Section 5 · 5 of 7
The Book of Rules
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
REGULA V.
De Temporibus.
Temporum quantitas in Scripturis frequenter mistica est tropo synecdoche; aut (??) numeris, qui multis modis positi sunt, et pro loco intelligendi. Syneed che vero, aut a parte totum est, aut a toto pars. Hoc tropo, 400 annos servivit Israel in AEgypto. Nam dicit Deus Abrahae : Sciens scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et dominabuntur eorum et affligent cos annis 400(Gen. xv, 13). Exodi autem Scriplura dic(??)t : 4 0 annos fuisse in AEgypto (Exod. xii, 40). An n(??)n om(??) tempore servivit? Quaerendum ergo, ex quo tempore : quod invenire facile est. Dicit enim Scriptura non serviisse populum, nisi post mortem Joseph. et om(??) uam fratrum ejus, et omnium saeculi illius. Filii autem Israel creverunt et multiplicati sunt, et a Cethaei fuerunt et praevaluerunt, multiplicabat autem eos terra. Exs r(??)exit autem rex alter super AEgyptum, qui ignorabat Joseph, et dixit genti suae : Ecce gens filiorum Israel magna multitudo, et valent super nos. Venite ergo circumveniamus eos (Exod. i, 7-10). Si autem post mortem Josep coepit servire populus, et 530 annis, ex quibus in AEypto demoratus est, deducimus 80 annos regni Joseph (regnavit enim a 30 annis usque in 110) erunt reliqui servitutis Israel, b anni 340, quod Deus dixit 400. Si autem (??)mne tempus peregrinationis suae servivit Israel, plus est quam Deus dixit. Si ex morte Joseph secundum Scripturae sanctae fidem, minus est. Quo manifestum e t, 100 a toto partem esse. Nam post 300 annos, pars aliorum, 100 anni sunt. Propterea dixit, 400 annos. Si hic in omni sumnna temporis, ut puta post 9 dies est, aut post 9 menses : primus dies mensi(??) 10 est. sicut scriptum : In utero matris figuratus sum caro 10 mensium coagulatus in sanguine (Sap. vi, 2). Sicut autem in prima parte temporis cujusque tempus est, ita in novismma hora totus dies sit; reliquiae mille annorum, mille anni sunt. Sex dies sunt mundi aetas, id est 6000 annorum. In reliquiis sexti diei, id est mille annorum natus est Dominus, passus et resurrexit. Item reliqutae mille annorum dictae sunt mille anni primae resurrectionis. Sicut enim reliquiae sextae feriae, id est, tres horae, totus dies est, unus ex tribus sepulturae Domini : ita re iquiae sexti dici majoris quo surrexit Ecelesia, lotus dies est, mille anni. Hoc enim tropo, constant tres dies et tres nectes. Noctis autem et dici, 24 horae unum tempus est, nec adjiciuntur noctes diebus, nisi certa ratione. Alias, dies solos d(??)cimus, sicut Apostolas dicitur mansisse apud Petrum 15. Numquid opus erat dicere, totidem diebus et noctibus? Sic enim scriptum est : Vespere et mane dies unus (Gen. 1-5). Quod si nox et dies, u(??)um tempus est : novissima hora diei, et diem totum et noctem transactam retinet. Similiter et novissima hora noc is, tetam diem et noctem futuram. Hora enim pars est utriusque temporis. Hora qua sepultus est Dominus, pars est sextaae f(??)riae sua nocte quae transierat, et hora noctis, qua surrexit, immineatis est pars diei. Caeterum, si neque in die praesenti nox est praeterita, neque in nocte praesenti dies erastinus : non die resurrexit Dominus, sed necte. Quoniam dies ab ortu solis est, sicut scriptum est : Luminare majus initium dici (Ibid., 16). Dominus autem ante solis ortum resurrexit. Nam Marcus dicit : Oriente sole (Matth. xvi, 2), non orto, sed oriente, id est, ad ortum cunte : Lucas autem, diluculo (Luc. xxiv, 1). Sed ne de hac locutione ambigeretur, a ii Evangelistae aperte noctem fuisse testantur. Num Matthaeus nocte dicit venisse mulieres ad monumentum, et vidisse Dominum (Matth. xvviii, 1). Joannes v(??)r(??), cum adhuc tene(??)rae essent (Joan. xx. 1). Si autem Dominus a(??)te solem, id est, ante ini