Skip to content
Soliloquies

Chapter 1 · 1 of 2

Soliloquies

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

LIBER PRIMUS.

instituit se ipse Augustinus ad capessendam Dei et animae scientiam ; ac primum divinam opem implorat, tum agnita illius, quam coucupiscil, scientiæ præcellentia, colloquitur secum de animi sui sanitate promovenda, ut ad contemplandum Deum tuto demum assurgal. Ad extremum libri colligit, ea quæ vere sunt, immortalia esse.

CAPUT PRIMUM. — Precatio ad Deum.

I. Volventi mihi multa ac varia mecam diu, ac per multos dies sedulo quaerenti memetipsum ac bonum meum, quidve mali evitandum esset; ait mihi subito, sive ego ipsf, sive alius quis extrinsecus, sive intrinsecus, nescio : nam hoc ipsum est quod magnopere scire molior : ait ergo mihi, R. (b). Ecce, faic te invenisse aliquid; cui commendabis, ut pergas ad alia ? A. Memoriæ scilicet. R. Tantane ilia est ut excogitata omnia bene servet? A. Difficile est, imo non potest. R. Ergo scribendum est. Sed quid agis, quod valetudo tua scribendi laborem recusat? Nee ista dictari debent; nam solitudincm meram desiderant. A. V crum dicis. Itaque prorsus nescio quid agam. R. Ora salutem et auxilium quo ad concupita pervenias, et hoc ipsum litteris manda, ut prole tua lias animosior. Deinde quod hivenis paucis conclusiunculis breviter collige. Nec modo cures invitationem turbæ legentium; paucis ista sat erunt civibus tuis. A. Ita faciam.

i. Deus universitatis conditor, praesta mihi primum ut bene te rogem, deinde ut me agam dignum quem exaudias, postremo ut liberes. Deus pcr quein omnia, que per se non essent, tendunt esse. Deus qui ne id quidem quod se invicem perimit, perire permittis. Deus qui de nihilo mundum istum creasti, quem omnium oculi senliurtt pulcherrimum. Deus qui malum non f.icis, et facis esse ne pessimum flat. Deus qui paucis ad id quod vere est refugientibus, ostendis malum nibil esse. Deus per quem universitas etiam cum sinistra parte pei fecta est. Deus a que; dissonantia usque in extremum nulla est, cum deteriora melioribus coniciunt. Deus quem amat omne quod potest amare, sive sciens, sive nesciens. Deus in quo sunt omnia, cui tamen universæ creaturæ nec turpitudo turpis cst, nec malitia nocet, nec error errat. Deus qui nisi mundos verum scire noluisti. Deus pater veritatis, pater sapicntiae, pater veræ summa'que vitæ, pater beatitudinis, pater boni ct pulchri, pater intelligibilis lucis, pater evigilationis atque illuminationis nostræ, piter pignoris quo admonemur redire ad te.

3. Te invoco, Deus veritas, in quo et a quo et per quem vera sunt, quae vera sunt omnia. Deus sapientia, in quo et a quo et per quem sapiunt, quæ sapiunt omnia. Deus vera et summa vita, in quo et a quo et per quem vivunt, quæ vere summeque vivunt omnia. Deus beatitudo , in quo et a quo et per quem beata sunt, quæ beata suntomnia. Deds bonum et pulchrum, in quo et a quo et per quem bona et pulchra sunt, quæ bona et pulchra sunt omnia. Deus intelligibilis lux, ill quo et a quo et perquem intelligibiliter lucent, quae intelligibiliter lucent omnia. Deus cujus regnum est totus mundus, quem sensus ignorat. Deus de cujus regno lex etiam in ista regna describitur. Deus a quoaverti, cadere; in quem converti, rcsurgere; in quo manere, consistere est. Deus a quo exire, emori; in quem redire, reviviscere; in quo habitare, vivere est. Deus quem nemo amittit, nisi deceptus; quem nemo quærit, nisi admonitus; qucm nemo invenit, nisi purgatus. Deus quem rclinqucre, hoc cst quod perire ; quem attendere, lac est quod amare; quem videre, boc est quod habere. Deus cui nos fides excitat, spes erigit, charitas jungit, Deus per quem vincimus inimicum, te deprecor. Deus per quem accepimus 1 ne omnino periremus. Deus a quo admonemur ut vigilemus. Deus per quem a malis bona separamus. Deus per quem mala fugimus, et bona scquilnur. Deus per quon non cedimus adversitatibus. Deus per quem bene servimus et bene domlnamur. Deus per quem discimus aliena esse quæ aliquando nostra, et nostra esse quæ aliquando aliena putabamus. Deus per quem malorum escis atque illecebris non hæremus. Deus per quem nos res minutæ non minuunt. Deus per quem melius nostrum deteriori subjectum non est. Deus per quem mors absorbetur in victoriam ( I Cor. xv, 54). Deus qui nos convertis. Deus qui nos eo quod non est cxuis, et eo quod est induis. Deus qui nos exaudibiles facis. Deus qui nos munis '. Deus qui nos in omnem veritatem inducis. Deus qui nobis omnia bona loqucris, nec insanos facis, nec a quoquam fieri sinis. Deus qui nos revocas in viam. Deus qui nos deducis ad januam. Deus qui facis ut pulsantibus aperiatur (Matth. vn, 8). Deus qni nobis das panem vitae. DeuS per quem sitimus polum, quo hausto nunquam sitiamus ( Joan. VI, 55). Deus qni arguis sæculum de peccato, de justitia, et de judicio (Id. XVI, 8). Deus per quem nos non movent qui minimc credunt. Deus per quem improbamus eorum errorem, qui animarum mcrita nulla esse apud te putant. Deus per quem non si rvimus infirmis et egenis elementis (Galat. IV, 9 ). Deus qui nos purgas, et ad divina praeparas præmia, adveni mihi propitius tu.

