Skip to content
Against Julian

Chapter 2 · 2 of 6

Against Julian

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

LIBER SECUNDUS.

Peltgianorum contra originale peccatum argumenta quinque convellit auctoritate ac sententiis catholicorum doctorum qui ante in Ecclesia claruerunt, episcoporum scilicet illustrium decem, Irenaei, Cypriani, Reticii, olympii, Hilarii, Gregorii Nazianzeni, Ambrosii, Basilii, Joannis Constantinopolitani, et lonocenUi; necnon presbyteri Hieronymi, viri sancti an pereruditi.

CAPUT PRIMUM. — 1. Nunc jam mihi aggrediendum est, quod tertio loco posui dispositionis meae, ut sententiis episcoporum, qui Scripturas sanctas ingenti gloria tractaverunt, tua, Juliane, Domino adjuvante, machinamenta subvertam. Non ut eos ostendam secundum catholicam fidem de originali sensisse peccato; boc enim jam in primis hujus operis partibus feci, ut inde monstrarem , quot et quantis viris, Ecclesiæ sanctis clarisque doctoribus, Manichaeorum crimen impingas; et cum me cupis apud imperitorum decolorare judicia, eos qui catholicam fidem contra hæreticos defenderunt, hæresis nefariae nomine accuses. Sed nunc argumenta ipsa vestra, quibus agilis ne hominum prima nativitas originali peccato credatur obstricta, eloquiis surit redarguenda sanctorum. Quos oportet ut populi christiani vestris profanis novitatibus anteponant, eisque potius eligant adh:erere quam vobis.

2. Hæc sunt certe velut capita argumentorum quasi formidanda vestrorum, quibus terretis infirmos, et minus quam contra vos expedit, sacris Litteris eruditos. Dicitis enim, « Nos asserendo originale peccatum, diabolum dicere hominum nasceniium conditorem, damnare nuptias, negare in Baptismo dimitti nniversa peccata, Deum crimine iniquitatis arguere, desperationem perfectionis ingerere. > Hæc quippe omnia consequentia esse contenditis, si credamus nasci parvulos peccato primi hominis obligatos, et ob boc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo. « Diabolus cnim crcat, > dicitis < si ex hoc vulnere creamur, quod diabolus naturæ, quæ primum condita est, inflixit Humanae : et damnantur nuptiæ, si aliquid unde damnabiles generantur, habere creduntur : nee omnia peccata dimittuntur in Baptismo, si aliquod in baptizatis conjugibus remanet malum, ex quo generentur mali. Quemadmodum autem non cst iniquus Deus, qui cum baptizatis remittat peccata propria, parvulum damnat, quia cum ab illo crearetur, nesciens nec volens etiam ex illis parentibus, quibus remissa fuerant, traxit aliena? Nee virlus, cui vitiositas intelligitur esse contraria, posse creditur perfici; quia ingenerata vitia incredibile est posse consumi: quae jam nec vitia deputanda suni. Non enim peccat, qui non potest aliud esse quam cn atus est. »

3. Hæc si fideli diligentia quæreretis, nec ea quæ catholicae fidei veritate atque antiquitate fundata sunt inOdeli oppugnaretis audacia ; in ea qune abscondita sunt sapientibus et prudenlibus, et rcvelata sunt parvulis (Matth. xi, 25), nutriti Christi gratia veniretis. Multa euim multitudo dulcedinis Domini, quam prorecto non invidit, et tamen abscondit timentibus eum, perfecit autem sperantibus, non in sc ipsis, sed in eo (Psal. xxx, 20). Nos ergo dicimus quod ea fides babet, de qua scriptum est, Nisi credideritis, non intelligelis (Isai VII, 9, aec. LXX) : nec diabolum, sed Deuin verum et vere bonum, esse hominum conditorem, munda 1 etiam de immundis ineffabiliter operantem; quamvis hominum nemo mundus nascatur, et ideo donec mundetur Spiritu sancto, sub spiritu immundo essecogatur. Nec quantamcumque immunditiam naturarum, ullum crimen esse nuptiarum: bonum quippe discernitur proprinnl nuptiarum a quolibet vitio natnrarum. Nec ullius reatum rema - nere peccati, qui non ea quae in Christo fit regeneratione solvatur; quamvis infirmitas restet, contra quam in se ipso constitutam regeneratus si proficit pugnet. Nec iniquus est Deus, cum peccatis sive originalibus sive propriis digna retribuit : magisque iniquos aut infirmus ostenditur, si jugum grave super filios Adam, a die, sicut scriptum est, nativitatis eorum usque in diem sepulturas in matrem2 omnium (Eccti. XL., 1), sub quo jugo imago ejus atteritur, aut ipse nullo vel originali vel proprio praecedente pcccato, aut quilibet alius ipso imponit invito. Nec perfectio est desperanda virtutis, per ejus gratiam, qui ex origine vitiatam mutare potest et sanare natnram.

CAPUT it. 4. — Aggrediar igitur implere pollicitationem meam. Nec ista quinque argumenta vestra, ex quibus cuncta connectitis, quæ in hac quæstione adversus catholicam fidem multipliciter disputatis, singillatim testimoniis sanctorum refutanda suscipiam : sed quantum potuerit eorum percuti et dejici, etiam cnm a me de litteris catholicorum episcoporum singula proferentur, tantum percutietur atque dejicietur, sive unum eorum, sive duo, sivc plura, sive omnia, sicut valuerit quod proferetur. Veluti est iIlud in libro quom de Arca Noe conscripsit beatas Ambrosius, « Per unum, i inquit, < Dominum Je-sum salus ventura nationibus declaratur, qui solus non potuit justus essc 1, cum generatio omnis erraret, nisi natus ex virginc generationis obnoxiæ privilegio minime tcnerclur. Ecce, inquit, in iniquitatibus conceptus sun, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7), dicit is qui justus præ cæteris putabatur. Quem igitur jam justum dixcrim. nisi horum liberum vinculorum, quem naturæ communis vincula non teneant? Omnes sub peccato, ab Adam in omnes regnabat mors. Veniat solus justus in conspectu Dei, de quo jam non cum exceptione dicatur, Non peccavit in labiis suis (Job I, 22); sed, Peccatum non fecit » (I Petr. II. 22). Huic dic, si audes, quod diabolum fecerit hominum conditorem, qui utriusque sexus commixtione nascuntur; quandoquidem solum Christum, quia sit natus ex virgine, a vinculis obnoxiæ generationis cxcepit, omnibus cacteris cx Adam sub poccati obligatione nascentibus; quod utique peccatum diabolus seminavit. Hunc damnatorem redargue nuptiarum, qui sine peccato natum solum dicit virginis filium. Istum negatorem percipiendæ I criminarc virtutis, qui asserit ingenerari vitia gencri humano in ipso conceptionis exordio. Et die ei, quod adversus me in primo tuo volumine videris tibi satis apte acuteque I dixisse, « Nec peccare cos omnino, qui peccare dicuntur : siquidem a quocumque crcati sunt, secundum id quod crcati suut, necesse habent vivere, nee suæ repugnare natune. » Hæc omnia dic Ambrosio, sive de Ambrosio, quæ nmihi tam superbe, tam contumeliose, tam procaciter et petulanter objectas. (Nam his verbis suis infamare etiam Daptismatis sacramentum, quod in eo plena nun fiat remissio peccatorum; et iniquum Deum facere, qui peccata in filiis damnat aliena, quæ in parentibus relaxavit ; fortasse non potest dici : quoniam cum hæc loqueretur, non de baptizatorum propagine loquebatur. Porro si sanctus Ambrosius non ex bis erat, qui diabolum faciunt hominum creatorem, vel nuptias damnant, vel incapacem virtutis naturam opinantur humanam; sed cx his potius, qui Deum summum ac summc honum totius hominis, id est, totius animæ totiusque corporis agnoscunt et confitentur auctorem, et honorant in sui gradus bonitate conjugia, nec hominen perfecte justificari posse desperant: hæc interim tria vestra argumenta tanti 4 illius uri auctoritate subversa suut, nec uherius objicienda sunt nobis, qui de originali peccato ea dicimus, qum dixit ille, qui noque hominis creationem diabolo attribuit, neque nuptias condemnavit, neque justitiæ perfectionem in natura hominis desperavit.

CAPUT III. — 5. Deduobus vero residuis argumenlis vestris, quæ ad Baptismum pertinent, mox videbimus quid ille vir senserit, et quomodo vos ingenti mole auctoritatis obtriverit 1. Dicit cnim in libro contra Novatianos : f Omnes homines sub peccato nacimur, quorum ipse orlus in vitio est, sicut laus lectum, dicente David, Ecce euim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Idco Pauli carn corpus mortis crat, sicut ipse att, Quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Christi autem ciro damnavit peccatum, quod nascendo non sensit, qnod moriendo crucifixit; ut in carne nostra esset justificatio per gratiam, ubi crat ante colluvio per culpam i (Lib. i de Pœnit., cap. 5). Hic sane omnia simul vestra argumenta subversa suut. Si enim omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est : cur mihi ex hoc objicis, quod dicam diabolum hominum crcatorem, cum hoc dicere InO videas, quod ille dixit, qui hominum creatorem diabolum esse non dixit ? Si quoniam hominis ortus in vitio est, ideo dicit David, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea; nee accusat vox ista nuptiale consortium, sed originale peccatum : cur no damnatorem dicis esse nuptiarum, quod dicere non audebis Ambrosium? Si quoniam omnes homines sub peccato nascintur, et ipse ortus noster in vitio est, ideo Pauli caro corpus mortis eral, sicut ipse ait, Quis me liberabit de corpore mortis hujus ? jam tandem perspicis etiam se ipsum in his suis verbis voluisse intelligi Apostolum ? Jpsius ergo interior homo cum condelectaretur lcgi Dei, videbat alian. lcgem in membris suis repugnantem legi mentis suæ, et propterea carnem suam corpus mortis esse dicebat. In ipsius ergo carne non habitabat bonum, propter quod non quod volebat, fa - ciebat bonum; sed malum quod oderat, hoc agebat (Rom. VII, 15 24). Eo tota vestra causa impulsa, prostrata, contrita, et sicut pulvis quem projicit vent'is a facie terne (Psal. i, 4), sic acordibus eorum quos de. cipere coeperatis, si bxc voLuerint deposito studio rontentionis cogitare, projecta est, Numquid enim Paulus apostolus non erat baptizatus? aut aliquid ei vel originalium, vel propriorum, vel ignorantiæ, vel scientiæ remissum nun fuerat peccatorum? Unde ergo tatia loquebatur, nisi quia id quod din in libro meo, cui te respondisse gloriaris, omnino verum est? Lex quippe ista peccati, quae in membris est corporis mortis hujus, et remissa est regeneratione spirimali, et manet in carne morlatt. remissa scilicet, quia reatus ejus 2 solutus est Sacramento, quo rcnascuntur fideles; manet autem, quia operatur desidcria, contra quæ dimicant et fideles. Hoc est omnino quod funditus subruit hæresim vestrain. Quod usque adeo videtis et timetis, ut non aliter cx his apostolicis vocibus exire conemini, nisi quanta potestis contentione asseveretis, non illic ipsius Apostoli acci. piendam esse personam, sed adhuc sub lege, nondum sub gratia positi cujuspiam Judæi, contra quem suæ malæ conversationis consuetudo pugnaret : quasi vis ipsa consuetudinis deponatur in Baptismo, ct non adversus eam confligant eliam baptizati, tanto fortius atque vehementius, quanto magis placere student oculis ejus, cujus grytia adjuvantur, ne iu tali certamine superentuP. Quodsi attente sine pervicacia considerare voluisses, profecto in ipsa eliam vi consuetudinis invenires, quomodo concupiscentia remittatur in reatu, ct maneat in actu. Nequc cnim nihil in homine agitur, quando concupiscetiarum suarum, etiam quibus non consentit, stimulis inquietatur. Sed tamen non propter vim consuctudinis appellabat car. nem suam corpus mortis Apostolus; sed propter quod rectissime intellexit Ambrosius, quia omnes sub peccato nascimur, et ipse ortus in vitio eFt. Hujus vivii reatum jam sibi in Baptismate fuisse dimissum dubitare non poterat, sed contra ejus inquietudinem pugnans, primum ab eo vinci subjugarique metuebat; deinde licet invicte, non diu pugnare, sed hostem non habere malebat, quando dicebat, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum ( Rum. VII, 24 et 25) : scieus ejus gratia uos sanari ab isto concupiscentiali motu, qui nos ab ejus originali reatu spi. rituali regeneratione sanavit. Hoc bellum quod in nobis ipsis adversum nos ipsos gerendum suscepimus1, expcriuntur. in se, neque negare possunt, libidinis acerrimi expugnatores, non impudentissimi laudatores.