ium di(??)i resurrexit, (??)ox illa, pars erat illucescentis diei. Quod et competit operibus Dei, ut non dies obscuraretur in noctem, sed nox lucescat in diem. Ipsa enim nox illuminatur, et efficitur dies : quod est figura eorum, quae facta erant in Christo. Quoni in Deus qui dixit : De tenebris lumen fulgere in cordibus nostris (II Cos. iv, 6). Qui illuminavit tenebras, sicut scriptum est : Tenebrae tuae sicut meridies erunt (Isa. lviii, 10). Et : Nox transivit, dies autem appropinquavit; sicut in die decenter ambulemus (Rom. xiii, 12). Prius est enim quod carnale est, deinde quod spirituale. Dies ergo primus et novissimus, a toto pars est. Solus medius plenus fuit, a vespera in vesperam, secundum conditionem atque praeceptum. Sicut Moysi dicit : A vespera in vesperam c obscuravi diem sabbato(??)um (Lev xxiii, 33). Quidam autem dicunt, ex die computandum : quoniam Dominus tres dies et noctes dixit, non tres n(??)ctes et dies. Sed hoc non longa ra ione destruitur. Si enim ex die initium sepulturae, in nocte finis : si autem in die fi- (??)ita est, a nocte coepit. Nam si dies utriu(??)que concluditur, plus erit unus dies. Dicunt praeterea, non posse in die esse noctem praeteritam, nec in nocte diem futurum : separatos tres dies et noctes oportere assignari, computantes, primum diem, quo crucifixus est : alterum, trium horarum reparatarum, tertium sabbati, erit Domini dies 4. Qui autem hanc circumventionem vitant, consentiunt a necte quidem computandum : sed noctes a diebus debere separari, dicentes, in 3 horis tenebrarum importunarum primam noctem, alteram sabbati, tertiam illucescentis Dominicae. Noctes quidem veluti tres sunt, sed dies duo. Primus in tribus horis post tenebras : secundus, sabbati. Νon enim qui separatos dies promit, potest dicero in nocte qua resurrexit, fuisse d(??)em futurum. Quod si id consentiat, consentiat necesse est, in reliquis dici sextae feriae, fui se noctem praeteritam. Quae si tenebrae importunae fuerunt, tres tamen horae lucis, ejusdem sum diei : nec amiserunt ordinem, quominus pars essent dici ac noctis suae. Taceo 3 horas tenebrarum noctem esse non potuisse, quod praeter ordinem fuerint conditionis Dei. Quidquid enim signi est, non turbat elementorum rationabiem cursum. Non enim quia stetit sol et luna diebus Josue ((??), x, 13) et Ezechiae (IV Reg. xx, 10), solus sol reversus est : aliquid cursus inter solem et lunam mutilatum est et detractum, vel additum diei aut nocti, et nova exinde coepit temporum aut neomeniae supputatio, quam statuit Deus in solem et lunam, esse in temporum dies et annos, sicut in Genesi scriptum est (Gen. i, 17). Multo magis in illo die, nihil turbatum est, cui non sunt adjectae 3 horae tenebrarum, ut essent 15. Namque si solem obscuratum, et rursum ostensum diem dicimus, quod nomen, quem ordinem damus ipsi diei, qui fuisse dicitur, inter sextam feriam et sabbatum, nisi his sabbatum fuit et hebdomada illa 8 dies habui? Certe, si contentio ratione minime sedari potest, compendio probamus, 3 horas tenebrarum non pertinere ad sepul(??)uram Domini, eo quod adhuc viveret. Non enim potuit esse in corde terrae, nisi ex quo mortuus vel sepultus est, quod factum est in tribus horis sextae feriae, intra duodeci(??)am. Quoniam post occasum solis, non licebat Judaeis sepelire : cum esset pura coena initium sabbati sicut Joannes dicit (Joan. xiii, 2; xix, 42). Illic ergo, propter coenam puram Judaeorum, quoniam proximum fuerat monumentum posuerunt Jesum. Dies autem noctibus dignitate, non novitatis ordine praeferuntur; ut omnes masculi p(??)imogeniti sunt, sicut dictum est : Genuit filios et filias, et obiit (Gen. v). Quod contra legem naturae fit, ut omnes illi masculos primum genuissent. Nobis autem totum tempus, dies est. Omnia nova sunt, figurae transierunt. Ex legitimis numeris