A. Quidquid a me dictum est, unus Deus tu, tu veni mihi in auxilium; una æterna vera substantia, ubi nulla discrepantia, nulla confusio, nulla transitio, nulla indigentia, nulla mors. Ubi summa concordia, summa evidentia, summa constantia, summa pleniludo, summa vita. Ubi nihil deest, nihil redundat. Ubi qui gignit, et quem gignit unum est (a). Deus cui serviunt omnia, quæ serviunt; cui obtemperat omnis bona anima. Cujus legibus rotantur poti, cursus suos sidera pcragunl, sol exercet diem, luna temperat noclem omnisque mundus per dies, vicissitudine lucis et noctis; per menses, incrementis decrementisque lunaribus; per annos, veris, æstatis, autumni et hiemis successionibus; per lustra, perfectione cursus solaris; per magnos orbes, recursu in ortus suos siderum, magnam rerum constantiam, quantum sensibilis materia patitur, tempornm ordinibus replicationibusque custodit. Deus cujus legibus in ævo stntibus, motus instabilis rerum mutabilium perturbatus esse non sinitur,frenisque circumeuntium sæculorum semper ad similitudinem stabilitatis revocatur : cujus legibus arbitrium animæ liberum est, bonisque præmia ut malis pœnæ, fixis per onmia necessitatibus distributæ sunt. Deus a quo manant usque ad nos omnia bona, a quo coercentur a nobis omnia mala. Deus supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nihil est. v eus sub quo totum est, in quo totum esi, cum quo totum est. Qui fecisti hominem ad imaginem et similitudinem tuam, quod qui se ipse novit agnoscit. Exaudi, exaudi, exaudi me, Deus meus, Domine meus, rex meus, pater meus, causa mea, spes mea, res mea, honor meus, domus mea, patria mea, salus mea, lux mea, vita mea. Exaudi, cxaudi, exaudi me more illo tuo paucis notissimo.

5. Jam te solum amo, te solum sequor, te solum quæro, tibi soli servire paratus sum, quia tu solus juste dominaris ; tui juris esse cupio. Jube, quaeso, atque impera quidquid vis, sed sana et aperi aures meas, quibus voces tuas audiam. Sana et aperi oculos mcos, quibus nutus tuos videam. Expelle a me insaniam, ut recognoscam te. Dic mihi qua attendam, ut aspiciam te, et omnia me spero quae jusseris esse facturum. Recipe, oro, fugitivum tuum, Domine, clementissime pater : jamjam satis poenas dederim, satis inimicis tuis, quos sub pedibus habes, servierim, satis fuerim fallaciarum ludibrium. Accipe me ab istis fugientem famulum tuum, quia et isti me quando a te fugiebam acceperunt alienum. Ad te mihi redeundum esse sentio : pateat mihi pulsanti janua tua; quomodo ad te perveniatur doce me. Nihil aliud habeo quam voluntatem ; nihil aliutl scio nisi fluxa et caduca spernenda essc; certa et æterna requirenda. Hoc facio, Pater, quia hoc solum novi; sod unde ad te perveniatur ignoro. Tu mihi suggere, tu ostende, tu viaticum praebe. Si fide te inveniunt qui ad te rcfugiunt, fid'eut da; si virtute, virtulcm; si scientia, scientiam. Auge in me fidem, auge spem, auge charitatem. 0 adminuda et singularis bonitas tua I

6. Ad te ambio, et quibus rebus ad te ambiatnr, a te rursum peto. Tu enim si deseris, peritur : sed non deseris, quia tu es summum bonum, quod nemo recte quæsivit, et miuime invenit. Omnis autem recte quaesivit, quem tu recte quaerere fecisti. Fac me, Pater, quærere te, vindica me ab errore; quærenti te mihi nihil aliud pro te occurrat. Si nihil aliud desidero quam te, inveniam te jam, quæso, Pater. Si autem est in me superflui alicujus appetitio, tu ipse me munda, et fac idoneum ad videndum te. Caeterum de salute hujus mortalis corporis mei, quamdiu nescio quid mihi ex eo utile sit, vel eis quos diligo, tibi illud committo, Pater sapientissime atque optime, et pro eo quod red tempus admonueris deprecabor : tantum oro excellentissimam clementiam tuam, ut me penitus ad te convertas, nihilque mihi repugnare facias tendenti ad te, jubcasque me dum hoc ipsum corpus ago atque porto, purum, magnanimum, justam, prudentemque esse, perfectumque amatorem perceptoremquc sapientiae tuae, et dignum habitatione, atque habitatorem beatissimi regni tui. Amen, amen.

CAPUT II. — Quid amandum.

7. A. Ecce oravi Dein. R. Quid ergo scire vis? A. Hæc ipsa omnia quæ oravi. R. Breviter ea collige. A. Deum et animam scire cupio. R. Nihilne plus ? A. Nihil omnino. II. Ergo incipe quærere. Sed prius explica quolnodo tibi si demonstretur Dens, possis dicere, Sat est. A. Nescio quomodo mihi demonstrari debeat, ut dicam, Sat est: non enim credo me scire aliquid sic, quomodo scire Deum desidero. R. Quid ergo agimus ? Nonne censes prius tibi esse sciendum, quomodo tibi Deum scire satis sit, quo cum perveneris non amplius quæras? A. Censeo quidem ; sed quo pacto fieri possit, non video, Quid Prim Deo simile unquam intellexi, ut possi:n dicere, Quomodo hoc intelligo, sic volo iulelligcre Deum ? R. Qui nondum Deum nosti, unde nosti nihil te nosse Dco simile? A. Quia si aliquid Deo simile scirem, sinc dubio id amarem ; nunc autem nihil aliud amo quam Deum et animam. quorum neulrurn scio. R. Non igitur amas amicus tuos? A. Quo pacto eos possum, amans animam, non amare? R. Hoc modo ergo ct pulices et cimices amas? A. Animam me amare dixi, non animalia. R. Aut homines non sunt amici tui, aut eos non amas : omnis enim homo est animal, et animalia te non amare dixisti. A. Et homines sunt, ct eos amo, non eo quod animalia, sed eo quod homines sunt; id est, ex eo quod rationales animas habent, quas amo eliam in latronibus. Licet cnim mihi in quovis amare rationem, cum illum jure oderim qui male utitur eo quod amo. Itaque tanto magis amo amicos meos, quanto magis bene utuntur anima ralionali, vel certe quantum desiderant ea bcne uti.

CAPUT III. — Cognitio Dei.

