Skip to content
Soliloquies

Chapter 2 · 2 of 2

Soliloquies

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

LIBER SECUNDUS.

In eo secum Augustinus de vero et falso copioso disputat, ut demum veritatis perpetuitate bene perspecta, animam ipsam bominis, quæ veritatis sedes est, immortalem esse concludat. CAPUT PRIMUM. — De immortalitate hominis.

i. A. Satis intermissum est opus nostrum, et iinpatiens est amor, nec lacrymis modus fit, nisi amori detur quod amatur: quare, aggrediamur librum secundum. R. Aggrediamur. A. Credamus Deum affuturum. R. Credamus sanc, si vel hoc in potestate nostra est..4. Potestas nostra ipse est. R. Itaque ora brevissime ac perfectissime, quantum potes. A. Deus semper idcm , noverim me, noverim te. Oratum est. R. Tu qui vis te nosse, scis esse te? A. Scio. R. Undc scis ? A. Nescio. R. Simplicem te sentis , anne multipliccm? A. Nescio. R. Moveri te scis? A. Nescio. R. Cogitare te scis? A. Scio. R. Ergo verum est cogitare te. A. Verum. R. Immortalem tc esse scis? A. Nescio. R. Horum omnium quæ te nescire dixisti, quid scire prius mavis? A. Utrum immortalis sim. R. Vivere igitur amas? A. Fateor. R. Quid, cum te immortalem esse didiceris? satisnc erit ? A. Erit id quidem magnum, sed id milii parum. R. Hoc tamen quod parum est quantum gaudebis? A. Plurimum. R. Nihil jatu flebis? A. Nibil omnino. R. Quid, si ipsa vita talis esse inveniatur, ul in ea libi nihil amplius quam nosti, nosse licc3t? temperabis a lacrymis? A. Imo tantum flebo lit vita nulla sit. R. Non igitur vivere propter ipsum vivere amas, scd propter scire. A. Cedo conclusioni. R. Quid, si cadem ipsa rurum scicntia miscrum faciat? A. Nullo id quidem pacto fieri posse credo. Sed si ila cst, nemo esse beatus potest; non enim nunc aliunde sum miser, nisi rcrum ignorantia. Quod si et rerum sciculia miserum Tacit, sempiterna miseria est. R. Jain video totum quod ctipis. Nam, quoniam neminem scientia miserum esse credis, ex quo probabile est ut inlelligcutia efficiat beatum; bcatns autem nemo nisi vivens, et nemo vivit qui non est: esse vis, vivere et intelligere; sod esse ut vivas, vivere ut intelligas. Ergo esse te scis, vivcre , tc scis, intelligere te scis. Sed utrum ista semper futura sint, an nihil horum futurum sit, an maneat aliquid sem. per, et aliquid intercidat, an minui et augeri hæc possint, cum omnia mansura sint, nosse vis. A. Ita est. It. Si igitur probaverimus semper nos esse victuros, sequetur etiam semper futurus. A. Sequetur. R. Restabit quærere de intelligendo.

CAPUT II. — Veritas perpetua.

2. A. Mamfestissimum ordinem video atque brcvissimum. R. Hic crgo esto nunc , ut interroganti caute firmeque respondeas. A. Isthic sum. R. Si utanebit semper mundus iste , vcrum est mundum semper mansurum esse? A. Quis boc dubilel? R. Quid , si non manebit ? nonne ita verum est mundum non e;se mansurum? A. Nihil resisto. R. Quid, cum interieril, si interiturus est? nonne tunc id erit vcrum, mundum interisse? Nam quamdiu verum non est mundum occidisse , non occidit: repugnat igitur ut mundus occiderit, et vcruiu non sit mundum occidisse. A. Et hoc concedo. R. Quid illud ? Videturne tibi verum aliquid esse posse, ut veritas non sil ? A. Nullo modo. R. Erit igitur vcritas, etiamsi mundus intereat. A. Negare non possum. R. Quid, si ipsa veritas occidat? nonne verum erit veritatem occidisse? A. Et istud quis negat? R. Verum autem non potest esse, si veritas non sit. A. Jam hoc paulo ante concessi. R. Nullo modo igitur occidet vcritas. A. Perge ut coepisti, nam ista collectione nihil cst verius.

CAPUT III.— Si falsitas semper erit, et sine sensu esse non poterit, sequitur animam aliquam semper exstituram.

3. R. Nunc respondeas mihi velim, utrum libi sentire anima videatur, an corpus? A. Anima vidctur. R. Quid? intellectus videtur Libi ad animam pertinere? A. Prorsus videtur. R. Ad solam animam, an ad aliquid aliud? A. Nihil aliud video præter animam, nisi,Deum, ubi intellectum esse credam. R. Jam illud videamus. Si tibi quispiam istum parietem non esse parietem, sed arborem dic ret, quid putares? A. Aut cjus sensum, aut meum falli, aut hoc nominc ab eo I arietem vocari. R. Quid, si ct illi species arboris in co appareat , et tibi parictis? nonne poterit utrumque verum esse ? A. Nullo modo; quia una eademque res, ct arbor et paries esse non potest. Quamvis cnim sin gulis nobis singula esse videantur, necesse est unum nostrum imaginationem falsam pati. R. Quid , si nec paries nec arbor est, etambo fallimini? A. Potest id quidem. R. Hoc ergo unum superius prætermiseras. A. Fateor. R. Quid, si agnoscatis aliud vobis videri quam est? numquidnam fallimini? A. Nou. It Potest igitur et falsum esse quod videtur, ct nun falli cui videtur. A. Potest. R. Confitendum est igitur non eum fatU qui falsa videl, sed eum qui assentitur falsis. .4. Plane confitendum. R. Quid ipsum falsum ? quaro falsum cst? A. Quod aliter sese habet quam videtur. R. Si ergo non sint quibus videatur, nihii est falsum. A. Sequitur. R. Non igitur est in rebus falsitas , sed in sensu : non autem fallitur qui falsis non assentitur. Conlicitur ut aliud simus nos, aliud sensus; siquidem, cum ipse fallitur, possumus nos non falli. A. Nihil habeo quod contradicam. R. Sed numquid, cum anima fallitur, audes te dicere non esse falsum ? A. Quo pacto istud audeam? R. At nullus sensus sine anima, nulla falsitas sine sensu. Aut operatur igitur anima, aut cooperatur falsitati1. A. Trahunt præcedentia consensionem.

4. R. Illud nunc responde, utrum libi videatur posse fieri ut aliquando falsitas non sit. A. Quomodo mihi hoc videri potest, cum tanta sit difficultas inveniendæ veritatis, ut absurdius dicatur falsitatem quam veritatem esse non posse? R. Numquidnam arbitraris eum qni non vivit, posse sentire? A. Non potes: fieri. R. Confectum est animam semper vivere. A. Nimis cito urges me in gaudia : pedetentim, quaeso. R. At. qui, si recte illa concessa sunt, nihil de bac re dubitandum video. A. Nimis cito est, inquam. Itaque facilius adducor ut me temere aliquid concessisse arbitrer, quam ut jam securus de immortalitate animas fiam. Tamen evolve istam conclusionem, et quomodo id effectum sit ostende. R. Falsitatem dixisti sine sensu csse non posse, et eam non esse non posse : semper igitur est sensus. At nullus sensus sine anima : anima igitur sempiterna est. Nec valet sentire, nisi vivat. Semper igitur anima vivit.

CAPUT IV. — Ex falsitatis seu veritatis perpetuitate possitne colligi animæ immortalitas.