sunt, septenarius, denarius, duodenarius. Idem est autem numerus, et cum multiplicatur : ut septuaginta, vel septingenti, vel toties in se : ut septies septem, aut decies deni. Sed aut perfectionem significant, aut a parte totum, aut simplicem summam. Perfectionem, ut septem spiritus, Ecclesiae septem (Apoc. i, 4-11). Aut ut dicit : Septies in die landabo te (Psal. cxviii, 164) : aut septies tantum recipiet in isto saeculo (Matth. xxii; Ecel. xxxv, 13). Similiter, denarius, ut alius Evangelista dicit : Centies tantum recipiet in isto saeculo (Marc. x, 30). Et Daniel, angelorum et coeli vel Ecclesiae innumerabilem multitudinem denario numero complexus est, dicens : M(??)lle millia apparebant illi et decies milites denaria circumsistebam (Dan vii, 10), Et David : Currus. inquit, Dei decies millies tantum (Psal. lxvii, 18). Et de omni tempore, David : in mille saecula (Psal. civ. 8). Item, per duodenaritum de omni Ecclesia dictum est a 14400 et duodecim tribus (Apoc, vii, 4, 5), omnes gentes, sicut : Judicabitis duodecim tribus Israel (Matth. xix, 28). A parte totum : quoniam b centum tempus legitimis numeris difinitur, ut in Apocalypsi : Habebitis pressuram 10 dies (Apoc. iv, 10) : cum significet usque in finem. Septuaginta autem in Babylone, idem tempus esse, importunum est nunc probare. Praeter legitimos etiam numeros, quodcumque tempus in quocumque numero frequenter breviavit scriptura, sicut supradictum tempus, Hora appellatum est, dicente Apostolo : Novissima hora est (I Joan. ii, 18). Et dies : sicut, Ecce, nunc dies c salutationis (II Cor. vi, 2). Et annum praedicare : sicut per Isaiam : Praedicare annum Domino acceptabilem (Isa. lvi, 2 ). Quoniam non ille, quo Dominus praedicavit, soles fuit acceptabilis : sed et iste quo praedicat, sicut dictum est : Tempore accepto exaudivi te (Isa. xlix, 8); et Apostolus interpretatur : Ecce nunc tempus acceptabile (II Cor. vi, 2). Finis denique hujus anni, id est. judicii junxit, dicens : Praedicare annum Domini acceptabilem, et diem retributionis. Et David : Benedices, inquit, coronam anni beniguitatis tuae (Psal. lxiv, 12). Aliquando hora, dies et menses, annus est, sicut in Apocalypsi : Parati in horam, et diem, et mensem, et annum (Apoc. ix, 15), quod est, tres anni et dimidium. Ibidem, menses pro annis : Datum est ei delere homines, menses quinque (Ibid., 5). Aliquando, dies den(??)rio numero 100 dies sunt, sicut in Apocalypsi : Dies mille ducenti sexaginta (Apoc. xi, 3); nam millies ducenties sexagies centeni centum vigenti sex millia dies sunt, qui sunt anni trecemi quinquaginta, mensibus tr(??)cenorum dierum. Ib dem : unus mensis denario numero, 100 menses, ut : Civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta du(??)bus (Ibid., 2). Nam quadragies bis centeni, 4200 menses sunt, qui sunt anni trecenti quinquaginta. Tempus, aut annus est, aut 100 anni : sicut tempus, et tempora, et dimidium temporis ( Dan. vii, 25; xii, 7), quod est, aut 3 anni et dimidius, aut 350. Item : Unus dies aliquando centum a mi sunt : sicut de Ecclesia scriptum est : Jacere in civitate, ubi et Dominus ejus crucifixus est, et post tres dies et din(??)idium (Apoc xi, 8, 11). Et oportet filium hominis Hierusalem ire, et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et post tres dies resurgere (Matth. xx, 18; Marc. x, 33; Luc. xviii, 32). Ipse enim tertio die resurrexit. Generatio aliquoties et centum anni sunt : sicut Dominus dicit Abrahae : Quarta autem generatione revertetur huc (Gen. xv, 16). In Exodo vero, non de servitutis, sed de totius peregrinationis tempore dictum est : Quinta autem generatione, ascendit populus ex AEgypto (Exod. xii, 42), id est, post 450 annos. Item generatio, aliquoties 10 anni sunt : sicut Jeremias dicit : Eritis in Babylonia, usque ad generationes septem (Baruch. vi, 2). Ternarium numerum, eumdem esse, qui et denarius, idem plenius in Evangelio deprehenditur. Ma(??)haeus enim dicit : tribus servis creditam Domini substantiam (Matth. xxv, 13). Lucas vero decem (Luc. xix, 13) : quos decem in tres redigit, dum et ipse a tribus dicit exactam rationem. Aliquoties unus dies mille anni sunt : sicut scriptum est : Qua die gustaveritis ex arbore, morte moriemini (Gen. ii, 17). Et septem dies primi, 7000 anni sunt. Sex diebus operatus est Deus, et requievit ab omnibus operibus suis die septimo, et benedixit et sanctificavit illum (Ibid., 2, 3). Dominus autem dicit : Pater meus usque modo operatur (Joan. v, 17). Sicut enim istum mundum sex diebus operatus est : ita mundum spiritualem, qui est Ecclesia, per 6000 annos operatur, cessaturus die septimo quem benedixit, fecitque in aeternum. Id est quod Dominus inter caetera mandata nihil aliud crebrius praecepit quam observemus et diligamus diem sabbatorum. Qui autem praecepta Dei facit, sabbatum Dei diligat : id est, septimum diem quietis aeternae. Propterea Deus hortatur populum non intrare portas Hierusalem cum onero in die sabbati, et minatur portis, et intrantibus per eas et exeuntibus, sicut Hieremiae mandat, dicens : Vade, sta in portis filiorum populi tui, in quas ingrediuntur reges Juda et egrediuntur, et in omnibus portis Hierusalem, et dices ad eos : Audite verbum Domini, qui intratis portas istas. Haec dicit Dominus : Custodite animas vestras, et nolite tollere onera in die sabbatorum, et nolite exire portas Hierusalem, et nolite ferre onera de domibus vestris in die sabbatorum, sicut mandavi patribus vestris : et non obaudierunt in auribus suis, et induraverunt cervicem suam super patres suos, ut me non audirent, neque perciperent disciplinam. Eritque si me audi(??)ri is, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portus civitatis hujus in die sabbatorum, ut non faciatis omne opus vestrum, et sanctificetis diem sabbatorum, et intrabunt per portas civitatis hujus reges et principes, sedentes in sede David. Et ascenden es in currus et equos, ipsi principes eorum (??)iri Juda, qui inhabitant Hierusalem. Et habitabitur civitas haec in aeternum, et venient de civitatibus Juda, et de civitatibus Hierusalem, et de terra Benjamin, et de terra campestri, et de terra quae ad austrum, afferentes holocausta et incensa, et manna, et thus, ferentes laudationem in domo Domini. Et si me non audieritis, ut sanctificetis diem sabbatorum, ut non portetis onera, neque intretis per portas Hierusalem : succendam ignem in portis ejus, et consumet domos Hierusalem, et non extinguetur (Jerem. xvii, 19-27). Safficeret breviter mandasse non operari sabbatis. Ut quid : Nolite inferre onera per portas Hierusalem? Aut, si opus erat : et operis speciem diceret, id est, nolite inferre per portas. Non enim aliqui per muros et tecta inferebant onera in civitatem. Hierusalem bipertita est, et portae ejus bipertitae. Per portas inferorum exitur de Hierusalem sancta : et per easdem intratur in maledicta. Qui autem intrant per portas, intrant in aeternam Hierusalem, ut reges in curribus, et in equis, sedentes in sede David, sicut per Isaiam : Adducent filii filiorum ex omnibus gentibus donum Deo cum equis et curribus a in splendore multorum, cum umbraculis in sanctam civitatem (Isa. lvi, 20). Portae sanctae civitatis Jerusalem, Christus est, et vicarii ejus, custodes legis : interficientes vero prophetas et lapidantes ad se missos. Porta diabo us est, et vicarius ejus pseudoapostoli praevaricatores legis, claves regni coelorum alto sensu abscondentes. Ipsi sunt portae, quae non vincunt Ecclesiam, quae supra petram fundata est. Quoniam fundamentam Dei stat, sicut scriptum est : Cognovit Deus, qui sunt ejas (II Tim. ii, 19). Si quis autem per praecepta praesidentium