8. R. Accipio istud : sed tamen si quis tibi diceret, Faciam te sic Deum nosse, quomodo nosti Alypium; nonne gratias ageres, et diceres, Satis est? A. Agerem quidemgratias, sed satis esse non dicerem. R. Cur, quæso? A. Quia Deum ne sic quidem novi quomodo Alypium, et tamen Alypium non salis novi. R. Vide ergo ne impudenter velis satis Deum nosse, qui Alypium non salis nosti. A. Non scquitur. Nam in comparatione siderum, quid est mea cOena vilius? et tamen cras quid sin coenaturus ignoro; quo autein signo luna futura sit, non impudenter me scire profiteor. R. Ergo vel ila Deum nosse tihi satis est, ut nosti quo cras signo luna cursura sit? A. Non est satis : nam hoc sensibus approbo. Ignoro autcm utrum vcl Deus vel aliqua naturæ occultacausa subito lunæ ordinem cursumque comtnutet : quod si acciderit, totum iliud quod praesumpseram, falsum erit. R. Et credis hoc fieri posse? A. Non credo. Sed ego quid sciam quæro, non quid credam. Omne autem quod scimus, recte fortasse etiam credere dicimur; at non omne quod credimus, etiam scire. R. Respuis igitur in hac causa omne testimonium sensuum? A. Prorsus respuo. R. Quid? illum familiarem tuum quem te adhuc ignorare dixisti, sensu vis nosse, an intellectu ? A. Sensu quidem quod in eo novi, si tamen sensu aliquid noscitur, et vile est, ct satis est : illam vero parlenl qua mihi amicus'est, id est ipsum animum, intellectu assequi cupio. R. Potestnealiter nosci? A. Nullo modo. R. Amicum igitur tuum et vehementer familiarem, andes tibi dicere esse ignotum? A. Quidni audeam? Illam enim legem amicitiae justissimamesse arbitror, qua præscribitur ut sicut non minus, ita nec plus quisque amicum quam scipsum diligat. Itaque cum memetipsum ignorem, qua potest a me affici contumelia, quem mibi esse dixero ignotum, cum præsertim, ut credo, ne ipse quidem se noverit? R. Sicrgo ista quæ scire vis, ex eo sunt genere quæ intellectus assequitur, cum dicerem impudenter te velleDeum scire, CUDI Alypium nescias, non debuisti mihi cocnam tuam ct lunam proferre pro simili, si hæc, ut dixisti, ad sensum pertinent.

CAPUT IV. — Certa scientia quæ.

9. Sed quid ad nos ? Nunc illud responde : si ei quæ de Deo dixerunt Plato et Plotinus vera sunt, salisne libi est ita Deum scire, ut illi sciebant? A. Non continuo, si ea quæ dixerunt, vera sunt, etiam scisse illos ea necesse est. Nam multi copiose dicunt quæ nesciunt, ut cgo ipse omnia quae oravi, me dixi scire cupere, quod non cuperem si jam scirem : num igitur eo minus illa dicere potui? Dixi enim non quae inte!- . lectu comprehendi, sed quæ undecumque collecta memoriæ mandavi, et quibus accommodavi quantam potui fidcm : scire autem aliud est. R. Dic, quæso, scisne saltem in geometrica disciplina quid sit linea i A. Istud plane scio. R. Nec in ista professione vereris Academicos? A. Non omnino. Illi enim sapientem errare noluerunt; ego autem sapiens non sum. Itaque adhuc non vereor carum rerum quas novi, sciendam profiteri. Quod si, ut cupio, pervenero ad sapientiam, facinm quod illa monuerit. R. Nihil renuo : sed, ut quærere cocperam, ita ut lineam nosti, nosti etiam pilam quam sphæram nominant? A. Novi. R. Æque utrumque nosti, an aliud alio magis aut minus? A. Æque prorsus. Nam in utroque nihil fallor. R. Quid hæc, sensibusne percepisti, an intellectu? A. Imo sensus in hoc negotio quasi navim sum expertus. Nam cum ipsi me ad locum quo tendebam pervexerint, ubi eos dimisi, et jam velut in solo positus 1 cœpi cogitatione ista volvere, diu mihi vestigia titubarunt. Quare citius mihi vidctur in terra posse navigari, quam geometricam sensibus percipi, quamvis primo discentes aliquantum adjuvare videantur. R. Ergc istarum rerum disciplinam, si qua tibi est, non dubitas vocari scientiam ? A. Non, si Stoici sinant, qui scientiam tribuunt nulli, nisi sapienti. Perceptionem sane istorum me habere non nego, quam etiam stultitiæ concedunt : sed nec istos Quidquam pertimesco. Prorsus hæc quæ interrogasti scientia teneo : perge modo; videam quorsum ista quæris. R. Ne propcra, otiosi sumus. Intentus tantum accipe, ne quid temere concedas. Gaudentem te studeo reddere de rebus quibus nullum casum pertimescas, et quasi parvum negotium sit, præcipitare jubes? A. Ita Deus faxir, ut. dicis. Itaque arbitrio .tuo rogato, et objurgato gravius, si quidquam tale posthac.

10. R. Ergo lineam in duas lineas per longum scindi, manifestum tibi est nullo modo posse? A. Manifestom. R. Quid, transversim? A. Quid, nisi infinite secari posse? R. Quid, sphaeram ex una qualibet parte a medio, ne duos quidem pares circulos habere posse pariter lucet? A. Pariter omnino. R. Quid linea et sphæra? unumne aliquid tibi videntur esse, an quidqnam inter se differunt? A. Quis non videat differre plurimum? R. At si æque illud atque hoc nosti, et tamen inter se, ut faleris, plurimum differunt, cst ergo differentium rcrutn scicntia indifferens? A. Quis enim negavit? R. Tu paulo ante. Nam cum te rogassem quomodo velis Deum nosse, ut possis dicere, Satis cst; respondisti te ideo nequire hoc explicare , quia nihil haberes perceptum, similiter atquc Deum cupis percipere, nihil enim te scire Deo simile. Quid crgo nunc? linca vcl sphæra similes sunt? A. Quis hoc dixerit? R. Sed ego quaesiveram, non quid tale scires, sed quid scires sic, quomodo Deum scire desideras. Sic enim nosti lineam ut nosti sphæram, cum se non sic Iiabeat linea ut se babet sphæra. Quamobrem respondc utrum tibi salis sit sic Deum nosse, ut pilam illam geometricam lIosti; hoc est, ita de Deo nihil, ut de illa, dubitare.

CAPUT V. — Dissimilium eadem aut par scientia.