6. Denique dicit etiam victoriosissimus Cyprianus in epistola sua de Oratione dominica : i Fieri autem petimus voluntatem Dei in cœlo et in terra : quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. Nam cum corpus e terra, et spiritum possideamus c cœlo, ipsi terra et cœlum sumus, et in utroque, id est in corpore et in spiritu, ut Dei voluntas fiat oramus. Est enim inter carnem et spiritum colluctatio, et discordantibus adversus se invicem quotidiana congressio, ut non quæ volumus ipsa faciamus; dum spiritus coelestia et divina quærit. caro terrena et sæcularia concupiscit. Et ideo petimus inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam fieri, ut dum et in spiritu et in carne voluntas Dei geritur, quae per eum renata est anima servetur. Quod aperto atque manifeste apostolus Paulus sua voce declarat : Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem : hæc enim invicem adrersantur sibi ; ut non qua vultis illa faciatis » (Calat. v, 17). Vide quemadmodum instruat baptizatum populum doctor egregius : (quod ad baptizatum enim pertineat oratio dominica, quis christianus ignoret?) ut humanam ' incolumitatem salutemque naturæ in hoc esse intelligant constitutam, non ut caro et spiritus, tanquam inter se naturaliter inimica, sicut Manichæus desipit, separentur; sed potius tanquam ex vitio discordiæ sanata concordent. Hoc est cnim liberari a corpore mOl'lis hujus, ut viic fiat, quod modo corpus est mortis, ipsa in eo morte moriente; fine discordiæ, non naturæ. Unde dicctur etiam illud, Ubi est, mors, contentio tua (1 Cor. xv, 55)? Quod non in hac viia perfici, idem quoque testis est Martyr in epistola de Mortalitate, ubi apostolum Paulum propterea dicit concupiscere dissolvi et esse cum Christo, ut nullis jam fieret peccatis et vitiis carnis obnoxius. Quam vcro vigilanter adversus illud dogma vestrum, quo in vestra virtute confiditis, hoc in Oratione dominica exponit? Sic enim docet, petendum id potius a Domino, quam de propriis viribus prœsumendum, ut inter carnem ac spiritum non humana virtus, sed gratia faciat divina concordiam : consonans omnino Apostolo dicenti, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. ;

i. His et sanctus Gregorius attestatur dicens : Anima namque cum in laboribus fuerit et in angustiis, cum hostiliter urgetur a carne, tunc ad Deum refugit, et cognoscit unde debeat auxilium poscere. Ac ne quisqnam in his verbis episcopi Gregorii hostiliter urgentem 1 carnem, tanquam ex contraria natura mali, secundum Manichæorum insaniam suspicetur; etiam ipse vide quemadmodum suis fratribus et condoctoribus concinat, docens non ob aliud adversus carnem spiritum concupiscere, nisi ut suo utrumque rcvocetur auctori post gravissimum in hac vita rei utriusque conflictum, in quo laborat omnium vita sanctorum. In libro quippe Apologetico : « Illorum vero, > inquit, 9 verlerum nondum facio mentionem, quibus intra nosmetipsos propr iis viliis ac passionibus impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis hujus et corporis mortis urgemur, nunc latenter, nunc etiam palam provocantibus ubique et irritantibus rerum visibilium illecebris, luto hoc I fæcis cui inhæsimus, cœni sui fetorem venis capacioribus exhalante; sed et lege peccati, qunc est in membris nostris, legi spiritus repugnante; dum imaginem regiam, quæ intra nos est, captivam ducere studet : Ht spolifs ejus cedat, quidquid illud est qnod in nos beneftcio divinæ ac primæ illius conditionis inHuxit : unde vix aliquis fortasse longa se et districta 3 regens philosophia, et paulatim nebilitatem animæ sax recolens, naturam lucis quæ in se est humili huic ei tenebroso luto conjuncta, revocet ac reflectat ad Deum : vel si certe propitio Deo agat, utrumque pariter revocabit; si tamen longa et assidua meditatione insuescat sursum semper aspicere, et deorsum male trahentem ac degravantem materiam sibimet astrictam frenis arctioribus sublevare » (In Apologetico primo de sua (uga). Aguoscc, fili Juliane , consonas catholicas voces, et ab cis desine dissonare. Cum dicit bentus Gregorius, Intra nosmetipsos propriis ri. liis ac passionibus impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis hujus et corporis mortis urgemur; baptizatus loquitur, de haptizatis lequifur I. Cum dicit, lege peccati quœ cal in membris nostria lcgi spiritus repugnante; baptizatus loquitur, de baptiatis loquitur. Christianorum est ista pugna fidelium, non infidelium Judæorum. Crede, si non pugnas; agnosce, si pugnas, el isla pugna I rebellem quoque superbiam Pelagiani crroris expugna. Janne discernis, jamne parspicis, jamne resipiscis, et in Baptismate fieri omnium remissionem peccatorum, et cnm baptizatis quasi civile bellum interiorumremanere vitiorum ? Non enim talia sunt vitia, qu:B jam peccata dicenda siut, si ad illicita opera spiritumconcupiscentia non trahat et concipiat pariatque prccatum. Nee tamen extra nos sunt, quilurs vincendis, cum in hoc certamine proficienter laboramus, instandum est; nostra sunt, passiones sunt, vilia sunt, frenanda, cohibenda, sananda suut : sed dnm curantur infesta sunt. Et si nobis ad meliora proficicntibus, magis magisque minuuntur; tamen dum hic vivitur, esse non desinunt. Discedente hinc anilia pia peribunt, in resurgente corpore non redibunt.

CAPUT IV. — 8. Ergo ad beatum redcamus Ambrosium. Etiam Pauli faro, inqliit, corpus morti, erat, sicut ipse air, t Quis me liberabit de corpore mortis hujus? > Ita inteilexit Ambrosius, ita Cyprianus, ila Gregorius, ut de aliis interim taceam simili proditis auctoritate doctoribus. Iluic morti dicetur in fine, Ubi est, mora, contentio tua? Sed regeneratorum est hac gratia, non generatorum. Christi enim caro, quod adjungit Ambrosius, damnant peccatum, qnod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit : nascendo non sensit in se, moriendo crucifixit in nobis. Lex itaque peccati repugnans legi mentis, quæ in tanti quoque apostoli membris erat, remittitur in Baptismate, non finitur. Ex hac lege carnis rcpugnante legi mentis nihil Christi corpus attraxit; quia nou ex illa Virgo concepit. Ex hac lege carnis repugnante legi mentis eamdem legem prima nativitate ncino non traxit; quia nisi ex illa mulier nulla concepit. Et ideo venerandus Hilarius, ex peccato esse omnem cornera non cunctatus est dicere (Supra, lib. i, n. 9) : sed numquid ideo negavit ex Dco? Quomodo dici. nius, et ex carne carnem, et ex homine carnem; numquid etiam sic negamus ex Dco' ? Ergo et ex Deo, quia creat; et ex homine, quia generat; et et peccato, quia vitiat. Sed Deus qui genuit Filium sibi coæternum, quod in principio Verbum erat, per quod crcavit omne quod non erat, etiam ipsum creavit hominem sine vitio \ non es semine hominis per virginem natum, in quo rcgenerat hominem generatum, Naratque vitiatum, a reatu statim, ab infirmitate paulatim. Contra quam regeneratus, si jam ratione utitur, illo spectante atque adjuvante velut in agone confligit : quia virtus in infirmitate perficitur (I Cor. XII, 9), dum contra hoc nostrum quod a justitia deficit, illo nostro quod ad justitiam proficit dimicatur; ut vincente profectu totum surgat in melius, non vincente defectu totum vergat in pejus. Parvulus vero, in quo adhuc rationis nullus est usus, voluntate quidem propria nec in bono est, nec in malo; quia nullam in alterutrum cogitationem versat1, sed utrumque in illo consopitum vacat, et bonum naturale rationis, et malum originale peccati : sed annis accedentibus, evigilante ratione, venit mandatum, ct reviviscit peccatum : quod adversus crescentem cum pugnare coeperit, tunc apparebit quid in infante latuerit, et aut vincit, et damnabitur2; aut vincitur, et sanabitur. Non tamen ideo malum hoe nihil nocuisset, etiamsi priusquam in illo apparere coepisset, parvulus hac exisset e vita : quia reatus ejusdem mali, non quo reum maium est, sed quo reum facit in quo est, sicut generatione contrahitur, ita nisi regeneratione nou solvitur. Hoc est propter quod parvuli baptizantur, ut non solum regni Christi fruantur bono, verum et a malo regni mortis eruantur. Neque hoc fieri potest, nisi per eum, qui peccatum sua carne daumavit 3, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit; ut in carne nostra esset justificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam.

