Chapter 1 · 1 of 6
Against Julian
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
. LIBER PRIMUS.
Catholicam sententiam de originali peccato ase in primo libro de Nupliis et Concupiscentia explicatam suscipit defendeudam contra Julianum, qui eam quatuor grandiorihus libris insectari ausus, in eius defensores Manichæorum nuncupationem conferre noa vereatur. Hanc exsecrabilem criminationem in elarissimos quosque patrum tam græcorum quam latinorum recidere ostendit Augustinus, allatis in eam rem ip sorum testimoniis, cum responsione ad illa nominatim Basilii et Joannis Chrysostomi loca, quae suffragari sibi Julianus putat. Extrema parte libri monstrat, Manichaeorum heresim temerariis quibusdam Juliani Ipsius sententiis plurimum adjuvari.
CAPUT PRIMUM. — i. Contumelias tuas et verba maledica, Juliane, quae ardens iracundia1 libris quatuor anhelasti, si me contemnere dixero, mentiar. Quomodo enim possum ista contemnere, ubi testimonium conscientiae meæ cogitans, vel gaudere me video debere pro me, vel dolere pro te, et pro eis qui decipiuntur abs te ? Quis autem cantemnat sive exsultationis suae materiam, sive moeroris?Nam unde partim lætamur, partim contristamur, nulla ratione contemnimus. Meorum quippe causa gaudiorum est promissio Domini dicentis: Cum dicunt omne malum adversum vos, mentientes, propter me; gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa eat I in cœlis (Matth. v, 11,12). Et rursus mei causa mœroris est Apostoli affectus, ubi lego : Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror ( II Cor. XI, 29) ? Sed hæc pro tuo dogmate, quod veritatem putas', etiam tu potes dicere. Auferamus itaque de medio, si placet, ista communia, quoe dici ex utraque parte possunt : quamvis veraciter dici ex utraque parte non possunt.
2. Primum abs te quæro, cur libro meo saltem specie tenus te respondisse glorieris, cum tuis libris quatuor unius mei partem nec quartam reprehendendo tetigeris, eosque saltus in prætereundis meis disputationibus feceris, quasi omnino desperares4 utriusque operis, et mei scilicet et lui quemquam esse posse lectorem, qui ista deprehenderet. Denique etiam pauca ipsa, in quibns vix est, ut dixi, quarta pars voluminis mei, quæ velut infirmiora existimans, quatuor tuorum grandiorum I voluminum strepitu, quasi quadrigarum impetu prosternere et conculcare molitus es, consideratione multo plurium cæterorum, qua attingere ti- muisli, inconcussa manere monstrantur : quod esHndere pcne superfluum esu Admonendi enim sum po-. tius qui hoc nosse dcsidcranl, ut non eos pigeat utrumque legere, et quod scripsi, et quod respondere voluisti. Ila enim se res ipsa declarat atque indicat, ut niminium lardi sint, qui hoc a nobis postulent demonstrari.
3. Nunc ergo quia video te veritate desertum2, ad maledicta esse conversum, ita distribuam disputationem meam, ut ostendam prius quantis et qualibus Ecclesiæ catholicae doctoribus nomine Manichæorum . intolerabilem facere non cuncteris injuriain, et cum me appetis, in quos tela sacrilega jacnleris. Deinde monstrabo, quod tu ipse sic adjuvas Manichæorum damnabilem et nefandæ impi.tatis errorcm, ut nullum talem patronum nec in suis dilectoribus valeant invenire. Tertio loco, quantum tu'eviter potuero, sententiis non meis, sed corum qui fuerunt ante uos, et adversus impios fidem catholicam defendorunt, innnes argutias tuas et elaborata argumenta convincam. Postremo, quoniam si te non correxcris, necesse tiM erit etiam illos Ecclesiæ catholicæ oppugnare doctores, atque contendere nee ipsos in hac quæstione catholicam tenuisse veritatem, defeadam contra te, Deo adjuvante, et ipsorum et nostram (idem : ubi eliam iti poterit apparere, non solum tu verbis tuis, quod se. cundo loco me demonstraturum esse promisi, sed ipsum dogma Pelagianum, quod commune est omnibus vobis, quantum adjuvet Manichæos.
. CAPUT II. — 4. Primam itaque pariem distributionis mcae, quelnadmodum exsequar, parumper adverte. Nempe inter nos, quantum attinet ad intentionem libri mei, cui te respondisse quatuor tuis jactas, ista vertitur quæstio, quod ego dico sic nuptias esge laudandas, ut nullo modo ad earum culpam vituperationemque pertineat, quod omnes homines primorum illorum homiuum peccato nascuntur1 obnoxii. Hoc euim qui Degat, ipsa christianæ fidei subvertere firmamenta conatur. Hiuc quippe factum est ut de nuptus et concupiscentia librum scriberem : nuptiarum scilicet bonum discernens ab eo malo unde trahitur originale peccatum. Tu autem dicis nuptias sine dubitatione damnari, nisi quod ex eis nascitur, ab omni sit liberum obligatione peccati: propter quod libris quatuor te unum meum refutasse gloriaris. In quibus libris volens homines avertere a fide catholica fundatissima, etad novitatem vestri erroris adducere, saepe incutis legentium sensibus Manichææ pestis horrorem2: quasi ilia. lum naturale cum Manichaeis sapiat, qui dicit infantes secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, et ob hoc secunda indigere, ut per lavacrum regenerationis prius peccati originalis remissione purgentur, et in Dei fi- Hos adoptati in regnum Unigeniti transferantur. Hoc de Manichaeorum nomine et crimine facicbat etiam Jovinianus, negans Mariæ sanctæ virginitatem, quae fuerat dum conciperet, permansisse dum pareret : tanquam Christum cum Manichæis phantasma crederemus, si matris incorrupta virginitate dieerenlus exortum. Sed in adjutorio ipsius Salvatoris, sicut spreverunt Catholici velut acutissimum quod Joviniatius exseruerat argumentum, et nee sanctam Mariam pariendo fuisse corruptam, nec Dominum phantasma fuisse crediderunt, sed et illam virginem mansisse . post partum , et ex ilia tamen verum Christi corpus exortum : sic spernent' vestra calumniosa vaniloquia, ut neque cum Manichaeis astruant mali naturale principium, et secundum antiquam et veram catholicam fidem nullo modo dubitent Christum in evacuando chirographo paterni debili liberatorem credere parvulorum.
CAPUT III. — 5. Sed tu qui tam crebro nobis Manichæorum nomen opponis, quos et quales viros et quantos fidei catholicae defensores tam exsecrabili criminatione appetere audeas, si evigilas intuere. Non quidem omnium de hac re sententias, nec omnes corum, quos commemorabo, me congregaturum esse peliiceor; quia nimis longum est, et necesse esse non arbitror : sed ponam pauca paucorum, quibus tamen nostri contradictores cogantur erubescere et cedere ; si ullus in eis vel Dei timor, vel hominum pudor tantum malum pervicaciae superaverit. Irenaeus Lugdu nensis episcopus non longe a temporibus Apostolorum fuit : iste ait, < Non aliter salvari homines ab antiqua serpentis plaga 1, nisi credant in eim qui secundum similitudinem carnis peccati in ligno matyrii exaltatus a terra omnia traxit ad se, et vivificavit, mortuos» (Lib. 4, cap. 5). Item idem ipse : « Quemadmodum adstrietum est, »inquit, «morti genus humanum per virginem, solvatur per virginem2, aqua lance disposita, virginalis inobedientia per virginalem obe- dientiani. Adhuc enim protoplasti peccato per correptionem' primogeniti emendationem accipiente, serpentis prudentia devicta per simplicitatem columbæ, vinculis illis resoluti sumus, per quæ alligati eramus morti i (Lib. 5, cap. 19). Videsne antiquum hominem Dei, quid de antiqua serpentis plaga sentiat? quid de similitudine carnis peccati, perquam sanatur plaga serpentis in carne peccati ? quid de protoplasti peccato, per quod alligati fueramus?
6. Multo autem apertius de eadem fide4 beatissimus martyr et episcopus Cyprianus: < Si homines, > inquit, < impedire aliquid ad consecutionem graiix1 posset, magis adultos et provectos et majores natu possent impedire peccata graviora. Porro autem si gravissimis delictoribus ei in Deum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa0 peccatorum datur, et a Baptismo atque gratia nemo prohibetur; quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit? Qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi renuttuntur, non propria, sed aliena peccata » (Epist. 64, ad Fidum).
7. Reticium ab Augustoduno episcopum magn:c fuisse auctoritatis in Ecclesia tempore episcopatus sui, gesta illa ecclesiastica nobis indicant, quando in urbe Roma Melchiade' Apostolicae Sedis episcopo prasidente, cum aliis judex interfuit, Donatumque damnavit, qui prior auctor Donatistarum schismatis fuit, et Caxilianum episcopum Ecclesiæ Carthag!nensis absolvit. Is cum de Baptismo ageret, ita locu. tus est: < Hanc igitur principalem esse in Ecclesia indulgentiam, neminem praeterit, in qua antiqui criminis omne pondus exponimus, et ignorantiae nostre facinora prisca delemus, ubi et veterem hominem cnm ingenitis sceleribus exuimus (a). > Audis antiqui criminis pondus, audis prisca facinora, audis cum scelcribus ingenitis hominem veterem : et audes adversus hæc ruinosam construere novitatem I
8. Olympius Hisponus episcopus, vir magnae in Ecclesia et In Christo gloriæ, in quodam sermonc ecclesiastico : c Si fides, i inquit, < unquam in terris Incorrupta mansisset, ac vestigia defixa tenuisset, quae signata descruit , nunquam protoplasti mortifera transgressione vitium sparsisset in germine, ut peccatum cum homine nasceretur (a).) Habesne aliqnid, quod adversus nos tibi dicere videaris, quod non cHam in istum dicere compellaris, vel potius in istos? Una est enim omnium catholica fides, qui per unum hominem peccatum intrasse in mundum, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12), uno corde credunt, ore uno fatentur, et vestras novitias praesumptiones catholica antiquitate subvertunt.
9. Audi adhuc quod te possit amplius commovere, atque turbare, et utinam in metius commutare. Ecclesiae catholicae adversus hæreticos acerrimum defensorem venerandum quis ignoret Hilarium episcopum Gallum? Qui cum de Christi carne ageret, attende quid dixerit: < Ergo cum missus est, > inquit, < in similitudine carnis peccati (Id. vin, 3), non sicut carnem habuit, ila habuit et peccatum. Sed quia ex peccato omnis earo est, a peccato scilicet Adam parente deducta, in similitudine peccati carnis est missus, existente in eo non peccato, sed peccati . earnis similitudine. > Rursus idem ipse in Expositione centesimi duodevigesimi Psalmi, cum ad id venisset quod scriptum est, Vivet anima mea, ei taudabit te (Psal. CXVIII, 175): < Vivere se, inquit, < in hac vita non reputat; quippe qui dixerat, Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me' mater mea (Psal. L, 7). Scit sub peccati origine et sub peccati lege esse se natum. > Sentisne quid audias? Quærisne quid dicas? Hunc virum tanta in episcopis catholicis laude pra'clarum, tanta notitia famaque conspicuum , de peccato originali aude , si quid tibi frontis est, criminari.
