Skip to content
Against Julian

Chapter 4 · 4 of 6

Against Julian

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

LIBER QUARTUS.

Libro Juliani secundo respondet Augustinus, dicta ipsius, ut in primi libri confutatione fecit, singula excutiens, iis tantum silentio prætermissis, quae aliquem nodum quæstionis ad rem pertinentis non habent. Atque Lic duo præsertim probat: unum quidem, virtutes infidelium veras non esse; alterum vero, malum esse concupiscentiam, quod ipsis etiam Gentilium sententiis, praebente occasionem adversario, commonstrat. Circa medium libri paucis obiter docet quomodo gratia non secundum merita detur, nec tamen In fatum sit referenda; utque intelligendum quod Apostolus dicit ' Deum velle omnes homines salvos fieri.

CAPUT PRIMUM. — i. Jam nunc ab alterius voluminis exordio cætera videamus, quibus librum meum refellere niteris; omiltentes, sicut instituimus, ea quae nodos non faciunt quæstionum, quibus solvendis curam nos oportet impendere, nee 1 immorando superfluis ipsa prolixitate operis a laborioso negotio deterrere lectorem. Supcriore igitur libro satis egimus , quo recte judicantibus appareret, cum Deus verus et bonus sit hominum conditor, bonæque sint nuptiiB, quas et conditione atque copulatione utriusque sexus instituit, et fecunditatis munere benedixit ; malum tamen esse concupiscentiam carnis qua concupiscit adversus spiritum, coque malo bene uti pudicilam conjugalem, meliusque non uti continentiam sanctiorcm : quod malum non ex alia substantia quam Deus non condidit, sicut Manichæus insanit, nobis esse permixtum; sed per inobedicntiam unius hominis exortum atque traductum, et per obedientiam unius hominis expiandum atque sanandum ; cujus obligatione implicat debita pœna nascentem, solvit indebita gratia renascentem. Hoc malum contra me laudando, adversarius meus videris : sed in te debellando, meus testis es : si autem non debcllas, tuus hostis es. Proinde quia primo tuo libro sufficienter me respondisse existimo, quamvis ibi tota causa finita sit; tamen ne cæteris tribus respondere non potuisse videamur, in eis etiam quam vana dixeris intuere.

i. Propositis ex meo libro (De Nupt. et Concup., lib. 1, n. 3) verbis meis exultas , quod < teste Apostolo > dixerim, < donum Dei esse pudicitiam conjugalem > ( I Cor. VII, 7) : quasi propterea laudaverit Apostolus malum quod tu laudas, quo caro concupiscit adversus spiritum (Galat. v, 17), quo malo utitur bene pudicitia conjugalis, sicut jam in libro superiore monstravi. Nun itaque parvum donum Dei est, ita frenari hoc malum, ut ad nihil relaxetur illicitum, sed generationi tantum regenerandorum serviat filiorum. Ejus quippe impetus non sua sponte moderatus est : a nullo namque illicito sese abstinet, si membra desiderio ejus inserviant. Ac per hoc ejus motus, non in ipso, cujus inquictus est motus; sed in refrenante ac bene uteute laudatur.

3. Itaque isto malo cum bene utuntur conjugati fidelEs, a cujus reatu soluti sunt munere Salvatoris; profecto quicumque inde nascuntur ejusdem munere Creatoris, non sicut nobis objicis, < in regnum diaboH præparantur; > sed ab illo potius eruendi et in regnum Unigeniti transferendi 1. Hæc enim est, et esse debet piorum conjugum intentio, ut regenerationi generatio præparetur. Si autem hoc malum quod in se ipsis parentes sentiunt, cui malo, ut tuis verbis utar, c Apostolorum legio repugnavit > (Supra , lib. 3, n. 65), > non pertineret ad filios, sine illo utique nascerentur : nunc vero quandoquidem cnM hoc nascuntur, quid miraris, quia propter hoc renascuntur, ut ab ejus obligatione solvanlur, et aut ex ista vita ab illo liberati rapiantur, aut in ista vita adversus illud liberi praelientur, victoresque in fine remunerentur ?

4. Quis autem nostrum suspicatus est, < usum conjugum a diabolo fuisse repertum ? Quis commixtionem corporum per malum prævaricationis > credidit < accidisse; > cum sine his nuptiæ prorsus esse non possent? Sed malum quo bene utuntur, nullum esset, si nemo peccasset. Quod dixi, mihi objice, ut purgem : nam si et quod non dixi, mihi objicis, quando finimus?

5. < Consequens t putas < esse, ut munus Dei noceat, si homo cum malo nascitur : nemo enim nisi Dei munere nascitur. > Audi ergo et intellige : munus Dei nulli nocet, quo quisque est et vivit; sed concupiscentiæ malum non potest esse, nisi in eo quod est et vivit. Quapropter potest esse malum in munere Dei, sanandum alio munere Dei. Potest igitur in homine qui munere Dei est et vivit, malum esse generatione contractum, regeneratione sanandum. Nam utique nullus infans cum dæmone nasceretur, si non nasceretur; nec ideo mali hujus ipsa est causa, quia nascitur. Nascilur ergo munere Dei, cum dæmone autem, judicio Dei sane occulto, sed numquid injusto?

CAPUT II. — 6. In eo vero quod dixi, < etiam bonum conjugale, si non habetur, a Domino esse poscendum > (De Nupt. et Concup., lib. i , n. 3); (quibus utique, nisi quibus est necessarium?) visus sum libi dicere, < pro concumbendi viribus supplicandum. > Sed ego pro ipsa pudicitia conjugali dixi rogandum Deum, in qua est concumbendi non liher usus, sed licitus modus. Nam bumo si concumbere non potest, potius non quarat uxorem : quandoquidem apostolica sententia uhi ait, Si se non continet, nubat (I Cor. VII , 9); remedium voluit esse nuptias, quod et ipse confessus es, contra morbum concupiscentiæ, quod confiteri non vis, qui remedium confiteris (Supra, lib. 3, nn. 29, 42). Hoc autem remedium est, non ut sit concupiscentia, si non est; sed ut nou rapiat ad illicita, cujus motus infrenis cst. Pertinet enim ad hoc qnoque petitionis genus, quod in oratione dominica dicimus, Ne nos inferat in tentationem : quoniam unusquisque tentatur aconcupiscentia sua, sicut ait apostolus Jacobus (Jacobi I, 44). Convenit huic et quod dicimus, Libera nos a malo (Matth. vi, 15). Dicunt enim hoc de hac re conjuges, ut interim mente liberi a malo, bene utantur malo quod habent in carne (sciunt enim quia in carne corum non habitat bonum [Rom. VII. 18]); ut omni postea corruptibilitate sanata, nullum in eis quo utantur, remaneat malum. Quid est quod triumphas tanquam de hoste victo? Internum potius vince quem laudas. Nam victoria de te mea, illo malo tecum pugnante, secura est. Neque enim dicere audebis, eum vinci qui verum dicit, ab eo qui falsum dicit. Ego autem concupiscentiam contra quam pugnas, malum dico, tu bonum : sed pugna tua malum fatetur, quod bonum lingua mentitur ; augens mendacium alio mendacio, quo affirmas et a me illam dictam bonam. Neque enim concupiscentiam carnis, quam Joannes apostolus dixit a Patre non esse ( I Joan. II, 16), ego dicerem bonum : sed bonum dixi pudicitiam esse conjugalem, quæ resistit malo concupiscentiæ, ne ad illicita rapiat cum movetur.

7. Verum sciens qnam inaniter argumentatus fueris, c pulsas, > ut dicis, c alterum definitionis meae latus, » et inquis : « Si calor genitalis conjugalis honestatis minister ab immoderatis procursibus tam studio fidelium, quam doni virtute retinetur, nec exstinguitur per gratiam, sed frenatur; probabilis est in gencre suo et in modo suo, et solis accusatur excessibus. I Hæc dicens, non attendis conjugum conventionem causa generandi, ideo bonum esse laudabile, quia eo limes præfigitur licitus malo concupiscendi. Cur enim non potius malum vocetur, quod fateris esse frenandum? Cur, quæso, frenandum, nisi ne noceat, nisi ne ad illicita quae desiderat relaxetur? Et utique dcsiderium mali malum est, etiamsi ei non consentiatur, donec eo veniamus ubi nec habeatur. Non igitur quid boni de concupiscentia carnis fiat, sed ipsa quid mali faciat, cogitandum est. Nam pudicitia conjugalis inhiantem concupiscentiam sive de illicito sive de licito percipere voluptatem , frenat ab illicito, permittit ad licitum : hoc est bonum, non tamen ejus, sed bene utentis bonum est. Quod autem ipsa concupiscentia facit, sive ad licitum sive ad illicitum indifferenter ardescere, utique malum est. Hoc itaque malo bene utitur pudicitia conjugalis, melius non utitur continentia virginalis.

8. « Si posset, » inquis, < calor genitalis malum esse naturaliter, exstirpandus erat, non componendus. > Vide quemadmodum noluisti dicere, quod supra dixeras, 4 frenandus; > sed maluisti, < componendus. > Sensisti enim quod eum nemo frenaret, nisi qui repugnaret: et ob hoc mutato verbo, timore ipso fassus es malum, quod repugnat bono. Appellas 1 etiam calorem genitalem, quia pudet appellare libidinem, sive, sicut cam divinus sermo appellare consucvit, carnis concupiscentiam. Sic ergo loquere et dic : Si posset carnis concupiscentia mala esse naturaliter, exstirpanda erat, non componenda. Sic enim possunt, qui latine sciunt, tardiores intelligere quid loquaris. Sed ita hoc dicis, quasi non eam mallent exstirpare, si possent, omnes qui propterea conjugantur, quia continentiæ laborem quo huic malo rcsistitur, non ferunt, et ideo malunt eo bene uti, quam melius omnino non uti. Sed si in corpore mortis hujus boc ma. lum necessarium est conjugatis, quia sine illo Geri non potest bonum generationis; continentes exstirpent concupiscentiam carnis. Tu ipse, tu qui loqueris, nec quid loquaris attendis, exstirpa libidinem de membris tuis. Non enim et tibi necessaria est; aut bona sunt ejus desideria, quibus si consenseris vel cesseris, interibis.

9. Porro si malum est in te cui repugnas, quod oppugnas, quod cum vincis expugnas; hoc malo melius non uteris, quo malo bene utuntur 1, in quibus hoc bonum esse contendis; ubi profecto mentiris, aut falleris. Neque enim dicturus es, in conjugibus bonum esse libidinem, in sanctis autem vel virginibus vel continentibus malum. Jam sententiam tenemus tuam, ubi aisti : < Concupiscentiae naturalis qui modum tenet, bono bene utitur; qui modum non tenet; bono male utitur : qui autem etiam ipsum modum, sanctae virginitatis amore contempserit, bono melius non utitur; confidentia quippe suæ salutis, > inquis, < et roboris contempsit remedia , ut gloriosa posset exercere certamina. > His verbis tuis sine ambiguitate declaras, concupiscentiam carnis hoc I esse in utrisque, id est, et conjugatis et continentibus. Quo enim conjugati bene utuntur, et continentes melius non utuntur, bonum tu dicis, ego malam : sed in sanctis vir. ginibus et continentibus carnis concupiscentia malum se esse manifestat, contra quam fateris eos 3 < gloriosa exercere certamina : > procul dubio ergo hon bono, sed malo melius non utuntur. Hoc igitur utentes conjuges, nec ipsi utique bono, sed malo bene utuntur. Proinde lota controversia non remansit (si tamen remansit aliqua), nisi utrum in cis qui continentiam Deo voverunt, bonum sit ista de qua disputamus concupiscentia carnis, an malum. Quod enim horum . duorum repertum in his fuerit, hoc et in conjugibus apparebit : quoniam hoc illi bene utuntur, quo isti melius non utuntur. Collige itaque totas vires acuti tui cordis, ac liberæ frontis, et aude respondere si potes, hoc bonum esse, cui, sicut libro superiore confessus es, < Apostolorum legio repugnavit: > mihi scilicet exprobrans, quod < tantas > esse dixerim < libidinis vires, ut ei nec Apostolorum legio repugnaverit; > cum potius pro causa mea faciat, quia ei malo quod tu bonum dicis, legio non qualiumcumque sanctorum, sed ipsorum quoque repugnavit Apostolorum. Cui malo tantum licere posse, quis crederet, ut sibi laudatorem etiam de suis expugnatoribus provideret? Absit quidem, ut antiquorum aliquem vel Apostolorum , vel quorumque sanctorum : mirabiliter tamen, quia vel quemquam haereticorum 1 novorum, qui simul utrumque se esse profiteatur inexplicabilibus modis, expugnatorem scilicet defensoremque libidinis; et conetur ostendere manens in haeresi Pelagiana, et ex animo se laudare quod ipsum ejus animum nisi expugnetur occidit, et ex animo expugnare quod ejus dogma nisi laudetur absumit.

10. Rogo, si est in vobis ullus sensus humanus, num potest et malum esse peccatum, et bonum esse desiderare peccatum ? Quid enim agit in carne sanetorum continentium ista concupiscentia, nisi peccandi desideria; quibus non consentientes < exercent, > ut confiteris, < gloriosa certamina ? > Neque enim saltem connubii desiderium in illa continentiae professione potest esse non malum. Quid ergo illic agit, ubi malum est quidquid agit; ac si ei consentiatur, et peragit? Quid ibi agit hæc concupiscentia, ubi nihil boni concupiscitur ex illa? Quid ibi agit libido, ubi nihil boni libebit ex illa? Non importune in conjugalis esse dicatur : si euim summum culmen obtinent pudicitiæ conjugalis, faciunt boni aliquid per illam, quamvis nihil faciant propter illam. In sanctis autem virginibus et continentibus quid agit, obsecro te; quid agit tua ista suscepta, cum desipis I; adversaria, si sapis; quid agit, ubi nihil boni agit ipsa, nihil boni agitur de ipsa? Quid agit in eis, in quibus quidquid secundum ipsam concupiscitur, malum est? Quid agit in eis, quos contra se compellit vigilare atque pugnare ; et si quando ab eis ullum vel in somnis furatur assensum, cum evigilavcrint, gemere et inter gemitus dicere, Quomodo impleta est anima mea illusionibus (Psal. XXXVII, 8) ? Quia cum sopitos deludunt somnia sensus (a), nescio quomodo etiam castæ animæ in turpes labuntur assensus; quae si imputaret Altissimus, quis viveret castus?

11. Hoc ergo malum, quod non dicturus es bonum, nisi adversus omnem veritatis tubam sic obsurducris, ut clames bonum esse concupiscere malum, quod nee inter surdos dicere audebis : hoc, inquam, malum cur non exstirpatur de continentium carne sanctorum ? Cur non < totum opere mentis aufertur? t Hoc enim dicis < fieri debuisse, si malum esset. > Et quia non fit in conjugalis, ubi ejus modus a est necessarius, ideo putas bonum : cum videas, nec ibi fieri ubi modus ejus nullus est necessarius, et in quantum inest nocet, etsi non ad perdendum de sorte sanctorum, si non ei consentiatur, tamen ad minuendam spiritualem delectationem sanctarum mentium; illam scilicet de qua dicit Apostolus, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem (Rom. VII, 22). Hæc delectatio profecto minuitur, quando etsi non ad explendam, eerte ad oppugnandam carnalis concupiscentiam voluptatis, bellantis animus occupatur, et ita exercet gloriosa certamina, ut a delectatione intelligibilis pulchritudinis ipsis certaminibus avocetur. Sed quia in ista humana miseria pejor hostis est cavenda superbia, ideo nimirum non penitus exstinguitur in carne continentium sanctorum ista concupiscentia, ut dum pugnatur adversus eam, periculorum suorum animus admoneatur, ne securus infletur; doncc humana fragilitas ad tantam perfectionem perveniat sanitatis, ubi nulla putredo iascivia:, nullus tumor supcrbiæ formidetur. Sic virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII,. 9) : quia et pugnare infirmitatis est. Quanto enim quisque vincit facilius, tanto pugnat minus. In semetipso autem quis pugnare!, si nihil ex semetipso eidem repugnaret? Et quid nobis repugnatex nobis, nisi quod adhuc curatur ut sanetur in nobis? Ergo in nobismetipsis sola est infirmitas causa pugnandi; etrursus infirmitas admonitio est non superbiendi. Proinde . virtus qua hic, ubi superbiri potest *, non superbiatur, in infirmitate perficitur.