II. A. Quæso te, quamvis vehementer urgeas atque convincas, non audeo tamen dicere ita me velle Deum scire, ut haec scio. Non solum enim res, sed i; sa etiam scicntia mihi videtur esse dissimilis Primo, quia nee linea et pila tantum inter se dilrerunt, ut tamen corum cognitionem una disciplina non contineat: nullus autem gcometres Deum se docere professus est. Dcindc, si Dei et istarum rerum scicutia par csset , tantum gauderem quod ista novi, quantum me Deo cognito gavisurum esse præsumo. Nunc autem permultum hæc in illius comparatione contemno, ut nonnunquam vidcatur mihi si illum intellexero, et modo illo quo videri potest videro, iiac ornnia de mea notitia esse peritura : siquidem nunc pr;u illius amore jam vix mihi veniunt in mentem. R. Esto plus tc ac multo plus quam de istis Deo cognito gavisurum, rerum tamen non inleUeclus dissimilitudine : nisi forte alio visu terram, alio serenum coelum intueris, cum tamcn multo plus illius quam hujus aspectus te permulcent. Oculi autem si non falluntur, credo te interrogatum utrum tibi tam certum sit terram te videre quam coelum, tam tibi certulo esse respondere dehere, quamvis non lam terrae quam caeli pulchritudioc atque splendore læteris. A. Movet me, fateor, hæc similitudo, adducorque ut assentiar quantum in suo generc a coelo terram, tantum ab intelligibili Dei m jestate spectamina illa disciplinarum vera et certa differre.

CAPUT VI. — Sensus animæ inquibus perripil Deum.

12. R. Bene moveris. Promittit enim ratio quæ tecum loquitur, ita se demonstraturam Deum tuæ menti, utoculis sol demonstratur. Nam mentis quasi sui sunt uculi sensus animæ1; disciplinarum autem quaque certissima talia sunt, qualia illa quae sole illustrantur, ut videri possint, veluti terr:, est atque terrena omuia : Deus autem est ipse qui illustrat. Ego autem ratio ita sum in mentibus, ut in oculis est aspectus. Non cnim hoc est habere oculos quod aspicere; aut item hoc est aspicere quod videre. Ergo animæ tribus quibusdam rebus opus est ut oculos habeat quibus jam bene uti possit, ut aspiciat, ut videat. Oculi sani mens est 2 ab omni labe corporis pura, id est, a cupiditatibus rcrummortalium jam remota atquc purgata: quod ei nihil aliud præstat quam fides primo. Quod cnim adhuc ei demonstrari non potest vitiis inquinatæ atque ægrotanti, quia videre nequit nisi sana, si non credat aliter se non osse visuram, non dal operam suæ sanitati. Sed quid, si credat quidcm ita se reu, hahere ut dicitur, atque ita sc, si videre potuerit, esse visuram, sanari se tamrv posse desperet; nonne se prorsus abjicit atque contemnit, nec praeceptis medici obtemperat? A. Omnino ita est, presertim quia ea praecepta necesse est ut morbus dura sentiat. R. Ergo fidei spes adjicicnda est. A. Ita credo. R. Quid, si et credat ita se habere omnia, et se speret posse sanat i, ipsam tamen quae promittitur lucem non amet, ncn desideret, suisque tenebris, quæ jam consuetudine jucundæ sunt, se arbitretur debere interim esse contentam; nonne medicum illum nihilominus respuit ? A. Prorsus ita est. R. Epgo tertia charitas necessaria cst. A. Nihil omnino tam necessarium. R. Sine tribus is: is igitur anima nulla sanatur, ut possit Deum suum videre, id est intelligere.

i3. Cum ergo sanos habuerit oculos, quid restat ? A. Ut aspiciat. R. Aspectus animae, ratio est : sed quia non sequitur ut omnis qui aspici! videat, aspectus rectus atque perfectus, id est quum visio sequitur, virtus vocatur; est enim virtus vel recta vel perfecta ratio. Sed et ipse aspectus quamvis jam sanos oculos couvertere in lucem non potest, nisi tria illa permaneant : fides, qua credat ita se rem habere, ad quam convertendus aspectus est, ut visa faciat beatum ; spes quo cum bene aspexerit, se visurum esse praesumat; charitas, qua videre perfruique desideret. Jam asperlum sequitur ipsa visio Dei, qui est finis aspectus; non quod jam non sit, sed quod nihil amplius habeat quo se intendat: et hxc est vere perfecta virtus, ratio perveniens ad finem suum, quam beata vita con-, sequitur. Ipsa autcm visio, intellectus cst ille qui in anima est, qui conficitur ex intelligente et eo quod intelligitur : ut in oculis vidcre quod dicitur, ex ipso sensu constat atque sensibili, quorum detracto quolibct, videri nihil potest.

CAPUT VII. — Fides, spes, charitas quo usque necessariæ.

14. Ergo cum animae Deum videre, hoc est Deum intelligere contigerit, videamus utrum adhuc ci tria illa sint necessaria. Fides quare sit necessaria, cum jam videat? Spes nihilominus, quia jam tenet. Cha ritati vero non solum nihil detrahetur, sed addetur etiam plurimum. Nam et illam singularem veramque pulchritudinem cum viderit, plus amabiL; et nisi ingenti amore oculum inOxcrit, nec ab aspiciendo uspiam declinaverit, manere in illa beatissima visione non poterit. Sed dum in hoc corpore est anima, etiamsi plenissime videat, hoc est intelligat Deum; tamen, quia etiam corporis sensus utuntur opere proprio, si nihil quidem valent ad fallendum, non tamen nihil ad non ambigendum I, potest adhuc dici fides ea qua his resistitur, et illud potius verum esse creditur. Item quia in ista viia, quanquam Deo intellecto anima jam beata sit; tamen, quia nlullas molestias corporis sustinet, sperandum cst ei post mortem omnia isla incommoda non futura. Ergo nec spes, dum in hac est vita, animam deserit. Sed cum post hanc vitam tota se in fen!!! collegerit, charitas restat qua ibi teneatur. N.m neque dicenda est fidem habere quod illa sint vera, quando nulla falsorum interpellatione sollicitatur ; neque quidquam sperandum ei restat, cum totum secura possideat. Tria igitur ad animam pertinent, ut sana sit, ut aspiciat, ut videat. Alia vero tria. fides, spes et charitas, primo illorum trium et secundo semper suot necessaria : tertio vero in hac vita, omnia ; post hanc vitam, sola charitas.