5. A. 0 plumbeum pugionem! Posses enim concludere hominem esse immortalem, si tibi concessissem nunquam istum mundum esse posse sine homine, eumque mundum esse sempiternum. R. Dene quidem vigilas. Sed tamen non parum est quod confecimus, rcrum naturam sine anima esse non posse, nisi forte in rerum natura falsitas aliquando non erit. A. Istud quidem consequens esse confiteor. Sed jam amplius deliberandum censeo, utrum superius concessa non nutent. Non enim parvum gradum ad animæ immortalitatem factum esse video. R. Satisne considerasti, ne quid temere dcderis? A. Satis quidem, sed nihil video quo me arguam temeritatis. R. Ergo confectum cst rerum naturam sine anima viva esse non posse. A. Confectum hactenus, ut possint vicissim aliæ nasci, aliæ mori. R. Quid, si de natura rerum falsitas auferatur? nonne fiet ut vera sint omnia? A. Consequi video. R. Responde unde tibi videatur paries iste verus essc. A. Quia ejus non fallor aspectu. R. Ergo quia'ita cst ut videtur. A. Etiam. R. Si igitur aliquid inde falsum est quod aliter videtur atquc est, inde verum quod ita ut est videtur; ablato eo cui vidctur, nec falsum quidquam, nec verum est. At si falsitas in rerum natura non sit, vera sunt omnia. Nec videri quidquam nisi viventi animæ potest. Manet igitur anima in rerum natura, si auferri falsitas non potest; manet, si potest. A. Video robustius quidem esse factum quod jam conclusum erat; sed nihil hac adjectione promovimus. Nihilominus cnim manet illud quod plurimum me movet, nasci animas et interire, atque ut non desint mundo, non earum immortalitate, sed successione provenire.

6. R. Videnturne tibi quæque corporea, id est sensibilia, intellectu posse comprehendi? A. Non videntur. R. Quid illud? videtur tibi sensibus uti Deus ad res cognoscendas? A. Nihil audeo de hac re temere affirmare; sed quantum conjicere datur, nullo modo Deus utitur sensibus. R. Ergo concludimus non sentire posse nisi animam. A. Conclude interim quantum probabiliter licet. R. Quid illud? dasne istum parielem, si verus paries non sit, non esse parietem? A. Nihil hoc facilius dederim. R. Neque quidquam, si verum corpus non sit, corpus esse? A. Tale etiam hoc est. R. Ergo si nihil verum est, nisi ita sit ut vidctur; nec quidquam corporeum videri nisi sensibus potest; nec sentire, nisi anima ; nec, si verum corpos non sit, corpus esse : restat ut corpus esse non possit, nisi anima fucrit. A. Nimis urges, et quid resistam non habeo.

CAPUT V. — Verum quid sit.

7. R. Attende in ista diligentius. A. En adsum. A. Certe hic lapis est; et ita verus est, si non se habet aliter ac videtur; et lapis non est , si vcrus non est; et non nisi sensibns videri potest. A. Etiam. R. Non sunt igitur lapides in abditissimo terrae gremio, nec omnino ubi non sunt qui sentiant : nee iste lapis esset, nisi eum videremus; nec lapis erit cum discesserimus, nemoque alius eum præsens videbit. Nec, si loculos bene claudas, quamvis inulta in eis incluseris, aliquid habebunt. Nec prorsus ipsum lignum intrinsecus lignum est. Fugit enim omnes sensus quidquid in altitudine est corporis minime perlucentis, quod non esse omnino cogitur. Etenim si csset, vcrum esset; nec verum quidquam est, nisi quod ita est ut videtur : illud autem non videtur; non est igitur verum : nisi quid habes ad hæc quod respondeas. A. De iis quidem quæ concessi, boc natum esse video; sed absurdum ita cst, ut quidquid vis illorum facilius negem, quam hoc verum esse concedam. R. Nihil repugno. Vide ergo quid dicere velis : corporea nisi sensibus videri posse, an sentire nisi animam, an esse lapidem vel quid aliud, sed verum non esse, an ipsum verum aliter esse definiendum. A. Isthuc ipsum, oro te, ultimum videamus. *

8. R. Defini ergo verum. A. Verum est quod ita se habet ut cognitori videtur, si velit possitque cognoscere. R. Non erit igitur verum quod nemo potest co. gnoscere? Deinde, si falsum est quod aliter quam cst, videtur; quid, si alteri videatur hie lapis, lapis; alteri lignum? eadem res et falsa et vera erit? A. Illud me magis superius movet, quomodo si quid cognosci non potest, eo fiat ut verum non sit. Nam quod simul una res, et vera et falsa est, non nimis curo. Etenim video unam rem diversis comparatam, simu! et majorem et minorem esse. Sed ex eo istud contingit, quod nihil per se majus aut minus est. Comparationis enim sunt isia nomina. R. At si dicis nihil esse verum per se, non limes ne sequatur ut nihil sit per se? Unde euim lignum est hoc, inde etiam verum lignum est. Noc fieri potest ut per seipsum, id est sine cognitore lignum sit, et verum lignum non sit. A. Ergo illud dico et sic definio, nee vereor ne definitio mea ob hoc improbetur, quod nimis brevis est: nam verum milii videtur esse id quod est. R. Nihil ergo erit falsum, quia quidquid est, verum. est. A. In magnas angustias me conjecisti, nec ir.venio prorsus quid respondeam. Ita fit ut cum aliter doceri nolim quam istis interrogationibus, vercar jam tamen interrogari.

CAPUT VI. — Unde falsitas, et ubi.

9. R. Deus cui nos commisimus, sine dubitatione fert opem, et de bis angustiis liberat nos, modo credamus, et eum rogemus devotissime. A. Nihil plane libenlius hoc loco fecerim; nam nusquam tantam caliginem pertuli. Deus, Pater noster, qui ut oremus hortaris, qui et hoc quod rogaris præstas; siquidem cum te rogamus, melius vivimus, melioresque sumus: exaudi me palpitantem in his tenebris, et mihi dexteram porrige. Praitende mibi lumen tuum, revoca me ab erroribus; te duce in me redeam et in te. Anien. R. Hic esto quantum potes, et vigilantissime attende. A. Dic, quaeso, si quid tibi suggestum est, ne pereamus. R. Hic esto. A. Ecce habes me nihil aliud agentem.

10. R. Prius quid sit falsum, etiam atque etiam ventilemus. A. Miror si quidquam aliud erit, quam quod non ita est ut videtur. R. Attende potius, et ipsos sensus prius interrogemus. Nam certe quod oculi vident, non dicitur falsum, nisi habeat aliquam similitudinem veri. Ut verbi causa, homo quem videmus in somnis, non est utique verus homo, sed falsus, eo ipso quod habet veri similitudinem. Quis enim canem vidcat, et recte se dicat hominem somniasse? Ergo et ille falsus canis cst, ex eo quod similis vero est. A. Ita est ut dicis. R. Quid, vigilans quisque si viso equo putet se hominem videre? nonne eo fallitur quod ei apparent :'iqua homiuis similitudo? Nani si nihil ei appareat, nisi equi species, non potest arbitrari scse hominem videre. A. Prorsus cedo. R. Dicimus item falsam arborem quam pictam videmus, et falsam faciem quai de speculo redditur, et falsum turrium motum navigantibus, falsamque infractionem remi, ob aliud nihil nisi quod verisimilia sunt. A. Fateor. R. Ita ei in geminis fallimur, ita in ovis, ita in singulis sigillis ono annulo impressis, et in caeteris talibus. A. Sequor onutino atque concedo. R. Similitudo igitur rerum quæ ad oculos pertinet, mater est falsitatis. A.. Negare non possum.