12. Quamobrem hoc conjuges 2 bene utuntur, quo continentes melius non utuntur. Malum igitur 3 quo conjugos bene utuntur, et inest conjugibus quo bene utantur, inest et continentibus quo melius non mantur : ideo quippe inest, ut non extollantur. « Solis > ergo libidinis < excessibus accusatur, > sed ille a quo non refrenatur: nam ipsa per se ipsam rectissime omnino suis ipsis motibus accusatur, quibus ne excedat obsistitur. Non itaquo, ut dicis,« nihil ad innocentiam promovet modestia rei per ipsum genus nocentis. > Promovet quippe ad innocentiam non consentire malo : nec ideo illud cui non consentitur, non est malum; imo propterea sine dubitatione malum cst, quia non ei consentire honum est. Quid enim mali faceret, qui bonae concupiscentiæ consentiret; cum maii nihil faciat, etiam qui opere conjugali, non sine ipsius malo seminat hominem, qui est Dci opus bonum? Nec < confectricem seminum libidinem > dixeris. Ille quippe creat hominis semen, qui hominem ex semine : sed unde, interest. Quia mali hujus occulta sunt et dira contagia : nec ex his hominibus qui nialocarent, Deus vel semen vel homines creat; etiam si quidam ab ejusdem mali noxa regeneratione soluti sunt, sicut solvendi sunt qui inde nascuntur.

13. Dixi sane, nec pænitet, de pudicitia conjugali, . quæ mea verba posuisti, < quia cum dona Dei esso ista monstrantur, a quo pctenda sunt discitur, si non habentur; et cui agendæ gratiæ, si habentur. > Aguntur enim gratiae < non de origine, > ut dicis, < concupiscentiæ, > cujus origo est primum malum hominis; > sed de regimine, > quod verum dicis. Utrumque enim dicis, < vel regimine vel origine. > Ideo autem aguntur gratiæ de regimine concupiscentiae, quia repugnans vincitur. Quod autem repugnat voluntati bonæ, non est bonum; imo malum esse quis neget, nisi qui non habet voluntatis bonum , cui quod repugnat, fateatur malum?

CAPUT III. — 14. Interponis alia de libro meo, ubi cum dixissem donum Dei pudicitiam esse conjugalem, et hoc Apostolo teste docuissem; occurrente m deinde quæstionem tacitus nolui præterire, quid dicendum sit, cum videntur etiam nonnulli impii pudice cunt conjugibus vivere (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. i, n. 4). < Soletis, > enim, < negantes Dei dona esse virtutes quibus recte vivitur, et cas naturæ voluntatique humanæ, non gratiæ Dei tribuentes, hoc uti argumento, quod eas nonnunquam habeant infideles : > iva conantes evacuare quod dicimus, neminem recte vivere, nisi ex fide per Jesum Christum Dominum nostrum, unum Dei et hominum mediatorem; ubi vos ejus adversarios apertissime profitemini. Denique longe non eamus : si forte fallor, ad ista responde. Ego dixi, < pudicum non veraciter dici, qui non propter Deum verum fidem connubii servat uxori. i Unde autem id ostenderem, paulo post adhibui, quod milii visum est grande documentum (lbid., cap. 4). < Cum enim virtus sit, > inquam, < pudicitia, cui vitium contrarium est impudicitia, omnesque virtutes etiam quæ per corpus operantur, in animo habitent; quomodo vera ratione pudicum corpus asserilur, quando a vero Dco ipse animus fornicatur? > Deinde ne quisquam vestrum negaret animum infidelium fornicari, adhibui testimonium de Scriptura sancta, ubi legitur, Ecce enim qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur ubs te (Psal. LXXII, 27). Sed tu qui « mica, > sicut dicis, « quæ milii videntur acuta persequeris, > hoc totum tanquam mihi obtusum visum tuerit præteristi. Vide ergo quid horum negandum arbitreris. Virtutem esse pudicitiam conjugalem, promptissime confiteris : omnes virtutes etiam quae per corpus operantur, in animo habitare non negas. Porro infidelis animum fornicari a Deo ille potest negare, qui se palam sanctarum Scripturarum adversarium profitetur. Ex quibus omnibus hæc summa conficitur, ut aut in animo fornicante pudicitia vera esse possit ; quod cernis quam sit absurdum : aut in animo infidelis pudicitia vera esse non possit; quamvis hoc cum assererem, te finxeris surdum. Non igitur, ut calumniaris, < studio vituperandi substantiam, dona collaudo. I Non enim divinorum donorum capax esset, nisi bona esset humana substantia, cui vitia quoque ipsa bonitatis perliibent testimonium naturalis. -Quid cnim aliud in vitio recte displicet, nisi quia detrahit vel minuit quod in natura placet?

15. Cum ergo divinitus adjuvatur homo, non tantam < ad capessendam perfectionem adjuvatur, » quod ipse posuisti, utique volens intelligi eum per se inc!pere sinc gratia, quod perficit gratia : sed potius quod Aposiolus loquitur, ut qni in vobis1 opus benum cæpit, perficiat usque in finem (Phillpp. i, 6). III quo enim vis < hominem,2sicut loqueris, < ad aliquid laudabile generosi cordis stimulis incitari, » in boc eum non vis in Domino, sed in libero arbitrio gloriari : ac sic priorem dare, ut retribuatur illi; eoque modo gratia jam non sit gratia (Rom. XI, 35, 6), quia non est gratuita. < Bonam > dicis < hominum naturam, quae talis gratiae opitulationem meretur. > Quod gratanter audirem, si hoc propterea quia rationalis natura est diceres : neque enim gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum lapidibus aut lignis pecoribusve præstatur : sed quia imago Dei est, meretur hanc gratiam ; non tamen ut ejus bona voluntas possit praecedere præter gratiam, ne vel ipsam I prior det, ut retribuatur illi, ac sic gratia jam non sit gratia, dum non datur gratuita, sed redditur debita. Quid est ergo, quod secundum modum vestrum, < effectum voluntatis humanae dona cœlestia me > credideras < nuncupasse; > tanquam voluntas hominis sine Dei gratia moveretur ad bonum, ut ei debitus a Deo retribueretur effectus? Itane oblUus fueras, nos cum Scriptura dicere contra vos, Præparatur volunta. a Domino (Prov. VIII, sec. LXX) ; vel quod in nobis Deus operetur et velle? 0 ingrati gratiæ Dei! o inimici gratiæ Christi, et solo vocabulo christiani! Nonne pro inimicis suis orat Ecclesia ? Quid orat, obsecro? si ut eis suæ voluntatis retribuatur pretium, quid eis orat, nisi grande supplicium ? Quod jam contra eos est, non pro eis ; orat autem pro eis : non ergo quia est iilis I voluntas bona, sed ut convertatur in benam voluntas mala : quoniam præparatur voluntas a Domino; et, Deus eat enim, ut ait Apostolus, qui operatur in vohis et velle (Philipp. II, 13).

16. Sed acerbissimi gratiæ hujus inimici exempla nobis opponitis impiorum , quos dicilis2< alienos a fide abundare virtutibus, in quibus sine adjutorio gratiae, solum est naturae bonum, licet superstitionibus mancipatum, qui solis libertatis ingenitae viribus, et misericordes crebro, et modesti, et casii inveniuntur, et sobrii. > Hæc dicens ecce jam et illud quod gratiae Dei tribueras, abstulisti, ipsum scilicet voluntatis effectum. Non enim aisti, velle eos esse misericordes, modestos, et castos, et sobrios, et idco non esse, quod nondum per gratiam fuerint consecuti bonæhujus voluntatis effectum : sed si et esse voluerunt et sunt, jam in eis voluntatem et effectum voluntatis invenimus; quid remansit quod gratiae reservemus in tam evidentibus, quibus dixisti eos abundare virtutibus? Quanto satius, si te impios ita laudare delectat, ut non audiens dicentem Scripturam, Qui dicit impium justum esse, maledictus erit in populo, et odibilis in gentibus (Prov. xxiv, 24); etiam virtutibus veris eos prædices abundare : quanto, inquam, satius hæc ipsa in eis dona Dei esse fatereris, sub cujus occulto judicio, nec injusto, alii fatui, alii tardissimi ingenit et ad intelligendum quodam modo plumbei, alii obliviosi, alii acuti memoresve nascuntur, alii utroque munere præditi, et acute intelligentes et tenacissimae' memoriae thesauro cognita recondentes; alii natura lenes, alii levissimis causis ira facillima ardentes, alii ad vindictæ cupiditatem inter utrosque mediocres; alii spadones, alii in concubitu ita frigidi ut vir omnino moveantur, alii libidinosissimi ut vix omnino teneantur, alii inter utrosque et moveri faciles et teneri; alii timidissimi, alii audacissimi, alii neutrum; alii hilares, alii tristes, alii ad nihil horum proclives : nec eorum quae commemoravi aliquid instituto ac proposito, sed natura; unde mediei audent ista tribuere temperationibus corporum? Quod etsi probari 2, vel nulla cxistentc, vel omni finita quaestione potuisset; numquid sibi quisque corpus condidit, et boc ejas tribuendum est voluntati, quod mala ista naturalia magis minusve perpetitur? Nam prorsus ea non perpeti cum hic vivitur, nullo modo, nulla ratione quisquam potest. Nec tamen sive maximis, sive minimis a urgeatur, fas est ut dicat ei qui se finxit, quamvis omnipotenti, justo, et bono, Quare sic me fecisti (Isai. XLV, 9; Rom. IX, 20)? Et de jugo gravi quod est supra filios primi Adam (Eccli. XL, 1), nemo liberat nisi secundus Adam. Quanto ergo tolerabilius illas, quas dicis in impiis esse virtutes, divino muneri potius, quam eorum tribueres tantummodo voluntati : licet ipsi hoc nesciant, donec si ex illo sunt . prædestinatorum numero a cipiant spiritum qui ex Deo est, ut sciant quæ a Deo donata sunt eis (I Cor. II, 12)?

17. Sed absit ut sit in aliquo vera virtus, nisi fuerit justus. Absit autem ut sit justus vere, nisi vivat ex fide : Justus enim ex fide vivit (Rom. I, 17). Quis porro eorum qni se christianos haberi volunt, nisi soli Pelapiani, aut in ipsis etiam forte tu solus, justum dixerit infidelem , justum dixerit impium , justum dixerit diabolo mancipatum (a)? sit licet ille Fabricius, sit licet Fabius, sit licet Scipio, sit licet Regulus, quorum me nominibus, tanquam in antiqua Romana curia loqueremur, putasti esse terrendum. Verum tu in hac causa etsi ad scholam Pythagoræ provoces vel Platonis, ubi eruditissimi atque doctissimi viri multo excellentiore cæteris philosophia nobilitati veras virtutes non esse dicebant, nisi quæ menti quodam mode imprimuntur a forma illius aeternae immutabilisque substantiæ, quod est Deus; etiam illic adversus te, quantum donat qui nos vocavit, pietatis libertate clamabo : Nee in istis est vera justitia. Justusb ex fide vivit. Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi : finis legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. x, 17,4). Quomodo sunt vero justi, quibus vilis est humilitas veri justi ? Quo enim propinquaverunt intelligentia, inde superbia recesserunt: quia1 cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum eat insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Id. I, it et 22). Quomodo est in eis vera justitia, in quibus non est vera sapientia? Quam si cis tribuerimus, nihil erit causæ cur non eos ad illud regnum pcrvenire dicamus, de quo scriptum est, Concupiscentia sapientiæ deducit ad regnum (Sap. VI, 21). Ac rer hoc Christus gratis mortuus est, si homines sine fide Christi ad fidem veram2, ad virtutem veram, ad justitiam veram, ad sapientiam veram, quacumque re alia, quacumque ratione perveniunt. Prorsus sicut de lege verissime ait Apostolus, Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus eat (Galat. II, 21): ita verissime dicitur, Si per naturam voluntatemque justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Si per doctrinas hominum qualiscumque justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Per quod enim est vera justitia 3, per hoc etiam regnum Dei. Deus namque ipse, quod absit, crit injustus, si ad ejus regnum verus non admittitur justus : cum et ipsum ejus regnum justitia sit, quemadmodum scriptum cst, Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium (Rom. xiv, 17). Porro si veram justitiam non habent impii; profecto nec alias virtutes comites ejus ct socias, si quas habent, veras habent [ qui:. cum non ad suum referuntur auctorem dona Dei, hoc ipso mali his utentes efficiuntur injusti' ]: ac per hoc nec continentia sive pudicitia vera virtus est inipiorum.

is. Tu vero tam male accipis quod ait Apostolus, Nam qui in agone contendit, -ab omnibus continens est (I Cor. IX, 25); ut continentiam,tam magnam virtutem, de qua scriptu:n est, quod nemo esse potest continens nisi Deus deL (Sap. VIII, 21); etiam choraulas et hujusmodi turpes infamesque personas habere contendas. Hi enim qnando in agone decertant, ab omnibus continent, ut corruptibilem coronam accipiant: a cujus tamcn vana cupiditate non continent. Hæc enim cupiditas vana ac pcrhoc prava, vincit in eis et frenat alias pravas cupiditates : propter quod dicti sunt continentes. Sed ut gravissimam faceres injuriam Scipionibus, continentiam quam in eis tanto eloquio 'prædicasti, dedisti et histrionibus : ignorans Apostolum, cum exhortaretur homines ad virtutem, sic exemplum de vitiosa hominum affectione 5 sunipsisse, quemadmodum alio loco Scriptura, cum ad amorem sapientiae homines hortaretur, quarendum dixit esse sicut pecuniam (Prov; II, 4). Numquid propterca sancta Scriptura dicenda est laudasse avaril am ? Sed quia nolum est, amatores pecuniae quantis paticnter laboribusdoloribusque subdantur, a quantis se contineant voluptatibus, sive cupiditate augendi .pecuniam, sive timore minuendi, quanta lucrum sagacitate sectentur, et prudenter damna devitent, qnam timeant plerumque aliena diripere, et aliquando sua sibi ablata contemnant, ne repetendo et litigando plus perdant : recte admoniti sumus sic amare sapientiam, ut eam nobis thesaurizare avidissime cupiamus , atque ut nobis magis magisque acquiratur, noc ailiqua ex parte minuatur, et perferamus molestias, et libidines refrenemus, et prospiciamus in posterum, et innocentiam beneficentiamque servemus. Quod cum facimus, ideo veras virtutes babemus, quia verum est propter quod faeimus, id est, hoc naturæ nostræ consentaneum est ad salutem et veram felicitatem.

49. Non enim absurde virtus definita est ab eis qui 'dixerunt, «Virtus est animi habitus, naturae modoatque rationi consentaneus > (Cicero, lib. 2 de Inventione). Verum dixerunt, sed quid sit consentaneum liberandæ ac beatificandæ naturæ mortalium nescierunt. Neque enim omnes homines naturali instinctu immortales et bcati esse vellemus, nisi esse possemus. Sed hoe summum bonum præstari bominibus nou potest, nisi per Christum et hunc crucifixum, cujus morte mors vincitur, cujus vulneribus natura nostra sanatur. Ideo justus ex fide Christi vivit. Ex hac enim fide prudenter, fortiter, temperanter, et juste, ac per hoc his omnibus veris virtutibus recte sapienterque vivit, quia fideliter vivit. Si ergo ad consequendam veram beatitudinem, quam nobis immortalem fides quæ in Christo est vera promittit, nihil prosunt homi- IIi virtutes; nullo modo verae possunt esse virtutes. An placet tibi ut veras virtutes avarorum esse dicamus, cum lucrorum vias prudenter excogitant, cum pro acquirenda pecunia saeva atque aspera multa fortiter tolerant, cum varias cupiditates quibus sumptuose vivitur, temperanter sobrieque castigant, cum abstinent ab alieno, et de suo sæpe amissa 1 comemnunt, quod videtur ad justitiam pertinere, ne jurgiis et judiciis plura consumant? Cum enim agitur aliquid prudenter, fortiter, temperanter, et juste, omnibus quatuor virtutibus agitur, quæ secundum tuam disputationem verævirtutes sunt, si ad cognoscendum utrum veræ sint, boc tantummodo intuendum quod agitur, nec causa quaerenda est cur agatur : unde ne tibi videar calumniari, ipsa tua verba jam ponam. «Cunctarum, > inquis, « origo virtutum in rationabili animo sita est, et affectus omnes per quos aut fructuose aut steriliter boni sumus, in subjecto sunt mentis nostræ, pradentia, Justitia, temperantia, fortitudo. Horum iga tur affectuum vis cum sit in omnibus naturaliter, v inquis, « non tamen ad unum finem in omnibus properat : sed pro judicio voluntatis, cujus nutui serviunt, aut ad æterna, aut ad temporalia diriguntur. Quod cum fit, non in eo quod sunt, non in eo quod agunt, sed in eo solo variant quod merentur. Nec nominis sui igitur, > inquis, « possunt, nec generis sustinere dispendium, sed solius quod appetiverunt praemii aut amplitudine ditantur, aut exilitate Crustrantur. > Hæc ubi didiceris, nescio: jam tamen cernis, ut arbitror, consequens esse ut vera sit virtus, avarorum prudentia, qua excogitant genera lucellorum et avarorum justitia, qua gravium damnorum metu facilius sua nonnunquam contemnunt, quam usurpant aliquid alienum; et avarorum temperantia, qua luxuriae, quoniam sumptuosa est, cohibent appetitum, soloque necessario victu tegumentoque contenti sunt; et avarorum fortitudo, qua, ut ait Horatius, Per maTe pauperiem fugiant, per .axa, per ignes. (Horatius, lib. 1, epist. I, vers. 46.) qua denique cognovimus quosdam irruptione barbarica , ad ea prodenda quæ habebant, nullis hostium tormentis potuisse compelli. Ergo virtutes istae tali fine turpes atque deformes, et ideo nullo modo germanae verseque virtutes, tibi tamen ita verae videntur et pulchræ * ut nec nominis sui possint, nec generis sustinere dispendium, sed solius quod appetiverunt præmii exilitate frustrentur, » id est, terrenorum commodorum fructu, non cælestium praemiorum. Nec aliud erit quam vera justitia Catilinae, comprehendero multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare quod habebat: et fortitudo vera erit ejus , quod frigus, famem, sitim ferre poterat : et vera patientia, quod patiens erat inediae, algoris, vigilias, supra quam cuiquam credibile est (Sallustius, de Catilinæ Conjuratione, cap. 3). Quis hæc sapiat, nisi desipiat?