CAPUT VIII. — Quæ ad cognoscendum Deum necessaria.

15. Nunc accipe, quantum praesens tempos exposcit, ex il!a similitudine sensibilium etiam de Deo aliquid nunc me docentc1. Intelligibilis nempe Deus est, intelligibilia etiam illa disciplinarum spectamina : tamen plurimum differunt. Nam et terra visibilis, et lux ; sed terra, nisi luce illustrata, videri non potest. Ergo et illa qux in disciplinis traduntur, quæ quisquis intelligit, vcrissima esse nulla dubitaLionc concedit, credendum est ea non posse intelligi, nisi ab alio quasi suo sole illustrentur. Ergo quomodo in hoc sole Uia quædam licet animadvertere ; quod est, quod fulget, quod illuminat : ita in illo secretissimo Deo quem vis intelligere, tria quxdam sunt; quod est, quod intelligitur, et quod cætera facit intelligi. Hæc duo, id est, teipsum et Deum, ut intelligas, doccre te audeo. Sed responde quomodo hæc acceperis ; ut probabilia, an ut vcra ? A. Plane ut probabilia; et in spem. quod fatendum est, majorem surrexi : nam praeter illa duo de linea et pila, nibil abs te dictum est quod me scire audeam dicere. R. Non est mirandum : non enim quidquam cst adhuc ila cxpositum, ut abs te sit flagitanda perceptio.

CAPUT IX. — Amor notlri.

16. Sed quid moramur? Aggredicnda est via : videamus tamen, quod præcedit omnia , utrum sani si. nius. A. Hoc tu videris, si vel in te, vel in me aliquantum aspiccre potes : ego quaerenti, si quid sentio, respondebo. R. Amasne aliquid præter tui Deique scientiam ? A. Possem respondere, nibil me amare amplius, pro co sensu qui mihi nunc est; sed tutius respondeo nescire me. Nam sæpe mihi usu venit ut cum alia nulla re me credercm commoveri, veniret tamen aliquid in mentem, quod IDe multo aliter atque præsumpseram pungeret. Item sepe, quamvis in cogitationem res aliqua incidens non me pervellerit, re. vera tamen vcniens perturbavit plus quam putabam: sed modo Videor mihi iribus tantum rebus posse commovcri: metu amissionis eorum quos diligo, metu doloris, metu mortis. R. Amas ergo et vitam tecum cliarissimorum tuorum, ct bonam valetudincm tuam, el vitam tuam ipsam in hoc corpore t neque enimaliter amissionem horum metueres. A. Fateor, ita est. R. Modo ergo, qnod non omnes tecum sunt amici tui, ct quod tua valetudo minus integra est, facit animo nonnullam ægritudinem : nam et id esse consequens video. A. Recte vides; negare non possum. R. Quid, si td repente sano esse corpore sentias et probes, tecum- ' que omnes quos diligis concorditer, liberali otio frui videas, nonncaliquantum tibi etiam lætitia gestiendum est? A. Vere aliquantum; imo, si hse c præsertim, ut die cis, repente provenerint, quando me capiam, quandn id genus gaudii vel dissimulare permittar ? R. Omnibtis igitur adhuc morbis animi et perturbationibus agitaris. Quænam ergo talium oculorum impudentia cst, velle illum solem videre ? A. Ita conclusisti quan prorsus non sentiam quantum sanitas mea promove. rit, aut quid pestium recesserit, quantumque restiterit. Fac me istud concedere.

CAPUT X. — Amor rerum corporis et externarum.

17. R. Nonne vides hos corporis oculos etiam sanos, luce solis istius sæpe repercuti et averti, aiquead illa sua obscura confugere? Tu autem quid promoveris ' cogitas, quid veiis videre non cogitas : et tamen tecum hoc ipsum discutiam, quid profecisse nos putas. Divitias nullas cupis? A. Hoc quidem non nunc primum. Nam cum triginta tres annos agam 1, quatuordecim fere anni sunt ex quo ista cupere destiti, nee aliud quidquam in his, si quo casu offerrentur, præter necessarium victum liberalemque usum cogitavi. Prorsus mihi unus Ciceronis liber facillime persuasit, nullo modo appetendas esse divitias, sed si provenerint, sapientissime atque cautissime administrandas. R. Quid honores? A. Fateor, eos modo, ac pene Iris diebus cupere destiti. R. Quid uxor? Nonne te delectat interdum pulchra, pudica, morigera, litterata v vel quæ abs te facile possit erudiri, afferens etiam dotis tantum, quoniam contemnis divitias, quantum eam prorsus nihilo faciat onerosam otio tuo, presertim si speres certusque sis nihil ex ea te molestia esse passurum ? A. Quantumlibet velis eam pingere atque cumulare bonis omnibus, nihil mihi tam fugiendum quam concubitum esse decrevi: nihil esse sentio quod magis ex arce dejiciat animum virileln, quam blandimenta feminea, corporumque ille contactus , sine quo uxor haberi non potest. Itaque, si ad officium pertinet sapientis ( quod nondum comperi) dare operam liberis, quisquis rei hujus tautum gratia concumbit, mirandus mibi videri potest, at vero imitandus nullo modo: nam tentare hoc periculosius est, quam posse felicius. Quamobrem, satis, credo, juste atque utiliter pro libertate animae meae mihi imperavi non cupere, non quærere, non ducere uxorem. R. Non ego nunc quaero quid decreveris, sed utrum adln.c lucteris, an vcro jam ipsam libidinem viceris. Agitur enim de sanitate oculorum tuorum. A. Prol'lus nihil hujusmodi quæro, nihil desidero; etiam cum horrore atque aspernatione talia recordor. Quid vis amplius! Et hoc mihi bonum in dies crescit : nam quanto augetur spes videndæ illius qua vehementer aestuo pulchritudinis, tanto ad illam totus amor voluptasque convertitur. R. Quid ciborum jucunditas? quantæ tibi curæ est? A. Ea quæ statui non edere, nihil me commovent. lis autem quæ non amputavi, delectari me præsentibus fateor, ita tamen ut sine ulla permotione animi vel visa vel gustata subtrahantur. Cum autem non adsunt prorsus, non audet hoec appetitio se inserere ad impedimentum cogitationibus meis. Sed omnino sive de cibo et potu , sive de balneis, caeteraque corporis voluptate nihil interroges: tantum babere appeto 1, quantum in valetudinis opem conferri poicst.