11. R. Sed hæc omnis silva, nisi me fallit, in duO genera dividi potest. Nam partim æqualibus in rebus, partim vero in detcrioribus est. Æqualia sunt, quando tam hoc illi quam illud huic simile esse dicimus, ut de geminis dictum est, vel de impressionibus annuli. In deterioribus autem, quando illud quod deterius est, simile esse dicimus meliori. Quis enim in speculum attendat, et recte dicat se esse illi imagini similem, ac non potius illam sibi? Hoc autem genus partim est in eo quod anima patitur, partim vero in iis rebus quæ videntut. Sed ipsum quod anima patitur, aut in sensu patitur, ut turris motum qui nullus est; aut apud seipsam ex eo quod accepit a sensibus, qualia sunt visa somniantium, et fortassis etiam furentium. Porro illa quæ in ipsis rebus quas videmus apparent, alia a natura, cætera ab animantibus exprimuntur atque finguntur. Natura gignendo vel resultando similitudines deteriores facit. Gignendo, cum parentibus similes nascuntur; resultando, ut de speculis cujuscemodi. Quamvis enim pleraque specula homines faciant, non tamen ipsi effingunt eas quae redduntur imagines. Jain vero animantium opera sunt in picturis, et hujuscemodi quibusque figmentis : in quo gonere includi etiam illa possunt, si tamen fiunt, quæ daemones faciunt. Umbræ autem corporum, quia non nimis ab re abest' ut corporibus similes et quasi falsa corpora dicantur, nec ad oculorum judicium pertinere negand;c sunt; in illo cas genere poni placet, quod resul- Lando a natura fit. Resultat enim omne corpus lumini objectum, et in contrariam partem umbram reddit. An tibi aliquid contradicendum vid -tur? A. Mihi vero nihil. Sed qtionam ista tendant, vehementer exspecto.

12. R. Atqui oportet patienter foramus, donec nohis cxteri sensus renuntient in veri similitudine habitare falsitatem. Nam et in ipso auditu totidem fere genera veriunt similitudinum : veluti cum loquenlis vocem, quem non videmus, audientes, putamus alium quempiam, cui voce similis cst; atque in deterioribus vel echo testis est, vel tinnitus ille ipsarum aurium , vel in horologiis merulae aut corvi quædam imitatio, vel quae sibi somniantes aut furentes videntur audire. Falsæ autem voculæ quæ dicuntur a musicis, incredibile est quantum attestantur veritati, quod post apparebit : tainen etiam ipsæ, quod sat est nunc, non absunt ab earum similitudine quas veras vocant. Sequeris hoec? A. Et libentissime. Nam nihil laboro ut intelligam. R. Ergo, ne moremur, videturne tibi ant lilium a lilio posse odore, aut mel thymimsm a melle thymino de diversis alveariis sapore, aut mollitudo plumarum cycni ab anscris tactu facile dijudicari? A. Non videtur. R. Quid, cum talia nos vel o'facere, vul gustare, vel tangere somniamus? nonne similitudine imaginum eo deteriore quo inaniore decipimur? A. Verum dicis. R. Ergo apparet nos in omnibus sensibus sive aequalibus, sive in deterioribus rebus, aut simililtudine lenocinante falli; aut etiamsi non fallimur suspendentes consensionem , seu differentiam dignoscentes, tamen eas res falsas nominare quas verisimiles deprehendimus. A. Dubitare non possum.

CAPUT VII. — De vero et simili. Soliloquia cur dicta.

13. R. Nunc attende, dum eadem rursum recurrimus, quo fiat apertius quod conamur ostendere. A. Eccum, loquere quod vis. Nam ego circumitum istum semel statui tolerare, neque in eo defatiscar spe tanta perveniendi quo nos tendere sentio. R. Bene facis. Sed attende utrum tibi videatur, cum ova similia videmus, aliquod eorum falsum esse recte nos posse dicere. A. Nullo modo videtur. Omnia enim si ova sunt, vera ova sunt. R. Quid, cum de speculo resultare imaginem videmus? quibus signis falsam esse comprehendimus ? A. Scilicet qnod non tenetur, non sonat, non per se movetur, non virit, et cæteris innumerabilibus, quae prosequi longum est. R. Video te nolle immorari, et properationi tuae mos gerendus est. Itaque, ne singula repetam, si et illi homines quos vidcmus in somnis, vivere, loqui, teneri a vigilantibus possent, nihilque inter ipsos differret, ei eos quos expergefacti ac sani alloquimur et videmus, numquidnam eos falsos dicercmus? A. Quo pacto istud recte diceretur? R. Ergo si eo veri essent, quo veri sirnillimi apparerent, nihilque inter eos et veros omnino distaret, eoque falsi quo per illas vel alias differentias dissimiles convincerentur; nonne simililudinem veritatis matrem, et dissimilitudinem falsitatis esse fatendum est? A. Non habeo quid dicam, et pudet me lam temerariæ consensionis meae superioris.

14. R. Ridiculum cst si te pudet, quasi non ob idipsum elegerimus hujusmodi sermocinalioncs : quae quoniam cum solis nobis loquimur, Soliloquia vocari et inscribi volo; novo quidem et fortasse duro nomine, sed ad rem demonstrandam satis idoneo. Cum enim neque melius quaeri veritas possit, quam inter.. rogando et respondendo, et vix quisquam inveniatur quem non pudeat convinci disputantem, eoque pene semper eveniat ut rem bene inductam ad discutiendum inconditus pervicaciæ clamor explodat, etiam cum laccralione animorum, plerumque dissimulata, , interdum et aperta; pacatissime, nt opinor, et commodissime placuit, a meipso interrogatum mihique respondentem, Deo adjuvante, verum quærere : quare nihil est quod vereare, sicubi te temere illigasti, redire atque resolvere; aliter binc enim evadi non potest.

CAPUT VIII. — Unde verum aut falsum.

45. A. Recte dicis; sed quid male concesserim non plane vidco : nisi forte id recte dici falsum quod habeat aliquam veri similitudinem , cum prorsus mihi nihil aliud dignum falsi nomine occurrat; et rursus tamen cogor fateri eo falsa vocari quæ vocantur, quo a veris differunt. Ex quo conficitur eam ipsam dissimilitudinem causam esse falsitatis. Itaque conturbor; non enim mihi facile quidquam venit in mentem, quod contrariis causis gignatur. R. Quid, si hoc unum est in rerum natura genus et solum quod ita sit ? An ignoras, cum per animalium innumerabilia genera cucurreris, solum crocodilum inveniri qui superiorem in mandendo partem moveat; praescr tim cum pene reperiri nihil queat ita cuique rei simile, ut non in aliquo etiam dissimile sit? A. Video quidem ista; sed num considero i!lud quod falsum vocamus, et simile aliquid habere veri et dissimile, ex qua potius parte meruerit falsi nomen , non valeo discernere. Si enim ex eo quod dissimile est, dixcro; nihil crit quod non falsum dici possit : nihil enim est quod non alicui rei dissimile sit, quam veram esse concedimus. Item, si dixcro co quod simile cst, falsum appellandum; non solum ova illa reclamabunt quae vera eo ipso sunt quo simillima, sed etiam sic non effugiam eum qui me coegerit falsa esse omnia confiteri, quod omnia sibi ex aliqua parte similia esse negare non possum. Sed fac me non metuere illud respondere, similitudinem ac dissimilitudinem simul efficere ut aliquid falsam recte nominetur; quam mihi evadendi viam dabis? Instabitur enim nihilominus ut omnia falsa esse renuntiem; quippe omnia sibimet, ut supra dictum est, et similia quadam ex parte, et dissimilia reperiuntur. Restaret ut nihil aliud falsum esse dicerem, nisi quod aliter se haberet atque videretur, Ili vererer illa tot monstra quae me dudum enavigasse arbitrabar. Nam eo rursum repellor vertigine inopi - nata, ut verum id esse dicam quod ita se habet ut videtur. Ex quo confit sine cognitore nihil verum esse posse Mibi mihi naufragium in scopulis occultissimis formidandum est, qui veri sunt, etiamsi nesciantur. Aut, si verum esse id quod est dixero, falsum non esse uspiam concludctur, quovis repugnante. Itaque redeunt illi æstus, nec quidquam tanta patientia morarum tuarum processisse me video.