20. Sed videlicet homo eruditus eorum vitiorum veri similitudine falleris, quae finitima videntur et propinqua virtutibus, cum absint ab eis quam longe absunt a virtutibus vitia. Nam sicut constantia est virtus, cui contraria est inconstantia : vitium est tamen ei quasi finitimum pertinacia, quæ constantiam videtur imitari. Quo utinam vitio careas, cum hæc quae dico, vera esse cognoveris; ne tibi in errore, velut amando constantiam, manendum pertinaciter arbitretis. Ita omnibus virtutibus non solum sunt vitia manifesta discretione contraria, sicut prudentiæ temeritas : verum etiam vicina quodam modo, nec veritate 2, sed quadam specie fallente, similia; sicut ipsi prudentiænon temeritas vel imprudentia, sed astutia : quod tamen vitium est, quamvis in Scripturis sanctis et in bono accipiatur quod dictum est, Astuti ut serpentes (Matth. x, 16); et in malo, quod in paradiso erat serpens prudentissimus omnium bestiarum (Gen. III, i). Nec istorum vitiorum, quae finitima virtutibus diximus, possunt omnium facile nomina reperiri : verum etsi non invenitur quemadmodum nuncupentur, cavenda sunt.

21. Noveris itaque, non officiis, sed finibus a vitiis discernendas asse virtutes. Officium est autem quod faciendum est! finis vero propter quod faciendum est. Cum itaque tacit homo aliquid ubi peccare non videtur, si non propter hoc facit propter quod facere debet, peccare convincitur. Quæ tu non attendens, Ones ab officiis separasti, et virtutes veras officia sine finibus appellandas esse dixisti. Ex quo te tanta absurditas sequitur, ut veram cogaris appellare justitiam, eUam cujus dominam reperis 1 avaritiam. Si quidem manus abstinere ab alieno, si officium cogites, potest videri esse justitiæ : sed cum quæritur, quare fiat, et respondetur, Ne plus pecuniæ litibus pereat; quomodo jam hoc factum veræ poterit esse justitiæ, cum serviat avaritiæ? Quales virtutes Epicurus induxit voluptatis ancillas, quæ omnino quidquid facerent, propter illam vel adipiseendam facerent vel tenendam. Absit autem ut virtutes verae cuiquam serviant, nisi illi vel propter illum cui dicimus, Deus virtutum, converte nos (Psal. LXXIX, 8), Proinde virtutes quæ carnalibus delectationibus, vel quibusque commodis et emolumentis temporalibus serviunt, veraæ prorsus esse non possunt. Quæ autem nulli rei servire volunt, nec ipsæ verae sunt. Veriæ quippe virtutes Deo serviunt in hominibus, a quo donantur hominibus Deo serviunt in Angelis, a quo donantur et Angelis. Quidquid autem boni fit ab homine, et non propter hoc fit, propter quod fieri debere vera sapientia praecipit, etsi officio videatur bonum, ipso non recto fine peccatum est.

22. Possunt ergo aliqua bona fieri, non bene facientibus a quibus fiunt. Bonum est enim ut subve- niatur bommi periclitanti, præsertim innocenti: sed ille qui hoc facit, si amando gloriam hominum magis quam Dei facit, non bene bonum facit; quia non bonus facit, quod non bona voluntate facit. Absit enim ut sit vel dicatur voluntas bona , quæ in aliis, vel in se ipsa, non in DoMnino gloriatur 2. Ac per hoc nec ejus fructus iste dicendus est; arbor enim mala bonos fructus non facit: sed potius bonum opus est iIlius, qui etiam per malos bene facit. Quapropter dici non poiest quantum te ista fallat opinio, qua dixisti, « omnes virtutes affectus esse, per quos aut fructuose aut steriliter boni sumus. > Fieri enim non potest ut steriliter boni simus : sed boni non sumus quidquid steriliter sumus. Arbor enim bona bonos fructus facit (Matth. VII, 47, 18). Absit autem ut Deus bonus, a quo sccuris paratur arboribus non facientibus fructum bonum, excidat, et in ignem mittat arbores bonas (Id. III, 10). Nullo modo igitur homines sunt steriliter boni: sed qui boni non sunt, possunt esse alii minus, alii magis mali.

23. Unde et illi quos cornmemorare voluisti, de quibus ait Apostolus, Gentes legem non habentes ipsi sibi sunt fex, qui habent opus legis scriptum in cordious suis; quid te adjuvent omnino non video. Der hos enim probare conatus es , etiam alienos a fide Christi, veram posse habere justitiam, eo qnod isti, teste Apostolo, naturaliter qua: legis sunt faciunt. Ubi qnidem dogma vestrum, quo estis inimici gratiæ Dei, quæ datur per Jesum Christum Dominum nostrum , qui tollit peccatum mundi (Joan. 1, 17, 29), evidentius expressisti: introducens hominum genus , quod Deo placere possit sine Christi fide, lege naturae. Hoc est unde vos maxime christiana detestatur Ecclesia. Sed quid vis esse istos? Utrum veras virtutes Labent, et steriliter boni sunt, quia non propter Deum? an etiam Deo ex his placent, atque ab illo vita remunerantur aeterna? Si steriles dixeris; quid ergo eis prodest, quod secundum Apostolum defendent eos cogitationes suæ, in die qua judicabit Deus occulta hominum (Rom. n , 14-16)? Si autem qui defendentur cogitationibus suis, eo quod naturaliter opera fecerint legis, non sunt steriliter boni, et ob boc inveniunt æternam mercedem apud Deum; procul dubio propterea justi sunt, quia ex fide vivunt.

24. Nam testimonium illud. quod ex Apostolo poaui, Omne quod non est ex fide, pecoatum est : sicut tibi visum est accepisti, et exposuisti, non ut sapit, sed ut sapis. De cibis enim Apostolus loquebatur. Verum cum dixisset, Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus eat, quia non ex fide; hanc peccati speciem de qua agebat, generali voluit probare sententia, mox inferens, Omne enim quod non est ex fide, peccatum est (Id. XIV, 25). Sed ut boc libi de cibis tantum intelligendum esse concedam : quid de alio dicturus es testimonio, quod identidem posui; nee inde aliquid disputasti, quia non invenisti quomodo in tuam posses detorquere sententiam, quod ad Hebraeos scri. ptum est, Sine fide enim impossibile eat placere' (Hebr. xi, 6)? Nempe ut hoc diceretur, de tota vita hominis agebatur, in qua juslus ex fide vivit : et tamen cum sine fide impossibile sit placcre Deo, tibi virtutes sine fide sic placent, ut cas veras prædices, eisque bonos esse homines; et rursus, quasi te poenituerit laudis illarum, steriles pronuntiare non dubites.

25. Isti ergo qui naturali lege sunt justi, aut placent Deo, et ex fide placent; quia sine fide impossibile est placere: et ex qua fide placent, nisi ex fide Christi? quoniam sicut legitur in Actibus Aposlolorum, In illo Deus definivit fidem omnibus, suscitans eum a mortuis (Act. xvn, 31). Idcoque dicuntur sine lege naturaliter quæ legis sunt facere, quia ex Gentibus venerunt ad Evangelium, non ex circumcisione, cui lex data est; et propterea naturaliter, quia ut crederent, ipsa in eis est per Dei gratiam correcta natura. Nec per eos potes probare quod vis, etiam infideles veras posse hahere virtutes: sunt quippe isti fideles. Aut si fidem non babent Christi, profecto nec justi aunt, nee Deo placent, cui sine fide placere impossibile est. Sed ad hoc eos in die judicii cogitationes suædefendent, ut tolerabilius puniantur, quia naturaliter quæ legis sunt utcumque fecerant, scriptum habentes in cordibus opus legis hactenus, ut aliis non facerent quod perpeti nollent: hoc tamen peccantes, quod homines sine fide, non ad eum finem ista opera retulerunt, ad quem referre debuerunt. Minus enim Fabricius qnam Catilina punietur, non quia iste. bonus, sed quia ille magis malus : ct minus impius, quam Catilina, Fabricius, non veras virtutes habendo, sed a veris viriulibus non plurimum deviando.

26. An forte et istis qui exhibuerunt terrenæ patriæ Babylonicam dilectionem, et virtute civili, non vern, sed veri simili daemonibus vel humanæ gloriae servierunt, Fabriciis videlicet, et Regulis, et Fabiis, et Scipionibus, et CamilSis, caeterisque talibus, sicut infantibus qui sine Baptismate moriuntur, provisuri estis aliqucm locum inter damnationem regnumque cælorum; ubi non sint in miseria, sed in beatitudine sempiterna , qni Deo non placuerunt, cui sine fide piacere impossibile est, qnam nee in operibus, nec in cordibus habuerunt? Non opinor perditioncm vestram usque ad istam posse impudentiam prosilire. « Erunt rrgo, » inquis, < in damnatione sempiterna, in quibus erat vera justitia ? > 0 vocem impudentia majora præcipitem! Non erat, inquam 1, in cis vera justitia ; quia non actibus, sed finibus pensantur officia.

27. Sed faccte ac lepide homo elegantissimus et urbanissimus, < Si dicalur, > inquis, < quia castitas infidelium castitas non est; cadem fronte dicetur quia corpns Paganorum corpus non sit, et oculi Paganorum sensum non habeant intuendi, et frumenta quæ in Paganorum nascuntur agris, frumenta non sint: ct multa, i inqnis, < alin quæ tantæ absurditatis sunt, ut risum possint intelligentibus commovere. »Non plane risum, sed fletum potius intelligenlibus vester commovet risus, sicut menlibus amicorum sanorum fletum commovet risus phreneticorum. Itane aut contra Scripturas sanctas infidelis animum fornicari negas, aul csse in animo fornicanle veram castitatem dicis; ct rides, et sanns es ? Unde, quomodo, qua ratione istud fieri potest? Prorsus nec illa est castitas vera, nec sanitas vera. Prorsus, inquam , nec vera est castitas animi fornicantis, et vera insania est hominis dicentis hoc dedecus et ridentis. Nos autem absit ut dicamus quod corpus Paganorum corpus non sit, et cætera hujusmodi. Neqne enim est consequens, ut si non est vera virtus qua gloriatur impius, non sii verum corpus quod operatur Deus. Sed plane possumus dicere, hjcreticorum frontem non esse frontem, si non membrum quod fecit Deus, significare intelligamur frontis nomine, sed pudorem. Quid , si non in eo ipso libro meo, cui respondisse te jactas, ante praestrucrem, ne' in liac sententia, qua dicimns, Omne quod nun est ex fide, peccatum est ; etiam illa Intelligantur infidelium, quædona sunt Dei, sive in animi, sive in corporis bonis? Ibi enim sunt et ista quæ inaniter garris, corpus, et oculi, et membra cætera. In eo genere sunt etiam quæ in agris Paganorum frumenta nascuntur, quorum Deus creator est, non Pagani. Annon tu ipse inter cactera etiam ista verba mea posuisti, ubi dixi : < Auima eniin et corpus et quæcumque bona animae et corporis naturaliter insita, etiam in peccatoribus dona Dei sunt; quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt: de his autem quae faciunt dictum est, Omne quod non est ex fide, peccatum est > (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 4, n. 4)? Hanc brevem, sed utique apertam sententiam meam si mente tenuisses, puto quod tam improbus non fuisses, ut nos posse dicere assereres, quia < corpus Paganorum corpus non sit, et oculi Paganorum sensum non habeant intuendi, ct frumenta quæ in Paganorum nascuntur agris, frumenta non sint. > Ut enim tibi tanquam de somno excitato eadem verba mea repetam, quoe tuæ memoriæ fortassis ut hæc diceres exciderunt, < Hæc etiam in peccatoribus dona Dei sunt; quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt : do his autem quae faciunt dictum est, Omne quod non est ex fide, peccatum est. > Sed cum insana dicis et rides, phrenetico es similis : cum autem vera quae dico abs te paulo ante commemorata, et huic ipsi operi tuo quo mihi respondere videris inscrta, sic non attendis, sic oblivisceris; Don jam phreneticis, sed lethargicis compararis.

28. < Mirari te > dicis , < quod tam excellens, > meum videlicet, sicut irridenter loqueris, < non vidit ingenium, quintum vos in hoc quoque juverim, quia dixi, Aliis peccatis alia peccata vincuntur. > Continuo quippe subditis atque concluditis dicentes: < Perfacilo igitur studio sanctitatis, quod Deus adjuvat, potest homo carere peccatis. Si enim vincuntur, > inquis, < peccata peccatis, quanto magis possunt virtutibus peccata superari ? > Quasi nos negemus, adjutorium Dei tantum valere, si velit ut hodie nullas concupiscentias malas habere possimus, contra quas vel invictissime dimicemus : et tamen non fieri, nec tu negas. Cur autem non fiat, quis cognovit sensum Domiui (Rom. XI, 34) ? Non tamen parum scio, cum scio, quæcumque illa causa sit, quod nec justi Dei sit iniquitas, Hec omnipotentis infirmitas. Est igitur aliquid in ejus abdito altoque consilio, cur quamdiu vivimus in hac carne mortali, est in nobis contra quod micas dimicet nostra : est etiam propter quod dicamus, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Sed ut libi sic loquar tanquam homini homo, et talis homo cujus terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem (Sap. IX , 15), nihil est in creaturis, quod attinet ad institutarum divinitus merita naturarum, rationali mente praestantius. Unde fit consequens ut mens bona magis sibi placeat, magisque se ipsa delectet, quam quælibet alia creatura. Quam vcro periculose, imo perniciose sibi placeat, cum per hoc tumescit typho et morbo inflationis extollitur, quamdiu non videt sicut videbit in fine summum illud at immutabile bonum, id cujus comparatione se spemat, sibique illius charitate vilescat, tantoque spiritu ejus impleatur, ut id sibi non ratione sola, sed seterno quoque amore præponat; multum est disputando velle monstrare. Sapit haec qui fatigatas fame revertitur ad semetipsum, et dicit, Surgam, et ibo ad patrem meum (Luc. xv, 18). Unde itaque scimus, ne forte quia hoc superbiæ malum tunc animum tentare non poterit, et contra quod decertemus omnino nullum erit 1, quando tanta satiabitur visione, et tanta inflammabitur charitate superioris boni, ut ad se ipsum sibi placendo, deficere ab illius dilectiono 1 non possit; ideo factum est in loco infirmitatis hujus, De superbe viveremus, ut sub quotidiana peccatorum remissione vivamus ? Propter quod superbiae malum nec apostolus Paulus est arbitrio suo creditus: sed quia nondum venerat ad tantam participationem superioris illius boni, ut illie jam non posset extolli , hic illi est angelus satanæ colaphizator , ne hic ubi poterat extolleretur, appositus (II Cor. XII, 7).

29. Sed sive ista causa sit, sive alia quæ multo amplius me latet : tamcn quod dubitare non possum, quantumlibet proficiamus sub hoc onere eorruptibiHs corporis, si dixerimus quia peccatum non habemus, noa ipsos decipimus f et veritas in nobis non eat (I Joan. I, 8). Propter quod et sancta Ecclesia etiam in tali bus suis membris, ubi maculam criminis et rugam non habet falsitatis (Ephes. v, 27), licet contradicente superbia vestra, non desinit Deo dicere, Dimitte nobis debita nostra. Tu autem quanta arrogantia et de vestrae præsumptione virtutis dixeris, Perfacile igitur studio sanctitatis, quod Deus adjuvat, potest homo carere peccatis; ille non agnoscit, qui dogmata vestra non novit. Nam et studium sanctitatis sine adjutorio Dei vultis in hominis voluntate præcedere, quod merito Deus debeat adjuvare, non gratis : et sic creditis hominem in hac serumnosa vita posse carere peccatis, ut non in se habeat quare dicat, Dimitte nobis debita nostra. . Quamvis aliquanto timidius id posuisse videaris; quia non dixisti, Potest omnibus carere pcccatis. Verum nec quibusdam dicere voluisti; sed tanquam tibi ipse de nimia vestra praesumptione eruhueris, ita sententiam temperasti, ut et vestra et nostra posset voce defendi. Nam si apud Pelagianos discutiatur, respondebitur ideo non dictum quibusdam, quia .omnibus peccais carere hominem posse dixisti : si autem apud nos, et hic respondebitur ideo non dictum, omnibus, quoniam quemlibct hominem volueris intelligi, pro quibusdam peccatis necesse habere veniain postulare. Sed qui scimus quid sentiatis, nescire non possumus quomodo ista dicatis.