10. Sed adhuc audi alium excellentem Dei dispensatorem , quem veneror ut patrem : in Christo enim Jesu per Evangelium ipse me genuit (I Cor. iv, 15), et eo Christi ministro lavacrum regenerationis accepi. Beatum loquor Ambrosium, cujus pro catholica fide gratiam, constantiam, labores, pericula , sive opcribus sive sermonibus, et ipse sum expertus, et mecum noB dubitat orbis praedicare Romanus. nic vir cum sccundum Lucam exponeret Evangelium : < Jordanis, > inquit, < conversus eat retrorsum (Psal. CXIII, 3) : significavit salutaris lavacri futura mysteria, per quæ in primordia naturæ suæ, qui baptizat! fuerint parvuli, a malitia reformantur, a (Lib. i in Luc., n. 56). Rursus idem ipse in eodem opere : < Non enim virilis coitus, > inquit, « vulvæ virginalis secreta reseravit; sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus sanctus infudit. Solus est enim per omnia ei natis de fomina sanctus.Dominus Jesus, qui terrenæ contagia corruptelae immaculati partus novitate non senserit, et cœlesti majestate depulerit (Lib. 2, n. 50). Remque in codem ipso ; < Omnes, > inquit, < in Adam morimur!, quia per unum hontinem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mora; et ita in omnes fromines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Illius igitur culpa, mors omnium est > (Lib. 4, n. 67, ad Luc. iv, 58). Alio item loco in eodem Evangelio : < Cave ergo, > inquit, < ne ante nuderis, sicut Adam nudatus est, mandati coelestis custodia destitutus, et exutus fidei vestimento, et sic lethale vuluus accepit, in quo omne gequs occidisset humanum , nisi Samariunius - ille descendens vulnera ejus acerba curasset > (Lib. i, n. 73, ad Luc. x, 30). Rursus in opere ipso , alio loco : « Fuit, > inquit, cAdam, et in illo fuiinus omnes : periit Adam, et in illo oinnes perierunt > (Lio. 7, n. 234, ad Luc. xv, 24). Rursus idem ipse in Apologia prophetae David: < Antequam nascimur, inquit, < maculamur contagio, et ante usuram lucis, originis ipsius excipimus injuriam , in iniquitate concipimur. Non expressit, > inquit, < utrum parentum, an nostra. Et in delictis unumquemque generat mater sua. Nec hicdeclaravit, utrum in delictis suis mater pariat, an jam sint aliqua delicta nascentis. Sud vide ne utrumque intelligendum sit. Nec conceptus exsors iniquitatis est, quoniam et parentes non carent lapsu : et si nec unius diei infans sine peccato, multo magis nec illi materni conceptus dies sine peccato sunt. Concipimur ergo in peccato parentum, et in delictis eorum nascimur. Sed et ipse partus habet contagia sua , nec unum tantummodo habet ipsa natura contagium » (Cap. 11). Idem ipse in Expositione libri Tobiæ : < Quis iste, > inquit, < peccati est fenerator, nisi diabolus, aquo Eva mutuata peccatum2, obnoxiae successionis usuris omne genus defeneravit humanum (Cap. 9) ? Rursus in eodein : Diabolus, > inquit, lEvam decepit, ut supplantaret virum, obligaret hæreditatem » (Cap. 23). Idem ipse in Expositione Psalmi quadragesimi octavi: < Alia est, > inquit, « iniquitas nostra, alia calcanei nostri, in quo Adam dente serpen lis est vulneratus, et obnoxiam hæruditatem successionis humamc suo vulnere dcreliquiL, ut omnes illo vulnere claudicemus » (In vers. 6).
CAPUT IV. - 11. I nunc, et mihi objice originale peccatum: dissimula ab istis, finge te nescire quid dicant; et sanctae Ecclesiae tot tantisque doctoribus 3, qui vita optime gesta debellatisque suorum temporum erroribus, gloriosissime 4 de hoc sæculo antequam vos ebulliretis exierunt, velut eis non visis , in me impetum faciens, et velut nesciens quod ilii suh meo nomine lacerentur, tanquam securus insulta. Crederem te, fateor, quid mali facias ignorare, nec impudentiap, sed imprudentiae tuæ tribuerem, quod hæc lumina civitatis Dei audes hostiliter insectari, quae sectari fideliter debuisti: crederem te, inquam , hoc tantum nefas committere nescientem, nisi in eo libro, cui te respondisse vel existimas, vel cxistimari cupis, apertissimum testimonium de sancti Ambrosii disputatione posuissem ( De Nuptiis et Concupiscentia, lib. i, ii. 40). An ibi non legisti, quod cum Christi nat!vitatem de virginis partu supra dictus insinuaret episcopus. « Ideo, inquit, « et quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit, sed quasi de Spiritu natus abstinuit a peccato. Omnis enin homo mendax (Psal. cxv, 2), et nemo sine peccato nisi unus Deus. Servatum est igitur ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem nemo videatur expers esse delicti. Qui autem expers delicti, expers est etiam hujusmodi conceptionis i (Ex commentar. in Isaiam). Si hæc ibi verba venerandi Ambrosii non legisti, quomodo red.. arguendum librum, in quo ea sunt posita, suscepisti? Si autem legisti, quid adversum me furis, et illum in me primitus carpis ? Quid nomen dilaniare nileris Meum, et Ambrosium facis tacito ejus nomine Manichxum ?
12. Cernis nempe cum quibus tua maledicta sustinean, cernis cum quibus milii sit causa communis, quam nulla consideratione sobria pulsare calumniis et expugnare conaris ? Cernis quam tibi. perniciosum sit, tam horribile crinlen objicere talibus; et quam mihi gloriosum, quodlibet crimen and ire cum talibus? Si cernis, cerne, et tandem tace : Pelagianam linguam tot linguis catholicis deprime. tot venerandis oribus proterva ora submitte. Si scholam Xenocratis sicut Polemo (a) ex antelucano convivio temulentus intrasses nun tanta quanta in islo coetu tot sanctorum deberes verecundia coerceri. IIic enim certe tanto major debet esse verecundia, quanlo verior addiscitur sapientia. Tanto amplius reverendi suut tot memorabilium episcoporum quam unius Xenocratis vultus, quanto Platone Xenocratis doctore doctor istoruu) major est Christus. Ego certe beatæ memoriæ Memoris patris tui non immemor (b), qui mecum non parvam inierat amicitiam colloquio lillerarum, teque ipsum mihi charissimum fecerat, cum te viderem in libris tuis non antelucano convivio temulentum, sed insano convicio turbulentum, introduxi te sedandum atque sanandum, hon in alicujus philosophi auditorium, sed in sanctorum patrum pacificum honorandumque conventum. Sil operæ pretium, obsecro te, aspice illos quodammodo aspicientes te, et mansuete ac leniter dicentes libi : Itane nos, lill Juliane, Manichæi sumus? Rogo , quid respondebis? Quihus eos oculis iutuebc. ris? Quæ tibi argumenta succurrent? Quic Aristotelis categoriæ, quibus, ut in nos velut artifex disputator insilias, videri appetis elimatus? Quæ tuorum argumentorum vel acies vitrea, vel plumbei pugiones in illorum conspectu exseri audebunt? Quæ abs te arma non fugient nudumque destituent? An forte dicturus es, neminem illorum te in isto crimine nominasse? Et quid facies, cum libi dixerint, Tolerabilius dente maledico nomina concideres nostra, quam fidem nostram, cujus merito in cælo nomina ipsa scripta sunt nostra? An forte dices eis, Nec fidem vestram ullo tali crimine violavi? Sed qua confidentia id dicere audebis, homo qui dicis Manichæum esse sensum, confiteri ex Adam trahere nascentes originale peccatum : quod isti confessi atque professi sunt quod in Christi Ecclesia i suorum rudimentorum tempore didicerunt, quod Christi Ecclesiam suorpm honorum tempore docuerunt, qui per Spiritum sanctum tam multa peccata ominibus quos baptizare potuerunt, tam multis parvulis sola originalia remiserunt ? Iterum te admoneo, iterum rogo, aspice tot ac tales Ecclesiæ catholicæ' defensores atque doctores 2 : vide quibus tam gravem tamque nefarialn irrogaris injuriam.
13. An ideo contemnendos putas, quia occidentalis Ecclesiæ sunt omnes, nee ullus est in eis commemo- ratus a nohis Orientis episcopus ? Quid ergo faciemus, cum illi Graeci siut, nos Latiui ? Puto tibi eam partem orbis suflicere debere, in qua primum Apostolorum suorum voluit Dominus gloriosissimo martyrio coronare. Cyi Ecclesiae præsidentem beatum Innocentium si audire voluisses, jam tunc periculosam juventutem tuam Pelagianis laqueis exuisses. Quid enim potuit ille vir sanctus Africanis respondere conciliis, nisi quod antiquitus Apostolica Sedes et Romana cum cæteris tenet perseveranter Ecclesia? Et tamen ejus successorem (Zosimum) crimine prævaricationis accusas, quia doctrinæ apostolicæ et sui decessoris sententiæ noluit refragari. Sed de hoc interim taceo, ne animum tuum quem sanare potius cupio quam irritare, laudibus tui damnateris exulcerem. Sancto Innocentio vide quid respondeas, qui nihil aliud de hac re sapit, quam quod isti in quorum te conventum, si tamen prodest aliquid, introduxi: cum his etiam ipse considet, etsi posterior tempore, prior loco. De miseris parvulis ab originali malo, quod trahitur ex Adam, per Christi gratiam liberandis, unam cum eis tenet christianam veramque sententiam : qui omne præteritum vitium 3, primi scilicet hominis, qui lihero arbitrio est in profunda demersus, Christum dixit sui lavacro purgasse Baptismatis (Epist. 181, n. 7, inter Augustinianas); qui denique parvulos definivit ( Epist. 182, n. 5, inter Augustinianas), nisi manducaverint can:mFilii hominis, vitam prorsus habere non posse (Joan. VI, 54). Huic responde, imo ipsi Domino, cujus ille antistes usus est testimonio, et dic unde imago Dei tam capitali supplicio puniatur, ut vita privetur, si peccatum a nascentibus originale non trahitur. Sed quid dicas, aut quid respondeas; qui etiam si beatum audeas Innocentium, non audebis tamen Christum dicere Manichxum ?
14. Non eat ergo cur provoces ad Orientis antistites; quia et ipsi utique christiani sunt, et utriusque partis terrarum fides ista nna est; quia et fides ista christiana est: et te certe occidentalis terra generavit, occidentalis regeneravit Ecclesia. Quid ei quaeris inferre, quod in ea non invenisti, quando in ejus membra venisti Y Imo quid ei quaeris auferre, quod in ea tu quoque accepisti ? Nam peccatum originale, quod In aliorum perniciem parvulorum negas, quacumque aetate sis baptizatus, aut ipsum tibi remissum est, aut et ipsum '. Sed si verum est, quod audivimus, te infantulum baptizatum, etiam tu quamvis a tuis propriis peccatis innocens, tamen quia ex Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquæ prima nntivitate traxisti: et in iniquitate conceptus es, profecto exorcizatus et exsufflatus es, uta potestate erutus tenebrarum transferreris in regnum Christi (Coloss. i, 13). 0 HI! male ex Adam nate, sed bene in Christo renate, Sacramenta quibus te peperit, ture matri conaris auferre. Numquid Manichæa fuit, quando isto modo te peperit, quo modo jam non vis ut pariat, et ingeris ei nativitatis 2 opprobria, ut in ea cxteris claudas, ex quibus ipse natus es, viscera pictatis? Dividis ei nomen viri sui, ut ad regenerandos parvulos tantummodo Christus sit, ad majores autelp. Christus Jesus; quia scilicet Jesus Salvator interpretatur : quod eum parvulis esse non vultis, qui nihil eos habere, unde illos salvos faciat, praedicatis.
