, Numquid reputit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abrahae, tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit (Rom. xi, 1, 2). Et postquam docuit, quemadmodum haec locutio intelligenda esset; eodem genere locutionis ostendit, unum corpus et bonum esse et malum, dicens : Secundum Evangelium quidem inimici propter vos : secundum electionem autem, dilecti propter patres (Ib. 28). Numquid idem dilecti, qui inimici, aut potest in causa utrumque convenire? Ita Dominus in omnibus Scripturis. Unum corpus seminis Abrahae in omnibus gentibus crescere et florere atque perire testatur.