9. Ilis itaque beati Ambrosii verbis, nec diabolus bonitate bominem creavit, sed hominem malignitate vitiavit: ncc concupiscentias malum nuptiarum abstulit bonum : nec in Baptismatis sacramento peccati alicujus reatus relinquitur insolutus : nec injustus est Deus, qui eum damnat lege justitiæ, qui peccati lege fit reus, etiamsi ex illa natus est, quae parentem ejus propterea jam reum facere non potest, quia renatus est. Virtus porro, qum in infirlnitate perficitur, quare, si haec vera sunt, despecanda cst; cum pcr carnem Christi, quæ damnat I eccatum qnod nascendo non sensit, quod moricndo crucifixit, liat etiam in carne nostra justificatio per gratiam, inqua erat ante colluvio her culpam? Ac pcr hoc quinque ista vestra , in quibus maxime terretis homines, argumenta, nec alios poterunt perturbare, nec vos, si credatis Ambrosio, Cypriano, Gregorio, aliisque catholicis sanctis clarisque doctor ilius, ino vero etiam vobis ipsis 4, legem peccati, - qua; inest hominis membris rcpugnans legi mentis, qua caro concupiscit adversum spintum , etiam baptizatis sanetis ingerere pugnandi necessitatem, eontra quid nisi contra malum ? non substantiam, sed substantiæ vitium, Dei gratia nos regenerante non imputandum, Dei gratia juvante frenandum, Dei gratia remunerante sanandum?

CAPUT V. — 10. Sed ne forte dicas, contra hoc potius pugnare baptizatos, quod sibi ipsi prioris vitas mala consuetudine fecerunt, non contra id cum quo nati sunt: quanquam si hoc dicis, jam procul dubio ceruis atque concedis, esse in homine aliquid mali, quod non ipsum, sed reatus qui ex illo contractus fuerat, auferatur in Baptismo : tamen quia parlim est ad hujus quaestionis absolutionem , nisi nobis ex peccato primi hominis ingeneratum esse monstrctur, audi quid inde in alio loco expressius dicat sanctus Ambrosius in expositione Evangelii secundum Lucam, cum diversis modis, ab una tamen regula fidei non abhorrentibus, tractaret illum locum, ubi Dominus ait, in una domo dividi tres adversus duos, et duos adversus tres 1 (Luc. XII , 52). c Possunt etiam videri, i inquit, c caro atque anima ab odore, tactu , gustuque luxariæ separatae in una domo se adversus incursantia vitia dividentes , subjicientes se legi Dei, removei.tes se a lege peccati: quorum licet dissensio per prævaricationem primi hominis in naturam verterit It ut nequaquam sibi paribus ad virtutem studiis convenirent, tamen per crucem Domini Salvatoris *, tam inimicitiis quam ctiam mandatorum lege vacuatis, in societatis concordiam congruerunt, posteaquam Christus e coelo pax nostra descendens fecit utraque unum » (Ephes. u, 14). Rursus in eodem opere, cum de spirituali atque incorruptibili loqueretur cibo : c Etenim ratio cibus mentis est i, > inquit, præclaraque* alimonia suavitatis, quæ membra non oncret, neque in naturae pudenda e, sed ornamenta convertat, cum libidinum volutabrum commutatur in Dei templum, diversoriumque vitiorum sacrarium incipit esse virtutum. Quod utiqne tunc facit7, cum caro in naturam regressa vigoris sui agnoscit altricem, atque ausu deposito coutumaciæ, modcrantis animæ 8 conjugatur arbitrio : qualis fuit cnm inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam vcneno pestiferi serpentis infecta sacrilrgam famem sciret, divinorumque memoriam præceptorum animæ sensibus inhærentem edacitatis studio præteriret. Hinc peccatum manasse proditur, tanquam corpore animaque geniloribus, dum corporis natura tentatur, anima male sanæ 1 compatitur. Quaesi appetentiam corporis refrenasset, in ipso ortu esset exstincta origo petcati; quam velut virilis 2 infusam corporis motu male feta I anima, ctiam sui vigore corrupto, alienis gravis oneribus parturivit » (In Lucam, lib. 7, nn. 141, 442).

11. Hic certe apertissime atque satiatissime ille tam excellenter tui doctoris ore laudatus doctor Anibrosius declaravit, et quid esset, et unde esset Originale peccatum, et unde contigerit illa prima confusio, quae inobedientia carnis fuit disseolieniis ab anima, quam discordiam sanat Dei gratia per Jesum Christum Dominum nostrum. Vides unde caro concupiscat adversus spiritum , vides unde sit lex in membris repognans legi mentis. Vides vertisse in naturam, animae carnisque discordiam, et per has inimicitias nobis abundare miserias, non nisi Dei misericordia finiendas. Noli jam mihi adversari: nam si adhuc facis, cui vel quibus simul adverseris, advertis. « Me > nempo « dixisti nihil magis laborare, quam ut non intelligar. > Et in quibusdam locis sensus meos ad tuum potius interpretaris arbitrium, abutens tardiusculis cordibus hominum, qui le non intelligunt tacere po* lius noluisse, quan respondere potuissc uni meo, quatuor voluminibus tuis. Ecce fundit eloquentiæ lucidum ac perspicuum numen Ambrosius: non est ubi hae- I reat lector, ubi caliget auditor. Manifestissime dicit Apostolum ideo dixisse, Quis me liberabit de corpore mortis hujus?quia quia omnes sub peccato nascimur, et ipse ortus in vitio est. Manifestissime dicit, Dominum Christum propterca fuisse sine peccato, quod natus ex virgine vinculis obnoxiæ generationis naturaeque communis minime teneretur, et damnasse peccatum quod nascendo non sensit. Apertissime dicit, quod dissensio carnis et animæ per praevaricationem primi hominis in naturam verterit. Apertissime dicit, carnem libidinum volutabrum diversoriumque vitiorum tunc 4 mutari in Dei templum sacrariumque virtutum, cum in naturam regressa vigoris sui agnoscit altricem, atque ausu deposito contumaciae, moderanti? animæ conjugatur arbitrio : qualis fuit cum inhabilanda paradisi secreta suscepit, autcquam esset veneno pestiferi serpentis infecta. Quid adhuc adversus me quos libros moliaris I, inquiris? Illum aspice, adversus i!lum aliquid aude, qui haeresis vestrae venenis anteqnam nascerentur, occurrit, et unde possent expelli, hæc antidota praeparavit. Quæ si satis non sunt, adhuc audi.

12. In libro de Isaac et Anima idem dicit: « Bonus ergo rector malos equos restringit et revocat, bonos incitat. Boni equi sunt quatuor, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia : mali equi, iracundia, concupiscentia, timor, iniquitas > (Cnp. 8). Numquid art, Bonus rector bonos equos habet, malos non habet? Sed ait, « Bonos incitat, malos restringit et revocat. > Unde isti sunt equi? Nempe si cos substantias dicimus vel putamus, Manichæorum favemus vcl hæremus insaniae : quod ut absit a nobis, catholice istos equos intelligimus vitia nostra 1, qu;e legi mentis ex lege peccati resistunt. Non a nobis hoec vitia separata, alicubi alibi erunt, sed in nobis sanata nusquam erunt. Verumtamen quare non in Baptismate pericrunt? An nondum fateberis, quod reatus eorum perierit, infirmitas manserit: non reatus quo ipsa rea fuerant, sed quo nos reos fecerant in malis operibus, quo nos traxerant? Nec ila eorum mansit infirmitas, quasi aliqua sint animalia quae infirmantur : sed nolira infirmitas ipsa sunt. Nec in bis equis malis iniquitatern nominasse putandus est illam, quæ deletur in Baptismo : illa namque peccatorum quae fecimus, fuit, quae cuncta remissa sunt, atque omnino jam nou sunt, quorum reatus mancbat quando ipsa fiebant atque transibant. Istam vero legem peccati, cujus manentis reatus in sacro fonte remissus est, propterea vocavit iniquitatem, quia iniquum est ut caro concupiscat adversus spiritum : quamvis adsit in nostra renovatione justitia; quia justum est ut adversus carnem spiritus concupiscat, ut spiritu ambulemus, ei concupiscentias carnis non perficiamus. Hanc quippo justitiam nostram inter bonos equos invenimus nominatam.

13. Audi adhoc quid dicat in libro quem scripsit de Paradiso ( Capp. ii et 12). < Fortasse, » inquit, « ideo dixit Paulus, Quœ non licet homini loqui > (II Cor. XII, 4), c quia erat adhuc in corpore constitutus, boc est, videbat istius corporis passiones, videbat legem carnis suae repugnantem legi mentis siue. » Item. que in eodem : « Cum dicit, > inquit, « sapientiorem serpentem, intelligis quem loquatur, id est, illum adversarium nostrum, qui tamen habet sapientiam hujus mundi. Sed et voiuptas atque delectatio bene sapiens dicitur; quia et carnis appellatur sapientia : sicut habes, Quia sapientia hujus carnis inimica eu Deo > (Rom. VIII, 7).« Et ad exquirenda delectationum genera astuti sunt, qui appetentes sunt voluptatum. Sive ergo, > inquit, « delectationem intelligas, quædam est divino adversa mandato, et inimica sensibus nostris. Unde sanctus Paulus. ait, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, el captivantem me in lege peccati > (ld. VII, 23). Qualem voluptatem dicat hoc loco iste doctor, in promptu est, quia ut iutelligcremus, adhibuit Apostoli testimonium dicentis, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mend, meat, et captivantem me in lege peccati. Hæc est voluptas illa suscepta tua, quamvis et tu reprehendas ejus excessum. Ubi qualis sit, plane fateris : sed tantis verborum ornamentis eam moderatam defendis et laudas, quasi istum modum sibi ipsa constituerit , et non spiritus qui adversus ejus impetum concupiscit. Adversus quem fortiter stabat ille, qui clamabat, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis mem. Iste repugnantis impetus si laxetur, in quæ declinabit immunda? in quae non pertrahet et præcipitabit abrupta ? Verum nunc, quod potius instat, ecce non secundum vos quicumque Judaeus, sed secundum beatum Ambrosium de se ipso Paulus apostolus dicit, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem mf in lege peccati. Rursus in eodem opere alio loco idem doctor : < Impugnatur, > inquit, < Paulus, eI. videt legem carnis suae repugnantem legi mentis suæ , et captivantem se in lege peccati; nec de conscientia sua præsumit, sed per Christi gratiam confidit se a mortis corpore liberandum : et tu quemquam opinaris scientem non posse peccare? Paulus dicit, Non enim quod volo fado bonam ; sed quod nolo malum, hoc ago » (Rom. VII, 19) : « ettu arbitraris homini prodesse scientiam, quae delicti augeat invidiam ? > Itemque in ipso opere idem ipse episcopus ad omnes nos referens eloquium, causamque communem sedulo agens : « Repugnat enim lex carnis, inquit, < legi mentis, et laborandum nobis est ac desudandum , uf castigemus corpus ct servituti redigamus, et quae sunt spiritualia seminemus » (Capp. 12 ei 15).