CAPUT IX. — Quid falsum, quid fallax el quid mendax.

16. R. Attende potius; nam nullo modo in animum inducam, frustra nos auxilium divinum implorasse. Video enim, tentatis quantum potuimus omnibus rebus, non remansisse quod falsum jure dicatur, nisi quod ant se fingit esse quod non est, aut omnino esse londit ct non est. Sed illud superius falsi gentis, vel fal!ax eliam, vel mendax est. Nam fallax id recte dicitur quod habet quemdam fallendi appetitun); qui sine anima iutelligi non potest : sed partim ratione fit, partim natura; ratione, in animalibus rationalibus, ut in homine; natura, in bestiis, tanquam in vulpecula. Illud autem quod mendax voco, a mentientibus tit. Qui hoc differunt a fallacibus, quod omnis failax appetit fallere; non autem omnis vult fallere qui mentitur : nam et mimi et comoediæ et multa poemata mendaciorum plena sunt, delectandi potius quam fallendi voluntate, et omnes fere qui jocantur, mentiuntur. Sed fallax vel fallens is recte dicitur, cujus negotium est ut quisque fallatur. Illi autem qui non id agunt ut decipiant, sed tamen aliquid fingunt, vel mendaces tantum, vel si ne hoc quidem, mentientes tamen vocari nemo ambigit: nisi quid habes adversus ista quod dicas.

17. A. Pefge, quaeso; nunc enim fortasse de fabis non falsa docere coepisti: sed jam illud gemis exspocto quale sit quod dixisti, esse tendit ct non est. R Quidni exspectes? Eadem illa sunt, quorum multa supra memoravimus. Annon tibi videtur imago tua de speculo quasi tu ipse velle esse, sed ideo esse falsa, quod non est? A. Valde hoc videtur. R. Quid omnis pictura vel cujuscemodi simulacrum, ct id genus omnia opificuni ? nonne illud esse contendunt, ad cujus quidque similitudinem factum cst? A. Prorsus adducor. R. Jam ca quibus vcl dormientes vcl furentes falluntur, concedis, ut opinor, in co esse genere. A. Et nulla magis : nam nulla magis tendunt talia esse, qualia vel vigilantes vel sani cernunt; et eo tamen falsa sunt, quo id quod tendunt esse non possunt. R. Quid jam de turrium motu, vel de merso remo, vel de umbris corporum plura dicam? Planum est, ut arbitror, ex hac regula esse metienda. A. Planissimum. R. Taceo de cæteris sensibus ; nam nemo considerans non hoc inveniet, falsam appellari in rebus ipsis quas senlimus, quod esse aliquid tendit et non est.

CAPUT X. — Quædam eo vera quo falsa.

18. A. Recte dicis : sed miror cur ab hoc genere tibi secernenda illa poemata ct joca visa sunt, cæteræque fallaciæ. R. Quia scilicet aliud est falsum esse velle, aliud verum esse non posse. Itaque ipsa opera hominum velut comoedias aut tragoedias, aut mimos, et id genus alia possumus operibus pictorum fictorumque conjungere. Tam enim verus esse pictus homo non potest, quamvis in speciem hominis tendat, quam illa quæ scripta sunt in libris comicorum. Neque enim falsa esse volunt, aut ullo appetitu suo falsa sunt; sed quadam necessitate, quantum fingentis arbitrium sequi putuerunt. At vero in scena Roscius voluntate falsa Hecuba erat, natura verus homo; sed illa voluntate etiam verus tragoedus, eo videlicet quo implebat, institutum : falsus autem Priamus, eo quod Priamum assimilabat, sed ipse non erat. Ex quo jam nascitur quiddam mirabile, quod tampn ita se habere nemo ambigit. A. Quidnam id est? R. Quid putas, nisi hæc omnia inde esse in quibusdam vera, unde in quibusdam falsa sunt, et ad suum verum hoc solum eis prodesse, quod ad aliud falsa sunt? Unde ad id quod esse aut volunt aut debent, nullo modo perveniunt, si falsa esse fugiunt. Quo pacto enim iste quem commemoravi, verus tragoedus esset, si nollet esse falsus Hector, falsa Andromache, falsus Hercules, et alia innumera ? aut unde vera pictura esset, si falsus equus non esset? unde in speculo vera hominis imago, si non falsus homo? Quare, si quibusdam, ut verum aliquid sint, prodest ut sint aliquid faUum ; cur tantopere falsitatcs formidamus, et pro magno bono appelimus veritatem? A. Nescio, et multum miror, nisi quia in exemplis istis nihil imitatione dignum video. Non enim tanquam histriones, aut de speculis quaeque relucentia, aut tanquam Myronis bucul.e ex ære, ita eliam nos ut in nostro quodam habitu veri simus, ad alicnum habitum adumbrati atque assimilati, et ob hoc Falsi esse debemus; sed illud verum quaerere, quod non quasi bifronte ratione sibique adversanti, ut ex aliqua parte verum sit, ex aliqua falsum sit 1. R. Magna et divina quædam requiris. Qune tamen si invenerimus, nonne fatebimur his ipsam confici, et quasi conflari veritatem, a qua denominatur omne quod vcrum quoquo modo nominatur? A. Non invitus assentior.

CAPUT XI. — Disciplinarum veritas. Fabula quid. Quid sit grammatica.

19. R. Quid tibi ergo videtur? disciplina dispu- -tandi verane, an falsa est? A. Quis dubitet veram ? Sed vcra est etiam grammatica. R. Itane ut illa? A. Non video quid sit vero verius. R. Illud profecto quod nibil falsi habet: quod intuens paulo ante offendebare ex iis rebus quae nescio quomodo nisi falsae essent, veræ esse non possent. An ignoras omnia illa fabulosa et aperte falsa ad grammaticam pertinere? A. Non ignoro istud quidem ; sed, ut opinor, non per grammaticam falsa sunt, sed pcr eam qualiacumque sunt, demonstrantur. Siquidem est fabula compositum ad utilitatem delectationemve mendacium. Est autem grammatica vocis articulatæ custos et moderatrix disciplina : cujus professionis necessitate cogitur humanæ linguæ omnia etiam figmenta colligere, quæ memoriæ litterisque mandata suut, non ea falsa faciens, sed de his veram quamdam docens asserensque rationem. R. Recte sane: nihil nunc curo, utruin abs te ista bene definita atque distincta sint; sed illud quæro. utrum hoc ita esse ipsa grammatica, an vero illa disciplina disputationis ostendat. A. Non nego vim peritiamque definiendi, qua nunc ego ista separare conatus sum, disputatoriæ arti tribui.