30. < Si gentilis, inquis, « nudum operuerit, numquid quia non est ex fide, peccatum est ? » Prorsus in quantum non est ex fide, peccatum est; non quia per se ipsum factum quod est nudum operire , peccatum est : sod de tali opere non in Domino gloriari, solui impius negat. esse peccatum. Quod ut intelligas, quamvis jam satis inde fuerit. disputatum, tamen quia magna res est, adhuc paulisper ausculta. Ecce eadem commemoro quæ ipse posuisti. c Si gentilis » qui non vivit ex fide, < nudum operuerit, periclitantem liberaverit, ægri vulnera foverit, divitias honestæ amicitix impenderit, ad testimonium falsum nec tormentis potuerit impelli; » quæro abs te, utrum hæc opera bona bene faciat, an male. Si enim quamvis bona, male tamen facit; negare non potes eum peccare, qui male quodlibet facit. Sed quia cum non vis, cum facit ista , peccare; profecto dicturus es, Et bona facit, et bene. Fructus ergo bonos facit arbor mala: quod fieri non posse Vcritas dicit. Noli praecipitare sententiam , diligenter considera quid te respondere conveniat. An dicis hominem infidelem arborem bonam ? Placet ergo Deo : neque enim bono potest non placere quod bonum est. Et ubi crit quod scriptum est, Sine fide impossibile est Deo placere (Hebr. XI, 6)? An respondebis , Non in quantum infidelis est, sed in quantum homo est, arbor bona est ? De quo ergo Dominus- ait, Non potest arbor mala bonos fructus facere (Matth. VII,18)? quandoquidcm quicumque erit, aut homo, ant angelus erit. Sed si homo in quantum homo cst, arbor bona cst; profecto et angelus in quantum angelus, arbor bona est. Hæc enim Dei sunt opera, qui naturarum conditor est bo- Barum. Ac per hoc nulla erit arbor mala, de qua dictam est, quod non possit facere fructus bonos. Quis infidelis ita infideliter sapiat ? Non itaque in quantum homo est, quod est opus De! ; sed in quantum malæ voluntatis est, quisquc arbor mala est, et bonos frnctus facere non potost. Vide itaque utrum infidelem voluntatem audeas bonam dicere voluntatem.

31.Sed forte dicturus es, Miscricors voluntas bona est, Recte istud diceretur, si quemadmodum fidcs Christi, id cst, fides quae per dilectionem operatur (Galat.v, 6), semper est bona, ita misericordia semper esset bona. Si autem reperitur et misericordia mala, qua persona pauperis accipitur in judicio (Exod. XXIII, 3); propter quam postremo rex Saul meruit a Domino, et utique misericorde, damnari, quia contra ejus præceptum captivo regi per humanum pepercit affectum (I Reg. xv) : attentius cogita, ne forte misericordia bona non sit, nisi quae hujus bonae fidei fuerit. Imo responde, ut hoc sine dubitatione perspicias, utrum bonam misericordiam exist, mes infidelem. Porro si vitium est male misereri, procul dubio vitium est infideliter misereri. Quod si et ipsa per se ipsam naturali compassione opus est bonum; etiam isto bono male utitur qui infidcliter utitur, et hoc bonum male facit, qui infideliter facit: qui autem male facit aliquid, profecto peccat.

32. Ex quo colligitur, etiam ipsa bona opera quæ faciunt infideles , non ipsorum esse, sed illius qui bene utitur malis. Ipsorum autem esse peccata, quihus et bona male faciunt; quia ea non fidcli , sed infideli, hoc est, stulta et noxia faciunt volumtate 1 qualis volantas, nullo christiano dubitante, arbor est mala, quae facere non potest nisi fructus malos, id est, sola peccata. Omne enim, velis nolis, quod non est ex fide, peccatum est (Rom. xiv f 23). Et ideo Deus istas arbores non potest diligere, et si tales permanserint, disponit excidere : quia. sine fide impoesibile est placere. Sed ila hie immoror, quasi istas arbores non jam tu ipse steriles pronuntiaveris. Quomodo igitur, obseoro., non aut jocaris in his disputationihus, aut deliras, qui sterilium fructus arborum laudas? Qui utique aut nulli sunt, aut si mali sunt, laudandi non sunt : aut si fructus boni sunt, ,profecto steriles arbores non sunt, imo et bonæ sunt, quarum fructus boni sunt, ot debent Doo placere, cui bonæ arbores non possunt nis! placere., falsumque erit quod scriptum est, Sine fide impossibile est placere.

33. Sed responsurus es, quid, nisi vana ? c Ego, v inquis, « steriliter1 bonos dixi homines, qui non propter Deum faciendo bona quae faciunt, non ab eo vitavn consequuntur æternam. » Justus ergo Deus et bonus bonos est in mortem missurus æternam? Piget jam dicere quam multa te sequantur insana, tatia sentientem, talia dicentem, Maia scribentem, in talibus me quod similiter non desipiam velut censorie reprehendentem. Sed breviter accipe, ne forte cum in rebus ipsis tantum erres quantum errari plurimum potest, videar tecum certare de verbis. Aut ergo intellige quod ait Dominus, Si oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit ; si autem oculus tum simplex est, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 23, 22) : et hunc oculum agnosce intentionem, qua facit quisque quod facit; et per hoc disce eum, qui non facit opera bona intentione fidei bonae, hoc est, ejus quæ per dilectionem operatur, totum quasi corpus, quod illis, velut membris, operibus constat, tenebrosum esse, hoc est, plenum nigredine. peccatorum. Aut certe quoniam saltem concedis opera inlidelium, quae tibi eorum videntur bona, non tamen eos ad salutem sempiternam regnumque perducere; scito nos illud bonum bhminum dicere, illam voluntatem bonam, illud opus bonum, sine Dei gratia quae datur per unum Mediatorem Dei et hominum, nemini posse conferri; per quod solum bomo potest ad æternum Dei donum regnumque perduci. Omnia proinde cætera quae videntur inter homines habere aliquid laudis, videantur tibi virtutes verae, videantur opera bona, et sine ullo facta peccato. Quod ad me pertine t2, hoc scio, quia non ea facit voluntas bona : voluntas quippe infidelis atque impia non est bona. Dicantur secundum te bujusmodi voluntates arbores bonae, sufficit quod apud Deum steMles sunt, ac per hoc non bonae : sint inter homines fructuosae, inter quos sunt et bonae, te auctore, te laudatore , si vis etiam plantatore; dnm tamen illud vclis nolis obtineam, qaod amor mundi, quo quisque amicns est hujus mundi, non est a Deo ; amorque fruendi quibuscumque creaturis sine amore Creatoris, non est a Deo : amor autem Dei quo pervenitur ad Deum, non est nisi a Dco Patre per Jesum Christum tum Spiritu sancto. Per huncamorem Creatoris, beue quisque utitur etiam creaturis. Sine hoc amore Creatoris, nullis quisquam bene utitur creaturis. Hoc ergo amore opus est ut bonum beatificum sit et pudiciua .conjugalis, ut sit ejus intentio quando utitur conjugis carne, non in voluptate libidinis, sed in voluntate prepaginis; si autem vicerit, et propter se ipsam uon propter iios .propagandos fieri aliquid extorserit et voluptas 1, veniale poccatum sit propter nuptias christianas.

CAPUT IV. — 34. Non autem dixi, quod interpositis aliis ex libro meo verbis me dixisse dixisti, Ideo filios esse sub diuboli potestate, quia de corporum commixtione nascuntur. Aliud est enim dicere, qui I de corporum commixtione nascuntur : aliud, quia de corporum commixtione nascuntur. Non autem ibi causa mali est, quia de corporum commixtione nascuntur : neque enim etiamsi natura humana primorum hominum peccato vitiata non esset, possent filii nisi de corporum commixtione generari. Sed ideo sub diabolo. sunt, qui de corporum commixtione nascuntur, antequam per spiritum renascantur; quia per illam nascuntur concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, et adversum se cogit concupiscere spiritum (Galat. v, 17). Quæ pugna boni et mali nulia esset, si nemo peccasset. Sicut autem ante hominis iniquitatem nulla erat, ita post infirmitatem nulLi erit.

CAPUT V. — 35. Sed alia rursus mea verba proponis, et copiosissime disputas : Quoniam ex imparibus bonis compositi sumus, animum corpori debere dominari: quorum alterum nobis cum .diis, alterum cum belluis commemoras esse commune. Et ideo id quod eat melius, id eat, animum viriute præditum dicis et membris corporis bene et cupiditatibus imperare (a). Nec consideras qnod cupiditatibus non sic imperatur ut membris. Cupiditates enim malae sunt, quas ratione frenamus, contra quas mente pugnamus : membra vero bona sunt, quae voluntatis movemus arbitrio, exceplis gonitalibus, quamvis et ipsa ex Dei opere bona sint. Quae ideo pudenda dicuntur, quia plus in eis movendis potestatis babet libido, quam ratio : quae tamen I non sinimus perpetrare quo provocat ipsa commotio, cum membra caetera facili teneamus imperio. Quandb autem male utitur homo membris bonis, nisi quando consentit eis quae in nobis habitant cupiditatibus maN lis? In quibus libido prae cæteris turpis est, cui nisi resistatur, horrenda immunda committit. Quo malo bene non utitur, nisi sola pudicitia conjugalis. Haec autem libido ideo malum non eat in belluis , quoniam non repugnat rationi, qua carent. Car autem non creditis, hominibus in paradiso censtitutis ante poceatum divinitus potuisse concedi, ut tranquilla motione et conjunctione vel commixtione membrorum sine ulla libidine filios procrearent ; aut in eis saltem libido talis esset, cujus motus nec præcederet, nec excederet voluntatem? An vobis libido parum est quia placet, nisi ct talis placeat, quæ nolentes etiam repu.gnantesque sollicitet? De qua Pelagiani quidem etiam litibus gloriantur, tanquam de aliquo bono : sed eam sancti gemittbus cenfitentur, ut liberentur a malo.

CAPUT VI. — 36. Ridenda contrarietate me dixisse calumniaris, alios reMa ex bono, alios sanctos ex maio spere: quoniam dixi, nuptiarum bomun homines infideles infideliter utendo, in malum peccatumque convertere; eoque modo concupiscentiæ malum convertere fidetium nuptias in usum justitiæ(De Nuptiis et concupiscentia, lib. i, n. 5). Ac per hoc non dixi, alios reos ex opere bono, sed ex opere malo, quo male utuntur bonis; nec alios sanctos ex opere malo, sed ei opere bono, quo bene utuntur malis. Si non vis innteligere, aut si te fingis non intelligere; noli obstrepere volentibus et valentibus intelligere.

CAPUT VII. — 57. Si aliqui, malus condi posset, inquis, nunquam in bonum ablutione transiret. Eo modo diceres, corpus quod mortaie conditum esset, fieri immortale non posse : et tamen ut illud, ita et boc falsum diceres. Non enim Deus malum condidit, cum hominem condidit : sed bonum quod ipse condidit, malum trahit ex peccato, quod ipse non condidit; et sanat hoc malum , quod ipse non eondidit, in bono quod condidit.

38. Cum autem nos non dicamus, dæmones instituisse connubium, nee seminalem sexus utriusque mistionem, nee diaboticum opus esse causa generandi concubitum conjugum; quoniam hæc omnia Deus instituit, et possent esse omnia sine concupiscentiae ,malo, si vulnus praevaricationis , unde sequeretur discordia carnis et spirilus, inflictum non luisset a diabolo : nonne te respicis, et de tua garrula loquacitate, qna inania 1 tabulatus es, eruhescis; quod scilicet deprehendant dæmones in coucubitu conjugatos, et tanquam insua operatione deprehensos, non sinant generare filios regeneratione liberandos? Quasi diabolus, si quod vellet faceret, non ipsos majores impios adhuc in ejusdem diaboli positos potestate, quaudo cognosceret disponere fieri christianos, continuo suffocaret. Non eat ergo consequens ut parentibus regcneraudos generantibus, et propter hoc concumbentibus, dæmones minaciter et terribiliter contradicant, sicut tibi ipse confingis; quia per vulnus a diabolo inflictum, in quo claudicat genus humanum, aliquid creante Deo gignitur, quod ex Adam transferatur ad Christum ' cum legio dæmonum nec porcos in potestate babere potuerit, nisi petentibus permitteret Christus (Matth. VIII, 31, 32); ei noverit etiam de ipsisa quas euip facere permittit, diaboli persecutionibus coronas susci' tare martyribus, utens bene omni genere malorum ad utilitalcm bonorum. Sed in illis quoque conjugibus, qui filiorum regenerationem vel non cogitant, vel etiam detestantur, bonum opus est nuptiarum , generandi causa commixtio Legitima sexuum , cujus operis fructus est ordinaia susceptio filiorum : quamvis eo bono male utantur, et in eo peccent, quod de impia vel propaganda vel propagata prole gloriantur. Nomines enim qualibet peccai contagione vel perpetrationo polluti , in quantum homines sunt, bonum sunt: et ideo bonum cat ut nascantur, quia bonum sunt.

39. Nec tamen at gignantur, ideo adulteria rei quæque stupra facienda sunt : ad quam nos absurditatent putas posse compelli, quia nuptias de malo libidinis bonum prolis dicimus opcrari. Sed nullo modo ex hac nostra vera rectaque sententia illud perversum falsumque conficitur. Neque enim quia Dominus ait, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9); ideo adhuc addere iniquitatem debemus, ei furia rapinasque committere, ut plures pauperes sanctos misericordia largipre pascamus. Sicut ergo de mammona iniquitatis faciendi sunt amici , qui recipiant intabernacula æterna ; ita conjugibus de plaga peccati originalis gignendi sunt filii, qui in vitam rogenereqtur aeternam. Et quemadmodum furia, fraudes, depraedationes adjiciendæ non sunt, ut per iniquitates aucta pecunia plures amici justi jnopcs comparentur : sic adulteria, stupra, fornicationes, malo cum quo nati sumus , addenda non sunt 1, unde filii numerosiore stirpe nascantur. Aliud quippe esi malo bene uti, quod jam inerat; et aliud est malum perpetrare , quod non erat : illud enim est de malo tracto ex parentibus voluntarium bonum facere; hoc vero malum a parentibus tractum aliis malis jam propriis ct voluntariis aggerare. Sane interest, quod mammona iniquitatis cum laude indigentibus erogaiur; carnalis autem concupiscentia laudabilius continentiæ virtute frenatur, quam fructibus impenditur nuptiarum. Tam magnum est enim malum ejus, ut eo non uti, quam bene uti sit melius.

CAPUT VIII. – 40. Alia deinde mea verba proponis, ex mullum adversus ea I nibil dicis, replicans quædam quae superiore disputatione consumpta suni: quae si etego repetere velim, quis erit finis? Inter quoe dicis etiam illud vestrum contra Christi gratiam, saepe a vobis inaniter dictum; quod scilicet appellatione gratiæ, bonos fieri homines fatali necessitate dicamus : cum vobis ora obstruant, et linguas premant, qui loqui nondum valent. Cum enim loquacissime Inboretis astruere ac persuadere, quod Pclagius in Pa - læstinorum episcoporum cognitione damnavit, gratiam Dei secundum merita nostra dari; nulla tamen meriti potestis asserere parvulorum , per quæ discernantur qui eorum in Dei filios adoptatur, ab eis qui sine Injus gratiae consecutione moriuntur.

41. Calumniaris me dicere, < Nihil studii exspeetari ab humana voluntate debere, contra illud evangelicum quo ait Dominus : Petite, et accipietis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobit: omni. enim gui petit, accipit; et qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur I (Matth. VII, 7-8). Ibi enim vos, ut video, ponere jam coepistis merita gratiam praecedentia, quod est petere, quaerere, pulsare; at his meritis debita illa reddatur, ac sic gratia inaniter nuncupetur : tanquam gratia nulla pnecesserit, et cor tetigerit, ut beatificum bonum peteretur a Deo, ut quaere' retur Deus, ut pulsaretur ad Deum; frustraque sit scriptum, Misericordia ejus præveniet me (Psal. LVIII, 11); frustra etiam nos pro inimicis nostris jubeat orare (Matth. v, 44), si non est ejus aversa et adversa corda convertere.