14. In alio quoque libro suo, de Sacramento regenerationis , vel de Philosophia quein scripsit (p), ita loquitur : I Beata igitur mors quæ nos peccato eripit, ut reformet Deo. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato > (Rom. vi, 7). f Numquid natune fine, a inquit, < justificatur a peccato aliquis ? Non utique : quoniam qui peccator moritur, in peccato manet; ille autem justificatur a peccato, cui per Baptismum peccata omnia remittuntur. I Habesne ad ista quod dicas? Videsne quemadmodum expresserit vir veneraMlis, iu Baptismo fieri hominis mortem beatam, ubi remittuntur peccata omnia ? Sed attende aliud, attende quod non vis. < Advertimus, p inquit, < cujusmodi sit mors mystica : nunc consideremus cujusmodi sepultura esse debeat. Non enin satis est ut moriantur vitia, nisi marcescat1 corporis luxus, et omnium vinculorym carnalium compago solvatur, omnis nodus corporei laxetur usus. Nemo sibi blandiatur, quod aliam figuram induerit, mystica praecepta acceperit, ad continentiæ disciplinam applicuerit animum. NOD quod volumus, hoc agimus; sed quod odio habemus, hoc facimus. Multa operatur in nobis peccatum. Nobis reluctantibus rcdivivae plerumque voluptates resurgunt. Luctandum nobis est adversus carnem. Luctatus est adversus eam Paulus : denique ait, Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati. Numquid tu, I inquit, < fortior Paule ? Nec tanquam sedulæ carni tuæ conOdas, et te ei credas, cum Apostolus clamitet : Scio enim quia non habitu, in me, id est in carne mea, bonum: nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod rolo facio bonum ; sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo. hoc ago; jan non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum > (Rom. vn, 23, 18-20). Quantalibet feraris animi obstinatione, Juliane, quantalibet adversus nos pervicacia pro Pelagiano errore consistas; tanta per beatum Ambrosium circumvallaris rerum evidentia, tanta verborum ejus manifestatione contunderis, ut profecto, si nulla te ratio, cogitatio, consideratio religionis, pietatis, humanitatis, atque in te ipso advertendæ veritatis a pertinaci intentione revocaverit, ostendas quantum in malis humanis va- Icat, eo quemquam fuisse progressum, uhi manere non libeat, unde redire jam pudeat. Sic enim credo te affici, cum ista legeris. Sed o si pax Christi in tuo corde vincat, et bona poenitentia de mala verecundia palmam ferat!

CAPUT VI. — 15. Sed jam nunc parumper attende, quomodo ex ista lege peccati, cujus motum mortalitas etiam continentium cogitur ferre, cui modum castitas nuptiarum laborat imponere, ubi eoncupiscentia carnis, voluptasque, quam laudas, contra propositum voluntatis agit suos impetus, cum excitatur, etiamsi actus non peragit , cum frenatur : attende ergo paulisper, quomodo ex hac lege peccati omnem generari hominem, et ideo trahere originale peccatum, sanctus eloquatur Ambrosius in eo ipso de Sacramento regenerationis, sive de Philosophia libro suo. < Est, > inquit, I domus quam sapientia ædificat, et mensa cælestibus referta sacramentis, in qua justus cibum divinæ voluptatis epulatur, suavem gratiæ potum bibens, si perpetuorum meritorum uberi posteritate laetetur. Hos filios generans David partus illos corporeæ commixtionis horrebat, et ideo mundari sacri fontis irriguo desiderabat, ut carnalem ac terrenam labem gratia spiritualis ablueret. Ecce, Inquit, in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea > (Psal. L,7). < Male Eva parturivit, ut partus relinqueret mulieribus hæreditatem, atque unusquisque concupiscentiae voluptate concretus, et genitalibus visceribus infusus, et coagulatus in sanguine, in pannis involutus, prius subiret delictorum contagium, quam vitalis spiritus munus haurirct. a Si te non deseruit qualiscumque saltem sensus humanus, vides quid de concupiscentiae voluptate, hac ipsa cui præbes impudentissimum patrocinium, pronuntiaverit, tui, quod sæpe dicendum est, doctoris testimonio praedicatus, tam memorabilis doctor Ambrosius : quod ea quisque concretus, ea genitalibus visceribus infusus, ea coagulatus in sanguine ; et in pannis, non utique laneis, aut lineis, aut hujuscemodi talibus, qualibus jam nati obvolvuntur infantes, sed pannis vitiatae originis tanquam hæreditariis involutus, prius subeat contagium delictorum, quam vitalis hujus aeris auram spirando percipiat: in quem velut immensum fontem communis et nou desisten- tis alimenti, post occulta spiramenta viscerum maternorum, qui nascitur, funditur ; in ortu ploraturus reatum, quem contraxit ante ortum. Ergone ex hujus concupiscentiæ motu illi non erubescerent homines primi, quo et ipsi apparebant noxii, et eorum filii peccato parentum prænuntiabantur 1 obnoxii ? Utinam sicut illi erubuerunt cas partes corpori?, in quibus libidinis inobedientiam sentiebant, nudas relinquere ; iia tu fidei catholicæ obediens erubescereserubescenda laudare !

16. Quid autem etiam de ipso ficulneorum tegmine foliorum in libro de Paradiso idem ipse scripserit doctoradverte. « Quod igitur gravius est, » inquit , « hac se Adam inlerpretationc succinxit eo loci, tibi fructu magis castitatis se succingere debuisset. In lumbis enim quibus præcingimur, quædam semina generationis esse dicuntur : ct ideo male ibi succinetus est Adam foliis inutilibus, uhi futuræ generationis non fructum futurum, sed quædam peccata siguaret > ( Cap. 13). Hic certe frustravit iste vir sanctus tam claboratam disputationem tuam nimisque sollicitam, ne post peccatum Adam et Eva oculis apertis lumbos præcinxisse credantur (Gen. III, 7 ). Ut enim tanta ibi loquacitate laborares, contra sensus veniebas omnium , et eos multiloquii strepitu 2 perstringere cupiebas. Quid enim tam in promptu est, quam succinctoriis, vel præcinetoriis, quae græce περιζώματα nuncupantur, lumbos hominum contegi vel praecingi, quas vulgus etiam munituras vocat? Neque hoc ille homo Dei, cujus te urgemus eloquio, tanquam obscurum esset exposuit: sed quod omnes intelligchant, quid significaret ostendit. t In lumbis enim quibus prau ingimur, » ait, < quædam semina generationis esse dicuntur; et ideo male ibi succinctus est Adam foliis inutilibus. > Quare male? Sequitur et dicit, « ubi future generationis, non fructum futurum, sed quædam peccata signaret. > Habesne ad ista quod dicas ? Ecce unde illa confusio, ecce unde contextio et succinctio foliorum, ecce unde in posteris originale peccatum.

17. Sanctus vero Joannes Constantinopolitanus episcopus, quantum verecundia permittere potuit , totum illud primorum bominum erubescentium factum duobus verbis evidenter expressit, dicens : « Foliis autem ficus erant cooperti, tegentes speciem peccati. > Cui non appareat, quæ vel qualis peccati species a confusis tegenda fuerat in regione lumborum, qui de sui corporis nuditate non confundebantur ante peccatum ? Obsecro, intelligite ; imo vero permittite homines, quod vobiscum intelligunt intelligere, ct nolite nos cogere de pudendis pene impudenter 3 diutius disputare.

48. Merito idem beatus Joannes, etiam ipse, sicut et martyr Cyprianus (Epist. 6t, ad Fidum) , circumcisionem carnis in signo præceptam commendat esse Baptismatis. « Et vide quomodo Judæus, > inquit , i circumcisionem non differt propter comminationem, quia omnis anima quæcumque non fuerit circumcisa die octavo, exterminabitur de populo suo > (Gen. XVII, 14). < Tu autem, » inquit, c non manufactam circumcisioncm differs , quæ in exspoliatione carnis in corpore perficitur, ipsum Dominum audiens dicentem, Amen, amen dico vobis, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non introibit inregnum caelorum > (a) [Joan. III, 5] ? « Cernis quemadmodum circumcisionem circumcisioni, comminationem comminationi vir ecclesiastica doctriua praeditus comparavit ? Quod ergo est octavo die non circumcidi, hoc est in Christo non baptizari : et quod est perire de populo suo, hoc est non intrare in regnum cœlorum. Et tamen vos in Baptismate parvulorum exspoliationem carnis, hoc est, circumcisionem non manufactam , celebrari negaiis; quia nihil eos, quo exspoliari debeant, babere contenditis. Non enim eos fatemini mortuos in praeputio carnis suæ , quo peccatum significatur, maxime quod originaliter trahitur : per hoc enim est corpus nostrum corpus peccati, quod evacuari dicit Apostolus per crucem Christi (Rom. VI , 6).

CAPUT VII. — i9. Sed nunc sententiis episcoporum qui fucrunt ante nos, et hæc divina eloquia fideliter et memorabiliter tractaverunt, urgere te institui. Proinde ad episcopum Ambrosium revertamur : qui cum et homines , id es et animas et corpora hominum, opus Dei esse non dubitet, et nuptias nonoret, et in Baptismo Christi prædicet omnia peccata dimitti, et Deum esse noverit justum ; et capacem virtutis atque perfectionis per Dei gratiam humanam non neget esse naturam ; quæ vestra quingue facitis argumenta, contendentes nullum istorum quinque verum esse posse, nisi falsum sit trahere nascentes originale peccatum : tamen hoc ipsum, quod his quinque argumentis auferre conamini, sic ille ubi opus est, in suis sermonibus ponit, ut cuivis satis eluceat, quid catholica veritas soleat prædicare, quid profana novitas conetur evertere. An forte ipsum quoque Ambrosium scisse ac docuisse dubitabis, Deum esse hominum conditorem, et animæ et corporis ? Audi ergo quid dicat in libro de Philosophia contra Platonem philosophuln , qui hominum animas revolvi in bestias asseverat, et animarum tantummodo Deum opinatur auctorem, corpora autem diis minoribus facienda decernit. Ergo sanctus Ambrosius , c Miror, > inquit, « tantum philosophum, quomodo animam, cui potestatem conferendæ immortalitatis attribuit, in noctuis includat, aut ranulis, feritate quoque induat bestiarum : cum in Timaeo eam Dei opus esse memoraverit, inter immortalia a Deo factam ; corpus autem non videri opus summi Dei asserit, quia natura carnis humanae nihil a natura corporis bestialis differt. Si ergo digna est quæ Dei opus esse credatur , quomodo indigna est quae Dei opere vestiatur ? > Ecco non solum animam, quod et illi dicunt, verum etiam corpus, quod illi negant, contra Platonicos Del opus esse defendit Ambrosius.