20. R. Quid ipsa grammatica ? nonne si vera est, eo vera est quo disciplina est? Disciplina enim a discendo dicta est: nemo autem quæ didicit ac tenet, nescire dici potest ; et nemo scit falsa. Omnis ergo vera est disciplina. A. Non video quidem quid in ista ratiuDcula temere concedatur. Movet me tamen ne per istam cuipiam videatur etiam illas fabulas veras esse; nam et bas discimus et tenemus. R. Numquidnam magister noster nolebat nos credere quæ docebat, et nosse? A. Imo vehementer ut nossemus instabat. R. Numquid aliquando institit ut Dædalum volasse credcremus? A. Hoc quidem nunquam. 6ed plane nisi teneremus fabulam, vix nos posse aliquid manibus tenere faciebat. R. Tu ergo negas vcrum esse quod ista fabula sit, et quod ita sit Dædalus diffamatus ? A. IIoc non nego verum esse. R. Non negas ergo te didicisse verum, cum ista didiceris. Nam si volasse Daedalum verum est, et hoc pueri pro ficta fabula acciperent atque redderent, eo ipso falsa retinerent, quo vera essent illa quae redderent. Hinc enim exstitit illud quod superius mirabamur, de volatu Dædali veram fabulam esse non potuisse, nisi Dædalum volasse falsum esset. A. Jam teneo istud; sed quid ex eo proficiamus exspecto. It Quid, nisi non csse falsam illam rationem, qua collegimus disciplinam, nisi vera doceat, disciplinam esse non posse? A. Et hoc quid ad rem? R. Quia volo dicas mihi unde sit disciplina grammatica : indt enim vera est, nude disciplina est. A. Nescio quid tibi respondeam. R. Nonne libi videtur, si nihil in cadefinitum esset, et nihil in genera et partes distributum atque dislinctum, cam nullo modo disciplinam esse potuisse? A. Jam intelligo quid dicas; nec ulla mihi occurrit cujusvis facies disciplinæ, in qua non definitiones ac divisiones et ratiocinationes, dum quid quidque sit declaratur, dum sine confusione partium sua cuique redduntur, dum nihil prætermittitur proprium, nihil annumeratur alicnum, lotum hoc ipsum quo die sciplina dicitur egerint. R. Ergo cl totum ipsum quo vera dicitur. A. Video consequi.

21. R. Responde nunc quæ disciplina conlineat definitionum, divisionum, partitionumque rationcs. A. Jam superius dictum est haec disputandi regulis contineri. R. Grammatica igitur eadem arte creata est, ut disciplina, et ut vera esset, quæ est abs te superius a falsitate defensa. Quod non de una grammatica mihi licet concludere, sed prorsus de omnibus disciplinis. Nam dixisti, vereque dixisti, nullam disciplinam tibi occurrere, in qua non definiendi jus atque distribuendi idipsum, ut disciplina sit, fecerit. At, si eo verae sunt quo sunt disciplinae, negabitne quispiam, veritatem ipsam esse per quam omnes veræ sunt disciplinae? A. Prope est omnino ut assenliar: sed illud me movet, quod etiam rationem disputandi inter easdem disciplinas numeramus. Quare illam potius existimo esse veritatem, qua et ista ipsa ratio vera est. It Optime omnino ac vigilantissime : sed non negas, ut opinor, co veram esse quo disciplina est. A. Imo idipsum est quod me movet. Adverti enim etiam disciplinam esse, et ob hoc veram dici. R. Quid ergo? istam putas aliter disciplinam esse potuisse, nisi omnia in ea definita essent et distributa? A. Nihil aliud habeo quod dicam. R. At, si ad eam pertinet hoc officium, per seipsam disciplina vera est. Quisquamne igitur mirum putabit, si ea qua vera sunt omnia, per se ipsa et in seipsa vera sit veritas1 ? A. Nihil mihi obstat quominus recta pergam in istam sententiam.

CAPUT XII. — Quot modis quædam sint in alio.

22. R. Ergo attende pauca quæ restant. A. Profer si quid habes, modo tale sit quod intelligam, libenterque concedam. R. Esse aliquid in aliquo, non nos fugit duobus modis dici. Uno quo ila est, ut etiam sejungi atque alibi esse possit, ut hoc lignum in boc loco, ut sol in oriente : allero autem quo ita est aliquid in subjecto, ut ab eo nequcat separari, ut in hoc ligno fornia et species quam videmus, at in sole lux, ut in igne calor, ut in animo disciplina, et si qua sunt nlia similia. An libi aliter videtur? A. Ista quidem vetustissima sunt nobis, et ab ineunte adolescentia studiosissime percepta et cognita : quare non possum der his interrogatus, quin ea sine ulla deliberatione concedam. R. Quid illud? nonne concedis, quod in subjecto est inseparabiliLcr, si subjectum ipsum non maneat, manere non posse? A. Hoc quoque video necessarium ; nam manente subjecto, posse id quod in subjecto cst non manere, quisquis diligenter res advertit, intelligit. Siquidem hujus corporis color potest vel valetudinis ratione vel ætate immutari, cum ipsum corpus necdum interierit. Et hoc non peraeque in omnibus valet, sed in his in quibus, non ut sint ipsa subjecta, ea quae in suhjeclis sunt coexislunt. Non enim ut sit iste paries, paries hoc colore fit, quem in eo videmus; cum etiam si quo casu nigrescat aut albescat, vel aliquem alium niutet colorem, nihilominus tamen maneat paries ac dicatur. At vero ignis si calore careat, ne ignis quidrm erit: nec nivem vocarc, nisi candidam, possumus.

CAPUT XIII. Immortalitas animæ colligitur.

i3. Illud vero quod interrogasti, quis concesserit, aut cui posse fieri vidcatur, ut id quod in subjecto est, maneat ipso intereunte subjecto? Monstruosum enim et a veritate alienissimum est, ut id quod non esset nisi in ipso esset, etiam cum ipsum non fuerit possit esse. R. Illud igitur quod quærebamus inventum est. A. Quid narras? R. Id quod audis. A. Jamne ergo liquido constat animum esse immortalem? R. Si ea quae Concessisti vera sint, liquidissime: nisi forte animum dicis, etiamsi moriatur, animum esse. A. Nunquam equidem hoc dixerim; sed eo ipso quo interit, fieri ut animus non sit, dico. Nec me ab hac sententia revocat, quod a magnis philosophis dictum est, eam rem qux, quocumque vcnerit, vitam præstat, mortem in se admittere non posse. Quamvis euim lumen quocumque intrarc potuerit, faciat id lucere, tenebrasque in se propter memorabilem illam vim contrariorum non possit admittere; tamen exstinguitur, locusque ille exstincto lumine tenebratur. III illud quod tenebris resistebat, neque ullo modo in se tenebras admisit, et sic eis intereundo locum fecit, ut poterat etiam discedendo. Itaque timeo ne mors ita contingat corpori, ut tenebræ luco, aliquando discedente animo ut lumine, aliquando autem ibidem exstincto; ut jam non de omni morte corporis securitas sit, sed aliquod genus mortis sit optandum, quo anima ex corpore incolumis educatur, perducatur que ad locum, si est ullus talis locus, ubi non possit exstingui. Aut, si nc hoc quidem potest, atque in ipso corpore anima quasi lumen accenditur, nec alibi potest durare, omnisque mors est exstinctio quaedam animae in corpore vel vitas; aliquod genus eligendum est quantum bomo sinitur, quo idipsum quod vivitur, cum securitate ac tranquillitate vivatur, quanquam nescio quomodo istud possit fieri si anima moritur. 0 multum beatos, quibus sive ab ipsis, sive abs quolibct, non esse metuendam mortem, etiamsi aniina intereat, persuasum est! At mihi misero nulLe adhuc rationes, nulli libri persuadere potuerunt.