42. Sed ponis apostolicum testimonium , et ab eo dicis pulsantibus aperiri, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (1 Tim. n, 4) : ut videlicet intelligamus, docentibus vobis, ideo non omnes salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, quia ipsi nolunt petere, eum Deus velit dare; nolunt qurercre, cum Deus velit ostendere ; nolunt pulsare, cum Deus velit aperire. Sed hunc sensum vestrum infantes illi ipsa sua taciturnitate convincunt, qui nec petunt, nec quærunt, nec pulsant; imo etiam cum baptizantur, reclamant , respuunt , reluetantur : et accipiunt tamcn, et inveniunt, et aperitur eis, et intrant in regnum Dei, ubi sit eis æternitatis salus I et agnitio vcritatis ; longe pluribus infantibus in istam gratiam non adoptatis ab eo, qui vult omnes homines salvos fieri et in agnitionem verita. tia venirc. Quibus dicere non potest, Volui, et noluistis (Matth. XXIII, 57) : quia si voluisset, quis eorum qui nondum habent, voluntatis suæ arbitrium, voluntati ejus omnipotentissimae restitisset? Cur ergo non sic accipimus quod dicturn est, Qui omnes vult homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; quomodo et illud accipimus, quod idem dixit apostolus , Per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitæ ( Rom. v, 18) ? ( hos enim omnes Deus vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire , in quos omnes per unius justificationem gratia pervenit ad justificationem vitæ) ne dicatur nobis, Si Deus vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, sed ideo non veniunt, quia ipsi nolunt; cur tot millia parvulorum, qui non percepto Baptismate moriuntur, non veniunt in regnum Dei, ubi certa est agnitio veritatis ? Numquid aut homines non sunt, ut non pertineant ad id quod dictum est, omnes homines? aut aliquis poterit dicere, Deus quidem vult, sed ipsi nolunt; qui nondum velle seu nolle ista noverunt, quando nee ii, qui parvuli baptizantur atque moriuntur, ct per illam gratiam ad agnitionem veritatis quæ in regno Dei est certissima veniunt , ideo veniunt, quia ipsi renovari Christi Baptismate voluerunt? Cum ergo nec illi propterca non baptizentur quia nolunt, nee isti propterea baptizentur quia volunt 2 ; cur Deus qui vult cmnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, tam multos in regnum suum, ubi est certa veritatis agnitio, qui nullo ei resistunt voluntatis arbitrio, patitur non venire?

43. Nisi forte dicturus es, ideo parvulos non in eorum numero deputandos, quos Deus omnes vult salvos fieri, quia ea salute, quæ hic intelligenda est, salvi sunt ipsi, nihil trahentes omniMo peccati. Atque ita te intolerabilior sequetur absurditas. Isto enim modo benevolentiorem facis Deum omnibus impiisimis et sceleratissimis hominibus, quam innocentissimis et purissimis ab omni labe peccati: quandoquidem illos, quia vult eos omnes salvos fieri, vult etiam intrare inregnum suum : hoc est enim illis consequeM, si salvi fuerint: sed: qui nolunt, ipsi sibi obsunt. Immensum vero 'numerum parvulorum, qui sine Baptismate moriuntur, suo regno adjici non vult, quos neque ulla peccata, sicut putatis , impediunt; et, quod nullus ambigit, ejus resistere voluntati contraria voluntate non possunt. Sic fit ut esse christianos omnes velit, quorum multi nolunt; non oranes velit, quorum est nemo qui nolit : quod abhorret a vero. Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19) : et in eorum salute atque in suum regnum introductione certa est voluntas ejus. Sic ergo debet intelligi quod dictum est, Omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire I ; qnemadmodum intelligitur quod dictum est, Per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitæ.

44. Quod apostolicum testimonium si eo modo in. telligendum putas, ut dicas omnes positos esse pro Multis, qui justificantur in Christo ( multi quippe alii non vivificantur in Christo 2) : respondebitur tibi, sic eliam illic ubi dictum est, Omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; Omnes pontas esse pro Multis, quos ad istam gratiam vult venire. Quod multo convenientius propter hoc intelligitur dictum, quia nemo venit, nisi quem venire ipse voluerit. Nemo potest venire ad me, inquit Filius 9nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et, Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 44 et 66): Omnes ergo qui salvi fiunt, et in agnitionem veniunt veritatis, eo volente salvi fiunt, eo volente veniunt. Quia et qui nondum 2, sicut parvuli, utuntur voluntatis arbitrio,. eo volente regenerantur , quo creante generantur : et qui jam utuntur voluntatis arbitrio, nisi eo volente ac subveniente a quo praeparatur voluntas (Prov. VIII, sec. LXX). velle non pos. sant.

45. Ubi si dixeris mihi, Curergo non convertit omnium nolentium 4 voiuntates? respondebo, Cur non omnes morituros adoptat lavacro regenerationis infantes, quorum adhuc nullas, et ideo nec contrarias invenit voluntates ? Si hoc profundius esse perspicis, quam utabs te valeat inveniri; utrumque utrique nostrum profundum sit, cur et in majoribus et in mi. noribus Deus velit alteri et nolit alteri subvenire: dum tamen certum et immobile teneamus, non esse iniquitatem apud Deum (Rom. IX, 14), qua quemquam sine malis meritis damnet; et esse bonitatem apud Deum, qua multos sine bonis meritis liberet : demonstrans in eis quos damnat quid omnibus debeatur; ut hinc discant quos liberat, quæ sibi paena debita relaxetur, efquae indebita gratia condonetur.

46. Haec ut christianis cordibus convenit cogitare nescitis, et vos potius secundum vestram sententiam fato ista dicitis fieri. Vestra quippe, non nostra sententia est, c fato Geri quod merito non fit. » Et ne secundum istam definitionem fato fiant hominibus, si meritis non fiant, quaecumque fiunt; ideo merita vel bona vel mala, quantum potestis, asseritis , ne fatum sit consequens, si merita negaveritis. Ac per hoc dicitur vobis, Si ea quae nullis meritis præstantur hominibus, fato fieri jam necesse est, et ideo merita astruenda sunt, ne fatum sit consequens , si merila non sunt: fato baptizantur, fato intrant in regnum Dei parvuli, quorum bona mcrita nulla sunt; cL rursus, tato non baptizantur, fato non intrant in regnum Dei parvuli, quorum mala merita nulla sunt. Eccc pusilli qui fari nequcunt, vos potius assertores fati esse convincunt. Nos autem cum vitiatae originis mala merita esse dicamus, gratia dicimus intrare parvulum in regnum Dei, quoniam bonus cst Deus ; et alium merito non intrare, quoniam justus est Deus; et in neutro esse fatum, quoniam quod vuit facit Deus. Sed cum sciamus abeo, cui misericordiam et judicium fideli voce cantamus (Psal. c, i), istum secundum judicium damnari, illum secundum misericordiam liberari; cur istum potius quam illum damnet aut liberet, nos qui sumus qui respondeamus Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Annon babet potestatem figulus luti cxcadem massa originis vitiatae atque damnatæ facere aliud vas in honorem secundum misericordiam, et aliud in contumeliam secundum judicium (Rom. IX, 20, 21)? Ideo non utrumque in honorem, ne hoc meruisse se existimet tanquam inculpata natura : ideo non utrumque in contumeliam, ut judicio superexsultet 1 misericordia (Jncobi II, 13). Ac per hoc nec damnatus ex debito de supplicio juste queritur, nec liberatus gratis de merito superbe gloriatur; sed potius humiliter gratias agit, quando in illo a quo debitum exigitur, quid in eadem causa sibi donetur agnoscit.

47. Asseris me in alio libro meo dixisse , « Negari liberum arbitrium, si gratia commendetur; et iterum negari gratiam, si liberum commendetur arbitrium. i Galumniaris : non hoc a me dictum est, sed propter ipsius quaestionis difficultatem videri bec posse dietum est et putari. Non est multum ut ipsa verba mea ponam, unde videant qui hæc legunt, quemadmodum scriptis meis insidieris, et qua conscientia vel tardis, vel ignaris cordibus abutaris, ut ideo te existiment respondere, qnia non vis tacere. In novissimis enim partibus primi libri mei ad sanctum Pi- manum, cujus est titulus, De gratia contra Pelagium 1 : « Ista, r inquam, « quæstio ubi de arbitrio voluntatis et Dei gratia disputatur, ita est ad discernendum difficilis, ut quando defenditur liberum arbi. trium, negari Dei gratia videatur; quando autem asseritur Dei gratia, liberum arbitrium putetur auferri, et cætera » (De Gratia Christi, n. 52). Tu autem vir honestus et verax, abstulisti verba quæ dixit et dixisti quod ipse finxisti. Ego enim dixi, istam quæstionem ad discernendum esse difficilem : non autem dixi, non posse discerni. Multo minus ergo diccrenr, quod me dixissc mentiris,« negari liberum arbitrium, si gratia commendetur; et negari gratiam, si liberum eommendelur arbitrium. > Redde verba mea , et vanescel calumnia tua. Repone suis locis, ubi dixi, videatur ; » ubi dixi, « putetur : » ut appareat de re tanta quibus abs te fraudibus disputetur. Non dixi, « negari gratiam ; » sed, « ut negari gratia videatur. » Non dixi, « negari .arbitrium liberum , vel auferri ; t sed dixi, ut putetur auferri. » Et promittis, « cum libri ipsi ventilari cœperint quod abs te illa senten... tiarum mcarum et nudabitur et confodietur impietas. » Quis non 2 exspectet sapientiam disserentis, qui fidem cognoverit mentientis?

48. Quid est autem quod loqueris, « Nihil pertinere ad laudem gratiæ, si id donet suis, quod peccata impiis largiuntur? » Propter pudicitiam scilicet con. jugalem, quam tibi habere videntur et impii. Homo contentiose, Virtus donatur vera per gratiam , non quæ vocatur, et non est. Utquid autem pudicitiam et virginitatem quasi ejusdem gcneris iungis? Pudicitia res est animi; virginitas , torporis. Denique et illi integra in animo permanente, potest ista de corpore violenter auferri ; et cum ista integra manet corpori, potest illa in animo lasciva vuluntate corrumpi. Propter quod ego non dixi, Verum conjugium, sive viduitas, sive virginitas; sed , « Vera pudicitia, sive conjugalis, sive vidualis, sive virginalis, dicenda non est, nisi qaae verae fidei mancipatur » (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. i, u. 5). Conjugcs cnim et viduae et virgines possunt esse , et pudicæ non esse, si contaminata voluntate moechantur, si spiritu impuro stupra perpetranda decernunt : in quibus tamen veram pudicitiam dicis esse, etiamsi animo fornicentur; quod facere omnes impios eloquia divina testantur.

49. Quis autem nostrum dicit, conjugalium mem brorum malum esse consertum, ) in quo nuptiae bene utuntur ad propagandos filios concupiscentiae malo t Quae concupiscentia malum non esset, si sola generandi causa ad licitum concubitum moveretur. Nunc vero cum ei resistit conjugalis pudicitia, limes est mali; et ideo bonum est. Unde non « crimen ejus, » sicut calumniando loqueris, c impunitum lit por religioocm ; > quia nullius est criminis, quando per fidei bonum bene utitur libidinis malo. Neque hic dici potest, ut putas, Faciamus mala ut veniant bona (Rom. III , 8); quia ex nulla sui parte malum sunt nuptiæ. Non enim earum malum est, quod in hominibus quos parentes gignunt, non fecerunt, sed invenerunt. In primis autem conjugibus, qui ex nullis parentibus nati sunt, per peccatum accidit carnalis concupiscentiae discordiosum malum, quo nuptiæ bene uterentur; non per ipsas nuptias, ut inde 'merito damnarentur. Quid ergo quæris, « utrum in conjugibus cbristianis conventuum I voluptatem, pudiciliam, an impudicitiam nominem. » Ecce respondeo , Non Ipsa nominatur pudicitia, sed ejus mali usus bonus; quo usu bono fit n illwd malum nee impudicitia dici possit. Impudicitia est enim ejusdem mali usus flagitiosus ; sicut pudicitia virginalis, nullus. Salva igitur pudicitia conjugali, malum de malo nascendo trahitur, quod renascendo purgetur \

50. A Sed si propter hoc, > inquis, « iibidinismalum, etiam de conjugibus christianis proles criminoM profertur, sequitur ut pudicitia virginalis sit relicitatis illatrix : et quia in impiis invenitur, > inquis,« antecellunt infideles pudicitiæ virtute sublimes, christianis libidiuis tabe pollutis. > Non est ita ut dicis ; multum falleris. Nec libidinis enim tabe polluuntur, qui libidine bene utuntur; quamvis generent libidinis labc pollutos, et ideo regcneraudos : nec iD impiis invenitur pudicitia virginalis, quamvis inveniatur virginitas carnis; quia vera pudicitia non potest babitare 5 in animo fornicante. Ac per hoc non anteponitur virginale bonum impiorum bono conjugali fidelium : iCtI coujuges bene uteutes malo anteponuntur virginibus male utentibus bono. Et idco cum fideles conjugati bene utuntur malo libinis , non « apud eos, I ut calumniaris, < propter fidem exercetur impunitas criminis, « sed in eis propter fidem vera 6 non falsa virtus est castitatis.

SI. Quid autem ad Dos pertinet , quia Manicbaeos dicere affirmas, « Si quis homicidium conscientia formidante commiserit, reus est, quia timuit: si aptem aliquod facinus exsultante perpetrarit audacia, velut credens se ex fide facere quod male facit, evasit culpam ? > Quod quidem nunquam audivi dicere Manichaeos. Sed quid ad nos, sive dicant, sive eUam ipsis calumnieris; cum hoc catholica Ades non dicat, quam tenemus, et cujus te pondere urgemus? Nos cnim ea quæ videntur opera bona, dicimus non esse vere ., bona sine fide : quoniam opera vere bona necesse est Deo placere, cui sine fide quia impossibile est placere (Hebr. XI, 6), profecto quod vere opus est booum, sine fide non potest esse. Verumtamen illa opera quæ apertissime mala sunt, non tacit fides quæ per dilectionem operatur (Galat. v, 6) : quia dilectio proximi malum non operatur (Rom. niu, 10).

52. « Bona igitur concupiscentia naturalis, > inquis (erubescis enim dicere carnalis), c quoe cum intra modum suum tenetur, > inquis, c nulla mali aspersione turpatur 1. > Quomodo tenetur intra modum suum, quæso te; quomodo tenetur, nisi cum ei resistitur? Cur autem resistitur , nisi ne impleat desideria mala ? Quomodo est igitur bona ?

CAPUT IX, — 53. Venis 2 etiam ad verba illa libri mei, ubi dixi, c Nonne illi conjuges primi, quorum nuptias benedixit Deus, dicens, Crescite, et multiplicamini (Gen. I, 28), nudi erant, et non confundebantur (Id. II, 25)? Cur ergo ex illis membris confusio posi peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus, quem, nisi homines peccassent, procul dubio nuptias non haberent > (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 6) ? Haec verba mea cum videres secundum Scripturas ita posita, ut quicumque eumdem locum libri Geneseos legit aut legerit, approbet sine dubitatione quod dixi; prolixa contradicens 3 disputatione multum sudasti, sed non sincerasti. Perstitisti quippe in sententia tua prava; quamvis meam rectam ipso experimento probares non abs te potuisse convelli. In qua tua contradictione prætereo gestus et jactationes tuas, tanquam bominis anhelantis , et pervenire quo nititur non valentis, et in nebulis tamen quas perturbatus offundit 4, se pervenisse fingentis. Sed necessarios articulos sermonis iui, quantum me adjuvat Dominus, comprehendo atque confringo; ut totum corpus victum jacere conspiciat, qui et Ula tua et hæc nostra perlegerit : praesertim quia illa quæ abs te multis modis repetuntur, etiam a nobis saepe destructa sunt.

54. Dicis hic inter csetera, c In hoc quod post peccatum primi homines erubescentes membra illa, in quibus est libido, texerunt, invcuisse me unde persuaderem, Deum aeria constituisse conjugia. I Si ergo aeria essent conjugia sine libidine, aeria crunl te auctorc corpora, quando libido non erit. An istam libidinem sic amalis, ut quomodo eam prius anto peccatum in paradiso positis, ita etiam .resuscitatis corporibus ingeratis? Ego autem non dico, ut me dicere affirmas, « naturale non esse 5 sine quo natura non est: > sed dico, naturale appellari vitium, sine quo nunc natura humana non nascitur, quæ tamen non sic instituta est ab initio. Ideoque et hoe malum non ab illa prima institutione naturae, sed.a primf hominis mala voluntate originem ducit: nec pennanebit, sed aut damnabitur, aut sanabitur.