20. An tu dicturns es, quod nuptiis ingeratcrimen , quia et inde quod nascitur concupiscentiae voluptale concretum , ,ficit subire contagium delictonim ? Audi ergo de nuptiis Ambrosii sententiam in Apologia sancti David. c Bonum, i inquit, « conjugium , sancti copula. Sed tamen qui habent uxores , ita sint ac si non habentes : ipse est thorus incoinquinatus ; et nemo alterum fraudare debet co, nisi forte ad tempus , ut vacent orationi (I Cor. VII, 29, 5). Tamen secundum Apostolum , non vacat orationi quis eo tempore, quo usum 1 corporeæ illius conventionis exercet » (Cap. 11). Audi et alteram in libro de Philosophia : < Bona , > inquit, < continentia, quaedam velut crepido pietatis. Namque in præcipitiis vitae hujus labentium statuit vestigia ; speculatrix sedula, ne quid obrepat illicitum. Mater autem vitiorum omnium incontinentia , quæ eliam licita vertit in vitium. Ideoque Apostolus non solum a fornicatione nos retrahit, verum etiam in ipsis conjugiis modum quemdam docet, et tempora præscribit orandi > ( I Cor. vu). < Intemperans enim in conjugio, quid aliud nisi quidam adulter uxoris est? > Cernis quemadmodum velit etiam inter se ipsa vere honesta I esse conjugia ? Vides quemadmodum dicat , incontinentiam etiam licita vertere in vitium, ubi et licitum demonstrat esse connubium, et in ipso non vuit inconti. nentiam foedare quod licitum est 3 ? Advertis quomodo intelligere nobiscum debeas, in quo morbo desiderii noluerit Apostolus unumquemque vas suum possidere, sicut gentes quae ignorant Deum (I Thess. IV,4, 5) ? Tibi autem libido non nisi praetcr uxorem vidctur esse culpabilis. Quid ergo de Ambrosio judicabis, qui intemperantem in conjugio adulterum quemdam appellat uxoris ? Tune melius nuptias honoras , in quibus libidini licentiosissimum spatium præbuisti ; ne fortassis offensa defensorem sibi alium provideret i Neque enim, quod ego commemoravi secundum veniam conjugibus coucedere Apostolum (ubi procul dubio notatur, etsi ignoscitur, culpa), saltem verbo tenus attingere voluisti; aut quod ab illo opere, ut orationi vacent, cessare conjuges admonentur (I Cor. VII , 6, 5) , quod ego totum commemoravi, ausus es in tua responsione refricare : credo, formidans ne tua videretur prævaricata defensio, si et te confitente appareret, quod per libidinem, cui te patrocinari non pudet, etiam conjugum impediretur oratio. Iia cum mihi pro illa respondere cuperes, sed Apostolo reststere non auderes, nec in aliam sententiam, sicut soletis, ipsum apostolicum testimonium detorquere potuisses, omnino inde tacere maluisti. Tu ergo melius honoras nuptias, quarum dignitatem tanquam omnino irreprehensibili volutabro carnalis concupiscentiae decoloras : an ille, qui cum dicat, non solum licitum, sed ctiam bonum conjugium sanctamque copulam, tamen cessante libidinis voluptate, tempora orandi ab Apostolo præscripta commemorat ; atque ita non vult illi morbo deditos esse conjuges, unde trahitur originate peccatum , ut eos qui habent uxores, secundum cumdem apostolum, ita esse velit, ac si non habentes; nec vocare dubitat etiam uxoris adulterum intemperantem maritum, omne connubii bonum pensans non cupiditate carnis , sed fide potius castitalis; non morbo passionis, sed foedere conjunctionis ; non voluptate libidinis, sed voluntate propaginis? Nam mulierem viro nonnisi generandi causa perhibet instilutam, unde tam diu frustra, quasi quisquam hoc nostrum negaret, disputandum putasti. H:cc enim sunt de hac re verba ejus in libro de Paradiso : < Si igitur viro, > inquit, < culpæ auctor est mulier, quemadmodum pro bono videtur adjecta ? Verum si consideres, quia Deo universitatis est cura, invenies plus placere Domino debuisse id in quo esset causa universitatis, quam condemnandum fuisse illud ' in quo esset causa peccati. Ideo quia ex viro solo non poterat humani esse generis propagatio, pronuntiavit Dominus, non esse bonum solum hominem esse (Gen. II, 48). Maluit enim Deus plures esse, quos salvos facere posset, quibus donaret peccatum, quam unum solum Adam, qui liber esset a culpa : Denique quia idem, > inquit, < utriusque auctor est operis, venit in hunc mundum, ut salvos faceret peccatores. Postremo nec Cain parricidii reum priusquam generaret tilios, passus est interire. Ergo, > inquit, < propter generationem successionis humanæ debuit mulier adjici viro > (Cap. 10).

21. Habes ecce Ambrosium doctorem meum, et a tuo memorabiliter 2 praedicatum, et opus Dei esse omnem hominem atque hominis carnem, et bonas esse nuptias in quantum sunt nuptiae, nou modo fatentem, verum etiam defendentem. Jamvero quod per originale peccatum sacro Baptismati nihil deroget, superius demonstravi, quando ejus posui verba, ubi dicit, < illum justificari a peccato, cui per Baptismum peccata remittuntur omnia > (Supra, n. 14). < Justum porro ille Deum uhi non prædicat, aut quis de hoc potest catholicus dubitare christianus, quod pene et omnes impii confitentur ?

CAPUT VIII. — 22. Quintum illud restat, utrum videatur Ambrosio humanam capacem justificationis et perfectionis esse naturam; nec ab hac sententia propterea revocetur, quia sæpe ac multis modis dicit omnem hominem sub peccato nasci, et esse ipsum ortum ejus in vitio. Verum et hoc jam supra docui, ubi cum loco ipso paulo post dixisse memoravi, < a Christi carne damnatum esse peccatum , quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit, ut in carne nostra esset justificatio per gratiam , ubi erat ante colluvio per culpam > (Ibid. n. 5). Ibi enim naturam demonstravit humanam , etiam istam, quæ sub peccato nascitur, et cujus ortus in vitio est, esse justificationis capacem : sed sane per gratiam , quod inimicum est vobis, eidem gratiae crudclibus inimicis. Verum si hoc parum cst, rursus quid dicat, attende in Expositione Isaiæ prophetæ . < Videamus, > inquit, « ne qua sit post hujus vitae curriculum nostra regeneratio, de qua dictum esi, In regeneratione, cum sederit Filius hominisin throno gloriæ suæ (Matth. In, 28). Sicut enim regeneratio lavacri dicitur, per quam detersa peccatorum colluvione renovamnr ; ita regeneratio dici videtur, per quam ab omni corporeae concretionis purificati labe, mundo animae sensu in vitam regeneramur aeternam. > Nempe distinxit vir sanctus et verax, justificationem vitae hujus, quae fit per lavacrum regenerationis, et illius perfectionem, cam et nostra corpora fuerint immortalitate renovata. Non itaque fuit Ambrosio, quamvis fateretur nascentis originis vitium , justificationis desperata perfectio. Quia sicut est humana natura creatori Deo formabilis, ita sanabilis redemptorr.

23. Sed vos festinatis, et præsumptionem vestram festinando præcipi'atis. Hic enim vultis hominem perfici , atque utinam Dei dono, et non libero, vel potius servo propriæ voluntatis arbitrio. A qua perfectione quidem longe vos esse sentitis : sed dolus est in ore vestro, sive peccatores vos esse dicatis, et ju> stos credi velitis ; sive profiteamini perfectionem justitiæ, quam profecto in vobis non esse sentitis. Justificatio porro in hac vita nobis secundum tria ista confertur : prius, lavacro regenerationis, quo remittuntur cuncta peccata : deinde, congressione cum vitiis, a quorum reatu absoluti sumus: tertio, dum nostra exauditur oratio, qua dicimus, Dimitte nobis debita nostra (Id. vi, 12) ; quoniam quamlibet fortiter contra vitiadimicemus, homines sumus; Dei autem gratia sic nos in hoc corruptibili corpore adjuvat dimicantes; ut non desit propter quod exaudiat veniam postulantes. Istam super nos Dei misericordiam, vobis necessariam non putatis; quoniam ex eo numero estis, de quibus in Psalmo dictum est, Qui confidunt in virtute tua (Psal. XLVIII, 7). Sed quanto melius audimus Ambrosium in libro de Fuga saeculi dicentem: « Frequens nobis de effugiendo isto saeculo est sermo : atque utinam quant facilis sermo, tam cautus et sollicitus affectus. Sed quod pejus est, frequenter irrepit terrenarum illecebra cupiditatum , et vanitatum offusio mentem occupat, ut quod studeas vitare, hoc cogites, animoque volvas. Quod cavere difficile est homini, exuereautem impossibile. Denique voti magis eam esse rem quam effectus, testatur propheta dicendo, Declina cor meum in testimonia tua, et non in avariatiam i (Paal. CXVIII, 36). « Non enim in potestate nostra est cor nostrum , -et nostræ cogitationes, quæ improviso offusae , mentem animumque confundunt, atque alio trahunt quam tu proposueris; ad saecularia revocant, mundana inserunt, voluptuaria ingerunt, illecebrosa intexunt, ipsoque in tempore quo elevare mentem paramus, insertis inanibus cogitationibus, ad terrena plerumque dejicimur I (Cap. 1). Haec si vos non patimini ; ignoscite, non vobis credimus, sed in liis potius sancti Ambrosii verbis quoddam speculum, et hoc si proficimus, communis humanae infirmitatis agnoscimus. Vobis autem etiamsi credamus, et dicamus, Orate pro nobis, ut nec non ista patiamur ; ita vos invenimus elatos ct alta sapientes ut respondeatis nobis , non solum ista vos non pati, verum etiam in hominis esse potestate, ne ista patiatur, nec esse causam cur ad hoc Dei poscatur auxilium.

24. Quanto ergo melius identidem audimus Ambrosium Dei gratiam confitentem , nec de sua virtute collidentem, qui cum hæc dixisset adjecit : « Quis autem tam beatus, qui in corde suo semper ascendat? Sed hoc sine auxilio divino qui fieri potest ? Nullo profecto modo. Denique, i inquit, « supra cadent Scriptura dicit : Beatus vir cujus eat auxilium ejus aba It., Domine; ascensus in corde ejus > (Psal. LXXXIII, 6 ) : « Itemque idem ipse in libro de Sacramento regenerationis : « Quis igitur est, > inquit, « qui carne utitur ad operandum, nisi anima? Ergo princeps et domina carnis naturaliter anima est, quae domare carnem debet et regere. Ideoque Spiritus sancti fulta praesidio, dicit in Psalmo, Non timebo quid faciat mihi caro > (Psal. LV,5). « Ipsa eadem dicit in Paulo, Sed castigo corpus meum, et servituti redigo » ( ICor. IX, 2i7). « Castigat ergo Paulus quod ipsius est, non quod ipse est. Aliud enim quod ipsius, aliud quod ipse est. Castigatquod ipsius est, ut mortem in se lascivise corporalis justus opcretur. > Numquid sanctus Ambrosius quando ista dicebat, non cum vitiis confligebat? non vitia vincebat? non exercitum quemdam variarum cupiditatum intra semeL ipsum, tanquam Christi miles egregius debellabat? non corpus proprium castigabal?Numquid nun supcratis et oppugnatis diaboli operibus , opus Dci cum opere Dei, hoc est, anima cum carne pacem justitiæ requirebat, ut non in sua virtute confidens, sed sicut ait, « Spiritus sancti fulta praesidio diceret, Non timebo quid faciat mihi caro ? > Ecce quomodo natura humana capax justificationis ostenditur : ecco quomodo virtus in infirmitate perficitur (U Cor. XII, 9).