24. R. Noli gemere, immortalis est animus humanus. A. Unde hoc probas? R. Ex iis quæ cum magna cautione, ut arbitror, superius concessisti. A. Nihil quidem me minus vigilanter interroganti tibi memini dedisse : sed collige jam ipsam summam, oro te ; videamus quo tantis ambagibus pervenerimus, nec me jam interroges volo. Si enim ea breviter enumeraturus es quæ concessi, quonam rursus responsio mea desideratur? An ut moras gaudiorum mihi trustra inferas, si quid boui forte confecimus? R. Faciam quod te velle video, sed attende diligentissime. A. Loqucre jam, hic sum ; quid enecas? R.Omne quod in subjecto est, si semper manet, ipsum etiam subjectum maneat semper necesse est. Et omnis in subjecto cst animo disciplina. Necesse est igitur semper ut animus manent, si semper manet disciplina. Est autcm disciplina veritas, ct semper, ut in initio libri hujus ratio persuasit, veritas manet. Semper igitur animus manet, nec animus mortuus dicitur. Immortalem igitur animum solus non absurde negat, qui superiorum aliquid non recte concessum esse convincit.

CAPUT XIV. — Excutitur superior syllogismus.

is. A. Jam me volo in gaudia mittere, sed duabus aliquantum revocor causis. Nam primum me movet quod circuitu tanto usi sumus, nescio quam ratiocinationum catenam sequentes, cum tam breviter totum de quo agebatur, demonstrari potuerit, qnam nunc demonstratum est. Quare, me sollicitum facit quod tam diu quasi ad insidiandum obambulavit oratio. Deinde non video quomodo in animo semper sit disciplina, praesertim disputandi, cum et tam pauci ejus gnari sint, et quisquis eam novit, tanto ab infantia tempore fuerit indoctus. Non enim possumus dicere ant imperitorum animos non esse animos, aut esse in animo eam quam nesciant disciplinam. Quod si vehementer absurdum est, restat ut aut non semper in animo sit veritas, aut disciplina illa veritas non sit.

26. R. Vides quam non frustra tantos circuitus egerit nostra ratiocinatio. Quaercbamus enim quid sit veritas, quod ne nunc quidem in hac quadam silva rerum, omnibus pene callibus oberratis, video nos investigare potuisse. Sed quid facimus ? An inccepta omittiinus , et exspectamus ecquid nobis librorum alienorum in manus incidat, quod huic quæstioni satisfaciat ? Nam et multos ante nostram aetatem scriptos esse arbitror, quos non legimus : et nunc, ut nibil quod nescimus opinemur, manifestum habemus, et carmine de hac re scribi, et soluta oratione; et ab iis viris quorum nec scripta latere nos possunt, et eorum ingenia talia novimus, ut nos in eorum litteris quod volumus, inventuros desperare non possimus: praesertim cum bic ante oculos nostros sit ille, in quo ipsam eloquentiam quam mortuam dolebamus, perfectam revixisse cognovimus (a). Hicne nos sinet, cum scriptis suis vivendi modum docuerit, vivendi ignoraro naturam ? A. Non arbitror equidem et multum inde spero, sed unum doleo quod vel erga se, vel erga sapientiam studium nostrum non ei ut volumus, valemus aperire. Nam profecto ille misereretur sitim nostram, et exundaret multo citius quam nunc. Securus enim est, quod sibi jam totum de animæ immortalitate persuasit, nec scit aliquos esse fortasse, qui hujus ignorationis miseriam satis cognoverunt, et quibus præsertim rogantibus non subvenire crudele sit. Ille aute<n alius novit quidem pro familiaritate ardorem nostrum; sed ita longe abest, et ita nunc constituti sumus, ut vix ad eum vel epistolx mittendae facultas sit (b). Quem credo jam otio Transalpino perfecisse carmen quo mortis metus excantatus effugiat, et antiqua glacie duratus animæ stupor frigusque pellatur. Sed interim dum ista proveniunt, quæ in nostra potestate non sunt, nonne turpissimum est perire otium nostrum, et totum ipsum animum ex incerto arbitrio pendere deligatum?

CAPUT XV. — Veri et falsi natura.

27. Ubi est quod Deum et rogavimus et rogamus, ut nobis non divitias, non corporis voluptates, non populares suggestus atque hnnores, sed animam nostram seque ipsum quærentibus, iter aperiat? Itane nos deseret, aut a nobis deseretur? R. Alienissimum quidem ab ipso est ut eos qui Ulia desiderant deserat : unde a nubis qnoque alienum esse debet ut tantum ducem deseramus. Quare, si placet, repetamus breviter unde illa duo confecta sint, aut semper manere veritatem, aut veritatem esse 1 disputandi rationem. Hæc enim vacillare dixisti, quo minus nos faciat totius rei summa securos. An potius illud quaeremus, quomodo esse possit in imperito animo disciplina, quem non possumus non animum dicere ? Hinc enim commotus videbare, ut de illis quae concesseras, dubitare rursus necesse fuerit. A. Imo discutiamus prius illa, deinde hoc quale sit videbimus. Ita enim, ut opinor, nulla controversia romanebit. R. Ita fiat, sed adesto totus atque cautissimus. Scio enim quid tibi eveniat attendenti, dum nimis pendes in conclusionem, et ut jam jamque inferatur exspectas, ea quæ interrogantur non diligenter examinata concedis. A. Verum fortasse dicis; sed enitar contra hoc genus morbi quantum possum : modo jam tu incipe quærere, ne superfluis immoremur.

28. R. Ex eo, quantum memini, veritatem non posse interire conclusimus, quod non solum si totus mundus intereat, sed etiam si ipsa veritas, verum erit et mundum et veritatem interisse. Nihil autem verum sine veritate : nullo modo igitur inierit veritas. A. Agnosco ista, et multum miror si falsa sunt. R. Ergo illud alterum videamus. A. Sine me paululum considerare, oro te, ne huc iterum turpitcr redeam. R. Ergone interisse veritatem verum non erit? Si non crit verum, non ergo interit. Si verum erit, unde post occasum veritatis verum erit, cum jam veritas nulla est ? A. Nihil habeo quid plus cogitem atque considerem; perge ad aliud. Certe faciemus, quantum possumus, ut docti atque prudentes viri legant haec, et nostram, si qua est, corrigant temeritatem : nam me nec modo, nec aliquando arbitror quid contra boc dicatur posse invenire.