CAPUT XI. — Exlerna commoda non propier se, sed propter alia vera bona possunt admitti verius quam expeti.

18. R. Mullum profecisti : ea tamen quæ restant ad videndam illam luccm, plurimum impediunt. Sed molior aliquid quod mihi videtur facile ostendi; aut nihil edomandum nobis remanere, aut nihil nos omnino profccisse, omniumque illorum quae resecta credimus tabem manere. Nam quæro abs te , si tibi persuadeatur aliter cum multis charissimis tuis te in studio sapientiae non posse vivere, nisi ampla res aliqua familiaris necessitates vestras sustinere possit; nonne de. siderabis divitias et optabis? A. Assentior. R. Quid, si etiam illud appareat, ct multis te persuasurum esse sapientiam, si tibi de honore auctoritas creverit; cosque ipsos familiares tuos non posse cupiditatibus suis modum imponere, seque totos convertere ad quærendum Deum, nisi et ipsi fucrint honorati, idque nisi per tuos honores dignitatemque fieri non posse ? nonne ista etiain desideranda erunt, et ut provcniant magnopere instandum. A. Ita est ut dicis. R. Jam do uxore nihil disputo; fortasse enim non potest, ut ducatur, existere talis necessitas : quanquam , si ejus amplo patrimonio certum sit sustentari posse omnes quos tecum in uno loco vivere otiose cupis, ipsa etiam concorditer id sinente, præsertim si generis nobilitale tanta polleat, ut honores illos quos esse necessa' nos jam dedisti, per eam facile adipisci possis, nescio ntrum pertinent ad officium tuum ista contemnere. A. Quando ego istud sperare audeam?

49, R. Ita istud dicis, quasi ego nunc requiram quid speres. Non qu:ero quid negatum non delectet, sed qui delectet oblatum. Aliud est enim exhausta pestis, aliud consopita. Ad hoc enim valet quod a quibusdam doctis viris dictum est, ita omnes stultos insanos esse, ut male olere omne coenum, quod non semper, sed dum commoves, sentias. Multum interest utrum animi desperatione obruatur cupiditas, an sanitate pellatur. A. Quanquam tibi respondere non possum, nunquam tamen mihi persuadebis ut hac affectione mentis, qua nunc me esse sentio , nihil ine profecisse arbitrer. R. Credo propterea tibi hoc videri, quia quamvis ista optare posses, non tamen propter seipsa : sed propter aliud expetenda viderentur. A. Hoc est quod dicere cupiebam : nam quando desideravi divitias, ideo desideravi ut dives essem , honoresque ipsos, quorum cupiditatem modo me perdomuisse respondi, eorum nescio quo nitore delectatus volebam ; nihilque aliud in uxore semper attendi, cum attendi , nisi quam mihi efficeret cnm bona fama voluptatem. Tunc erat istorum in me vera cupiditas; nunc ea omnia prorsus aspernor : sed si ad iila quae cupio non nisi per haec mihi transitus datur, non amplectenda appeto, sed subeo toleranda. R. Optime omnino : nam nee ego ullarum rerum vocandam puto cupiditatem, quae propter aliud requiruntur.

CAPUT XII. — Nihil expetendum nisi quatenus condncit ad summum bonum, nihil horrendum nisi guatenus avocat.

20. Sed quæro abs te, cur cos homines quos diligis, vel vivere, vel tecum vivere cupias? A. Ut animas nostras et Deum simul concorditer inquiramus. Ita enim facile cui priori contingit inventio, cæteros eo sine labore perducit. R. Quid , si uolunt hac illi quærere?A. Persuadebo ut velint. R. Quid, si non possis, vel quod se invenisse jam, vel quod ista non posse inveniri arbitrantur, vel quod aliarum rerum curis et desiderio præpediuntur? A. Habebo eos, et ipsi ine, sicut possumus. R. Quid, si te ab inquirendo etiam impediat eorum praesentia ? nonne laborabis atque optabis, si aliter esse non possunt, non tecum esse potius quam sic esse ? A. Fateor, ita est ut dicis. R. Non igitur eorum vel vitam vel praesentiam propter seipsam, sed propter inveniendam sapientiam cupis? A. Prorsus assentior. R. Quid? ipsam vitam tuam si tibi certum esset impedimento esse ad comprehendendam sapientiam, velles eam manere? A. Omnino eam fugerem. R. Quid ? si docereris, tam te relicto isto corpore, quam in ipso constitutum, posse ad sapientiam pervenire, curares utrum hic, an in alia vita eo quod diligis fruereris? A. Si nihil Ine pejus excepturum inteiligerem, quod retroageret ab co quo progressus sum, non curarem. R. Nunc ergo propterea mori times, ne aliquo pejore malo invol. varis, quo tibi auferatur divina cognitio. A. Nun solam ne auferatur timeo, si quid furte percepi, sed etiam ne intercludatur mihi aditus eorum quibus percipiendis inhio; quamvis quod jani teneo, mecum mansurum putem. R. Non igitur et vitam istam propter -seipsain, sed propter sapientiam vis manere. A. Sic est.

i I. R. Dolor corporis restat, qui te fortasse vi sua commovet. A. Et ipsum non ob aliud vehementer formido, nisi quia me impedit a quærendo. Quanquam enim acerrimo his diebus dentium dolore torquerer (a), non quidcm sinebar animo volvere, nisi ea quae jain forte didiceram; a discendo au:em penitus impediebar, ad quod mihi tota intentione animi opus erat : tamen mihi videbatur, si se ille mentibus meis veritatis falgor aperiret, aut me non sensurum fuUse illum dolorem, aut certe pro nihilo toleraturum. Sed quia etsi nihil majus aliquando pertuli, tamen sæpe cogitans quanto graviores possint accidere, cogor interdum Cornelio Celso assentiri, qui ait summum bonum esse sapientiam, summum autem malum dolorem corporis. Nec ejus ratio mibi videtur absurda. Nam quoniam duabus, inquit, partibus compositi sumus, ex animo scilicet et corpore, quarum prior pars est animus melior, deterius corpus est; summum bonum est melioris partis optimum, summum autem malum pessimum deterioris : est autem optimum in animo sapientia, est in corpore pessimum dolor. Summum igitur honum hominis sapere, summum malum dolere, sine ulla, ut opinor, falsitate concluditur. R. Posterius ista videbimus. Aliud enim fortasse nobis ipsa ad quam perTenire nitimur sapientia persuadebit. Si autcm hoc esse verum ostenderit, hanc de summo bono et summo malo sententiam sine dubitatione tenebimus.