25. Sed audiamus de hac re etiam victoriosissimum martyrem Cyprianum in epistola de Mortalitate: c Cum avaritia nobis, > inquit, « cum impudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est ; cum carnalibus vitiis, cum illecebris sæcularibus assidua el mulesta luctatio est. Obsessa mens hominis, et undique diaboli infestatione vallata , vix occurrit singulis, vix resistit. Si avaritia prostrata est, exsurgit libido : si libido compressa est, succedit ambitio : si ambitio contempta est, ira exasperat, inflat' superbia, vinolentia invitat, invidia concordiam rumpit, amicitiam zelus abscindit. Cogeris maledicere, quod divina lex prohibet; compelleris jurare, quod non licet. Tot persecutiones animus quotidie patitur, tot periculis pectus urgetur, et delectat hic inter diaboli gladios diu stare, cum magis concupiscendum sit et optandum, ad Christum subveniente velocius morte properare. » Absit autem ut sanctum Cyprianum aut avarum existimemus fuisse, quia cum avaritia; aut impudicum, quia cum impudicitia ; aut iræ subditum, quia cum ira; aut ambitiosum , quia cum ambilione; aut carnalem , quia cum carnalibus vitiis; aut saeculi hujus amatorem, quia cum illecebris sæcularibus ; aut libi. dinosum, quia cum libidine; aut superbum, quia cum superbia; aut vinolentum , quia cnm vinolentia; aut invidnm, quia cum invidia confligebat. Imo vero ideo nihil eorum erat, quia his malis motibus partim de origine, partim de consuetudine venientibus, fortiter resistebat, non acquiescens esse , quod cum esse eogebant. Nec ideo tamen in tam periculoso laboriosoque certamine nullo telo feriebatur hostili; cum dicat in epistola de Elecmosynis : « Ne quisquam sic sibi de puro atque immaculato pectore blandiatur, ut innocentia sua fretus, medidnam non putet adhibendam esse vulneribus , cum seriptum sit, Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mun dum se esse a peccatis » (Prov. xx, 9)? c Et iterum, in epistola sua, i inquit, i Joannes ponat et dicat, Si dixerimus quia peccatum non habemus, noa ipsos decipimus, et veritas in nobit non est ( I Joan. I, 8) Si autem nemo esse sine peccator potest, et quisquis se inculpatum esse dixerit, ant superbus, aut stultus est; qnam necessaria, quam benigna est divina clementia, quae cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum vulnera, dedit curandis denuo sanandisque vulneribus remedia salutaria ! » 0 doctor præclarissime et testis gloriosissime, sie docuisti, sic monuisti1, sic te audiendum irnitandumque præbuisti. Merito finitis aliis omnium cupiditatnm certaminibus sanatisqne vulneribus, cUm extrema et omnium maxima vitæ hujus cupidilate, pro Christi veritate pugnasti, et ejus in te gratiæ largitate vicisti. Secura est corona tua, victoriosa est doctriha tua , in qua et istos vincis qui confidunt In virtute sua. Ipsi enim clamant, Perfectio nobis virtutis a nobis est: tu autem reelamas, < Nemo suis viribus fortis est, sed Dei indulgentia et misericordia tutus est. >

26. Audi et beatissimum Hilarium, ubi speret hominis perfectionem. Cum enim loqueretur de pace evangelica (In Psal. CXVIII, ad vers. 18 et 115), ubi DominuS, ait, Patent meam do vobis (Joan. xiv, 27) : i Quia lex, a inquit, umbra erat futurorum bonorum, idcirco per haM præfiguratam significantiam 2 docuit nos in hoc terreni et morticini corporis habitaculo mundos esse non posse, nisi pet ablutionem coelestis misericordiæ emundationem consequamur, post demutationem resurrectionis terreni corporis nostri effecta gloriosiore natura. > Rursus in eodem sermone : < Ipsis, a inquit, < Apostolis verbo licet jam fidei emundatis atque sanctificatis non deesse tamen malitiam, per conditionem communis nobis originis, docuit dicens, Si vos cum sitis maii, nostis bona data dare filiis vestris a (Matth. VII, 11). Vides quemadmodum venerabilis catholicus disputator, nec in. hac vita mundationem nostram neget; et tamen humanam perfectiorem 1 speret , id est perfectioris mundationis, in ultima resurrectione naturam.

27. In quadam vero homilia de libro sancti Job (a) attende quid dicat, quemadmodum ipsius diaboli adversus nos indesinens bellum ex hoc fieri asserat, cum ea mala quae in nobis sunt, excilat contra nos; quod in nostram fieri utilitatem vult docere, convertente scilicet divina misericordia malitiam diaboli ad purgationem nostram.« Tanta enim ettam admirabilis,» inquit, < in tias misericordiæ Dei bonitas est, ut per quem in Adr offensa gcnerositalem primae et beatæ illius creationis amisimus, per eum rursum id quod amisirnus, obtinere mereamur. Tunc enim diabolus invidens nocuit I; nunc autem cum nocere nititur, vincitur. Movet enim per infirmitatem carnis nostræ omnia potestatis suæ tela, cum ad lasciviam accendit, cum ad ebrietatem illicit, cum ad odia stimulat, cum ad avaritiam provocat, cum ad cædes instruit, cum ad maledicta exacerbat. Scd cum pcr firmitatem animi horum omnium subrepentia incentiva reprimuntur, emundamur a peccato per hujus victoriæ gloriam. Dictum enim ita est: Aut quomodo se emundabil natus ex muliere > (Job xxv, 4) < ? Quia non exstante hoste, non erit bellum ; cessante deinde bello, victoria deerit. Collidentium autem adversus nos vitiorum victoria non adepta, non erit emundatio ulia vitiorum : quia his insidiis corporis nostri pirata victo, colluctantium adversus nos passionum concertatione purgamur:. Memores igitur, > inquit, a et conscii, illa ipsa corpura nostra omnium vitiorum esse materiem, per quam 4 polloli et sordidi nihil in nobis mundum, nihil innocens obtinemus, gaudeamus nobis esse hostem, in cujus concertatione quodam concertationis nostræ bello dimicemus. >

28. In Expositione autem primi Psalmi idem doctor non dubitat dicere , naturam nostram, utique istam quae de morbo morbum trahit, ad peccandum ferri, ac sic ne peccemus, adversus eam nos quodam modo fidei religione pugnare. Plures enim sunt, inquit, qui cum per confessionem Dei ab impietate discreti sint, non tamen a peccato per id liberi sunt, Ecclesiœ disciplinam non tenentes, ut avari, ebriosi, tumultuosi, pro- caces, superbi, simulatores 5, mendaces, rapaces. Et ad hæc quidem noa vitia naturæ, inquit nostrœ propellit instinctus : sed utile est noa a via ad quam ferimur abtcedere, neque consistere illic adhibito decedendi ex ea non moroso recurtu. Et idcirco, i Beatus est vir qui in via peccatorum non stetit : > natura quidem in viam hanc ferente, sed ex via hac fidei religione referente (In vers. 1). Numquidnam istum putahimus accusatorem fuisse naturae, quam condidit Deus? Non utique : non enim dubitabat homo catholicus, humanam Dei opus esse naturam; sed profecto vitia cum quibus nascimur accusavit, apostolicum illud tenens, Fuimus enim et nos natura filii iræ, sicut et caeteri (Ephes. u, 3). Verumtamen h;rc verba, quae de sermone sancti Hilarii posui, si mea essent, quanta in me diceres, Manichæorumque nomen et crimen quanto buccarum strepitu ventilares? Nunc ergo ne tui stomachi follis indigesta maledictorum cruditate rumpa, tur, in hunc evome, si audes, calumniosas tuas vanitates, et insanias mendaces. Ad hæc, inquit, noa vitia naturæ nostræ propellit instinctus. Quæ ista natura est? Numquid gens tcnebrarum, quam Manichæorum fabula inducit? Absit. Catholicus loquitur, insignis Ecclesiarum doctor loquitur, Hilarius loquitur. Nostra ergo natura est primi hominis prævaricatione vitiata, non ab alia natura ulla divisione separanda, sed ipsa sananda : cui diabolum a nobis constitui calumniaris auclorcm, dum tu ei Christum invides salvatorem , et ejus hic vitam, ita ut sine ullo sit omnino peccato, perfectam duci posse contendis. iD. Sed audi quid etiam hinc te admoneat beatus Hilarius. Cum enim exponeret Psalmum quinquagesimum primum (Versus finem): Spes, inquit, in misericordia Dei in sœculum et in sœculum sPeculi eat. Non enim ipsa illa justitiæ opera sufficient ad perfectae beatitudinis meritum, nist misericordia bei etiam in hac justitiæ voluntate humanarum demutationum et motuum non reputet vitia. Hinc illud prophetae dictum est: « Melior misericordia tua super vitas 1 > (Psal. LXII, 4). Videsne hominem Dei ex illo numero esse bcatorum, de quibus prædictum est, Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, neque eat in ore ejus dolus (Psal. SIxt, 2)? Confitetur enim eliam peccata justorum , magis eos asserens in Dei misericordia spem ponere, quam de juslilia sua fidere : et ideo non est in ore ejus dolus, imo in ore illorum omnium, quibus hujus veracis humilitatis vel humilis veritatis perhibet testimonium. Qui dolus abundat in ore vestro. Ubi enim virtus non est, et tanta jactantia est, hypocrisis est: et uhi hypocrisis, utique dolus. Prorsus quantum sancti de misericordia Dei quae magna est, tantum vos de vestra quæ nulla est virtute præsumitis : et quantum ipsi adversus ingenerata vitia bellum gerunt adjuti per Dei graHam, tantum vos bellum geritis adversus ipsam Dei gratiam. Sed utinam sicut vos vincit in suis; ita suos faciens, vos quoque ipsos vincat in vobis.

30. Itane in corde vestro dicere audetis, quod cum vos audiunt, accenduntur homines ad virtutem, cum autem istos audiunt tantos ac tales viros, Cyprianum, Hilarium, Gregorium, Ambrosium, cæterosque sacerdotes Domini, desperatione franguntur, ac renuntiant studiis perfectionis? Haeccine monstra cogitationum ascendunt in cor vestrum, et non elidunt frontem vestram ? Ergone vos honoratis sanctos Dei, Patriarchas, Prophetas, Apostolos laude naturae, et decolorant cos ista lumina Ecclesiae vituperatione naturae; quia eos dicunt in corpore mortis hujus, ut tenerent . castitatis bonum, dimicasse contra ingenitum concupiscentiae malum, per Dei gratiam prius conflictatione vincendum, postea novissima regeneratione sanandum? Tu intelligis Judaeum esse qui dicit, a Non enim quod volo bonum, lioc ago : » et hoc prreclaro intellectu, nec conversationis sordes in naturæ refundis invidiam; nec earum obscenitates Apostolorum et sanctorum omnium consolaris injuriis: et haec mala quæ tu non facis, faciebat Ambrosius cum collegis suis eadem sentientibus, qui beatum Apostolum de se ipso dixisse intelligit, Non quod volo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; et, Video aliam legem in membris mei., repugnantem tegi mentis meœ (Rom. VII, 19,23); et cætera hujusmodi ? Isti ergo sanct! talia docendo, suffodiunt, sicut mihi objicis, murum pudoris, et vos ob perfectionis prœdicationem patimini invidium t Sed te, ut scribis, plurimum consolaris, quoniam laudis genus est, ei displicuisse qui Apostolis non pepercit. Si ego Apostolis dicendo talia non peperci; ergo nec Ambrosius pepercit Apostolis, nec coepiscopi ejus eadem sentientes. Si autem illi et ex Apostolis ista didiccrunt, dt secundum Apostolos isia docuerunt , quid me unum appetis ? Ipsos aspice, ipsos etiam atque etiam deposito paulisper tumore cervicis intuere. Itane tandem, juvenis confidentissime, consolari te debes, quia talibus displices, an lugere?