i9. R. Numquidnam ergo dicitur veritas, nisi qua verum est quidquid verum est? A. Nullo modo. R. Numquidnam recte dicitur verum, nisi quod non est falsum? A. Hinc vero dubitare dementia est. R. Num falsum non est quod ad similitudinem alicujus accommodatum est, nequc id tamen est cujus simile apparet? A. Nihil quidem aliud video quod libentius falsum vocem. Sed tamen solet falsum dici, eliam quod a veri similitudine longe abest. R. Quis negat? sed tamen quod habear ad verum nonnullam imitationem. A. Quoniodo? Non enim cum dicitur, junctis alitibus anguibus Medeam volasse, ulla ex parte resista verum imitatur ; quippe quæ nulla sit, nee imitari aliquid possit ea res quae omnino non sit. R. Rectc dicis; sed non attendis cam rem quæ omnino nulla sit, ne falsum quidem posse dici. Si enim falsum est, est : si non est, non est falsum t. A. Non ergo dicemus illud de Medea, nescio quod monstrum , falsum esse? R. Non utique; nam si falsum est, quomodo monstrum est 2? A. Miram rem vidco : itane tandem cum audio, Angues ingentes alites junctos jugo. (Poeta apud Cic., de Invent. I, 19.) ion dico falsum ? R. Dicis plane : est enim quod falsum esse dicas. A. Quid, quaeso? R. Illam scilicet sententiam quae ipso versu enuntiatur. A. Et quam tandem habet ista imitationem veri? R. Quia similiter enuntiaretur, etiamsi vere illud Medea fecisset. Imitatur ergo ipsa enuntiatione veras sententias falsa sententia. Quæ si non creditur, eo solo imitatur veras quod ita dicitur, estque tantum falsa, non etiam fallens. Si autem fidem impetrat, imitatur etiam creditas veras. A. Jam intelligo mullum interesse inter illa quæ dicimus, et illa de quibus dicimus aliquid ; quare jam assentior : nam hoc solo revocabar, quidquid falsum dicinlus non recte dici, nisi habeat veri alicujus imitationem. Quis enim lapidem falsum argentum esse dicens non jure rideatur? tamen si quisquam lapidem argentum esse dicat, dicimus falsum eum dicere, id est falsam proferre sententiam. Stannum autem vel plumbum nun absurde, ut opinor, falsum argentum vocamus, quod id res ipsa velut imitatur : neque ex eo falsa est nostra senlenlia, sed illud ipsum dic quo enuntiatur.

CAPUT XVI. — An meliora deteriorum nominibus vocari possint.

30. R. Bene intelligis. Sed illud vide, utrum et argentum falsi plumbi nomine congruenter appellare possimus. A. Non mihi placet. R. Quid ita? A, Nescio; nisi illud video, vehementer contra voluntatem meam dici. R. Num forte propterea quod argentum melius est, et quasi in contumeliam ejus dicitur; plumbi autcm quidam vclut honor est, si falsum argentum vocetur? A. Prorsus explicasti quod volebam. Et ideo credo jure infamcs intestabilesque haberi, qui mulicbri habitu se ostentant, quos nescio utrum falsaS mulieres, an falsos viros melius vocem. Veros tamen histrioncs, verosque infames sine dubitatione possumus vocare; aut, si latent nec infame quidquam nisi a turpi fama nominatur, veros ncquam non sine veritate dicimus, ut opinor. R. Alius locus nohis erit de istis rebus disserendi: multa enim Hunt, quae quasi facie populari turpia videntur, aliquo tamen fine laudabili honesta monstrantur. Et magna quæstio est utrum patriæ liberandæ causa muliebri tunica indutus, debeat hostem decipere, hoc ipso quo mulier falsa sit, fortasse verior vir futurus : et utrum sapiens qui aliquo modo certum habeat necessariam fure vitam suam rebus humanis, malit emori frigore, quam fcmineis vestibus, si aliud non sil, amiciri. Sed de hoc, ut di ctum est, alias videbimus. Profecto enim cernis quantae inquisitionis indigeat, quatenus ista progredi debeant, ne in quasdam inexcusabiles turpitudines dccidatur. Nunc autem quod præsenti quæstioni satis est, jam puto apparere, neque dubitari non esse falsum quidquam nisi veri aliqua imitatione.

CAPUT XVII. — Num aliquid ex omni parte falsum sit aut verum.

31. A. Proficiscere ad reliqua; nam hoc mihi bene persuasum est. R. Ergo illud quæro, utrum praeter disciplinas quibus erudimur, et quibus etiam ipsum studium sapientiæ annumerari decet, possimus quidquam ita verum invenire, quod non sicut theatricus Achilles ex aliqua parte falsum sit, ut ex alia verum esse possil? A. Mihi videntur multa inveniri. Non enim disciplinae istum habent lapidem, nec tamen, ut verus sit lapis, imitalur aliquid secundum quod falsus dicatur. Quo uno commemorato, vides jam innumerabilibus supersedendum esse, quae sponte occurrant cogitantibus. R. Video prorsus. Sed nonne tibi videntur uno corporis nomine includi? A. Viderentur, si aut inane nihil etse certum haberem, aut ipsum animum inter corpora numerandum arbitrarer, aut etiam Deum corpus aliquod esse crederem. Quæ omnia si sunt, ad nullius imitationem falsa et vera esse video. R. In longum nos mittis, sed utar quantum possum compendio. Certe enim aliud est quod inane appellas, aliud quod veritatem, A. Longe aliud. Quid enim me inanius, si veritatem inane aliquid puto, aut tantopere aliquid inane appeto i Quid enim aliud quam veritatem invenire desidero? R. Ergo et illud fortasse concedis, nihil verum esse quod non veritate fiat ut verum sit. A. Jam hoc olim manifestum est. R. Num dubitas nihil esse inane præter ipsum inane, aut certe corpus? A. Prorsus non dubito. R. Opinor ergo, veritatem corpus esse aliquod credis. A. Nullo modo. R. Quid in corpore? A. Nescio; nihil ad rem : arbitror enim vel illud te scire, si est inane, magis illud esse ubi nullum sit corpus. R. Hoc sane planum est. A. Quid igitur immoramur? R. An tibi aut veritas videtur fecisse inane, aut aliquid verum esse ubi veritas non sit? A. Non videtur. R. Non est ergo inane verum, quia neque ab eo quod inane non est, inane fieri potest: et quod veritate caret, verum non esse manifestum est; et omnino ipsum quod inane dicitur, ex eo quod nihil sit dicitur. Quomodo igitur potest verum esse quod non est ? aut quomodo potest esse quod penitus nihil cat? A. Age nunc, inane tanquam inane deseramus.

CAPUT XVIII. — An vere sit corpus.

32. R. Quid de cæteris dicis? A. Quid I? II. Quod vides mibi plurimum suffragari. Restat enim animus et Deus, quae duo si propterea vera sunt quod in his est veritas, de immortalitate Dei nemo dubitat. Animus autem immortalis creditur, si veriUs quæ interire non potest, etiam in illo esse probatur. Quare jam illud ultimum videamus, utrum corpus non sit vere verum, id est non in eo sit vcritas, sed quasi qua-dam imago veritatis. Nam si cl in corpore, quod salis ccrtum cst recipere interitum, tale verum invenerimus, quale cst in disciplinis, non continuo crit disputandi disciplina veritas, qua omnes verae sunt disciplinæ. Verum est enim ct corpus quod non videtur disputandi ratione esse formatum. Si vero et corpus imitatione aliqua verum est, et ob boc non ad liquidum verum, nihil erit fortasse quod impediat disputandi rationem, quominus ipsa veritas esse doceatur. A. Interim quaeramus de corpore ; nam ne hoc quidem cum const!terit, video istam controversiam terminatam. R. Unde scis quid velit Deus? Itaque attende : nam ego puto rorpus aliqua forma et specie contineri, quam si non haberet, corpus non esset; si veram baberet, animus esset. An aliter putandum est? A. Assentior in parte, de cætero dubito; nani, nisi teneatur aliqua figura, corpus non esse concedo. Quomodo autem, si eam veram haberet, animus esset, non satis intelligo. R. Nihilne tandem de primi libri exordio, et de illa tua geometrica recordaris ? A. Bene commemorasti; recordor prorsus, ac libentissime. R. Talesne in corporibus figura; inveniuntur, quales illa disciplina demonstrat ? A. Imo incredibile est quanto deteriores esse convincuntur. R. Quas ergo istarum veras putas? A. Ne quæso , etiam istuc me interrogandum putes. Quis enim mente tam caecus est qui non videat, istas quae in geometrica docentur, habitare in ipsa veritate, aut in his cHam veritatem; illas vero corporis figuras, siquidem quasi ad istas tendere videntur, babere nescio quam imitationem veritatis, et ideo falsas --sse ! Jain enim totum illud quod ostendere moliebaris intelligo.