CAPUT XIII. — Quomodo et quibus gradibus perspiciatur sapientia. Amor verus.

ii. Nunc illud quærimus, qualis sis amator sapientiae, quam castissimo conspectu atque amplexu, nullo interposito velamento quasi nudam videre ac terrere desideras, qualem se illa non sinit, nisi paucissimis et electissimis amatoribus suis. An vero si alicujus pulchræ feminae amore flagrares, jure se tibi non daret, si aliud abs te quidquam praeter se amari comperisset; sapientiæ se tibi castissima pulchritudo, nisi solam arseris, demonstrabit? A. Quid ergo adhuc suspendor infelix, et cruciatu miserabili differor? Jam certe ostendi nihil aliud me amare, siquidcm quod non propter se amatur, non amatur. Ego antem solam propter se amo sapientiam, cætera vero vel adesse milii volo, vel deesse timeo propter ipsam ; vitam , quietem, amicos. Quem modum autem potest habere illius pulchritudinis Minor, in qua non solum non invideo cateris, sed ciiam plurimos quæro qui mecum appetant, mecum inhient, mecum teneant, mecum- ' que perfruantur ; tanto mihi amiciores futuri, quanto crit nobis amala communior.

25. R. Prorsus tales esse amatores sapientiae decet. Tales quaerit illa cujus vere casta est, et sine ulla contaminatione conjunctio. Sed non ad eam una via pervenitur (a). Quippe pro sua quisque sanitate ac firmitate comprehendit illud singulare ac verissimum bonum. Lux est quædam ineffabilis et incomprehensibilis mentium. Lux ista vulgaris nos doceat quantum potest, quomodo se illud habeat. Nam sunt nonnulli oculi tam sani et vegeti, qui se, mox ut aperti fuerint, in ipsum solem sine ulla trepidatione convertant. His quodammodo ipsa lux sanitas est, nec doctore indigent 1, sed sola fortasse admonitione. His credere , sperare, amare satis est. Alii vero ipso qucm videre vehementer desiderant, fulgore feriuntur , et co non visosxpe in tenebras cum delectatione redeunt. Quiitis periculosum est, quamvis jam talibus ut sani rect ? dici possint, velle ostendere quod adhuc videre non valent. Ergo isti exercendi sunt prius, et eorum anmr utiliter differendus atque nutriendus est. Primo enim quaedam illis demonstranda sunt quæ non per se lucent, sed per lucem vidcri possint, ut vestis , aut paricj , aut aliquid horum. Deinde quod non per se quidem, sed tamen per illam lucem pulchrius effulgeat, ut aurum, argentum ct similia, nec tamen ita radiatum- ut oculus laedat. Tunc fortasse terrenus iste ignis modeste demonstrandus est, dcindc sidera, deinde luna, deinde auroræ fulgor, et albescentis caeli nitor. In quibus seu citius seu tardius, sive per totum ordinem, sive quibusdam contemptis, pro sua quisque valctudine assuescens, sine trepidatione et cum magna voluptate solem videbit. Tale aliquid sapientiæ studiosissimis, nec acute, jam tamen videntibus, magistri optimi faciunt. Nam ordine quodam ad cam pervenire bonae disciplinæ officium est, sine ordine autem vix credibilis felicitatis. Sed hodie satis , ut puto, scripsimus; parcendum est vnletudini.

CAPUT XIV.—Ipsa sapientia medetur oculis ut videri possit.

24. A. Et alio die : Da , quæso, inquatn , jam si potes, illum ordinem. Duc, age qua vis, per quæ vis, quomodo vis. Impera quaevis dura , quolibet ardua, quae tamen in mea potestate sint, per quæ me quo desidero, perventurum esse non dubilem. R. Unum est quod tibi possum praecipere Mihil plus novi. Penitus esse ista sensibilia fugienda (o), cavendumquc magnopere, dum hoc corpus agimus, ne quo eorum visco penn;c nostræ impediantur, quibus integris perfectisque opus est, ut ad illam lucem ab his tenebris evo- Icmus : quæ se ne ostendere quidem dignatur in har. cavea inclusis, nisi tales fuerint ut ista vel effracti vel dissoluta possint in auras suns cvadere. Itaque, quando rueris talis ut nihil te prorsus terrenorum delectet, mihi crede, eodem momento, eodem puncto temporis videbis quod cupis. A. Quando istud crit, oro te ? Non enim puto posse niihi hæc in summum venire contemptum , nisi videro illud in cujus comparatione ista sordescant.

25. R,. Hocmodo posset et iste oculus corporis dicere : Tum tenebras non amabo, cum solem videro. Videtur enim quasi et hoc ad ordineln pertinere, quod longe est secus. Amat enim tenebras , eo quod sanus non est; solem autem nisi sanus videre non potest. Et in eo saepe fallitur animus, ut sanum se putet et seso jactet; et quia nondum videt, veluti jure conqueritur. Novit autem illa pulchritudo quando se ostendat. Ipsa enim medici fungitur munere, meliusque intelligit qui sint sani, ,quam iidem ipsi qui sanantur. Nos autem quantum emerserimus , vidcmur nobis videre : quantum autem mersi eranius, ct quo progressi fueramus, nec cogitare, nec sentire permittimur, et in comparatione gravioris morbi sanos esse nos credimus. Nonne vides quam veluti securi hesterno die pronuntiaveramus, ..ulla jam nos peste detineri, nihilque amare nisi sapientiam ; caetera vcro non nisi propter istam quærere aut velle? Quam tibi sordidus , quam foedus , quam exsecrabilis, quam horribilis complexus femineus videbatur, quando inter nos de uxoris.cupiditale quaesitum est! Certe ista nocte vigilantes, cum rursus eadem nobiscum ageremus, sensisti qnam te aliter quam præsumpseras, imaginatæ illæ blanditiæ et amara suavitas titillavcrit; longe quidem longe minus quam solet , sed hem longe aliter quain putaveras ; ut sic tibi secretissimus ille medicus utrumque demonstrarei, et uude cura ejus evaseris, et quid curandum remaneat.