CAPUT IX. — 51. Sed jam quid egerimus per totum istum librum, in summam sicut possumus breviter colligamus. Proposuimus hic auctoritatis mole sanctornm, qui episcopi anie nos, non solum sermone, cum hic viverent, verum CHam scriptis,quæ posteritati relinquerent, fidem catbolicam strenue defenderunt ; vestra argumenta confringere, quibus dicitis : Si Deus homines creat, non possunt cum aliquo malo nasci. Si nuptiœ bonum suni, nihil ex eis oritur mali. Si in Baptismate peccata omnia remittuntur , non possunt nati de renatb trahere originale peccatum. Si justus eat Deus, nota potest in filiis parentum damnare peccata, cum ipsis parentibus dimittat et proptia. Si perfectœ justitiæ capax eat humana natura, habere non potest vilia naturalia. Ad hæc nos dicimus, et Deum esse hominum creatorem, hoc est, et animae et corporis; et bonum esse nuptias; et per Baptisma Christi omnia peccata dimitti; et justum esse Deum; et perfectæ justitiæ capacem humanam esse naturam: et tamen cum hæc omnia vera sint, obnoxios nasci homines origini vitiatae, quae trahitur ex homine primo ; et ideo ire in damnationem, nisi renascantur in Christo. Hoc autem probavimus catholicorum auctoritate sanctorum, qui et hoe asserunt, quod de originali peccato dicimus, et illa quinque esse vera omnia confitentur. Ac per hoc non est consequens ut boc falsum sit, quia veri Sunt illa. Tales quippe ac tanti viri secundum catholicam fidem, quae antiquitus toto orbe diffunditur, et hoc, et illa vera esse confirmant; ut vestra fragilis, et quasi argutula novitas sola auctoritate conteratur illorum : præterquam quod ea dicunt, ut se per eos loqui veritas ipSa testetur. Sed nunc auctoritate primitus corum vestra est contumacia comprimenda , ut a præsumpionis impetu repercussi, et quodam modo sauciati, dum tales homines Dei sic in fide catholica errare potuisse non creditis, ut aliquid dicerent, unde esset consequens , Deum non esse hominum creatorem, nuptias esse damnandas, in Baptismo non omnium remissionem fieri peccatorum, Denm esse injustum, nullam spem nobis remansisse virtutis perficiendæ, quæ omnia vel aliquid eorum nefas est opinari : ausus præcipites refrenelis, et tanquam ex furore resipiscentes, incipia tis in qua nutriti estis, recolere et advertere et resumere veritatem.

32, Dicit beatus Ambrosius, unum solum hominem mediatorem Dei et bominum, eo quod sit natus ex virgine, nec senserit nascendo peccatum, gcnerationis obnoxiæ vinculis non teneri. Omnes autem homines sub peccato nasci, quorum ipse ortus in vitio est: quia concupiscentiæ voluptate concreti, prius subirent contagia delictorum, quam vitalem de boc aere spiritum ducerent. Ipsamque concupiscentiam tanquam legem peccati in corpore mortis hujus , legi mentis usque adeo repugnare, ut adversus eam, non sblum quicumque boni fideles, sed apostolicae etiam virtutis magnitudo pugnaverit, ad hoc, ut per Christi gratiam caro animae subjugata, in concordiam revocetur : quorum duorum, quæ primitus sine peccato creata sunt, ex primi hominis transgressione facta discordia est. Et quis hæc dicit ? Homo Dei, catholicus, et catholicae veritatis adversus haereticos usque ad periculum sanguinis defensor acerrimus , sic tui doctor. testimonio praedicatus, ut diceretur, quod ejus fidem et in Scripturis purissimum sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Qui creatorem Deum non solum animarum, verum etiam corporum, adversus Platonicorum philosophorum asseveravit errorem. Qui nuptiarum bonum et causa propagandi generis humani divinitus institutum, et pudicitia conjugali sanctam ejus copulam prædicavit. Qui neminem dixit justifican a peccato, nisi cui fuerint per Baptismum dimissa omnia peccata. Qui coluit juste justum Deum. Qui perfectionem hominis in virtute atque justitia absit ut impediat desperando : sed cam tamen perfectionem cui nihil adjiciendum sit, in alia vita sperat, quae implebitur resurrectione mortuorum; in hac autem vita humanam justitiam in quadam militia belloque constituit, non solum adversus æmulas aerias potestates, sed adversus ipsas nostras cupiditates, per quas et illi exteriores inimici nos dejicere, vel penetrare moliuntur. In hoc bello et ipsam carnem adversariam gravem dicit, cnjus utique natura sicut primitus condita cst, nobiscum concordissima permaneret, nisi primi hominis praevaricatione vitiata, suo nobiscum languore confligeret. In boc bello ille vir sanctus monet nossseculum effugere, et in ea fuga quanta sit diilicultas, imo impossibilitas, nisi Dei gratia opituletur, ostendit. Dicit mortua quidem vitia per remissionem in Baptismate omnium peccatorum, sed eorum nos curare debere quodam modo sepulturam. Et in hoc ipso opere talem describit cum vitiis mortuis nos habore conffictum, ut non quod volumus agamus; sed quod odio habemus, hoc faciamus: multa in nobis peccatum nobis reluctantibus operari, redivivas plerumque resurgere voluptates : luctandum nobis esse adversus carnem, adversus qnam luctatus est Paulus quando dicebat, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meœ. Praecipit ne carni nostræ confidamus, ne nos ei credamus, cum Apostolus clamet, Scio quia non habitat in me, id est, in carne mea, bonum : velle enim adjacet mihi # perficere autem bonum non invenio ( Rom. VII , 23,18). Ecce quantam nos pugnam cum mortuis habere peccatis, ille strenuus Christi miles, et Ecclesiæ fidelis doctor ostendit. Quomodo enim peccatum mortuum est, cum multa operetur in nobis reluctantibus nobis ? Quæ multa , nisi desideria stulta et noxia, quae consentientes mergunt in interitum et perditionem ( I Tim. VI , 9)? quae utique perpeti, eisque non consentire, certamen est, conflictus est, pugna esc. Quorum pugna, nisi boni et mali, non naturae adversus naturam, sed naturæ adversus vitium , jam mortuum ,. sed adhuc sepeliendum, id est, omnino sanandum ? Quomodo crgo mortuum dicimus hoc peccatum in Baptismate, sicut etiam iste vir dicit, et quomodo habitare in membris fatemur, et multa operari desideria reluctantibus nobis, quibus non consentiendo resistimus, sicut etiam hic vir fatctur; nisi quia mortuum est in eo reatu quo nos tenebat, et donee sepulturae perfectione sanetur, rebellat et mortuum ? Quamvis jam non eo modo appelletur peccatum , quo facit reum; sed quod sit reatu primi hominis factum, et quod rebellando nos trahere nititur ad reatum, nisi adjuvet nos gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, ne sic etiam mortuum peccatum rebellet, ut vincendo reviviscat et regnet.

CAPUT X.—33. In hoc bello laborantes,quamdiu tentatio est vita humana super terram ( Job VII. 1), non ideo sine peccato non sumus, quia hoc quod eo modo peccatum dicitur, operatur in membris repugnans legi mentis, etiam non sibi ad illicita consentientibus nobis (quantum enim ad nos attinet, sine peccato semper essemus, donec sanaretur hoc malum , si ei nunquam consentiremus ad malum); sed in quibus ab illo rebellante., etsi non lethaliter, sed venialiter, tamen vincimur, in his contrahimus unde quotidie dicamus, Dimitte nobis debita nostra (Matth. vi, 12). Sicut conjuges quando modum generationi necessarium causa solius voluptatis excedunt: sicut. cunlinenles, quando in talibus cogitationibus cum aliqua delectatione remorantur, non quidem de. cernentes flagitium, sed intentionem mentis, non sicut oportet, ne illo incidat, inde avertentes, aut si inciderit inde rapientes. De hac lege peccati, quæ alio modo etiam peccatum vocatur, quæ repugnat legi munUs, de qua multa beatus dixit Ambrosius, attestantur etiam sancii, Cyprianus, Hilarius, Cregorius, aliique quam plurimi. Qui ergo generatur is Adam, regenerandus in Christo, mortuus in Adam, vivificandus in Christo, ideo peccato est obstrictus on linis, quia de malo nascitur, quo caro concupiscit adversus spiritum ; non de bono, quo spiritus concupiscit adversus carnem (Galat. v, 17). Quid ergo mirum est, si renasci debet homo ex illo malo natus, contra quod pagnat homo renatus, quo reus et ipse teneretur, nisi renascendo liberaretur ? Non est hoc malum materies Dei creantis, 6ed vulnus diaboli eamdem materiem vitiantis. Non est boc malum nuptiarum, sed primorum hominum peccatum, in posteros propagatione trajectum. Etiam hujus mali reatus, Baptismatis sanctificatione remittitur. Deus autem justus, si tanta parvulis mala, quanta nunc dicere non sufficio, nihil peccati trahentibus irrogaret, magis appareret injustus. Justitiae vero perfecta capacitas hominis non negatur, quia nee vitiorum omnium plenissima sanitas sub omnipotenti medico desperatur. Propter quam catholicam veritatem sancti ac beati et in divinorum eloquiorum pertractatione clarissimi sacerdotes, Irenæus, Cyprianus, Reticius, Olympius, Hilarius, Ambrosius, Gregorius, innocentius, Joannes, Basilius, quibus addo presbyterum, velis nolis, Hieronymum, ut omittam eos qui nondum dormierunt, adversus vos proferunt de omnium bominum peccato originali obnoxia successione sententiam : unde nemo eruit, nisi quem sine lege peccati repugnante legi mentis virgo concepit.