55. i Sententiam meam cimicem I dicis, c qui ut molestiam rivus, sic fetorem præstat attritus : > quas! : verecunderis, > ut loqueris , i vincendo mo atterere; > vel < tanquam victus ad loca, > ut dicis; < coenosa confugerim, exhorreas consequi atquc perimere : quia videlicet partes disputationis tuæ, quibus atterendus vel perimendus sum, quoniam de pudendis loqui cogeris, velut quidam ædituus pudor tuus a verborum, i sicut perhibes , < libertate submovit. > Quare non polius de bonis quæ laudas, libere loqueris? quare non est de opere Dei verborum libertas, si ejus intemerata permancl dignitas, nec aliquid ibi egit peccatum, unde potius incuteret pudorem, et verborum comprimeret liberlatem?

CAPUT X. — 56. < Si non sunt, > inquis, 4 nuptiae sine libidine, et geueraliter a vobis libido damnatur, damnatis et nuptias. > Posses dicere, quia damnabitur mors, omnes damnandos esse mortales. Si autem libido de connubio esset, profecto ante connubium vel preter connubium nulla esset. < Non potest, > inquis, < dici morbus, sine quo non est connubidm : quia potest esse connubium praeter peccatum; morbus autem, > inquis, « ab Apostolo peccatum dicitur. > Sed respondetur tibi : Non omnis morbus peccatum dicitur. Iste autcm morbus pœna peccaii est, sine qua non potest esse humana natura, nondum ex omni parte sanata. Si autem propterea libido malum non est, quia sine illa non fit nuptiarum bonum : e contrario nee corpus bonum est, quia sine illo non fit adulterii malum. Hoc autem falsum est : sic ergo et illud. Quis autem nescit conjugatis Apostolum præcepisse, ut sciret unusquisque eorum suum vas possidere, hoc est, uxorem suam, non in morbo desiderii, sicut gentes quae ignorant Deum (I Thess. IV, 4, 5). Qui ergo de hac re Apostolum legit, te negligit. Ei non erubescis istum morbum, vel quod tu csse , quamvis t pudibundus , fateris , istam libidinem introducere in paradisum , et tribuere conju. gibus ante peccatum ? Ideone tu non in cœno absconditus latitas, quia' libidine carnis et sanguinis quasi paradisi flore roseo te coronas , et tanquam libenter tali colore perfusus, et erubescis et laudas?

CAPUT XI. — 57. Quid, quod te tantum delectat loqui, ut quod confitemur et docemus, tanquam negemus, superflua prolixitate Sermonis probare coneris ? Quis enim negat futurum fuisse concubitum, etiamsi peccatum non præcessisset? Sed futurus fuerat, sicut aliis membris, ita etiam genitalibus voluntate motis, non libidine concitatis; aut certe etiam ipsa libidine (ut noa vos de illa nimium contristemus), non qualis nunc est, sed ad nutum voluntarium serviente. Verum vos pro suscepta vestra tam fideliter laboratis, ut vim patiamini, nisi eam qualis nunc est, etiam in paradiso collocetis; non ibi de peccato dicentes talem factam, sed talem nullo peccante fuisse mansuram, cum qua in illa pace dimicaretur, aut ne dimicaretur, quotiescumque surgeret expleretur. 0 sanctas paradisi delicias I 0 frontem qualiumcumque episcoporum! 0 Mem qualiumcumque castorum 1 !

CAPUT XII. — 58. Sed volens ostendere, non omnia quæ teguntur, ex peccato erubescenda putari oportere, multum inaniter multa commemoras, quas in nostro corpore naturaliter tecta sunt; quasi post peccatum tecta sint, sicut illi homines, uude inter nos quæstio est, quæ ante peccatum nec pudenda, nec tecta fuerant, post peccatum pudenda texerunt. < BaIbus, > inquis, « apud Tullium cum Cotta vere diligcnterque disseruit > (De Natura deorum, lib. 2). < Unde ob hoc pauca ponis, > ut dicis, < ut oneres pudorem meum, non ea me intellexisse sub magisterio sacræ legis, ad quorum notionem Gentiles solo rationis du. eta pervonirc potuerunt: > et ponis Balbi verba ex Ciceronis libro, per quae nos doceas, quid senserint Stoici de animalium mutorum masculinis ac femininis diversitatibus, de partibus corporis genitalibus, et miris commiscendorum corporum libidinibus. Quæ tamen verba, vel Tulliana, vel cujuslibet alterius, antequam interponeres, cautissime prælocutus es, < quod ideo sub bestiarum occasione sexuum tangat effectum, quia propter honestatem hoc in hominis descriptione praeteriit. > Quid est, < propter honestatem? > An in sexu bominis honestas confunditur, ubi Deus tanquam in excellentiore natura dignius operatur? Sed docuerunt te Stoici disputare de occultis, nec docuerunt erubescere de pudendis. Adjungis deinde, < quomodo ipsum hominem oratione depingat, > ut dicis, < et quomodo disserat alvi naturam stomacho esse subjectam, quod cibi et potionis sit, receptaculum : pulmones autem et cor extrinsecus spiritum adducant : multa in alvo mirabiliter effecta, quae constarent ex nervis; et quod sit multiplex et tortuosa, arceatque et contineat, sive illud aridum sit, sive humidum quod receperit I : > et caetera Injusmodi usque ad illud, < quemadmodum reliquiæ cibi depellantur, tum astringentibus se intestinis, tum relaxantibus. > Cum ergo posset etiam in bestiis- ista describere, cur inde ad hominem transitum fecit, nisi quia ista pudenda non sunt; sicut nec in bestiis illa de sexuum genitalibus atque naturis, quae tamen in hominepudenda sunt? ea causa utique, qua primitus post peccatum foliis ficulneis adoperta sunt. Nam cum in descriptione humani corporis usque ad illa extrema venisset, qua cibi reliquie depelluntur : < Quemadmodum, > inquit, < fiat, haud sane difficile dictu cst: sed tamen praetereundum, ne quid habeat mjucunditatis oratio. > Non dixit, Confusionis; vel, Ne quid pudendum habeat oratio : sed, < ne quid injucunditatis. > Alia sunt enim quae horrorem ingerunt sensibus, quod deformia sint; alia quae pudorein mentibus, etiamsi formosa sint : qura illa offendunt delectationem, commovent autem ista libidinem, vcl libidine commoventur.

59. Quid igitur te adjuvant haec? < Quia ipse, > inquis, < opifex noster nullum suæ artis crimen agnovit, ilL vitalia nostra tam diligenter occuleret. » Absit plane, ut artis su:e tantus artifex ullum agnoverit crimen. Sed cur ista texerit, jam paulo superius ipse dixisti, f ne scilicet > vel intereant, vel borreant publicata. > Illa vero quae foliis ficulneis texerunt conjuges primi ( Gen. III, 7), nec interibant utique, nee horrebant, qnando nudi erant, et non confundebantur (Id. II, 25). Et nunc pudicitiæ cautio, potius ne libeat, quam ne horreat illa species, eorumdem membrorum devitat aspectum. Frustra igitur testimonio Stoicorum juvandam putasti tuam esse susceptam, non sane illis amicam, qui nullam particulam boni humani in corporis voluptate posuerunt. Denique clegerunt in pecoribus potius quam in hominibus, quod tu facis, laudare libidines. Eorum quippe opinioni convenienter ait quodam loco Tullius, se non putare idem esse arietis et Publii Africani bonum. Qua magis sententia te oportuit admoneri , quid de humana libidine sentire deberes.

60. Sed si talibus litteris ut aliquid agamus, placet, quia et in ipsis reperiuntur nonnulla vestigia veritatis; interim quæ ipse posuisti, nihil adversus nos valere, puto quod jam debeas confiteri. Vide nunc utrum ista quæ dicam, non evertant assertionem tuam. In libro tertio de Republica, idem Tullius hominem dicit, < non ut a matre, sed ut a noverca natura editum in vitam, corpore nudo, fragili, et infirmo; animo autem anxio ad molestias, humili ad timores, molli ad labores, prono ad libidines : in quo tamen inesset tanquam obrutus quidam divinus ignis ingenii et menlis. > Quid ad hæc dicis? Non hoc auctor iste male viventium morihus dixit effectum, sed naturam potius accusavit. Rem vidit, causam nescivit. Latebat enim eum cur esset grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium (Eccli. XL, i); quia sacris Litteris non cruditus, ignorabat originale peccatum. Si autem de libidine, quam defendis, bene scutiret, nou ei pronus iri libidines animus displiceret.

61. Sed si hæc tanquam minora bona defendis, in quæ non debct a supernis animus inclinari, non quia libido vitiuin est, sed quia infimum bonum; audi manifestiora quæ dicat in eodem ipso libro de Republica tertio, cum ageret de causa imperandi. < An non, I inquit, < cernimus optimo cuique dominatum ab ipsa natura cum summa utilitate infimorum datum ? Cur igitur 1 Deus homini, animus imperat corpori , ratio libidini iracundiæque et cæteris vitiosis ejusdem animi partibus ? > Jamne saltem docente isto has, quas bonas esse defendis, vitiosas partes animi confiteris ? Adhuc audi. Paulo post cnim : < Sed et imperandi, et serviendi > inquit, < sunt dissimilitudines cognoscendæ. Nam ut animus corpori dicitur imperare, dicitur etiam libidini : sed corpori, ut rex civibus suis, aut parens liberis; libidini autem , ut servis dominus, quod cam coercet ei frangit. Sic rcgutn, sic imperatorum , sic magistratuum , sic patrum , sic populo- rum imperia civibus sociisque praesunt, ut corporibus animus: domini autem servos ita fatigant, ut optima pars animi, id est, sapientia , ejusdem animi vitiosas imbecillasque partes, ut libidines, at iracuudias. ut perturbationes caeteras. > Habesne adhuc quod contra nos de sæcularium litterarum auctoribus garrias? Sed si contra episcopos eloquiorum divinorum praeclarissimos tractitores, pro isto (quem a te Deus avertat) errore quaesiturus es quid dicas, quove modo illorum sanctitati resistas; quid tibi erit Tullius, ut non eum in bac sententia desipuisse ac delirasse contendas? Tace ergo de illius generis libris, et noli nos inde aliquid contumeliose docere conari, ne quorum te ina- niicr sublevari credis, eorum testimoniis comprimaris.

CAPUT XIII.— 62.Quid autem de motu feminæ, cnjus el ipsam puduit, inaniter argumentandam putasti? Non utique femina motum visibilem texit: sed cuni in eisdem membris tale aliquid sentiret occultius, quale vir senserat; ambo texerunt, quod alterutrum videndo in alterutrum commoti ambo senscrunt, et vel unusquisque sibi vel alter alteri erubuerunt. Sed loquens vana, < petis ut ignoscant verecundæ aures, et congemiscant potius, quam indignentur necessitati tuæ. > Quare confunderis de Dei operibus disputare? Quare petis ut ignoscatur tibi? Nonne abs te veniæ postulatio ctiam ipsa est libidinis accusatio ? < Sed si poterat, > inquis, < virile membrum et antea moveri, nihil ergo novitatis invexit delictum. > Poterat plane etiam antea moveri, sed non erat indecens, ut puderet1; quoniam id movchat voluntatis imperium, non caro concupiscens adversus spiritum. In hoc enim exstitit novitas pudenda, quam defendit impudenter novitas vesfra. Nunquam vero ego molum genitalium reprehendi generaliter, quod tu dicis, < dedicative : > sed illum motum reprehendi, quem facit concupiscentia, qua caro concupiscit adversus spiritum : quam velut bonum cum defendat error tuus, nescio quemadmodum adversus illam velut adversus malum concUpiscat spiritus tuus.

63. « Si in fructu ligni illius, I inquis, < haec fuit libido; a Deo facta monstratur, et per hoc bona quoque ipsa defenditur. > Sed respondetur tibi : Non in fructu ligni fuit libido, et ideo bonum erat lignum ; sed mala est inobedientia libidinis, quae adversus bominis inobedientiam quam in ligno admisit, Dco deserente surrexit. Absit enim ut Deus de ligno bono cuicumque aetati illorum hominum quocumque teinpure beneficium tale conferret, ut habcrent in mcmbris adversariam I contra quam pudicitia dimicaret.

64. Novimus autem < Joannem apostolum , non mundum istum, id est, coelum et terram, et omnia quae in eo 3 substantialiter sunt, qui mundus factus esUa Patre per Filium, reprehendisse , cum diceret, Omnia quæ in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concu piscentia oculoruM, et ambitio sæculi; quæ non est a Patre, sed ex mundo est » (I Joan. 11,16). Novimus hæc, nolo nos doceas. Sed quam < concupiscentiam carnis dixerit a Patre non esse,» tu volens exponere,« luxuriam intelligendam esse» dixisti. Scd cum abs te quæro, cui consentiatur ut sit luxuria, vel cui repugnetur ut non sit, tua libi suscepta occurrit in faciem; utrum adhuc laudanda, tu videris, cui consentire luxuria est, cui repugnare continentia est. Ubi miror si dclibc-, ras, utrum cam magis debeas cum luxuria vituperare , quae fit per ejus assensum ; an cam laudare cumcontinentia, qux illi ingerit bellum; in quo bello pudicitia cst victoria continentiæ, luxuria victoria concupiscentiae. Tu autem judex incorruptus atque integer cum laudes continentiam, vituperesque luxuriam; sic tamen accipis personam concupiscentiæ (quam tu videris cur offendere timeas), ut eam non crubescas cum sua laudare adversaria, nec audeas cum sua vituperare v!etoria. Sed absit ut quilibet homo Dei sic te audiat vi. tupcratorcm luxuriæ, ut approbet concupiscentiæ laudatorcm; ct ex tuo sermone arbitretur bonum, quod in sc ipso experitur malum. Dcniquc qui concupiscentiam, quam prave laudas, confligendo vicerit; luxuriant, quam recte vitupcras, non habebit. Quomodo autem Joanni apostolo obtemperamus, si concupiscentiam carnis diligimus? Respondebis, Non est ipsa quam laudo. Et quæ illa est , quam Joannes dicit a Patre non esse ? Luxuria , inquies. Sed luxuriosi non erimus, nisi istam quam laudas concupiscentiam diligamus. Ac per hoc, Nolite diligere carnis concupiscentiam cum dicebat, luxuriosos non esse nolcbat. Ab hac igitur abs te laudata carnis concupiscentia diligenda prohibemur, quando a luxuria prohibemur : hæc autem quam diligere prohibemur, nen est a Patre : hæc igitur concupiscentia quam laudas, non cst a Patre. Duo cnim booa quæ a Patre sunt, inter sce pugnare non possunt : pugnant autem inter se continentia et concupiscentia : quid horum a Patre magis velis esse responde. Video quas patiaris angustias : faves quidem concupiscentiæ, sed erubescis continentiæ. Vincat pudor tuus, eoque vincatur error tuus. Cum igitur a Patre sit continentia, qua debellatur carnis concupiscentia ; sume a Patre continentiam , cui recta fronte erubuisti : et vince concupiscentiam , quam perverso ore laudasti.

CAPUT XIV. — 65. Quin etiam putasti, omnium sensuum voluptatem in auxilium convocandam , tanquam voluptas genitalium nec tanto patrono sibi sola sufficeret, nisi sociarum cuneus subveniret. < Consefluens enim esse I existimas , « ut sensum videndi, audiendi, gustandi, olfaciendi, atque tangendi, non a Deo, sed a diabolo nobis fateamur esse collatum; si concesserimus eam concupiscentiam carnis, cui per continentiam repugnamus, non fuisse in paradiso aute peccatum, et ex illo accidisse peccato, quod primum 1 primo homini diabolus persuasit. I Sic ignoras vel ignorare te lingis, per quemlibet corporis sensum aliud esse sentiendi vivacitatem, vel utilitatem, vct necessitatem , aliud sentiendl libidiuem. Vivacitas sentiendi est, qua magis alius, alius minus in ipis corporalibus rebus pro earum modo atque natura quod verum est percipit , atque id a falso magis minusve discernit. Utilitas sentiendi est, pcr quam corpori vitæque quam gerimus, ad aliquid approbandum vel improbandum, sumendum vel rejiciendum, appe. tendum vitandum ve consulimus1. Necessitas sentiendi est, quando sensibus nostris etiam quae nolumus ingeruntur. Libido autem sentiendi cst, de qua nunc agimus , quæ nos ad sentiendum, sive consentientes mente, sive repugnantes, appetitu carnalis voluptatis impellit. Hæc est contraria dilectioni sapientiæ I. hæc virtutibus inimica. Hoc malo, quantum attinet ad ejus eam I partem qua sibi sexus uterque miscetur, bene utuntur nuptiæ, cum conjuges procreant filios per illam, nihilque faciunt propter illam'. Hanc si vuluisses vel valuisses a senliendi vivacitate, utilitate, necessitate discernere, videres quam superfluo tam multa dixisses. Non enim ait Dominus, Qui vidcrit mulierem, sed, qui vidcril ad concupiscendum, jam mæchatus est eam in corde suo (Matth. v, 28). Ecce sensum videndi a libidine sentiendi, si pervicax non sis, breviter aperteque discrevit. Illud Deus condidit, instruendo corpus humanum : illud diabolus seminavit, persuadendo peccatum.