CAPUT V. — 45. Sed non tibi deerit magni no. ruinis ct fama celeberrima illustris episcopus etiam de partibus Orientis, cujus eloquia ingentis merito gratiae, etiam in linguam latinam translata usquequaque claruerunt. Sedeat ergo cum istis patribus etiam sanctus Gregorius, et cum eis tuae criminationis inanem patiatur* invidiam : dum tamen cum eis contra novitiam pestem vestram, medicinalem proferat et ipse sententiam. Audi ergo quid dicat: c Imago, > inquit, < Dei labem corporeæ inundationis expurget 4, et conjunctam sibi carnem verbi Dei sublevet pennis. Et quamvis melius fuisset, ne egere quidem hujuscemodi expurgatione, sed in illa prima dignitate permansisse, ad quam et refestinamus, post praesentem emendationem 5, et melius fuisset non excidere a ligno vitæ gustu amarissimo peccati; tamen in secundo loco expedit emendari et corrigi post lapsum, quam in nequitiis permanere. > Itemque idem ipse : « Sicut in Adam omnes, > inquit, « mortui sumus, ita et in Christo omnes vivificemur. Cum Christo ergo nascamur 6, et cum Christo crucifigamur, et consepeliamur ei iu mortem, ut cum ipso etiam resurgamus ad vitam. Necesse est enim nos perpeti utilem hanc et necessariam vicissitudinem : ut sicut ex bonis ad tristia devoluti sumus, itaex tristibus ad meliora reparemur. Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia : ut quos gustus ligni vctiii7 condemnavit, Christi crux ratia largiore justificet » (Orationein Natalem Christi, paulo post initium). Idem rursus < Venerare, » inquit, < nativitatem, per quam terre. na; nativitatis vinculis liberatus es. Honora Bethlehem pusillam et minimam, per quam tibi regressus ad parndisum patefactus est i (Ibid., sub fincm). Itemque alibi de Baptismo loquens : < Persuadent, » inquit. < tibi de hoc quoque sermo Christi dicentis, neminem posse introire in regnum coelorum, nisi renatus fuerit ex aqua et spiritu I (Joan. III, 5). Per hunc primæ nativitatis maculae purgantur, per quas in iniquitatibus concipimur, et in delictis genuerunt nos matres nostræ. > Numquid et istum Manichaei sapere vel jacere venena dicturus es ? Audis omnes uno corde, uno ere, una fide idipsum dicere. ei hanc esse catholicam fidem non dissonante contestatione firmatam.
16. An tibi parva in uno Gregorio episcoporum orientalium videtur auctoritas? Est quidem tanta persona, ut neque ille hoc nisi ex fide christiana omnibus notissima diceret, nec illi eum lam clarum haberent atque venerandum , nisi hæc ab illo dicta ex regula notissimae veritatis agnoscerent. Sed si vis addimus huic et sanctum Basilium, imo velis nolis addendus est, maxime quia et tu de libro ejus, quem scripsit adversus Manichæos, in quarto volumine hujus ope. ris tui aliquid putasti esse ponendum, quod ad causam peccati originalis per unum intrantis in mundum, et per omnes homines transeuntis omnino non perti. net. Ibi quippe agit, ne malum substantiale credatur, habens suam quamdam materiam, sicut sapiunt Manichæi. Dicit ergo, « non esse substantiam, sed conversationem 1, quæ de sola voluntate contingat, » non his qui contagium mortis antiquæ prima nativitate traxerunt, sed < iis qui aegritudinem conversationis de voluntate propria collegerunt, » id cst, jairi majoribus ratione utentibus et arbitrio voluntatis. « Hanc conversationem ex accidenti venientem facillime > dicit posse ab ægrotantium voluntate separari. » Dicit etiam, « si evenisset malum, ita ut nou valeret ulterius a voluntate removeri, id est, quamvis accidisset, si ita accidisset ut separari ulterius a voluntate non valeret; merito dici posset, substantia quidem malum 2 non esse, sed ipsam substantiam sino malitia quæ accidit, jam esse non posse. Si autem accessit, » inquit, « et principium accessionis non substantiam habuit, sed voluntatem ; facile potest malum a substantia separari , ut et subjecta voluntati substantia munda possit per omnia possideri, ita ut nul. lius mali vel signa remaneant. » Ista ita recte dixit sanctus Basilius, ut etiain do ipso malo, quod per Adam intravit in mundum, et per omnes homines pertransiit, bene possit iutelligi; quia et ipsum accessit naturæ humanæ. Non enim sic erat a primitus condita ; et principium accessionis non substantiam habuit, sed voluntatem, sive mulieris quas a serpente seducta est, sive viri ejus qui seductae ad peccandum consensit uxori. Sed quod ait, c facile posse malum a voluntate vel a substantia separari , 1 non humanæ facile est voluntati, sed misericordiæ Dei. Quod adversus Manichæos utique suflicit, qui putant esse inpossibile mutari in bonum naturam mali. Ideo non ait sanctus Basilius, ipsam voluntatem hominis, sive substantiam vel naturam, malum a sc posse facile separare; sed t ab ea posse facile separari: » sic verba sua librans, ut et Manichæos, contra quos agebat, refelleret, et contra divinam gratiam humanam superbiam non extolleret. Ille quippe Omnipotens, cui secundum Evangelium facile esi, quod bominibus impossibilc est (Matth. xix , 20), malum quod nobis accidit, vcl cx primi bominis, vel ex nostra insuper voluntate, ila sum gratiae largitate consumet, < ut subjecta substantia voluntati, i quemadmodum commemorasti dixisse Basilium, < munda possit per omnia possideri, sic » omnino, < ut nullius mali vel signa remancant. i Fiet hoc 1, et ipsa spes est indubitata fidelium. Sed qnando perficiatnr, in promptu est catholicæ fidei. Tunc enim dicetur novissimæ inimicæ mort!, Ubi est contentio tua ? ubi est aculeus tuus (I Cor. x v, 55) ?
17. flem quod commemoras dixisse Basilium, < Si castitas virtus est, corpus vero substantialiter malum esset, impossibile erat castum corpus inveniri; quia corpus turpitudinis, virtutis non fieret corpus; cum autem sanclificalnr, virtutis efficitur, et ita communicat virtus corpori corpusque virtuti, per quam et templum efficitur Dei. Unde si omne corpus fornicationis esset, impossibile utique erat castitatem in corporibus inveniri : tumque demum natura corporum possemus malum substantiale deputare. Si vero usque eo corporis merUa processerunt, tantoque honore decoratum est, ac tale indumentum pudicitiæ suscepit, ut domus sui factoris esse mereretur, ac fieret thalamus Filii Dei. ut venientes Pater et Filius habitationem corporum eligere dignarentur; quomodo non exsecrabilis et ridendus Manichaei sermo contincitur? 1 quid potuit dici verius et catholicae regulae congruentius * ? Dictum est enim adversus Manichæos, putantes atque affirmantes 3, de gente tenebrarum, quam malam naturam dicunt Deo bono coaeternam , habere originem corpora, et esse etiam ipsa immutabilia mala: non adversus eos, qui tenentes veram ct vere christianam fidem, nunc quidem corruptibile esse corpus, et aggravare animam conflUentur (Sap. ix, 15); sed nee tale primitus conditum atque in paradiso constitutum, nec tale semper futurum, sed in. corruptione atque immortalitate mutandum, et nunc jam esse incipere templum Dei, conjugali, vel viduali, vcl etiam-virginali pudicitia decoratum: quando e'si caro concupiscit adversus spiritum, sic tamen spiritus concupiscit adversus carnem (Galat. v, 17), tit nec ipsius corporis membra exhibeat iniquitatis' arma peccato (Rom. VI, 13).
18. Sed audi qnod ad rem praesentem spectat, quid de peccato priini hominis ad nos eliam pertinente dicat istc sanctus sine ulla ambiguitate Basilius. Quod etsi reperi interpretatum, tamen propter diligentiorem veri fidem, verbum e verbo malui transferre de græco In sermone de Jejunio: < Jejunium, » inquit. < in paradiso lege constitutum est, Primnm enim mandatum accepit Adam : A ligno sciendi, bonum et malum non manducabitis (Gen. II, 17). Son manducabitis autem I, jejunium est, et legis constitutionis initium. Si jejunasset a ligno Eva, non isto indigercmus jejunio. Non enim opus habent valentes medico, sed male habentes (Matth. IX, 12). Ægrotavimus per peccatum, sanemur per poenitentiam. Poenitentia veru sine jejunio vacua est. Maledicta terra spinas et tribu- loa pariet (Gen. III, 17, 18). Contristari ordinatus es, numquid deliciari ? » Et paulo post in eodem sermone, idem ipse : < Quia non jejunavimus, » inquit, < decidimus de paradiso. Jejunemus ergo, ut ad eunt redcamus » (Serm. 1). Hæc atque hujusmodi alia sancii Basilii si legisses, vel si lecta fideliter considerare voluisses, nunqnam profecto de litteris ejus ad offundendas nebulas ignorantibus, ca quæ nihil ad quæstionem quæ inter nos vertitur pertinent, in his tuis libris nescio qua mente posuisses. Audis quod isto non indigeremus jejunio, si homo jejunii legem non fuisset in paradisi folicitate transgressus; et negas peccato illorum hominum obnoxios caeteros nasci. Audis adjunctum, < Non enim sani indigent medico; > et negas nos sanitatem , in qua creati sumns, peccato illorum hominum perdidisse? Audis sententiam, quae prolata est in primum hominem peccatorem, Spinas et tribulos terra pariet tibi, ad nos etiam pertinere; et negas obnoxios esse peccato, quos eidem cernis obnoxios esse sententiae? Audis ad paradisum nos, unde decidimus, redire debere; et negas ad nos eorum peccatum, qui soli .unc homines in paradiso fuerant, in quibus et nos fuimus, pertinere?
19. Quid hinc plura ? Vide jam utrum sufficiant tibi ex Orientis parLibns duo isti tam insignes viri, ct tam clara præditi sanctitate, et, sicut fertur, etiam carne germani (a). Sed dic non sufficere. Habemus alios orientales episcopos quatuordecim, Eulogium, Joannem, Ammonianum I, Porphyrium, Eutonium, Porphyrium, Fidum, Zoninum', Zuboennum 5, Nymphidium6, Chromatium 7, Jovinum , Eleutherium , Clematium, quos uno loco simul inventos in istum consessum introducere valeamus; illos ipsos qui Pelagio judices prasederunt, eumque ut homines, nullo ex altera parte urgente adversario putantes catholicum, tanquam catholicum pronuntiarunt. Nisi enim in eorum conspectu audimque1 damnasset eos qui dicunt, « quod peccatum Ada? ipsum solum laeserit, et non genus humanum; et quod infantes nuper nati in eo statu sint, in quo Adam fuit ante peccatum; et infantes etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam; > nullo modo inde nisi damnatus exisset (a). Quid enim vobis prodest, quod nescio quas ansas atque uncos, arte nescio cujus perplexitatis inseritis, ne simplicia pateant, et clara luccant? Quis enim non videat, quomodo ista illi judices accipere potuerunt, scilicet secundum catholicam fidem, quæ nbique parvulos exorcizando et exsufflando de potestate cruit tenebra- - rum ; non sicut exponuntur, vel potius componuntur a vobis? Et tamen dicere potuistis, < Adæ peccatum uon propagatione, sed imitatione læsisse genus humanum ; et infantes nuper natos non in co statu esse, in quo fuit Adam ante peccatum, quod ille præcepti capax fuerit, isti adhuc non sint. > IIi! ncbulis illud judicium se putat illusisse Pelagius, vosque ad hoc nefas toto capite annuitis I, et tot ab illo episcopos irrisos esse ridetis. Sed numquid, « infantes etiamsi Don baptizentur, habere vitam aeternam, > ulla callidilate in aliud detorquere, vel ullis foliis ficulneis operire potuistis? Eos enim qui hoc dicunt, non po. tuit apud catholicos judices nisi damnare Pelagius : et quod sentiebat, damnavit coram bominibus, damnarimetuensabhominibus. Namsi hoc non sentitis, nobis utique consentitis. Sed quia nobis non consentitis, illud sine dubitatione sentitis. Ac per hoc orientales vos judices damnant *, a quibus Pelagius damnari timens, eos qui sentiunt ista damnavit, cum eis quos damnavit profecto damnandus, quia id quod negavit ore, corde servavit. Nam quod verbis ejus anathematur, in litteris ejus invenitur. Sed nunc cum illo non ago : tu quid dicis, cum quo mihi nunc res est ? Ecce adsunt tot judices orientales: leguntur gesta ecclesiastica, quæ apud eos sunt habita. Legitur objectum esse Pelagio, « quod dicat infantes etiam non baptizatos habere vitam aeternam. > Lcgitur Pelagius eos damnasse, qui hoc dicunt : necne enim illos judices aliter potuisset evadere. Nunc ipse quid dicjs? Habebunt vitam æternam parvuli, etiamsi non baptizati ex hac viia emigraverint, an non habebunt ? Si dixeris, Habebunt: Pelagii tui te verba damnabunt, et illi omnes a quibus timuit ipse damnari. Si autem dixeris, Non habebunt : quæro qua causa innocens imago Dei vitæ k privatione punietur, si nullum peccatum ex humapa propagatione contrahitur. Si vero contrahitur, cur Manichaei dicuntur, qui hoe sentiunt, a quibus Pelagius damnatus fuisset, nisi hoc se sentire finxisset?