54. Quid est quod exsultas, et mihi quasi victor insultas 1, tanquam non invenirem quid facerem, quo confugerem, si judicum premerer potestate, Ii in medio eruditorum consisterem tecum, si vertæ, quam dicis, rationis tuba, a te scilicet magno tubicine inflata, si auditorum arma circumstantium et tibi raventiam concreparent? Ita enim tibi ponis ante oculos nostrum in disputatione certamen, et Ie argumentante, me quid respondeam non habentem, fingis ut placet. Sic tecum vana et insana tui cordis imaginatio fabulatur, quasi me ante Pelagianos judices tecum constituas, quibus plaudentibus tibi liceat exaltare - tanquam tubam vocem tuam, et predicare contra catholicam fidem et contra gratiam Christi, qua pusilli cum magnis liberantur a malo, communem tibi et illis novitiæ hujus impietatis errorem. Tales judices in Ecclesia Dei, nec sine adversario ex parte altera stante potuit eruditor vester Pelagius invenire. De quo judicio, ipse quidem quantum ad hominum conspectum attinet, velut absolutus, vestro tamen palam damnato dogmate , egressus est. At ego, ubicumque sis, ubicumque legere ista potueris, te ante istos judices intus in corde tuo constituo; quos non amicos meos et inimicos tuos, aliqua in meam partem gratia propendenles, aliquo abs te merito tuæ offensionis aversos, et ob hoc tibi adversos , in bac nostra disceptatione constitui cognitores. Nec eos qui nunquam fuerunt aut non sunt, aut quorum sententiæ de hoc quod inter nos disputatur incertæ sunt, inani cogitatione confinxi : sed sanctos ct in sancta Ecclesia illustres antistites Dei, non Platonicis et Aristotelicis et Zenonicis aliisque hujuscemodi, vei graecis vei latinis, quanquam et istis aliquos eoruin, verum omnes sacris Litteris eruditos, nominatim sicut oportebat expressi; eorumque sententias, quantum sufficere videbatur, sine ulla editas ambiguitate digessi, ut in eis timeas, non ipsos, sed illum qui sibi eos utilia vasa formavit, et sancta templa construxit; qui tunc de ista causa judicaverunt, quando eos nemo potest dicere perperam cuiquam vel ad. versari vel favere potuisse. Nondum enim exstiteratis, contra quos susciperemus de hac quaestione conflictum: nondum eratis, qui diceretis quod in libris tuis ponis, Quia de vobis multitudini mentiti fuerimus, et quod Cœlestianorum vel Pelagianorum nomine homines terreamus, et quod terrore ab hominibus I extorqueamus assensum. Certe ipse dixisti, quod omnes judices ab odio, amicitia, inimicitia, ira vacuos esse deceat. Pauci tales potuerunt inveniri : sed Ambrosium aliosque collegas ejus , quos cum illo commemoravi, tales fuisse credendum est. Ventm et si tales non fuerunt in his causis, quas ad se delatas et inter partes cognitas, cum hic viverent, suo judicio finierunt ; ad hanc tamen causam tales erant, quando de illa sententias protulerunt : nullas nobiscum vel vobiscum amicitias attenderunt, vel inimicitias exercuerunt; neque nobis neque vobis irati sunt, neque nos neque vos miserati sunt. Quod invenerunt in Ecclesia, tenuerunt; quod didicerunt, docuerunt; quod a panibus acceperunt, hoc filiis tradiderunt. Nondum vobiscum apud istos judices aliquid agebamus, et apud eos acta est causa nostra. Nec nos nec vos cis noli fueramus, et eorum pro nobis latas conlra vos sertentias recitamus. Nondum vobiscum certabamus, et eis pronuntiantibus ,vicimus. 2

35. Dicis, < me. si sub potestate judicum premerer, > quales tibi ipse con'poDia, « non habiturum fuisse quid facerem, quo confogerem; cum tuis argumentationibus unde occurrerem reperire non possem. i Ego plane haberem quid facerem, haberem quo confugerem : a Pelagianis enim tenebris ad haec tam praeclara catholica lumina provocarem ; quod ct nunc jam facio. Tu ergo responde quid facias, dic quo confugias. Ego a Pelagianis ad istos : tu ab istis ad quos ? An quia < non numerandas , sed ponderandas » censes < esse sententias, > et addis (quod quidem et ego verum esse consentio), < ad aliquid inveniendum multitudinem nihil prodesse caecoruni, » etiam istos cæcos dicere audebis ? Et usque adeo permiscuit imis longus summa dies (a) usquc adeo tenebrae lux, et lux tenebrae esse dicunlur, ut videant Pclagius , Coelestius , Julianus, et caeci sint Hilarius, Gregorius, Ambrosius ? Sed qualiscumque homo sis, tamen quia homo es, videre mihi videor verecundiam luam ( si tamen non in te spes est omnis emortua sanitatis), ct quodam modo audio vocem tuam. Respondes, Absit ut audeam cæcos istos viros vel cogitare, vel dicere. Eorum ergo appende sententias. Nolo esse plures, at eas te pigeat numerare: sed non sunt ieves, at eas dedigneris appendere; imo tam sunt graves, at te videam sub earum onere laborare. Numquid et de istis dicturus es, < me imbellem tibi opinionem consortis opponere, et velut consternatum metu, conscios I nominare?»

56. Dieis, < in causa judicandi; amoto strepitu tur. barum, de omni ordine conversationis hommum, sive sacerdotum, sive administrantium, sive prafectorum 2, ad discussionem tatium rerUm non sola nomina , sed eligendam esse prudentiam, et honorandam esse paucitatem , quam ratio, eruditio, libertasque sublimat. % Iia vero et, ut dicis : sed nee ego te ullius multitudinis numerositate perturbo; quamvis propilio Deo , da hac fide , cui contradicitis, catholica satium sapiat etiam multitudo; in qua usquequaque plurimi, ubi possunt, quomodo possimt, sient divinitus adjuvantur , vana vestra argumenta confutant 3. Unde absit A me ista, quam mihi objieis, arrogantia , < ut me istam causam contra vos, unum pro omnibus agere pollicerer. > Quod cum tu inter Pelagianos facis, non erubescens dicere et scribere, « majoris tibi esse apud Deum gloriæ. destitotam vel ritatem tueri; i multum abjecti et vere destituti sunt, multumque Abs te pendent 4, si hanc intolerabilem arrogantiam esse non judicant, qua te etiam ipsis Pelagio scilicet et Coelestio, vestrum omnium docto. ribus anteponis; quasi et illi jam cesSerint, et tu remanseris, qui destitutam tuearis, quam veritatem putatis. Verum quia te delectat, non numerare multitudinem, sed appendere paucitatem ; exceptis judfcibus Palæstinis, qui hæresim vestram in absoluto Pelagio damnaverunt, quem timore compressum Pelagiana ipsa dogmata damnare coegerunt, decem episcopos jam defunctos et unum presbyterum tibi hujus causae opposui judices, qui de illa cum hic viverent judicaverunt. Si vestra consideretur paucitas, multi sunt: si multitudo catholicorum episcoporum, perpauci sunt. Ex quibus papam Innocentium et proabyterum Hieronymum retrahere fortasse tentabis : istum. quia Pelagium Coelestiumque damnavit; illum, quia in Oriente contra Pelagium catholicam fidem pia intentione defendit. Sed lege quæ dicat in laudem I beatissimi papae Innocentii Pelagius (a) , et vide utrum tales facile possis judices invenire. De illo autem sancto presbytero, qui secundum gratiam quæ data est ei , sic in Ecclesia laboravit, ut eruditionem catholicam multum in latina lingua multis et necessarils litteris adjuvaret, non solet Pclagius jactitare, nisi < qnod ei tanquam aemulo inviderit. > Sed nolo ex hoc tibi videatur de istorum numero judicum retra- hendus. Non enim ejus sententiam posui, quam tempore inimicitiarum contra vestrum tenuit et defendit errorem : sed quam posuit in scriptis suis, liber ab omni studio partium, antequam vestra damnabilia do gmata pullularent.

37. De reliquis sane non habes omnino quod dicas. Numquid Irenaeus, et Cyprianus, et Reticius, et Olympius, et Hilarius, et Gregorius, et Basilius, et Ambrosius, et Joannes , < de plebeia fæce sellulariorum, i sicut Tulliane jocaris, i in vestram invidiam concitati sunt ? i Numquid < milites ? > numquid < schola- Stici auditoriales? > numquid I nautae, tabernarii, celarii, coqui, lanii ? > numquid < adolescentes ex monachis dissoluti? > Numquid postremo < de qualium. cumque clericorum turba > isti sunt, quos urbana exagitatos dicacitate, vel potius vanitate contemnis, < quia non possunt secundum eategorias Aristotelis de dogmatibus judicare? > Quasi tu, qui maxime quereris < examen vobis et episcopale judicium denegari, > Peripateticorum possis invenire concilium, ubi de subjecto et his quæ sunt in subjecto contra originale peccatum dialectica sententia proferatur. Isti episcopi sunt, docti, graves, sancti, vcritatis acerrimi defensores adversus garrulas vanitates, in quorum ratione, eruditione, libertate, quae tria bona . judici tribuisti , non potes invenire quod spernas. Si episcopalis synodus ex toto orbe congregaretur, mirum si tales possent illic facile tot sedere. Quia nec isti uno tempore fuerunt: sed fideles et multis excellentiores paucos dispensatores sues Deus per diversas aetates temporum, locorumque distantias, sicut ei placet atque expedire judicat, ipse dispensat. Hos itaque de aliis atque aliis temporibus atque regionibus ab Oriente ct Occidente congregatos vides, non in locum quo navigare cogantur homines, sed in Iibrum qui navigare possit ad homines. Quanto tibi essent isti judices optabiliores , si teneres catholicam fidem; tanto tibi sunt terribiliores, quia oppugnas atholicam fidem : quam in lacte suxerunt, quam in cibo sumpserunt, cujus lac ct cibum parvis magnisque ministraverunt, quam contra inimicos eliam vos tunc nondum natos, unde nunc revelamini', apertissime ac fortissime defenderunt. Talibus post Apostolos sancta Ecclesia plantatoribus, rigatoribus, ædificatoribus, pastoribus, nutritoribus crevit. Ideo profanas voces vestrae novitatis expavit; et canta ac sobria ex admonitione apostolica, nesicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et mens ejus corrumperetur a castitate quae est in Christo (II Cor. XI, 3), catholicae fidei virginitate 3 insidias vestri dogmatis subrepentis exhorruit; et tanquam caput colubri calcavit, obtrivit abjecit. His igitur eloquiis et tanta auctoritate sanctorum, profecto aut sanaberis Dei misericordia donante, quod quantum tibi optem, videt qui faciat : aut si, quod abominor, in eadem quæ libi videtur sapientia, ct est magna stultitia , perduraveris; non tu judices quæsiturus es, ubi causam tuam purges; sed ubi tot sanctos doctores egregios atque memorabiles calholicæ veritatis accuses t Irenaeum , Cyprianum, Relicium, Olympium, Ililarium, Gregorium, Basilium , Ambrosium, Joannem, Innocentium, Hieronymum, . cæterosque socios ac participes corum , insuper et universam Christi Ecclesiam, cui divinæ familiae dominica cibaria fiJeliter ministrantes , ingenti in Domino gloria claruerunt. Adversus hanc autem miserabilem, quam Deus a te avertat, insaniam, sic respondenduni esse video libris tuis, ut fides quoque adversus te defendatur istorum; sicut contra impios et Christi professos inimicos etiam ipsum defenditur Evangelium.