66. Laudent ergo coelum et terram ct omnia quæ in eis sunt homines pii, et ex his omnibus Deum consideratione pulchritudinis, non ardore libidinis. Sicut auri decus aliter laudat religiosus, aliter avarus : iste, cum pietate venerandi Creatorem, ille, cum Iibidine possidendi creaturam. Movetur certe animus ad pictatis affectum, divino cantico audito : tamcn etiam illic si sonum, non sensum libido audiendi desideret, improbatur; quanto magis si cantiunculis inanibus vel eliam turpibus delectetur? Cæteri tres sensus corpulenliores, ct quodam modo grossiores sunt I, nec se foras projiciunt, sed interius quod ad eos pertinet agunt. Odor ab olfaciente discernitur, saper a gustante, tactus a tangente plurima. Non enim hoc est calidum et frigidum, quod lene et asperum, aut ista hoc sunt quod molle ac durum ; ct ab his omnibus di- ,stat slat quod dicitur leve seu grave. In his omnibus quando molesta vitantur, ut putores, amaritudines, æstus, frigora, et quæque aspera, et dura, et gravia , commoditalis provisio, non libido est voluptatis. Ea vero qune his contraria commode sumimus , si nihil eorum interest ad salutem , vel ad declinandam doloris laborisve molestiam, ctiamsi cum aliqua sumuntur delectatione cum præsto sunt, tamen cum absunt nulla sunt desideranda libidine. Si autem desiderantur, non cst bonum. In quibuslibet enim rebus talis domandus ct sanandus est appetitus. Quis enim, quantuscumquc sit carnalis concupiscentiæ castigator, si locum thymiamate intraverit odoratum, possitefficere ut ei non suaviter oleat, nisi nares claudat, aut intentione vebementi alienetur a corporis sensibus? Sed numquid cum inde fuerit egressus, id domi' suae, vel quacumque pergit, desiderabit? aut si desideraverit, satiare debet istam libidinem , non frenare et contra concupiscentem carnem spiritu concupiscere, donec ad illam redeat sanitatem, qua nibil tale desideret? Minimum hoc quidem : sed qui minima spernit, sicut scriptum est, paulatim decidit ( Eccli. xix, 4).

67. Alimentorum sustentaculis indigemus : si suavia non sint quae ore sumuntur, nec sumi possunt, et nauseando sæpe respuuntur; et perniciosa sunt cavenda fastidia : non solum ergo cibo, sed etiam cibi sapore indiget infirmitas corporis nostri; non propter exsaturandam libidinem, sed propter tuendam salutem. Cum ergo natura quodam modo poscit supplementa quæ desunt, nonvocatur libido, sed fames aut sitis: cum vero suppleta necessitate amor edendi animum sollicitat, jam libido est, jam malum est, cui cedendum non est, sed resistendum. Haec duo, id est, famem et edendi amorem etiam poeta discrevit, qui post maris jactationem, sociis Æneæ naufragis et peregrinis satis esse judicans tantum sumere alimentorum, quantum refectionis I indigentia postularet, ait, Postquam exempta funes epulis, mensaeque remotae. (Virgil. Æneid. lib. 1, vers. 216.) Cum vero Æneas ipse ab Evandro rege suseeptus est hospes, decentius arbitratus ampliores exhiberi epulas regias, quam necessitas posceret, non satis fuit ut diceret, Postquam exempta fumes; sed addidit, et amor compressus edendi. (Æneid. lib. 8, vers. 184.) Quanto magis nos discernere ac nosse debemus, quid necessitas refectionis, quid libidoedacitatisexposcat, quorom negotium est contra concupiscentem carnem spiritu concupiscere, et condelectari legi Dei secun- -dum interiorem hominem, ejusque delectationis serenitatem nullis libidinosis delectationibus nubilare ? Nam iste amor edendi non edendo, sed continendo est comprimendus.

08. Quis autem mente sobrius non mallet, si fieri posset, sine ulla mordaci voluptate carnali, vel arida sumere alimenta , vel humida, sicut sumimus haec aeria, quae de circumfusis auris respirando et spirando sorbemus et fundimus ? Quod alimentum, cum ore sac naribus sine cessatione sumamus, nec sapit, nec olet quidquam : nec tamen sine illo vel tantillo spatio temporis, sicut tam prolixe sine cibo et potu, possumus vivere : nec ejus indigentia sentitur, nisi molestia , si ora naresque claudantur, vel nutu voluntatis, quantum sinit ipsa molestia, paulisper pulmonum inhibeamus officium, quibus velut follibus nlternantc motu vitales flatus haurimus et reddimus. Quanto esset felicius, si spatiosis quidem intervallis,sicut etiam nunc, vel quantumcumque spatiosioribus, sine ulla saporis illecebrosa suavitate cibum perciperemus et potum, quo tantam molestiam f vel perniciem pelleremus I ? Nam si in praesenti vita temperanter alimenta sumentes, continentes vocantur et sobrii, meritoque laudi habentur I, nec desunt hujusmodi, qui quantum natura petat, aut minus refectionis assumant, malentes, si modo necessitati congruo 4 fal!untur, minus id sumpsisse quam amplias : quanto magis in illa dignitate honestum modum fuisse credendum est sumendorum alimento rum, quo et animali corpori necessaria praeberentur, et modus naturalis nullatenus excederetur; sicut in paradiso primos homines vixisse eredendum est ?

. b9. Quamvis nonnulli, neque hi contemptibiles, divini eloquii tractatores, nullo hujuscemodi victu eos indiguisse potius opinentur , ut ea sola in paradiso voluptas vel alimonia existimetur fuisse, qua delectantur et aluntur corda sapientium. Sed ego cum eis sentio, qui sicut iliud quod dictum est, Masculum et feminam fecit eos, et benedixit illos DeM, dicens, Crescite et multiplicamini, et implete terram, secundum sexum corporalem atque conspicuum intelligunt dietum : ita etiam quod paulo post sequitur, Et dixit Deus, Ecce dedi vobis omne fenum sativum seminans semen , quod eat super omnem terram, et omne lignum quod habet in se fructum seminis sativi; vobis erit in escam, et omnibus bestiis terræ, et omnibus volatilibus cæli, et onmi serpenti repenti5 super terram, quod habet in se animam vitæ; et omne fenum viride in escam (Gen. i, 27-50); non aliter aecipiunt, nisi quia ille uterque sexus his alimentis quibus et animalia cætera corporaliter utebatur, et habebat ex hoc victu sustentaculum congruum, licet modo quodam immortali, tamen animali corpori necessarium, ne indigentia læ- deretur; de ligno autem vitae, ne senectute perduceretur ad mortem. Sed nulla ratione crediderim, in illo tantæfelicitatis ioco, aut carnem concupivisse. adversus spiritum et spiritum adversus carnem, atque in ista conflictatione sine interna pace vixisse; aut spiritum desideriis non repugnasse carnalibus, sed quidquid undecumque libido suggesserat, turpi servitio peregisSe. Remanet igitur, ut aut nulla ibi fuerit carnalis concupiscentia, sed ille fuerit vivendi modus, ut omnia necessaria congruis membrorum officiis sine ullius motu libidinis implerentur (non enim quia terra non libidine, sed voluntate motis agricolarum manibus seminatur, ideo suos pariendos non concipit fetus) : aut, ne nimium videamur offendere homines, qui-voluptatem corporis quomodocumque defendunt, ita ibi credatur carnalium sensuum fuisse libidinem, ut omni modo rationali subdita voluntati, non alias adesset, nisi cum per iliam tel saluti esset corporis, vel stirpis propagini consulendum; et tanta adesset, ut nola ex parte mentem de supernarum cogitationum delectatione deponeret, nullus sopervacuus sive importunus motus esset ex illa, nihil Bisi quod prodesset fleret per illam, nihil omnino fieret .propter illam.

70. Nunc vero quam se aliter liabeat, qui dimicant adversus eam, Iri maxime sentiunt. Ingerit se videntibus vel audientibus aliquid, quamvis propter aliud videant et audiant, ut etiamsi tangendi non inde per. cipit voluptatem, saltem voluptariam cogitationem inter necessaria quæ ad eam non pertinent, motu obrepente furetur. In ipsis porro cogitationibus, etiam quando nibil illecebrosum adjacet oculis, aut insonat auribus, quæ non conatur etiam obsoleta atque sopita recordationibus inquietis cum turpi delectatione refricare, et castis sanctisque intentionibus tumultu quodam sordidæ interpellationis obstrepere? Jam vero cum ad usum ventum fuerit necessariae voluptatis, per quam reflcimus corpora, quis verbis explicet, quemadmodum nos modum necessitatis sentire non sinat, et ipsum limitem procurandae salutis, in quæque, si adsuril I , delectabilia rapiendo, abscondat et transeat ; putantibus nobis satis non esse quod satis est, dum libenter ejus provocationibus ducimur, existimantes nos adhuc agere negotium valetudinis, cum agamus potius cruditatis ? Quid enim mali fecerimus, crapula poenitenda I testatur; quod metuentes, plerumque minus, quam eximendæ fami sufficit, vescimur : ita nescit cupiditas ubi finitur necessitas '.

71. Et hæc quidem vescendi atqoe potandi tolerabilis est voluptas, quanta possumus intentione vigilantibus nobis, ut facilius non impleat, quam modum aliquando victus sufQcientis excedat: contra cujus concupiscentiam et jejunando et parcius alimenta sumendo pugnamus; coque malo bene tunc utimur, quando per illam nonnisi quod saluti conducibile est agimus. Ideo autem hanc voluptatem dixi tolerabilem, quia vis ejus tanta non est, ut nos a cogitationibus ad sapientiam pertinentibus, si in eas sumus mentis delectatione suspensi, abrompat et dejiciat. Nam sæpe de magnis rebus inter epnJas non solum cogitamus, verum etiam disputamus, atque inter ipsos ciborum morsus et potionum glutus, nihilo remissius audiendo dicendoque colloquimur, et quod nosse vel recolere volumus, intentissime omnino si nobis legatur accipimus. Illa vero pro qua mecum tantis con: tentionibus litigas, otiam quando ad eam bona intentione, hoc est, causa propagandæ prolis acceditur; tamen in ipso opere suo, quem permittit aliquid,non dico sapientiæ, sed cujuslibet rei aliud cogitare ? Nonne illi totus animus et corpus impenditur, et ipsius mentis quadam submersione illud extremum ejus impletur ? Cum vero vincit etiam conjugatos, ut non propagationis, sed delectationis carnalis cupiditate misceantur, quod Apostolus sccuudum veniam , non secundum imperium se dixisse testatur (I Cor. vn, 6) ; ita hinc emergitur, et quasi in auras 1 cogitationis post illum gurgitem respiratur, ut fiat consequens, quod verum ait quidam, et poenitendi quæ est cum voluptate vicinitas. Quis ergo amator spiritualis boni, etiam sola causa sobolis conjugatus, non mallet vel sine ista si posset, vel sine tam magna vi ejus filios procreare ? Quod ergo mallent sancti conjuges in bac vita, puto nos hoc debere de illa paradisi vita, quae multo melior erat, credere, si nihil melius indo possumus cogitare.

72. Obsecro te, non sit honestior philosophia Gentium, quam nostra Christiana, qux una est vera philosophia, quandoquidem studium vel amor sapientiæ significatur hoc nomine. Vide enim quid ill Hortensii dialogo I dicat Tullius; quæ magis verba te delectaro debuerant, quam Balbi Stoicorum partes agentis : quæ licet vera, tamen de parte hominis inferiore, hoc est, de corpore fuerunt, ct te nihil adjuvare potuerunt. Vide quid iste pro vivacitate mentis contra voluptatem corporis dicat. < An vero, > inquit, « voluptates corporis expetendæ, qua: vere et graviter a Platone dictæ sunt illecebrae esse atque escæ malorum ? Quæ enim confectio est, > inquit, « valetudinis, quae deformatio coloris et corporis, quod turpe damnum, quod dedecus , quod non evocetur atque eliciatur voluptate' ? Cujus motus ut quisque est maximus, ita est inimicissimus philosophiæ. Congrucre enim cum cogitatione magna voluptas corporis non potest. Quis enim cum utatur voluptate ea, qua nulla possit major esse, attendere animo, inire rationem, cogitare omnino quidquam potest? Cujus ' autem tantus est gurges, qui dies et noctes sine ulla minimi temporis intermissione velit ita moveri suos sensus, ut moventur . in summis voluptatibus ? Quis autem bona mente præditus, non mallet nullas omnino nobis a natura voluptates datas? i Haec ille dixit, qui nihil de primorum hominum vita , nihil de paradisi felicitate, nihil de corporum resurrectione crediderat. Erubescamus interim 6 veris disputationibus irnpiorum, qui didicimus in vera verae pietatis sanctaque philosophia, et contra spiritum carnem, et contra carnem concupiscere spiritum (Galat. v, 17). Sed hoc unde acciderit, Cicero nesciebat: et tamen carnis concupiscentiae non favebat, quod tu facis; imo cam vehementer arguebat, quod tu non solum nou facis, sed Metientibus vehementer irasceris : qui concupiscentias et spiritus et carnis inter se belligerantes tanquam in bello timidus ambas laudare conaris 1, velut inimicam metuens babere, quæ potuerit alteram vincere. Quin age potius, ne formides, et lauda concupiscentiam spiritus adversus concupiscentiam carnis, tanto acrius, quanto castius dimicantem : illam vero repugnantem legi mentis, sine pavore ullo eadem cui repugnat lege mentis condemna.

73. Aliud est consideratio pulchritudinis etiam corporalis, sive visibilis, sicut est in coloribus et fignris, sive audibilis, sicut est in cantibus atque modulis ; quam considerationem, nisi rationale animal habere non potest : et aliud est commotio libidinis, quæ ratione frenanda est I. Joannes enim apostolus illam concupiscentiam non esse dixit a Patre (I Joan. II, 16), quæ concupiscit adversus spiritum. Quam Demo potest bonam dicere, nisi cujus adversus eam non amat concupiscere spiritus. Quod si talis non est in motu et ardore genitalium, non adversus eam concupiscat fpiritus, ne adversus donum Dei concupiscendo invcnialur ingratus : sed quidquid appetiverit detur, tanquam illi quæ ex Patre est; si autem non est quod detur, boc potius petatur a Patre, non ut auferat vel comprimat, sed ut expleat concupiscentiam quam tlonavit. Quod sapere si desipere cst; utquid eam comparamus vino et cibo, et aliquid nobis dicere vi. demur, quia dicimus, < Nec vinum ebrietas, nee cibum condemnet crapula (a) , nee concupiscentiam infamet obscenitas ; » quando nec ebrietas, nee crapula nec obscenitas ulla committitur, si carnis concupiscentia spiritu adversus eam concupiscente vincatur ? < Excessus, > inquis, < ejus in culpa est. > Nee perspicis (quod facillime potuisses, si magis ipsam, quam me vincere voluisses), ut non fiat malum excedendi, resistendum esse malo concupiscendi. Duo ergo mala sunt, quorum unum habemus, alterum facimus, si ei non resistimus quod habemus 4 .

74. Jam vero et antea diximus (Supra, II. 35) , propterea hoc non essn in pecoribus malum, quia in eis non concupiscit adversus spiritum. Non enim habent rationem, qua libidines subjugent superando, fatigentve pugnando. Quis autem tibi dicit, < semper pecorum imitatione peccari? >Quam sententiam non tibi objectam tanta loquacitate refellere laborasti, ut superflua multa colligeres, quae in pecoribus animadversa, etiam medicinæ disciplina sectatur. Sed ne propterea putaretur, non esse malum carnis concupiscentia, quia bonum est in pecore, ut eo se oblectet illa natura, cui non potest inesse concupiscentia sapientiæ : ideo dictum est bonum esse pecoris, cujus sine ulla repugnantia delectat spiritum; malum autem hominis, in quo. concupiscit adversus spiritum.