20. Tu interim trabes in conspectu, non sohnn Occidentis, verum etiam Oricntis episcopos. Nam qui nobis dcessc videbantur, plures Orientis invenimus. Omnes uno eodemque modo credunt, per unum hominem peccatum intrasse in mundum, ea. per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12) : qui modus hic est, ut peccato illius unius hominis primi omnes nasci credantur obnoxii. Si hoc qui dicit, Manichaeus nbs te dicitur1; istos aspice, istis erubcsce2, istis parce, vel tibi potius, ne rector et habitator' illorum tibi forte non parcat. Si autem istos Manichæos esse non dicis, ner; me poteris inenire cur dicas. Neque enim me ob aliud hoc esse dicis, nisi quia de peccato primi hominis, cui omnes carnalis nativitas obligavit, nec indo qucmquam nisi spiritualis nativitas solvit, quod credunt credo, quod tenent teneo, quod docent doceo, qnod prædicant prædico. Istis ccde, et non no cædes4 : acquiesce istis, et quiesces a me. Postremo. si niihi per ens fieri non vis amicus, saltem peto, ne pop me illorum efficiaris inimicus. Sed quomodo non eAficieris, si in isto errore permanseris? Quanto crgo inclios, ut his accedas, nb illo recedes 5. Tantumne apud tc possunt Pelagius et Cœlestius, ut a solis ortu usque ad occasum tot ac tantos catholicæ fidei doctores et defensores, antiquos et nostræ aetati contiguos, dormicntes et manentes, non solum deserere. vcrum etiam Manichaeos audcas appellare? Miror si hoc aliquando ex tuo poterit ore procedere, quod te tamcn clamare pravitas tui compellit erroris, Sed mirum si in fncic hominis tantum intervallum cst inter frou tem et linguain, ut in hac causa frons nou comprimat linguam.
CAPUT VI.—21. Sed quid mussitcs, novi. Uia jam, dic, audiamus. In extremo tui nperis de quo nunc agimus, id est, in quarti libri parte novissima, « Sanctus Joannes, > inquis, « Constantinopolitanus negat esse in parvulis originale peccatum. In ea quippe homilia, quam de baptizatis habuit : Benedictus, inquit, Pens qni fecit mirabilia solus, qui fecit universa, et convertit universa, Ecce libertatis sere- nitate perfruuntur qui tenebantur paulo ante captivi, ct cives Ecclesiæ sunt qui fuerunt in peregrinationis errore. et justitiæ iu sorte versantur qui fucrunt in Confusione peccati. Non enim tantum sunt liberi, sed et sancli: non tantum sancti, sea et justi : non solum justi, sed et filii : non solum filii, sed et, hæ redes : non solum haeredes, sed et fratres Chi isti : nec tantum fratres Christi, sed et cohxredes: non solum cohæredes, sed et membra : non tantum membra, sed et templum : non tantum teinplum, sed et organa Spiritus. Vides quot sunt Baptismalis largitates : et nonnulli deputant coelestem gratiam in pec catorum tantum remissione cor'sistere : nos autem honores computavimus decem. Hac de causa etiam infantes baptizamus; cum non sint coinquinali peccato, ut cis' addatur sanctitas, justitia, adoptio, haereditas, fraternitas Christi, ut ejus membra sint » (Homlia ad Neuphytos).
Ii. Itane ista verba sancti Joannis episcopi audes tanquam e contrario tot taliumque sententiis collegarum ejus opponere, cumque ab illorum concordissima societate sejungere, et eis adversarium constituere ? Absit, absit hoc nidum de tanto viro credere aut dicere. Absit, inquam, ut Constantinopolitanus Joannes, de Baptismate parvulorum, eorumque a paterno chirographo liberatione 2 per Christum , tot ac tantis coepiscopis suis, maximeque Romano Innocentio, Carthaginensi Cypriano, Cappadoci Basilio, Nazianzeno Gregorio 2 ,Gallo Hilario, Mediolanensi resistat Ambrosio. Alia sunt, ill quibus inter se aliquando eliam doctissini atque optimi regulae catholicæ defensores, salva fidei compage non consonant, et alius alio de una re melius aliquid dicit et verius. Hoc autem undc nunc aglmus, ad ipsa fidei pertinet fundamenta. Quisquis in christiana fide vult labefactare quod scriptum est, Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum : sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. xv, 21, 22); totum quod in Christum credimus auferre molitur. Omnino et parvulorum salvator est Chrislus; omnino, nisi ab illo redimantur, peribunt, quoniam sine carne ejus et sanguine vitam babere non possunt. Hoc sensit, boc credidit, hoc didicit, hoc docuit et Joannes. Sed tu ejus verba in vestrum dogma convertis. Peccaiadixit parvulos non habere, sed propria. Unde illos innocentes merito nuncupamus, secundum id quod ait Apostolus, nondum natos nihil egisse boni sive mali (Rom. IX, 11) : non secundum id quod ait, Pcr unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi ( Id. v, 19). Poterat etiam noster Cyprianus hoc dicere de parvulis quod Joannes : quandoquidem ait, cquod infans natus nihil peccaverit, et quod ei remittantur non propria, sed aliena peccata > ( Epist. 64, ad Fidum). Comparans ergo eos Joannes majoribus, quorum propria peccata dimittuntur in Baptismo, dixit illus « non habere peccata; » non sicut verba ejus ipse posuisti, < non coinquinatos esse peccato, > dum vis utique intelligi, non eos peccato primi hominis inquinatos. Verum hoc non libi tribuerim, sed interpreti : quanquam in aliis codicibus eamdem interpretationem habentibus, non c peccato, sed « peccatis » legatur. Unde miror si non aliquis ex numero vestro singularem maluit numerum scribere, ut illud acciperetur unum, unde dicit Apostolus, Nam juditium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem fx multis delictis in justificationem ( Rom. v, 46). Ibi quippe unum, non nisi 1 dcliclum vult intelligi; quo nolentes credi parvulos inquinatos, non eos peccata non habere, quod ait Joannes, ne intelligerentur propria ; vel peccatis, sicut babet in aliis codicibus eadem interpretatio, sed < peccato non inquinatos » dicere maluistis, ut unum primi hominis peccatum veniret iu mentem. Sed suspicionibus non agamus, et hic vcl scriptoris error, vel varietas putetur interpretis. Ego ipsa verba græca quae a Joanne dicta sunt ponam, « Διά τοῡτο xαὶ l'ei παιδία βαπτίζομεν xαίτοι άμαρτήματα ούx ἒχοντα : » quod est latine, c Ideo et infantes baptizamus. quamvis peccata non habentes. » Vides certe non ab co dictum esse « parvulos non coinquinatos osse peccato, sive «peccatis;» sed, . non habere peccata: i intellige propria, et nulla contentio est. At inquies, Cur non ipse addidit, propria? Cur, putamus, nisi quia disputans in catholica Ecclesia, non sc alitcr intelligi arbitrabatur, tali quæstione nullius pulsabatur9, vobis nondum litigantibus securius loqucbatur?
23. Nam vis audire quid etiam ipse de hac re apertissirue dixerit? Ecce etiam ipsum numero illi adjungo sanctorum2. Ecce inter meos testes, vel inter nostros constituo judices, quem putasti patronum tuum. Ecce et ipsum dicturus es Manichæum. Ingredere, sancte Joannes, ingredere, ct conside cum fratribus tuis, a quibus te nulla ratio et nulla leontio separavit4. Opus est et tUra, et maxime tua sententia : quoniam in tuis litteris ite juvenis invenisso se putat, undo tot tantorumque coepiscoporum tuorum se arbitratur percellere et evacuare sententias. Quod si vere tale aliquid invenisset. ct quod ipse sentit. te sentire claruisset; nunquam te unum, pace tua dixerim, tot et talibus preferre in ea causa possemus, de qua nunquam fides christiana et Ecclesia catholica variavit. Sed absit ut tu aliud saperes, et in ca lam præcipuus emineres. Dic ergo et tu aliquid, unde iste juvenis confundatuf et revereatur, quia' quærit maculam meam; et ignosce mihi, quia cum illi de hac re quid sentias demonstravero, quaesiturus est et tuam. Dicit enim sensum esse Manichæum, credere parvulos indigentes esse Christi liberatoris auxilio, ut a damnatione liberentur, qua• ex peccato primi hominis obligati sunt. Ac per hoc cum te hoc sentire cognoverit, aut ipse se corriget ab errore Pelagii, aut et tibi crimen objiciet Manichæi. Sed ut conferamus ei verum beneficium, falsum ejus non curemus opprobrium.
24. Audi jam, Juliane, quid etiam Joannes cum cæteris catholicis doctoribus dicat. Ad Olympiam scribens : . Quando enim Adam peccavit, > inquit, < illud grande peccatum, et omne genus hominum in commune damnavit, de mærore paenas luebat, > hem de resuscitatione Lazari: < Flebat Chrisjus, i inquit, < cur usque ad hoc mortalitas deliquisset, ut excussa de perennitatibus inferos adamaret. Flebat Christus, quod cos qui immortales esse poterant, diabolus fecit esse mortales (Homilia de Lazaro resuscitato). Quid dici posset expressius ? Quid ad ista respondes ? Si Adam grandi peccato suo omne genus humanum in commune damnavit, numquid nisi damnatus parvulus nascitur? Et per quem, nisi per Christum, ab ista damnatione liberatur? Si et in Lazaro dicitur excussa de perennitalibus mortalitas inferos adamasse; quis mortalium non ad istam culpam casumque pertineat, quo cecidit primus homo de viae perennitate, quam si non peccaret acceperat? Si diabolus omnes qui iminortales esse poterant, fecit esse mortales; unde etiam parvuli moriuntur, si obnoxii peccato primi illius hominis non sunt? Numquid ergo, nisi per eum in quo omnes vivificabuntur, etiam parvuli de regno mortis cruuntur?