i6. A. Tace, obsecro, tace. Quid crucias ? quid tantum fodis alteque descendis ? JaM Dere non duro, jamjam nihil promitto, nibil praesumo, ne me de istis rebus interroges. Certe dicis quod ille ipse quem videre ardeo, noverit quando sim sanus ; faciat quod placet: quando placet sese ostendat ; jam me totum ejus clementiæ curæque committo. Semel de illo credidi quod sic erga se affectos sublevare non cesset. Ego nihil de mea sanitate, nisi cum illam pulchritudinetn videro, pronuntiabo. R. Prorsus nibil aliud facias. Sed jam cohibe te a lacrymis , et stringe animum. Multum omnino flevisti, et hoc omnino morbus iste pectoris tui graviter accipit. A. Modum vis habere lacrymas meas, cum miseriæ meæ modum non videam ? aut valetudinem corporis considerare me jubes, cum ego ipse tabe confectus sim ? Sed, quæso te, si quid in mevales, ut me tentes per aliqua compendia ducere, at vel vicinitate nonnulla lucis illius, quam, si quid profeci, tolerare jam possum , pigeat cculos referre ad illas tenebras, quas reliqui ; si tamen relictæ dicendae sunt, quæ caecitati meae adhuc blandiri audent.

CAPUT XV.— Anima quomodo cognoscitur. Fiducia erga Deum.

27. R. Concludamus, si placet, hoc primum volumen, ut jam in secundo aliquam, quæ commoda occurrerit, aggrediamur viam. Non enim huic affectioni tuæ a moderata exercitatione cessandum est. A. Non sinam omnino concludi hunc libellum, nisi mihi modicum quo intentus sim de vicini.t lucis aperueris. R. Gerit tibi ille medicus morem. Nam nescio quis me quo te ducam fulgor invitat et tangit. Itaquc accipe intentus. A. Duc, oro te, ac rape quo vis. R. Animam te certe dicis, et Deum velle cognoscere? A. Hoc est totum negotium meum. R. Nihilne amplius ? A. Nihil prorsus. R. Quid? vcritatem non vis comprehendere? A. Quasi vero possim hæc nisi per illam cognoscere. R. Ergo prius ipsa cognoscenda est, per quam possunt illa cognosci. A. Nihil abnuo. R. Primo itaque illud videamus , cum duo verba sint veritas et verum, utrum tibi etiam res duæ istis verbis significari, an una videatur. A. Duce res videntur. Nam, ut aliud est castitas , aliud castum , et multa in hunc modum ; ita credo aliud esse veritatem, et aliud quod verum dicitur. R. Quod horum duorum putas esse præstantius ! A. Veritatem opinor. Non enim casto castitas, sed castitiate fit castum ; ita ctiam, si quid verum est, veritate utique vernm est.

58. R. Quid ? cum castus aliquis moritur, censes mori etiam castitatem ? A. Nullo modo. R. Ergo, cnm interit aliquid quod verum est, non interit veritas. A. Quomodo autem interit aliquid verum? Non enim video. R. Miror te istud quaerere : nonne ante oculos nostros millia remm videmus interire? Nisi forte putas hanc arborem, aut esse arborem, sed veram non esse, aut certe interire non posse. Quamvis enim non credas sensibus , possisque respondere, ignorare te prorsus utrum arbor sit; tamen illud non negabis, ut opinor, veram esse arborem , si arbor est : non enim boc sensu , sed intelligentia judicatur. Si enim falsa arbor est, non est arbor ; si autem arbor est, vera sit necesse est. A. Concedo istud. R. Quid illud alterum ? nonne concedis hoc genus rerum esse arborem, quod nascatur et intereat ? A. Negare non possum. R. Concluditur ergo aliquid quod verum sit. interire. A. Non contravenio. R. Quid illud? nonne tibi videtur intereuntibus rebus veris veritatem non interire , ut non mori casto mortuo castatitem ? A. Jam et hoc concedo, et magnopere quid moliaris, exspecto. R. Ergo attende. A. Isthic sum.

iD. R. Verane tibi videtur ista sententia: Quidquid est, alicubi esse cogitur? A, Nihil me sic ducit ad consentiendum. R. FaLeris autem esse veritatem ? A. Fateor. R. Ergo ubi sit, necesse est quieramus; non est enim in loco, nisi forte aut esse in loco aliquid aliud præter corpus, aut veritatem corpus esse arbitraris. A. Nihil horum puto. R. Ubinam igitur illam esse credis? Non enim nusquam est quam esse concedimus. A. Si scirem ubi csset, nihil fortasse amplius quærerem. R. Saltem ubi non sit, potes cognoscere? A. si commemores , fortasse potcro. R. Nou est certe in rebus mortalibus. Quidquid enim est, in aliquo non potest manere, si non maneat illud in quo est: manere autem , etiam rebus veris intereuntibus, veritatem paulo ante concessum est. Non igitur est veritas in rebus mortalibus. Est autem neritas, et non est nusquam. Sunt igitur res immortales. Nihil autcm verum in quo veritas non est. Conficitur itaque non esse vera, nisi quæ sunt immortalia. Et omnis falsa arbor, non est arbor, et falsum lignum non est lignum, et falsum argentum non est argentum , et omniuo quidquid falsum est, non est. Omne autem quod verum non est, falsum est. Nulla igitur recte dicuntur esse, nisi immortalia. Hanc tu lecum ratiunculam diligentor considera, ne quid tibi concedendum non esse videatur. Si enim rata est, totum negotium pene confecimus, quod in alio fortasse libro melius apparebit.

50. A. Habeo gratiam, et ista mecum atque adeo lucum, quando in silentio sumus, diligenter cauteque tractabo 1, si nullæ se tenebre immittant, suique etiam , quod vehementer formido, mihi faciaul deioctalionem. R. Coustanter Deo crede, cique tc totum committe quantum potes. Noli esse velle quasi proprius et in tua potestate; sed ejus clementissimi et utilissimi Domini te servum esse profitere. ha enhn le ad se sublevare non desinet, nihilque tibi evenirc permittet, nisi quod tibi prosit, etiam si nescias. A. Audio, credo, et quantum possum obtempero; plurimumque ipsum deprecor, ut plut imum possim , nisi quid Torte amplius a nic desideras. R. Bene habel interim, facies postea quidquid jam visus ipse præceperitl.