cathedrae Moysi introiit, per Christum intrat. Ipsius enim sunt praecepta, ipse exponit onus peccatorum suerum, et sine illo non intrat in requiem sabbati. Si quis vero non per praecepta, sed per f(??)ta praesidentium cathedrae Moysi intrat, filius est gehennae magis quam ipsi. Et requiescentibus universis, qui ante sabbatam (??) collogerunt (??) ille cum onere su(??) inveniatur in die sabbati, in quo non est, manna colligere, (??) (??) exponere. Quia nolunt audire vocem filii Dei clamantis in Ecclesia et dicentis : Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam (Matth. xi, 28). Isti sunt fures, qui non per januam veram, sed per portas su(??)s inrant in suam Hierusalem. Et succendet Deus ignem in portis Hierusalem, et co(??)buret itinera ejus, et non exstinguetur. Ignis enim qui spectalis Hierusalem portas exussit, exstinetus est. Apostolus autem sabbatum, et alia legis mandata, figuram esse futuri, sie ait : Nemo ergo judicet vos in cibo et potu aut in parte dici festi, aut neomeni(??), aut sabbatorum : quod est umbra futuri (Colo(??). ii, 16). Multis iu locis, unius temporis diversi eventus in sepeciem separatim describi duo tempora fecerunt, quasi ex ordine se insequentia. In genere autem, uno tempore et uterque eventus : Si 14 anni sub Joseph, ubertalis et sterilitatis 7 anni sunt tantum (Gen. xli), id est omne tempus passionis Domini, in cujus figura factus est Joseph dominus AEgypti, cum esset 30 annorum. Qui sunt itaque nobis 7 anni ubertatis et saturitatis : idem caeteri 7 sterilitatis et famis, Isto enim tempore minatur Dominus divitibus famem, pauperibus vero saturitatem. Promittit haec bona; et mala duplicis temporis uno tempore futura. Testatur scriptura Exodi (Exod. x), quia manifestum est, omnium plagarum AEgypti immunem esse Israel : et per tres dies tenebrarum lumen habuisse. Quod nunc spiritualiter geritur, sicut Deus eidem Pharaoni postea comminatus est dicens : Dabo tenebras super terram tuam (Ibid. 2 ). Aliquoties unum tempus in multas dividit partes : quarum singulae totum tempus sint. Sic annus quo fuit Nue in arca, dividituria omnes numeros. Quoties tamen temporum mentio est, quaternarius numerum specialiter tempus est a Domini passione usque in finem. Quaternarius est autem, quoties aut plenus est, aut post tertium pars quarti, ut 340 aut tres et dimidio. Caeteri vero (nam pro locis intelligendi sunt), signa sunt, non manifestae definitiones. Quadraginta ergo diluvii dies totum tempus est. Nam isti sunt 40 anni in AEgypto, et 40 anni in eremo, et 40 dies jejunii Domini et Moysi et b Ecclesiae, quibus in Ecclesia jejunat Ecclesia, id est, abstinet a mortuorum voluptatibus. Idem 40 dies quibus manducat et bibit Ecclesia cum Domino post resurrectionem 40 anni sunt quibus erat Ecclesia manducans et bibens sub Salomone, pace undique versum profunda, premente tamen eos bipertito Salomone : sicut eadem Ecclesia dicit : Pater unus oppressit nos(III Reg. xii, 30). Quadraginta dies, fuit aqua in statu suo, et totidem defecit : ut his et defectio aquae 10 mense, id est. perfecto tempore compleretur. Sed In genere, non ita est, ut quodam tempore invaleseat, et deinde deficiat. Quoniam tempore quo valescit carnaliter, eodem deficit spiritualiter, ut ipsa elatio sit defectio, usque dum perficiatur tempus. Sic mundus regnans ponitur sub pedibus Ecclesiae filii hominis. Qui sunt itaque 40 dies, exsolvit peccata Juda, et Israel 149, quod est unum atque idem. Et 7 mense sedit Area, idem tempus : Et deficiebat aqua usque in 10 mensem, idem tempus. Exivit de arca 12 mense (Gen. vii, 14). Hic est annus libertatis Domini acceptabilis. Quo completo, manifestabitur Ecclesia, mundi pertransisse diluvium. Unaquaeque pars hujus anni, idem annus est. Quale si diceret, exiit de Arca quadragesimo die, aut mense 7 aut 10.