25. Tractat idem Joannes in sermone quodam hujusmodi quaestionem, cur bestiæ vet lædant homines, vel interimant, cum sententia Domini manifesta sil, qua cas homini subdidit, ut earum habeat potestatem (Gen. I, 28). Quam quæstionem sic solvit, ut dicat, ante peccatum omnes bestias homini fuisse subjectas; quod autem nunc hominibus nocent, pœnam primi esse peccati. Prolixa tractatio est, ideo huic operi non a me inseritur: sed aliquid lamcn inde oportet ut ponam. < Timemus, i inquit, < bestias, et pavimus: non contradico. Et a principatu decidimus: et hoc dico ipse etiam. Sed non hoc ostendit legem Dei esse mendacem : ab initio enim non ita res crant dispositae; sed timebant, et tremebant, et subjiciebantur domino. Et quoniam a fiducia decidimus, profecto ct ab honore. Unde hoc manifestum est? Adduxit bestias ad Adam, videre quid eas vocaret, et nun resiluit Adam tanquam timens. > Et paulo post: < Hoc unum, I inquit, < signum , quod non fuerint homini ab initio terribiles bestiæ secundum aliud isto manifestius, quoe fuit ad mulierem per serpentcm disputatio. Si eniin essent terribiles hominibus besitiæ, non utique mulier viso serpente mansisset; non accepisset consilium, non ei cum tanta sermocinaretur fiducia, sed statim ad ipsum et expavisset et resiluisset aspectum : nunc autem et disputat, et non timet. Nondum enin erat timor iste : sed quia peccatum ingressum cst, ablata sun! ca quae honoris ,erant. » Itemque post paululum : « Quanuliu quidem, » inquit, < habebat ad Dcum fiduciam, terribilis bestiis ciat; sed quia offendit, extremos etiam conservorum suorum jam pavet. Quod si hoc non est, » inquit; < tu mihi ostende , ante peccatum quod terribiles erant hominibus bestiæ : sed non habebis. Si autem post tanta ingressus est timor; ct hoc tutelæ Domini est '. Si cnim mandato quod datum est, moto ab homine et soluto, honor qui ei datus erat a Deo , mansisset immobilis, non facile resurrexisset » (Homilia 9 in Genesim). Nempe manifestum est, sanctum Joannem hac disputatione monstrasse, illud quod per unum hominem I ingressum est, commune omnibus factum esse peccatum, quandoquidcm omnibus terror communis est bestiarum : quæ utique nec infan tibus parcunt; quos profecto, secundum istum tractatum Joannis, nullo modo læderent, sive terrerent , nisi essent veteris illius peccati obligatione constricti.
26. Dic, Juliane, dic etiam istum quid enim jan dubitas dicere? ) Manichæum , qui tantam naturæ, cujus innocentiam defenditis, fecit injuriam, et propagationem damnationis asseruit. Imo vero cohibe to ipsum, si quid tibi est sanabilis mentis, et corrige; ct aliquando intellige, quomodo potuerit dicere Joan nes, parvulos non babere peccata; non quod peccato pi imorum hominum non teneantur obstricti, sed quod sua nulla commiserint. Et hoc quidem iit cadem ipsa homilia, si totam legisses, invenire potuisti : aut si legisti, nescio quemadmodum te potuit præterire : aut si præterire non potuit, miror cur te non correxeril; si tamen aliquid apud te valet Joannis auctoritas. Aut si illo sermone perlecto, eoque loco ejus quem commemoraturus sum, cognito atque perspecto, in opinione tua manendum putasti; utquid inde verba quaelibet inscruisti operi tuo? An forte ut nos totum legere 2 commoneres, ct invenire unde tuas deprehenderemus et convinceremus insidias? Quid enim aperlius, quam id quod ibi dixit, < Venit semel Christus, et paternis nos cautionibus invenit astrictos, quas conscripsit Adam. Ille initium obligationis ostendit, peccatis nostris fenus accrevit » (Homilia ad Neophytos )? Audisne hominem in fide catholica et eruditum et erudientem, distinguentem debitum paterni chirographi, quod hæreditarium nobis inhæsit, ab eis debilis, quorum per nostra peccata fenus accrevit? Audis quid parvulis in Baptismo relaxetur, qui nondum propria debita contraxerunt, ner tamen a paterno chirographo immunes esse potuerunt? Verba quippe ejus non interpretata sic lcgunlur in græco : < Epxε ται ἂπαξ ό Χριστὸς, εὒρεν ήμὢν χειρόγραϕον πατρὠον, S τι ἒγραϕεν o Áόάμ. Éxεἲνος, τήν ἀρχήν εἰσήγαγεν τοὒ χρείους ήμεἲς τόν δανεισμόν ηύξήσαμεν ταἲς, μεταγενεσέραις άματἰαις. » Quæ verbum e verbo 3 interpretata sic sc habent: < Venit semel Christus, invenit nostrum chirographum paternum, quod scripsil Adam. Ille initium induxitdebiti, nos fenus auximus posterioribus peccatis. » Numquid contentus fuit dicere, < paternum chirographum; » nisi adderet, < nostrum? » Ut scirenius, antequam fenus peccatis nostris posterioribus augcremus, jam illius chirographi paterni ad nos de.. bitum pertinere.
27. Lege etiam quemadmodum exponat idem ipse vir sanctus eumdem ipsum Apostoli locum, uhi scriptum est, Per unum hominem peccatum intravit vi- mundum. Ibi enim luce clarius in hujus fidei catholicæ veritate versatur. Quod totum quia longum est laic operi intexere, pauca inde contingam. i Manifestum, > inquit, < quoniam non ipsum peccatum, quod ex legis transgressione, sed illud peccatum quod ex Ad:c inobedientia, hoc crat quod omnia contaminavit. > Et paulo post : < Regnavit, > inquit, < mors ab Adam usque ad Moysen, et in cos qui non peccaverunt. Quomodo regnavit ? In similitudine transgressionis Adæ, qui ut fornta futUri. Propterea et forma cst Christi Adam. Quomodo forma est, aiunt? Quoniam sicut ille ex semetipso nascentibus, quamvis non manducaverint de ligno, factus est caUsa mortis, qUæ per cibum inducta est : ita et Christus iis qui ex ipso sunt, tametsi nihil juste egerint, factus est provisor justitiæ, quam per crucem nobis omnibus condonavit. > Alio loco in eodem sermone : < Ut cum tibi dixerit Judæus, > inquit, < quomodo unius virtute Christi mundus salvatus est? possis ei dicere, Quemadmodum uno inobediente Adam mundus damnatus est. Quanquam non sint æqualia gratia ntque peccatutn, neque paria sint mors atque vita, non æqualis Deus ac diabolus. > hem post paululum: i Sed non quemadmodum delictum, > inquit, < ita et gratia. Si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in multos abundavit. Quod enim dicit, > inquit, < hujusmodi est : Si peccatum valuit, et peccatum unius hominis; gratia, et Dei gratia, et noh solum Patris, sed etiam Filii, quemadmodum noti amplius prævalebit? Multo enim hoc rationabilius. Nam adiuti pro alio damnari, non valde videtur habere rationem : alium autem pro alio salvari, et decentius magis et rationabilius apparet. Si igitur illud factum est, multo magis hoc. > Itemque alibi in consequentibus: < Judicium, > inquit, i ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem » (Rom. v, 12-16). < Noc idem est, I inquit, « quod dicitur, quoniam quidem mortem et damnationem potuit peccatum inducere, gratia autem non unum illud tantummodo interfecit poccatum , sed etiam post illud introeuntia peccata. > Et paulo post de hoc ipso: < Quoniam 1 ergo, > inquit, i plura in- troducta sunt bona, et non solum illud interfectum est peccatum, sed eliam omnia reliqua, ostendit dicens : Gratia autem ex multis delictis in justificationem. > Et post paululum alt: t Primo enim dixit quoniam si Minius peccatum interfecit omnes, multo magis et unius gratia poterit salVare. Post hæc autem ostendit, > inquit, < quoniam nOn illud solum interfectum est peccatum per gratiam, sed eUam omnia reliqua: et non solum peccata interfecta sunt, sed etiam et tributa justitia est. Et non tantum solum profuit Chri. Itus, quantum nocuit Adam, sed multo amplius atque magisf. > Post haec in eodem cum de Baptismo egeret, interposuit verba Apostoli dicentis : < An ignoratis , inquit , fratres , quomani quicumque in ChristO baptizati sumus, in morte I ipsius baptizati sumus? Consepulli ergo sumus illi per Baptismum in morte. Quid est, in morte illius baptizati sumus? Ulct ipsi moriamur sicut ct ille. Crux enim est Baptisma. Quod ergo crux Christo et sepulcrum, hoc nobis Baptisma factum est; tametsi non in eisdem ipsis. Ipse namque carne ct mortuus est et sepultus : nos autem peccato in utroque. Quapropter non dixit, Complantati morti; sed, similitudini mortis (Rom. v, 3-5). Mors nanlque et hoc ct illud, sed non eidem ipsi subjacet : sed hæc quidem carnis Christi, nostra autem peccati. Quemadmodum ergo illa vera, ct hæc > (Homilia 10 in Epist. ad Romanos).
is. Numquid dubitare jam poteris sanctum Joannem tam longe esse a sensu vestro, quam non recedit a sensu catholico ? Numquid in ejus disputatione, qua exponit Apostoli locum laic quxslioni quae inter nos vertitur pernecessarium, ubi scriptum est, Per - unum hominem peccatum intravit in mundum, et cætera quæ connexa sunt, alicubi redolet I quod vos dicitis, propter imitationem hoc esse dictum, non propter carnalem nativitatem? Nonne illo uno peccato contaminata dicit esse omnia, et sic illud distin-. guit a cæteris postea commissis introductisque peccatis, quæ vos dicitis ad imitationem, non ad propaginem pertinere, ut non illa tantum, sed et hoc et illa per gratiam Christi dicat interfici 3? Nonne de Baptismate ApOstoli verba, ubi ait, Quicumque baptizati , sumus in Christo, in morte illius baptizati sumus; bic exponit, ut dicat ita eum peccato mori, qui baptiza- tur in Christo, sicut carne 4 est mortuus Christus; quia in morte Christi baptizari nihil est aliud quam peccato mori? Cui ergo peccato parvulus moritur, si originalc non traxit? An forte non in morte Christi parvuli baptizantur? cUm Apostolus non dixerit, Qui- dani; scd, Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus. An quando baptizautur Baptismate christiano, dicturi estis quod non baptizentur in Christo; ne vos episcopus Joannes sua definitione suffocet, qui dicit hoc esse Bapli mum eis qui baptizantur in Christo, quod crux ct sepulcrum fuit Christo, ut quemadmodum ille mortuus est carne, sic et istos intelligamus mortuos esse peccato ? Ecce cui viro, quam magno christianæ fidei atque hujus catholici doglnatis defensori, voluisti vestrum dogma supponere, quasi dixerit, « parvulos prinii hominis non inquinatos esse peccato; > cum dixerit, < cos non habere peccata : > quæ non eum intelligi nisi propria voluisse, ejus tam multa testimonia tamque manifesta declarant.