CAPUT XV. — 75. Convocasti etiam in auxilium turbam philosophorum, quasi susceptae tuæ, si non possunt pecorum solertiae naturales, saltem doctorum hominum opitulentur errores. Sed quis non videat, doctrinae te quæsisse jactantiam in commemorandis nominibus doctorum hominum sectisque diversis, quando perspicit quicumque ista tua legit, ad quaestionem quæ inter nos verlitur, haec nullatenus pertinere i Quis enim audiat, quod abs te commemorantur; < Thales Milesius unus e septem sapientibus , deinde Anaximander, Anaximenes, Anaxagoras, Xe. nophanes, Parmenides, Leucippus, Democritus, Empedocles, Heraclitus, Melissus, Plato, Pythagoraei, * unusquisque cum proprio dogmate suo de naturalibus rebus : quis, inquam, haec audiat, et non ipso nom!num sectarumque conglobatarum strepitu terreatur, si est ineruditus, qualis est hominum multitudo; et existimet te aliquem magnum, qui haec scire potueris ? Ecce quod appetis : quandoquidem in his omnibus abs te coacervatim commemoratis, quod ad rem quae inter nos agitur pertineat, nihil omnino dixisti. Nam praelocutus es ista dicturus, et aisti: < Omnes philosophi in scholis licet aliud disserentes, tamen idola cum plebe venerantes , qui de naturalibus causis aliquid excogitare conati sunt, inter multas opinionis suæ vanitates I, aliquas tamen veritatis velut lambere partes, qui per caliginem vani *, huic tamen dogmati contra quod agimus, jure anteferri possunt. > Atque ut hoc probares, subdidisti ea quæ a me quoque modo commemorata sunt, philosophorum nomina physicorum cum opinionibus suis, quas de naturalibus causis habuerunt : nec tamen commemorare omnes sive voluisti, sive potuisti, Qua in re homines imperitos nullo doctorum dubitante 4 fraudasti. Hoc enim demons- are susceperas, < oinnes philosophos, qui de naturalibus causis aliquid excogitare conati sunt, juro posse huic dogmati, contra quod agercs, anteferri. » Cur ergo , ut de aliis plurimis taceam , cum commemorasses Anaximenem ejusque discipulum Anaxagoram, tacuisti aierunt ejus discipulum Diogenem, qui ct a magistro ct a condiscipulo suo in rerum naturæ opinione dissensit, propriumque dogma constituit ? Quid, si tale aliquid ipse sensit, ut nobis non csset anteponendus, quibus omnes qui de rerum natura philosophati sunt, anteponendos esse dixisti; atque ut hoc quasi ostenderes, te in commemorandis frustra nominibus et dogmatibus philosophorum insipienter inflasti ? Ecce præteristi unum, quem vel ex magistro vel ex condiscipulo quos nominasti, juxta auendere debuisti. An forte timuisti ne Diogenes Cynicus putaretur, aut ille etiam legentibus propter idem nomen occurreret, et veniret in mentem quod melior te patronus libidinis fuerit, de qua exercenda non verecundabatur in publico ? unde illa secta caninum nomen accepit. Tu autem defensorem quidem libidinis profiteris, sed de tua suscepta, quod fidem libertateniquc patroni non decuerat, erubescis.

76. Verum, obsecro te, si philosophos nobis anteponere gestiebas, cur non potius eos commemorasti, qui de moribus, quæ pars ab eis philosophiae vocatur ethica, quam nos moralem dicimus, solertissime disputaruiit ? Hoc enin tibi potissimum congruebat , qui honestate quidem mentis inferius, tameu bonum hominisesse censes corporis voluptatem. Sed quis non quid prospexeris cernat? Ne scilicet in ipsa de voluptate quæstione unde tccuin agimus, honestiores philosophite obruerent, quos Cicero propter ipsam honestatem tanquam consularcs philosophos nuncupavit; et ipsi Stoici maximc inimicissimi voluptatis, quorum testimonium I ex persona Balbi apud Ciceronem disputantis, verum quidem, sed quod libi prorsus nihil prodesset, interponendum putasti (Supra, n. 58). Quod autem nullum hominis bonum censeant corporis voluptatem cupiens abscondere, nulla de quaestione morali nomina et dogmata philosophorum , quod maxime ad rem pertinebat, si aliquid de philosophis probandum fuit, commemorare voluisti. Non enim te adversus istos defenderet, non dico Epicurus, qui totum bonum bominis in voluptate corporis posuit, quia non quod ille tu sentis; sed Dinomachus : hujus quippe dogma tibi placuit. Nam ipse conjungendam voluptatem arbitratus est honestati, ut quemadmodum honestas, ita voluptas per se ipsam appetenda videretur (Vide Ciceronem, de Finibus lib. 5, ei Tuscul. Qu. lib. 5). Hanc ergo partem ubi de moribus disputatur, cum tibi infensam cerneres, attingere timuisti. Nam' ubi maxime controversia ista versatur, quanti et quales, et cujus apud Gentes gloriæ philosophi tibi præferantur, vides : maximeque ipse Plato, quem Cicero appellare non dubitat pene philosophorum deum (De Natura deorum, lib. 2, et lib. 4 ad AMicum, epist. 16 ); cujus nee tu nomin præterire potuisti , cum de naturalibus, non de moralibus philosophorum nobis dogmata inferres sive præferres, qui corporis voluptates vere et graviter dixisse perhibetur illecebras atque escas malorum (Supra, n. 72.).

77. Numquid autem quid de hominis conditione senserint quos nominasti philosophi, quia et hoc ad naturalem pertinet quæstionem, quod qualitercumque causa poscebat, commemorandum putassi ? Nou utique fecisti , et recte. Quid enim illi didicerant, vel quid locuti fuerant de primo homine Adam et ejus conjuge, de prima eorum praEvaricatione, de serpen - lis astutia , de nuditate corporis ante peccatum sine confusione, et cum 1 confusione continuo post peccatum ? Quid denique tale audierant, quale illud est quod ait Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors ; et ila in omnes homines pertransiit , in quo omnes peccaverunt ( Rom. v, 12) ? Harum Litterarum illi atque hujus veritatis expertes, quid de hac re saperc potuerunt ? Vcrum si de hominis conditione dogmata hominum a sacris Littoris nostris abhorrentium nihil judicasti esse ponendum, et rectissime judicasti : quanto minus te quae posuisti adjuvare potuerunt, quid de principiis mundi hujus visibilis senserint, unde inter nos nulla quæstio vertitur ? Sed mens tua potius, tanquam magnum aliquid de philosophorum libris didiceris, jactantiae vanitate subvertitur.

78. Videntur autem non frustra christianas fidei propinquasse, qui vitam istam fallaciae miseriæque plenissimam non opinati sunt nisi divino judicio contigisse, tribuentes utique justitiam Conditori, a quo factus est et administratur hic mundus. Quanto ergo te melius veritatique vicinius de hominum generatione senserunt, quos Cicero in extremis partibus Hortensii dialogi velut ipsa rerum evidentia ductus compulsusque commemorat ? Nam cum multa quæ videmus et gemimus, de hominum vanitate atque infelicitate dixisset : « Ex quibus humanae, > inquit, < vitæ erroribus et ærumnis fit, ut interdum veteres illi, sive vates, sive in sacris initiisque tradendis divinae mentis interpretes, qui nos ob aliqua scelera suscepta in vita superiore, poenarum luendarum causa natos esse dixerunt, aliquid vidisse videantur : verumque sit illud quod est apud Aristotelem, simili nos affectos esse supplicio, atque eos qui quondam, cum in prædonum Etruscorum manus incidissent, crudelitate excogitata necabantur, quorum corpora viva cum mortuis, adversa adversis accommodata, quam aptissi- me colligabantur; sic nostros animos cum corporibus copulatos, ut vivos cum mortuis esse conjunctos. > Nonne qui ista senserunt, multo quam tu mclius gravejugum super filios Adam et Dei potentiam justitiamque viderunt, etiamsi gratiam, quae per Mediatorem liberandis hominibus concessa est, non viderunt? Ecce ego inveni quod tibi de illis gentilium philosophorum litteris possit jure præponi, te instigaute, qui de illis nihil tale invenire potuisti, et ut me admoneres quod adversus te invenirem, tacere noluisti.

CAPUT XVI. — 79. Quid, quod de Apostoli testimonio pro te esse existimas, quod est contra te ; et membra nostra, quae utique ante peccatum nuda erant, nec confundebant eos quibus inerant, pudenda fuisse asseris, nesciens quid loquaris ? Ego enim debui adhibere testimonium, quod ipse adhibuisti, ubi ait Apostolus, Multo magis quas videntur infirma esse corporis nostri, hæc necessaria sunt: et cætera quæ pro nobis ipse posuisti. Sed operæ pretium est considcrare, quomodo eo veneris, ut hæc diceres. « Jam igitur, » inquis, tempus est ut ostendamus extra naturæ testimonium etiam aliqua auctoritate legis, sic nostra membrafuisse formata, ut alia verecundia, alia libertate gauderent. Ad quod confirmandum, » influis, I Gentium citetur Magister, qui scribens ad Corinthios ait, Corpus nostrum nox eat unum membrum, sed multa. » Deinde, cum apostolica verba subnecteres, quibus ille mirifice explicavit unitatem consensumque membrorum : « Et quia pauca, » inquis, « totius corporis membra nominaverat, atque pro sua honestate genitalia loca directe appellare nolebat. Nonne his verbis tuis te ipse redarguis ? Honestas ergo erat non appellare directe , quod Deus facere dignatus est recte; et quod creare non puducrat ipsum judicem, pudebat enuntiare præconem, Quando istud ita esset, nisi quæ ille fecerat honesta condendo, nos fecissemus inhonesta peccando ?

80. Inde subjungis de hac re apostolicum testimopium, quod ita scriptum esse commemoras: Multo . enim magis quas videntur infirma esse corporis nostri, hæc necessaria sunt: et quæ putamus inhonorabiliora 1 esse membra corporis, his honorem abundantiorem cir. cumdamus; et quæ verecunda sunt nostra, majorem honestatem habent: quæ autem sunt honesta nostra, uullo egent ; sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat abundantiore dato honore I, ut non sit scissura in corpore, aed eadem ipsa pro se invicem cogitent membra ( I Cor. XII, 12, 22-25). Quibus dictis tanquam victor exclamas : « En verum intellectorem operis Dei, en fidelem saplentiæ ejus prædicatorem. Verecundiora, inquit, nostra majore honestate conteguntur. » Ad hoc certe unum verbum totam causam tuam religandam putasti, quod Apostolum dixisse legisti, verecundiora nostra. Si autem legisses, inhonesta nostra, nullo modo utique hoc testimonium ponere auderes. Nullo modo enim Deus, et, hoc quod est pejus, ante peccatum. aliquid faceret in membris humani corporis inhonestum. Disce ergo quod nescis, quia diligenter quærere noluisti. Inhonesta dixit Apostolus, sed nonnulli interpretes, in quibus et iste est, quantum arbitror, quem legisti, credo vcrecundati verecundiora dixerunt, quæ ille dixit inhonesta : quod probatur ex verbis in ipso codicc scriptis, undo ista verba apostolica transtulisti. Quod enim abs te positum est verecundiora, in greco legitur άϭϰήμοϥα. Quod autem sequitur, majorem honestatem habent, in greco est sὺϭγημοϭὺϥηϥ quod integre interpretatum est, honestatem. Unde apparet illa quae ὰαγήμοϥα dicta sunt, inhonesta latine appellari. Postremo quod adjunctum est, quæ autem sunt honesta nostra, græcus habet εὺσϰήμοϥα. Unde manifestum est illa quae ἀϭϰήονα dicta suut, inhonesta esse. Quamvis et nulla græcorum consideratione verborum eo ipso debuisti admoneri, inhonesta esse illa quæ abundantiorem honestatem habent velaminis ; quando ea quæ hoc opus non habent, honesta sunt dicta. Quid est enim, Quæ autem honesta sunt nostra, non opus habent; nisi, Illa inhonesta sunt, quae opus habent? Honestas ergo adhibetur inhonestis, cum rationalis naturæ sensu ipso verecundante velantur. Eorum quippe honestas et honor est velamentum, tanto abundantius, quanto magis inhonesta sunt. Quod profecto non diceret Apostolus, si corpus tale describeret, quale habebant homines, quando nudi erant et non confundebamur.

81. Vide igitur quam impudenter « ideo » dicas « homines fuisse primitus nudos, quia ad solertiæ humanæ operam ut se tegerent pertinebat, quæ nundum in 1 illis fuit. » Unde fit consequens ut ante pec- Gatum inertes, peccato autem factos credas esse solertes. Quam porro multis inaniter dictis quasi elo ganter acuteque concludis dicens, « Non igitur quia peccaverant, genitalia vel diabolica vel inhonesta fcccrunt ; sed quia pavitabant, in ea qua primum fuerant honestate permanentia membra texerunt ! » Ad quod respond eo , diabolica quidem membra non es>e, quantum ad corum substantiam, figuram, quali.... temque pertinet, quam condidit Deus : sed si eadem membra in qua prius fuerant honestate nianscrunt, cur ea dixit Apostolus iahonesla ? Bene quod ipse confessus es, illa membra fuisse prius honesta : non enin aliud posses nisi blasphema opimone sentire. Quæ igitur Deus honesta fecerat, dixit Apostolus inhonesta. Causam requiro : si hoc non peccato factum est, unde (actum est ? Quis honesta Dei opera dehonestavit, ut ea inhonesta sanctus Apostolus diceret ? Utrum habitudo, in qua est solertia creantis ; an Iibido, in qua est poepa peccantis? Nam etiam nunc quod Deus ibi facit, honestum est : quod origo contrahit, inhonestum. Et tamen ne sint scissura in corpore, contributum est divinitus sensui nalurali, ut pro invicem sollicita sint membra : et quod dehonestavit concupiscentia, contegat verecundia.

82. Sed dicis, « Cur audita voce Dei deambulantis in paradiso absconderunt se Adam et mulier ejus, cum perizomata illa sufficere potuissent » ( Gen. III, 8,7), si de genitalium nuditate erubuissent 2 ? » Quid est quod dic is, non inveniendo quod dicas; nee attendis, quod animo trepidantc a facie Domini, abstrusiora latibula quaesicrunt ? Illa vero lumbis circumposita legmina, molum qui ibi sentiebatur erubescendo velarunt. Si cum nudi essent, non confundebantur; restat rit confusione se texerint. Confusionem inhonestatis esse, non dubium. Ideoque ibi di- Clum est, Nudi erant, et non confundebantur ( Gen. II, 25): ut appareat confusione factum, quod postea pudenda texerunt. Hic autcm ubi se absconderunt in medio ligni paradisi, respondit Adam : Vocem tuam audivi deambulanlis in paradiso, et timui, quia nudus sum. IlIud manifesta confusio, istud occulta conscientia, qua delinquente intrinsecus accidit manifesta confusio : illud ergo fecit pudor, hoc timor; illud erubescenda concupiscentia, hoc punienda conscientia; dementi scilicet similis, quando eum qui cordis cornebatinterna, corporis occultatione fugiebat. Quid est autem quod ait Dominus , Quis nuntiavit tibi quia nudus es, nisi'de ligno de quo præceperam tibi ne man- ducares, manducasti (Id, III, 10,11 )? Quid est gustato cilio prohibito nuditas indicata, nisi peccato nudatum quod gratia contegebat? Gratia quippe Dei magna ibi erat, ubi terrenum et animale corpus beslialcm libidinem non habebat. Qui ergo vestitus gratia non habebat in nudo corpore quod pudcret, spo- Halus gratia sensit quod operire deberet.

83. c Fugienda, » inquis, « opinio est, quae putat vel in membris hominum, vel in sensibus membrorum aliquid diabolum condidisse. > Quid nobis objicis vanas exorbitationes tuas? Non aliquid diabolus quod ad naturam hominis pertinet condidit: sed quod Deus bene condiderat, peccati persuasione violavit; ita ut illo vulnere quod factum est per duorum hominum liberum arbitrium, totum genus claudicaret humanum. Ecce circumstat sensus tuos miseria generis humani. Homo es, humani nihil abs te alienum puta (Terent. Heaut. act. i, scen. i, vers. 25 ); et in iis quæ non pateris, compatere patientibus. Quamvis et ipse, quantalibet terrena . felicitate præpolleas, nullum sine bello intestino diem ducis: si tamen quod profitcris implere conaris. Sed in iis quae meminisse jam non potes , parvulos intuere, quot et quanta mala patiantur, in quibus vanitatibus, cruciatibus, erroribus, terroribus crescant. Deinde jam grandes, etiam Deo servientes tentat error, ut decipiat ; tentat labor aut dolor; ut frangat; tentat libido, ut accendat; tentat moeror, ut sternat; tentat typ'.us, ut extollat. Et quis explicct omnia festinanter, quibus gravatur jugum super filios Adam? Hujus evidentia miseriae gentium philosophos nihil de peccato primi hominis sive scientes, sive credentes, compulit dicere, ob aliqua scelera suscepta in vita superiore poenarum luendarum causa nos esse natos, et animos nostros corruptibilibus corporibus, eo supplicio quo Etrusci prædones captos affligere consueverant, tanquam vivos cum mortuis esse coujunctos. Apostolus autem amputat opinionem, qua creduntur singulæ animæ pro meritis ante actæ viUe diversis corporibus inseri. Quid igitur restat, nisi ut causa istorum malorum sit aut iniquitas vel impotentia Dei, aut poena primi velerisque peccati ? Sed quia nec injustus, nee impotens est Deus; restat quod non vis, sed cogeris confiteri, quod grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris corum usque in diem sepulturae in matrem omnium ( Eccli. XL, 1) non fuisset, nisi delicti originalis meritum præcessisset.