CAPUT XIX. — Veritas immortalis arguit animæ immortalitatem.

33. R. Quid ergo jam opus est ut de disciplina disputationis requiramus ? Sive enim figura geomelricæ in veritate, sive in eis veritas sit, anima nostra, id est intelligentia nostra, contineri nemo ambigit, ac per hoc in nostro animo etiam veritas esse cogitur. Quod si quælibet disciplina ila cst in animo, ut in subjecto inseparabiliter, nec interire veritas potest; quid, quæso, de animi perpetua vita, nescio qua mortis familiaritate dubitamus? An ilia linea vei quadraura vel rotunditas habent alia quæ imitentur ut vera sint? A. Nullo modo id possum credere, nisi forte aliud sit linea quam longitudo sine latitudine, et aliud circulus quam linea circumducta undique ad mediam æqualiter vergens. R. Quid ergo cunctamur? An ubi ista sunt, veritas non est ? A. Avertat Deus amentiam. R. An disciplina non est in animo? A. Quis hoc dixerit? R. Sed forte potest, intereunte subjecto, id quod in subjecto est permanere? A. Quando mihi hoc persuadetur? R. Restat ut occidat veritas. A. Unde Geri potest? R. Immortalis est igitur anima : jamjam crede rationibus tuis, crede veritati; clamat et in te esse habitare, et immortalem esse, nec sibi suam sedem quacumque corpo iis morte posse subduci. Avertere ab umbra tua,Tcverterc in te; nullus est interitus tuus, nisi oblitum te sese quod interire non possis. A. Audio, resipisco, re . colere incipio. Sed, quaeso, illa quae restant expedias, quomodo in animo imperito, non enim eum mortalem dicere possumus, disciplina et veritas esse intelligantur. R. Aliud ista quaestio volumen desiderat, si eam vis tractari diligenter : simul et illa quae, ut potuimus, investigata sunt, recensenda tibi esse video; quia si nihil eorum quae concessa sunt dubium est, multum nos egisse arbitror, nec cum parva securitate cætera quærere.

CAPUT XX. — Quædam vera credimus, quædam recordamur ; quædam nec sensu, nec phantasia, sed tantum racione deprehenduntur.

34. A. Ita est ut dicis, et obtempero praeceptis tuis libens. Sed illud saltem impetrem, antequam terminum volumini statuas, ut quid intersit inter.veram figuram, quoe intelligentia continetur, et eam quam sibi fingit cogitatio, quæ graece sive phantasia sive phantasma dicitur, breviter exponas. R. Hoc quæris quod videre nisi mundissimus non potest, et ad cujus rei visionem parum es exercitatus; neque nunc per istos circuitus aliud quam exercitationem tuam, ut illud videre sis idoneus, operamur: tamen interesse plurimum quomodo possit doceri, fortasse breviter planum facio. Fac enim te aliqnid esse oblitum, aliosque te velle quasi in memoriam revocare. Dicunt ergo illi : Numquidnam hoc est, aut illud? diversa velut similia proferentes. Tu vero nec illud vides quod recordiri cupis, et tamen vides non hoc esse quod dicitur. Numquidnam tibi cum hoc evenit, omni modo videtur oblivio? Nam ipsa discretio, qua non admittitur quod falso admoneris, pars quædam recordationis est. A. Ita videtur. R. Tales ergo nondum verum vident; falli tamen decipique non possunt; et quid quaerant, satis norunt. At si tibi quispiam dicat te post paucos dies risisse quam natus es, non audes dicere falsuin esse : et si auctor sit cui fides habenda est, non recordaturus, scd crediturus es; totum enim tempus illud valL. dissima oblivione tibi sepultum est: an aliter putas ? A. Prorsus consentio. R. Ilacc igitur ab illa oblivione plurimum differt, scd illa media est. Nam est alid recordationi revisendæque veritati propior atque vicinior : cui simile est quando videmus aliquid, certoque rccognoscimus id nos vidisse aliquando, atque nosSes affirmamus ; sed ubi, aut quandQ, aut quomodo, aut apud quem nobis in notitiam venerit, satagimus repetere atque recolere. Ut si de homine nobis contigerit, etiam quaerimus ubi cum noverimus : quod cum ille commemopaverit, repente tota res memoriæ quasi lumen infunditur, nihilque amplius, ut reminiscamur, laboratur. An hoc genus ignotum tibi est, aut obscurum ? A. Quid hoc planius? aut quid crebrius mihi accidere solet?

55. R. Tales sunt qui bene disciplinis libcralibus eruditi; siquidem illas sine dubio in se oblivione obrutas eruunt discendo, et quodammodo refodiunt (a): nec tamen contenti sunt, nec se tenent donec tutaM faciem veritatis, cujus quidam in illis artibus splendor jam subrutilat, latissime atque plenissime intueantur. Sed ex his quidam falsi colores atque fornix, vclut in speculum cogitationis se fundunt, falluntque inquirentes sæpe , ac decipiunt putantes illud totum esse quod norunt vel quod inquirunt. Ipsæ suut illæ imaginationes magna cautione vitandæ ; quæ deprehenduum fallaces, cum cogitationis variato quasi speculo variantur, cum illa facies veritatis una et immutabilis maneat. Tum enim alterius atque alterius magnitudinis quadratum sibi cogitatio dcpiugil, et quasi ante oculos præfert ; sed mens interior quai vult verum vidcre, ad illud se potius convertat, si potest, secundum quod judicat illa omnia esse quadrata. A. Quid, si nobis quispiam dicat secundum id eam judicare, quod videre oculis solet? R. Quare ergo judicat, si tamen bene erudita est, quantamvis pilam veram vera planitie puncto tangi? Quid tale unquam oculus vidit, ant videre potest, cum ipsa imaginatione cogitationis fingi quidquam hujusmodi non potest? Annon hoc probamus, cum etiam minimum circulum imaginando animo describimus, et ab co lineas ad centrum ducimus? Nam cum duas duxerimus, inter quas quasi acu vix pungi possit, alias jam in medio non possumus ipsa cogitatione imaginaria ducere, ut ad centrum sine ulla commixtione perveniant; cum clamet ratio innumerabilcs posse duci, nec sese in illis incredibilibus angustiis nisi centro posse contingere, ita ut in omni earum intervallo scribi eliam circulus possit. Iloc cum illa phantasia implere non possit., magisque quam ipsi oculi, deficiat, siquidem per ipsos est animo inflicta, manifestum est et multum carn differre a veritate, et illam, dnm hæc videtur, non videri.

36. Hæc dicentur operosius atque subtilius, cum de intelligendo disserere cœperimus, quæ nobis pars proposita est, cum de animæ vita quidquid sollicitat, fuerit quantum valemus enucleatum atque discussum. Non enim credo te parum formidare ne mors humana, etiamsi non inter(iciatanimam, rerum tamen omnium, et ipsius, si qua comperta fucrit, veritatis oblivionem inferat. A. Non potest satis dici quantum hoc malum metuendum sit. Qualis enim erit illa aeterna vita, vel quae mors non ei præponenda est, si sic vivit anima, ut videmus eam vivcre in puero mox Datu? ut de iila viia nihil dicam quæ in utero agiLur; non enim puto esse nullam. R, Bono animo esto; Deus aderit, at jam sentimus, quærentibus nobis, qni beatissimum quiddam post hoc corpus, et veritatis plenissimum sine ullo mendacio pollicetur. A. Fiat ut speramus.