CAPUT VII.—29. Quid te igitur adjuvit, quod Joannis Constantinopolitani, tanquam tibi suffragaretur, testimonium posuisti? An ut unum verbum quasi ab eo prætermissum, velut acuta calliditate captares, et tot verborum ejus quibus obruereris, lam ingentem tibi aggerem commoveres ? in tantum improvidas et m- cautus, ut nec in ipsa homilia, ubi vix unum de quo male intellecto decepti deciperetis , testimonium reperire potuisti 1, adverteres sanctum Joannem Constantinopolitanum satis evidenter expressisse, omnes homines exceptis debitis propriis paterni esse chirographi debitores. Et tamen posteaquam verba ejus interposuisti, quibus intentionem tuam putasti aliquid adjuvari, sequeris et dicis : < Cum igitur liquido clareat hanc sanam et veram esse sententiam, quam primo loco ratio, deindc Scripturarum munivit auctoritas, et quam sanctorum virorum semper cclebravit eruditio, qui tamen veritati auctoritatem non suo tribuere consensu, sed testimonium et gloriam de ejus suscepere, consortio, nullum prudentum conturbet conspiratio perditorum. > Hæc verba tua quo proficiunt, nisi ut appareat, vel quomodo de hac causa scire neglexeris cathol'reorum sententias sermonesque doctorum; vel si eos nosse curasti, qua fraude coneris Circumvenire nescientes? Nam de ratione et de sanctarum Scripturarum auctoritate ut nunc interim taceam; hanccine sententiam, qua negatis peccato primi hominis obnoxios parvulos nasci, sanctorum virorum semper celebravit eruditio ? Non hoc Istis tot tantorunique sanctorum et eruditorum, quæ commemoravi, testimoniis iudicatur: imo e contrario puto quod jam videas, quantum te opinio ista fcfellerit; si tamen non dolo agis atque id anto jam noveras. Sed ut melius de te credam ; si nunc primum ista cognoscis, si de peccato primi hominis, quod eo sint obligati, qui carnaliter generantur infantes, nec eo nisi spirituali rcgencrationc solvuntur, nunc primum perspicis hoc didicisse et docuisse tot sanctos, quod et nos didicimus et docemus: muta jam istam mentem, obliviscera hujus erroris, et propemodum furoris, quo in tot ac tales patres Manichæum jacularis opprobrium. Si ne. sciens hoc fecisti, cur non miseram respuis itnperitiam ? si sciens, cur non sacrilegam deponis audaciam?
30. Convinceris undique : luce clariora sunt testimonia tanta sanctorum. In quorum conventum te introduxerim conspice. Hic est Mediolanensis Ambrosius, quem magister tuus Pelagius tanta praedicatione laudavit, ut diceret, < in libris ejus præcipue tidem lucerc Romanam, qui I scriptorum inter Latinos flos quidam speciosus enituit, ita ut ejus fidem et purissinium in Scripturis sensum reprehendere nec inimicns audcret. » Hic est et Constantinopolitanus Joannes, quetn tu in numero eruditorum ac sanctorum excellentissimum in hac ipsa tua, cui respondeo, disputatione posuisti. Hie est Basilius, cujus te verbis ad id quod nunc agitur non pertinentibus, putasti aliquid adjuvari. Iiic sunt et cæteri, quorum te movere debeat tanta consensio. Non est ista, sicut stilo maledico scribis, « conspiratio perditoruln. > In Ecclesia catholica doctrinae sanæ studiis claruerunt; spiritualibus armis muniti ct accincti strenua contra hæreticos bella gesserunt; perfuncti 1 fideliter suæ dispensationis laboribus in pacis gremio dormierunt. i Unum » dicis < egressum, > me ipsum significans, < qui in se summam praelii sitam optat intelligi (a). i Ecce non ego unus, sed tot ac tanti sancti eruditique doctores, tibi pro me vel metum, proque omnium nostrum et tua ipsius, si sapis, salute respondent.
51. Non tibi, sicut calumniaris, < solum populi murmur opponimus : > quanquam et ipse populus adversus vos propterea murmuret, quia non est talis quaestio I, quoe possit etiam cognitionem fugere popularem. Diviles et pauperes, excelsi atque infimi, docti et indocti, inares et feminæ noverunt quid cuique ætati in Baptismate remittatur. Unde etiam matres quotidie toto orbe terrarum non ad Christum tantum, id est, ad unctum; sed ad Christum Jesum, id est, etiam Salvatorem cum parvulis currunt. Sed ecce, qno te introduxi, conventus sanctorum istorum non est multitudo popularis: non solum filii, sed et patres Ecclesix sunt. Ex illo numero sunt, de quibus prædictum est, Pro patribus tuis nali sunt libi filii; constitues eos principes super omnem terram (Paal. XLIV, 17). Ex qua filii generati 3 sunt, ut haec discerent; ejus patres facti sunt, ut docerent.
32. Quid est quod vos gaudere jactas, quod ita veritas, quam tu errorem putas, vel putari cupis, < de tanta multitudine assertorem non. potest invenire! > Quasi parva sit ejus assertio , quod in hoc fidei firmissimo et antiquissimo fundamento ipsa toto orbo diffusa non a se discrepat multitudo. Si autem assertores eos flagitas, quoram aliquid etiam litterarum in veniri potest, illustrisque doctrina est; en adest assertorum ejus memorabilis ct venerabilis, consessus atque consensus. Sanctus Irenæus. dicit, antiquam serpentis plagam fide Christi et cruce sanari, et quod protoplasti peccato ruimus tanquam vinculis alligati. Sanctus Cyprianus dicit, perire parvulum, nisi fuerit baptizatus, quamvis ei non propria dimittantur, sed aliena peccata. Sanctus Reticius dicit, vetcris hominis, quo per lavacrum regenerationis exuimur, non tantum vetera, sed ingenita esse peccata. Sanctus Olympius dicit, vilium de protoplasto iit germine sparsum, ut peccatum cum homine nascc. retur. Sanctus Hilarius dicit, ex pccoato essc omnem carnem, praeter illius, qui venit in similitudine caruis peccati sine peccato. Dicit, sub peccati origine et sub peccati leae natum esse, eujus vox est, Ego in iniquitatibus conceptus sum (Psal. L,7). Sanctus Ambrosius dicit, eos qui baptizati fueriut parvulos in priniordia natura suce a malitia reformari. Dicit, solum ex natis de femina sanctum Dominum Jesum, nulla terrenæ contagia corruptelæ immaculati partus novitate scnsissc. Dicit, quod in Adam omnes morimur, quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, ct iIlius culpa mors omnium est. Dicit, quod in cjus vulnere omne penus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens vulnera ejus acerba curasset. Dicit, fuisse Adam, et in illo fuisse omnes; perisse Adam, et in illo perisse omnes. Dicit, nos contagio maculari antequam nascimur, nee humanum conceptum esse iniquitatis exsortem, quia concipinrur, inquit, in peccato parentum, et in delictis corum nascimur ; sed et ipse partus habet contagia sua, nee unum tantummodo habet ipsa natura contagium. Dicit, diabolum feneratorem, a quo Eva maculata obnoxix successionis usuris omne genus defeneravit humanum. Dicit, a diabolo Evam deceptam, ut supplantaret virum, obligaret hæreditatem Dicit, Adam ita morsu vitiatum esse serpentis, ut omnes illo vulnere claudicemus. Dicit, per corporum viri et reminæ commixtionem neminem expertem esse delicti; qui autem expers delicti est, id est Dominus Christus, etiam hujusmodi esse conceptionis expertem. Dicit tibi sanctus Innocentius, lavacro regenerationis praeteritum vitium omne purgari, quod per illum accidit, qui libero arbitrio cadens , in profunda demersus est. Dicit, nisi manducaverint carnem Domini, et sanguinem biberint, vitam parvulos habere non posse. Sanctus Gregorius dicit, melius fuisse non excidere a I!- Ino vitæ gestu amarissimo peccati, sed cmendari nos debere post lapsum. Dicit, nos ex bon s ad tristia devolutos, et vult a tristibus ad meliora reparari; ut quos gustus ligni vetiti condemnavit, Christi crux gratia largiore justificet. Dicit, venerandam esse nativitatem, per quam terrenae nativitatis vinculis liberamur. Dicit, regeneratione ex aqua et spiritu purgari maculas primæ nativitatis, per quas in iniquitatibus concipimur. Dicit tibi sanctws Basilius, nos aegritudinem contraxisse peccati, quoniam Eva noluit a li- Ino prohibito jejunare. Dicit postremo, nos de paradiso dccidisse, quia non jejunavimus, atque ut illo redeamus, præcipit jejunemus. Dicunt tibi ore uno tot sancti episcopi, Eulogius, Joannes, Ammonianus, Porphyrius, Eutonins, Porphyrius alius 4, Fidus, Zoninus, Zoboennus, Nymphidius, Chromatius, Jovinus, Eleutherius, Clematius : Nos Pelagium non absolvimus, nisi quia damnavit eos qni dicunt parvulos etiamsi non baptizentur habere vitam aeternam. Jam tu responde, utrum Deus justus nulli obnoxiam peccato imaginem suam privare vita possit æterna.
33. Postremo sanctus episcopus Joannes dicit, quem tu honorabiliter commemorasti, quem tu sicut sanctum eruditumque laudasti, quem tu testimonium et gloriam de consortio veritatis suscepisse dixisti: etium ipse dicit, Adam sic peccasse illud grande peccatum, ut omne genus humanum in commune damnaret. Dicit, in Lazari morte ideo flevisse Christum, quia de perennitatibus excussa mortalitas inferos adamavit; et quia eos qui immortales esse poterant, diabolus fecit esse mortales. Dicit, aute peccatum boniinis omni modo bestias homini fuisse subjectas; posteaquam vero peccatum iilud intravit, cœpisse a nobis bestias formidari: usque adeo peccatum illud primi hominis intelligi voluit ad omnes homines pertinere; ubi quts non videat esse consequens, ut nulla bestiarum parvulos laederet, nisi et ipsos illius peccati vinculo nativitas carnalis obstringeret ? Dicit in eodem sermone, ex quo tu incautis 1 obrepere voluisti, quod nos Christus invenerit, et paterno chirographo nostro quod scripsit Adam, et posterioribus propriis debitis obligatos. Exponit Apostoli locum in quo tota ista causa consistit, Obi scriptum est, Per unum hominem peccatum intravit in mundum ( Rom. v, 12), et caetera huic sententiæ cohaerentia. Nec in tam prolixa sua disputatione quod dicitis dicit, non propagatione generis hoc peccatum in omnes homines, sed imitatione transisse : imo e contrario quam se res aliter habeat a coepiscoporum suorum sententiis non dissentiendo demonstrat. Dicit cnim , omnia peccato priini hominis esse contaminata : et ne hoc non generatione carnali, sed imitatione moraLi I factum putetur; dicit, Adam propterea dictum formam futuri, quia sicut ille ex semetipso nascentibus, quamvis non manducaverint de ligno , factus est causa mortis, quæ per cibum inducta cst; ita et Christus iis qui ex ipso suut, tametsi nihil juste egerint, factus est provisor justitiæ, quam per crucem omnibus condonavit. Dicit, Jud.eum negantem virtute unius Christi mundum posse salvari, de ipsius priini bomiuis peccato rcfutaudum, quo uno inobediente damnatus est mundus. Dicit, non valde videri habere rationem, ut alius pro alio damnetur, et tamen factum esse per Adam : undo- magis persuadet esse credendum, quod decentius et rationabilius apparet, salvari alium pro alio; quod impletur in Christo. Quis autem-non videat, si peccatum primi hominis non propagatione, sed inita. tione per omnes homines pertransiit , neminem pro alio, sed suo damnari unumquemque peccato, quod non alius in eum generando transmisit, sed ipse imitando sua voluntate commisit? Dicit, per gratiam non illud unum tantummodo primi hominis, sed etiam post illud introeuntia interfecta esse peccata. Ubi satis utique distinguit peccata posteriora, quæ dici possunt imitatione commissa, ab illo uno quod propagalione pertransiit : et ostendit utraque interfecta esse per gratiam, ut secundum Apostoli intentionem plus appareat profuisse regeneratio, quam nocuerat gencratio. Sic enim exponit quod dictum est: Ei non sicut delictum, ita est et donum: nam judicium quidem ex uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis in justificationem (ld. v, 46). Qua sententia, imitatio illa vestra , quod est novitium Pelagiani erroris machinamentum, Paulo apostolo scribente, et Joanne episcopo exponente subvertitur. Dicit etiam de ipso Baptismo, exponens quod ait Apostolus , Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus (Id. VI , 3) , nihil esse aliud in morte Chribli baptizari, quam peccato mori, sicut ille mortuus est carne. Unde necesse est ut parvuli aut in Christo non 1 baptizentur, aut si baptizantur, in morte ejus baptizentur; ac sic peccato ipsi quoqne moriantur, et quia non habent proprium , ab alieni illius, id est, originalis, quod omnium commune factum est, contaminatione mundentur.
34. His tot ac tantis motibus virorum sanctorum doctorumque vallatus, adhuc causam nostram putabis nullum astertorem de tanta multitudine invenire potuisse? An tantam consensionem sacerdotum catholicorum, conspirationem dicturus es perditorum? Nec sanctum Hieronymum, quia presbyter fuit, contemnendum arbitreris , qui græco et latino, insuper et hebræo, eruditus eloquio, ex occidentali ad orientalem transiens Ecclesiam, in locis sanctis atque in Liueris sacris, usque ad decrepitam vixit aetatcm': omnesque vel pene omnes qui ante illum aliquid ex utraque parte orbis de doctrina ecclesiastica scripserant legit, nec aliam de hac re tenuit prompsitque sententiam. Qui cum exponeret Jonam prophetam, apertissime dixit, quod etiam parvuli peccato offendentis Adam tenerentur obnoxii (In cap. 3). Itane tuum sic amabis errorem, in quem juvenili confidentia et humano lapsu incautius decidisti, ut ab istis catholicæ unitatis et veritatis sacerdotibus, ex diversis orbis terrarum partibus tanta inter se fidei concordia congruentibus, in tam magna causa, ubi christianae rcligionis summa consistit, non solum dissentire, sed cos audeas Manichæos insuper nuncupare? Quod si non facis, nee mihi hoc jusic facis , quem cernis in eadam causa disputationibus meis, quibus adversus me ferociter irritaris, illorum sccutum fuisse vestigia. Si autem me solum tali aspergis opprobrio, non ob aliud, nisi qnia de peccato primi hominis quod sentiunt sentio, quod tcnent teneo, quod prædicant prædico ; quis te non videat in me apertum jactare convicium, de illis occultum quidcm, sed tamen simile habere judicium? Et tamen consideratis , ut alia taceam , vel Joannis episcopi verbis de nostro paterno chirographo quod scripsit Adam, quæ verba in eo sermone, unde quod vovoluisti protulisti, invenisse te credo; vel episcopi Ambrosii, quod de commixtione maris et feminae nullus potest expers esse peccati, quæ in meo libro legisti, sed in tuis attingere timuisti; etsi coram hominibus sit dura frons tua, erubescit coram Deo mens tua.
35. Ego quidem pro dilectione quæ mihi est erga te, quam Deo propitio qibuslibet conviciis absit ut de medullis mei cardis exstirpes, mallem, fili Juliane, ut juventute meliore atque fortiore te vinceres, et animositatem (quid aliud quam humanam?), qua cupis tuam, qualiscumque sit, quoniam tua jam facta est, praevalere sententiam, potentiore pictate superares: et sicut Polemo , luxuriæ coronis sensim capite detractis cisque abjectis, manum pallio subdidit , os et vultum formavit ad verecundiam, ad extremum totum se illi, ad qucm deridendum venerat, discipulum tradidit ; sic et tu loquentibus libi tut venerabilibus viris, maximeque episcopo Ambrosio in integritate catholicæ fidei cHam lui mali doctoris et deceptoris ore laudato , et episcopis Basilio et Joanne, qims tu quoque in sanctis eruditis 1 veridica attestatione posuisti, tanquam coronas ebriosorum abjiceres laudes Pelagianorum, quibus tanquam magnus eorum defensor extolleris ; ct stilum, ut mitius dixerim, contumeliosum, non tanquam pallio pudoris abscondercs, sed tanquam manu emendatiore confringeres ; tuumque pectus veritate complendum, non Platonico Xenocrati, sed istis sacerdotibus christianis, vel potius in eis ipsi Domino Christo, non velut qui nunc primum veneris , traderes, sed velut qui recesseras, redderes. Quod si tibi consilium meum displicet, age ut placet. Ego enim et si correctus fueris, qum I majora vota mea sunt, abundantius cumulatiusque gaudebo: et si, quod abominor, in hac pravitate permanseris, ex opprobriis tuis fructuosum habebo , et pro me coelestis mercedis augmentum, et de te misericordis doloris aculeum.
CAPUT VIII (a). — 36. Sed quoniam jam ostendi, quot et quales et quantos viros fidei catholicae defensores atque doctorcs falsos facias Manichæos ; audi jam parumper, inerudita temeritate quantum veros adjuves Manichæos. Hoc enim me secundo loco disputationis meae demonstraturum esse promisi. Manichaei, quod etiam te satis nosse indicasti, duas naturas, tinam boni, alteram mali, ex diversis atque inter se adversis coæternisque principiis, vanitate sacrilega . nefandi erroris inducunt. Contra quoa catholica fides, Dei tantummodo sine initio naturam praedicat, summi scilicet atque incommutabilis boni, hoc est, illius ineffabilis Trinitatis : a quo summo, ut dictum est, atque incommutabili bono universam conditam dicit esse creaturam, naturasque omnes bonas, quamvis impares Creatori, quia ex nihilo creatas, ideoque mutabiles : ita ut omnino nulla natura sit, quae non aut ipse sit, aut ab ipso facta sit; ut quantacumque aut qualiscumque natura sit, in quantum natura est, bonum sit.
37. Quærunt itaque a nobis, unde sit malum. Respondemus, Ex bono, sed non summo et incommutabili bono. Ex bonis igitur inferioribus atque mutabilibus orta sunt mala. Quae mala licet intelligamus non esse naturas, sed vitia naturarum : tamen simul intelligimus ea, nisi ex aliquibus et in aliquibus naturis esse non posse; nec aliquid esse malum, nisi a bonitate defectum. Sed cujus defectum, nisi alicnjus sine du - bitatione naturæ? Quia et ipsa voluntas mala, nonnisi alicujus volutas est profecto naturae. Et angelus quippe et homo naturae sunt. Non enim potest esse nullius voluniAS, quando est voluntas. Et tantum valent eædem voluntates, ut earum naturarum, quarum sunt, faciant qualitates. Namsi quaeratur, qualis sit angelus vel bomo malæ voluntatis : rectissime respondetur, Malus; magis accipiens qualitatis nomen ex voluntate mala, quam ex natura bona. Quoniam natura est ipsa substantia bonitatis et malitiæ capax: bonitatis capax est, participatione boni a quo facta est : malitiam vero capit non participatione maii, sed privatione bon!, id est, non cam miscetur naturæ quae aliquod malum est', quia nulla natura ill quantum natura est, malum est; sed cum deficit a natura quæ summum atque incommutabile est bonum ; propterea quia non de illa, sed de nihilo facta est. Alioquin nec malam voluntatem habere posset, nisi mutabilis esset. Mutabilis porro natura non esset, si de Deo esset, et non ab illo de nihilo facta esset. Quapropter bonorum auctor est Deus, dum auctor est naturarum : quarum spontaneus defectus a bono, non indicat a quo factæ sunt, scd unde factae sunt. Et hoc non est aliquid, quoniam penitus nihil est; et ideo non potest auctorem babere quod nihil est.
38. Quapropter sicut adversatur catholicæ fidei Manichæus, hoc est, fidei veritatis veræque pietatis qui bonum et malum sic inter se dicit esse contraria, ut non naturam cum deficit a bono, dicat fieri malam 3, ipsumque defectuln ejus esse malum ejus, sed potius ipsum malum dicat esse naturam, et, quod est insanius, sine initio sempiternam ; eamque appellat 4 corpus et spiritum; corpus videlicet unde spiritus operetur, spiritum vero qui operetur ex corpore: ita hunc adversarium fidet dici non potest quantum adjuvet, qui mala ex bonis oriri negat, et in eumdem sensum accipit quod ait Dominus, Arbor bona fructus malos uon facit : cum ille magister Deus, non utique naturam constituat arborem, ex qua fructus de quo 5 loquebatur, existat; sed voluntatem seu bonam seu malam, fructus autem opera, quae nec bona voluntatis malæ, nec mala possunt esse voluntatis bona;. Hoc est cnim quod ait, Arbor mala fructus bonos non facit, et arborbona fructus malos non facit (Matth. vn, 18) : tanquam diceret, Nec opera bona voluntas maia, noc mala opera facit voluntas bona. Nam ipsarum arborum, id est, ipsarum voluntatum si quærantur origines; quæ occurrunt, nisi naturæ, quas bonas Deus condidit ? Ac per hoc ex bonis orta suut mala, non ex bonis voluntatibus opera mala, sed ex bonis naturis voluntates male. Quid ergo sic optat audire Manichæus, sicut cx bonis mala esse uon posse, ut quoniam negari non potest esse mala, nihil restet nisi ut ex malo sint, si ex bonis naturis esse non possunt; ac sic sine initio habeant originem suatn uula naturam mali, quæ sine initio semper fuerit, et sint duae naturæ. una boni, altera mali ! Nceesse est enim ut aut nulla sint mala, aut ex bonis naturis sint, aut ex malis. Si dixerimus nulla esse mala, frustra dicimus Deo, Libera nos a malo (Matth. vi, 13). Si autem dixerimus, non oriri mala niu ex malis, Manichæa pestilentia triumphabit, totumque vastabi, et ipsius Dei tanquam mutabilem naturam malae na turæ commixtione violabit. Relinquitur ergo, ut mala ex bonis esse fateamur : quia si hoc nega verimus, ex malis erunt, et Manichaeis utique suffraga- bimur.
39. Tu itaque ubi dicis, < Cum secundum sententiam Evangelii, ex fructibus suis arbor debeat agnosci, hic audiendus putetur, qui dicit bonum esse conjugium , de quo nibil aliud quam malum prodire definit: > vis utique arborem bonam conjugium deputari, de qua velut fructum malum nasci non vis hominem contagio peccati originali3 obstrictum ; nec vides necesse tlbi esse adulterium constituere arborem malam, si conjugium est arbor bona. Ac per hoc, si de conjugio qui nascitur, conjugii fructus est, et ideo debet esse sine vitio, ne fructus malus nascatur < x arbore bona ; sequitur ut qui de adulterio nascitur, non dcbeat nasci sine vitio, ne fructus bonus nascatur ex arbore mala : quoniam Dominus nee a bona arbore fieri fructus malos, nec a mala bonos, divina auctoritate delinit. Ut ergo hinc excas, quia ncc de adulterio dicis hominem nasci posse cum vitio, negahis adulterium esse arborem malam, no ille qui secundum te sine vitio de adulterio nascitur, contra definitionem Domini bonus fructus nasci de mala arbore videatur. Nega ergo etiam conjugium esse arborem bonam, et errasse te ut hoc diceres contitere. Sed dicturus es, non de adulterio nasci hominem, qui per adulterinum concubitum gignitur. Unde igitur ? < De natura, > inquis, < humana, quae in adulteris quoque Dei opus est, non ipsorum. > Cur ergo eodem modo non intelligis, nec de conjugio nasci hominem, qui per concubitum gignilur conjugalem ; sed de natura similiter humana, quae in conjugibus quoque Dei opus est, non ipsorum : atque ila bonitati non tribui nuptiarum, quod malum nascentes trahunt de vitio naturæ ; sicut non tribuitur iniquitati adulteriorum, quod bonum nascentes trahunt de institutione naturæ ? Tu autem intelligis arborem bonam, non quam Christus intelligi voluit, id est, hominis voluntatcm bonam, sed ipsum opus Dei, id est, hominum vel nuptias, vel naturam. Et quia bona sunt hæc opera De!, malum inde non posse dicis existere, quia malum fructum bona arbor non potest facere. Ac sic adversus te ratiocinationem suam concludit pro suo dogmate Manichæus, quem verbis istis luis sic adjuvas, ut nibil magis optet audire, quam mala - et bonis esse non posse. Hoc enim accepto, infert et dicit libi : Si malum esse non potest ex bono, unde erit, nisi ex malo ? Neque enim mala per se ipsa repente auctore nullo existere potuerunt. Tu autem dicis malum ex bono esse non posse, ne contra Evangelii sententiam arbor bona faciat fructus malos. Re- . manet, inquit, ut mali natura fuerit sempiterna, quæ potuerit mala generare ; quia ex bonis ea non posse faleris exislere.
40. Placetne tibi jam mutare sententiam, quam non Manichæis favendo, sed quid loquaris nesciendo, ad adjuvandam Manichæorum pestilentiam protulisti ? Quomodo enim diceret Christus. Aut facite arborem bonam et frustum ejus bonum, aut facite arborem malam et fructum ejus malum [Matth. XII, 33] (quandoquidem hoc dicebat hominibus, quos ipse creaverat), si ex ejuS opere bono, quod est homo, malum non posset existere, sicut tu sapis, arborem bonam con - stituens bonum opus Dei, id est, nuptias hominum , vel naturam ; et ideo dicens, malum inde nasci non posse, quia si ex bono malum nasci dixerimus, resistemus, ut putas, ci qui dixit, Arbor bona fructus malos non facit : cum scias ex angeli et hominis naturis bonis , quas nulli parentes mali genuerant, sed Deus summe bonus de nullis parentibus fecerat, nun fructus malos, sed ipsas malas arbores exstitisse, ex quibus fructus nascerentur mali ? Dominus autem iesus et Manichæos vincit, quia unus homo, hoc est, una natura potest utramque arborem facere; et te vincit, quia ex natura bona potest mala arbor existere. Ex quo falsum esse monstratur, quod in Manichæorum suffragium dicis, mala ex bonis esse non posse; i tit nisi ex natura mali, quam nefarius illorum error inducit, non putentur mala esse potuisse.
41. Neque enim uno lautum loco, ubi ex Evangelio arborem bonam commemorandam putasti, sed aliis etiam locis disputationis tuae, ista perversitate suffra- .latus gatus es Manichæis : sicuti est illud, ubi rursus dixisti, c Trabi peccatum per naturam non potest, qnia peropus Dei opus diaboli transire non sinitur. » Ad quod tibi ego respondeo, Quomodo in opere Dei opus diaboli manere sinitur, si per opus Dei transire uon sinitur? Quis enim dubitet pejus esse 1 ut illic maneat, quam ut illinc transeat ? Quæris fortasse, quomodo opus diaboli maneat in opere Dei. Noli aiibi quærere, ipsum diabolum recole. Opus Dei est, natura utique angelica ; invidia vero opus est ipsius diaboli, quod opus et processit ex illo, et manet in illo. Vanum est igitur quod dixisti, c Opus diaboli per opus Dei non transire, » uhi perspicis et manere. Manichæus autem quantas tibi gratias agat, itane nondum respicis ? nondum cxpergisceris ? Laborat enim Manichæus, ut ostendat, ex bono Dei opere malum oriri non posse, ut, quod ipse vult, malum nisi ex malo esse non posse credatur. Hic tu mirabilis ejus adjutor, < Per opus, » inquis, « Dei malum transire non sinitur : » ut ille tota facilitate concludat, multo minus inde oriri posse, per quod nec transire permittitur.
CAPUT IX. — 42. Audi tale aliud, imo gravius , ubi Manichaeis identidem suffragaris. « Evanuit, » inquis, coriginale peccatum, quia non potestmali radix in eo quod donum Dei vocas locari. » Quod ego vide quam manifesta veritate convincam. Nonne sensus hominis donnm Dei est ? Et tamen ibi locavit inimicus ille seminator radicem mali, quando peccatum homini serpentina fraude persuasit (Gen. III, 1-6). Nisi enim radicem mali humanus tunc reciperct sensus, nullo modo male suadenti accommodaretur assensus. Quid dicam de radice omnium malorum avaritia ? Et ubi est hæc, nisi in hominis anima ? et quid est hominis anima, nisi donum Dei ? Quomodo ergo tu dicis, nisi non considerando quid dicas, < radicem mali locari non posse in dono Dei ? » Sed Manichæus, cui per istas inconsidcratas sententias tuas plurimum suffragaris , quid tibi dicat attende. Si esse rationalem creaturam , Dei donum est, et dicis locari non posse radicem mali in dono Dei; quanto probabilius dicitur. oriri nou posse radicem mali ex dono Dei ? Ac sic te suffragatore introducit Manichaeus radicem mali ex illa quom non a Deo crcalam, sed Deo coæternam fingit naturam mali. Quoniam si dixeris, ex libero arbitrio naturæ bonæ a Dco creatae ortam mali radicem (quod catholica veritas dicil); illis verbis tuis te facillime superat, ubi ais, « radicem mali locari non posse in dono Dei: i quia et liberum arbitrium procul dubio est donum Dei. Ac per hoc cum « mali radicem in dono Dei locari non posse dixisti, Manichæo quod contra te diceret, tu dedisti. Quia si non potest in bono locari malim, quod tu dicis mihi; multo minus potest oriri ex bono malum, quod ille dicit tibi. Ac sic concludet, non esse malum nisi ex malo : ubi victor videbitur sibi, et erit profecto, nisi et illi resistatur et tibi. Veritas ergo fidei catholicæ in his verbis vestris ideo vincit Manichæum, quia vincit et te ipsum. Nam si te non vinteret dicentem, < non posse in dono Dei locari radicem mali; » multo minus Manichaeum posset vincere dicentem, non posse ex dono Dei oriri radicem mali. Sed ut vincat ambos, nec aliunde oriri, nec alicubi esse posse dicit radicem mali, nisi ex natura et in natura rationali; cui esse naturam rationalem non est nisi donum Dei: sed quoniam a summo atque incommutabili bono de nihilo facta est, ut esset, quamvis mutabile, tamen bonum; delicere (a) a bono a quo facta est. hoc est 1 ex illa, vel in illa radix mali : quia nihil est aliud malum , nisi privatio boni.
43. Jam porro ubi dicis, < Rerum ratio non sinit ut de bono malum et de justo iniquum aliquid proferatur; » prorsus Manichaeorum verba dicis. noc enim asserunt, non posse malum proferri nisi de malo; et ibi tola eorum nefanda secta consistit, quia prius con - tendunt malum proferri non posse de bono. Quod si eis te auctore concesserimus, nihil nobis penitus remanebit, unde illorum nefaria dogmata redarguere valeamus. Hoc est autem, Iniquum de justo ; quod est, Maluin de bono. Catholica igitur fides, ut et tibi et illis resistat, hoc dicit, non prolatum esse malum nisi de bono, et iniquum nisi de justo. Quia prius angelus ct homo, de quibus ista prolata sunt, boni erant utique et justi. Non igitur resistimus Manichæis nisi et a le1 obtineamus, non esse mala orta nisi ex bonis : nec ea mala substantias esse, sed substantiarum vitia creatarum, quibus deficiunt a bono quoniam mutabiles sunt, eo quod ex nihilo factæ sunt. Hæc est doctrinae catholicæ sanitas, qua Manichææ pestilentiae virus expellitur.
44. Unde ille doctor meus, tui etiam mali doctoris ore laudatus Ambrosius, in eo libro quem de Isaac et Anima scripsit: « Quid ergo est, » inquit,« malitia, nisi boni indigentia » Et iterum ait :«Ex bonis igitur mala oriasunt. Non enim suntmala, nisi quæ privanturbonis : per mala tamen factum est ut bona eminerent. Ergo indigentia boni, radix malitiæ est» (Cap. 7). Vides quam vera catholicæ fidei ratione redarguat beatus Ambrosius Manichæos ? Vides quemadmodum eos , quamvis in eadem disputatione non nominaverit, tamen ista sententiarum veritate ac brevitate convicerit ? Ecce cui homini Dei propter originale peccatum, quod catholicus catholice asseruit, objicis nomine Manichæorum instinctu maledici furoris opprobrium, qui contra sulTragium, quod eis tu praestas, tam invictum ad eos debellandos catholicis disputatoribus præbet auxilium. Ille quippe adversus Manichaeos clamat, « Ex bonis mala orta sunt:» et adversus eum pro Manichaeis tu reclamas, «Necesse est malum esse,ex quo et per quod malus fructus apparuit; I et,< Per opus Dei opus diaboli transire non sinitur; »et, «In dono Dei radix mali locari non potest; let, Rerum ratio non sinit utde hono malum, ac de justo iuiquum aliquid proferatur. > Hæc clamas pro Manichæis contra vocem catholicæ veritatis per sacerdotem Dei prolatam ; ut si tu andiaris, Manichæi vincant, dicentes, ut alia taceam . « Si rerum ratio non sinit ut de bono malum aliquid proferatur; > non ergo ex bonis, sicut dicit Ambrosius, sed, sicut nos dicimus, ex mali natura orta sunt mala. Ecce in quantam voraginem decidisti male intelligendo Dominum dicentem , Arbor bona fructus malo non facit: cum hoc non sit dictum de natura, vel de nuptiis, quas instituit Deus, sed de voluntate hominis bona, a qua non fiunt opera mala.
45. Sed ne forte vel tu, vel quispiam dicat, Quomodo de arbore quam facit homo, id est, voluntate bona non fiunt fructus mali; etde natura quam facit Deus, ipsa quoe faciat fructus malos, nascitur arbur mala : quasi aliquid melius faciat homo, unde non possit malus fructus existere; quam est illud quod facit Deus, unde possit mala arbor existere ? ne quis ergo sic erret, audiat diligenter Ambrosium dicentem, f Quid est malitia, nisi boni indigentia ? Non enim sunt mala nisi quæ privantur bonis; quia indigentia boni, radix malitiæ est. > Et hinc intelligat ideo esse arborem malam, voluntatem malam; quia defectus est a summo bono, ubi bonum creatum bono creante privatur, ut sit in eo radix mali nihil aliud qnam iinligentia boni. Arbor autem bona ideo est voluntasbona, quia per ipsam convertitur bomo ad summum atque incommutabile bonum , et impletur bono, ut faciat fructum bonum. Ac per hoc Deus auctor est omninum bonorum, boc est et naturae bonae, et voluntatis bonae, quam nisi Deus in illo operetur, non facit homo: quia praeparaturvoluntas a Domino (Prov. vIi, sec. LXX).
46. Sed jam ordinem dispositionis meæ video postulare, ut faciam Deo donante , quod tertio loco me facturum esse promisi, boc est, ut catholicorum, qui fuerint ante nos, episcoporum sententiis, quascumque rebus de quibus agitnr congruentes potuero reperire, vitreas argutias tuas, et fragilia, quibus tibi multum videris acutus et nitidus, argumenta confringam. Quod ab alio aggrediemur exordio, hic istius libri prolixitate conclusa.