Chapter 1 · 1 of 16
The History of the Franks
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
Prologus.
5 Scripturus bella regum com gentibus adversis, martyrum cum paganis, Ecclesiarum cum haereticis, prius fidem meam proferre cupio, ut qui legerit, me non dubitet esse catholicum. Illud etiam placuit propter eos, qui appropinquante mundi fine desperant, ut collecta per chronicas A vel per historias anteriorum annorum b summa , explanetur aperte quot ab exordio mundi sint anni. Sed prius veniam a legentibus precor, si aut in litteris, aut in syllabis grammaticam artem excessero, de qua adplene c non sum imbutus. Hlud tantum studens, ut quod in Ecclesia credi praedicatur, sine aliquo fuco aut cordis hæsitatione retineam : quia scio peccatis obnoxium, per credulitatem puram obtinere posse veniam apud nostrum pium Dominum d.
6 Credo ergo in Deum Patrem omnipotentem. Credo in Jesum Christum filium ejus unicum, Dominum Deum nostrum, natum a Patre, non facium; non post tempora, sed ante cunctum tempus, semper fuisse cum Patrc. Nec enim Pater dici potuerat, misi baberet Filium; neque Filius esset, si Patrem utique non haberet. Illos vero qui dicunt, 0 Erat quando non crat, exsecrabiliter renuo, et ab Ecclesia segregari contestor. Credo Christum hunc Verbum esse Patris, per quem facta sunt omnia. Hunc Verbum carnem faetum credo, cujus passione mundus redemptus est; et humanitatem, non deitatem subjacuisse passioni credo. Credo cum die tertia resurrexisse, hominem perditum liberasse, ascendisse in coelos, sedcre ad dexteram Patris, venturum ac judicaturum vivos et mortuos. Credo sanctum Spiritum a Patre et Filio i processisse, non 7 mino. rem, et quasi ante non esset, scd aequalem, et semper cum Patre et Filio coaeternum Deum, consubstantialem natura, æqualem omnipotentia, consempiternum essentia, ut nunquam sine Patre fuisse rel Filio, nequc minorem Patre vel Filio. Credo hanc Trinitatem sanctam in distinctione subsistere personarum; et aliam quidem personam Patris, aliam Fi- Hi, aliam Spiritus sancti. In qua Trinitate unam deitatem, unam potentiam, unam essentiam esse con- fiteor. Credo i beatam Mariam, ut virginem ante partum, ita virginem et post partum. Credo animam immortalcm, nec tamen partem habere deitatis. Et omnia quae a trecentis decem et octo episcopis Nicææ constituta sunt, credo fideliter. De fine vero mundi ea sentio quæ a prioribus didici. Antichristus h vero primum circumcisionem iuducet, se asserens Christum : deinde in templo Hierosolymis statuam suam collocabit adorandam, sicut i Dominum dixisse legimus : Videbitis abominationem desolationis stantem in loco sancio (Matth. xxiv, 15). Sed diem illam omnibus hominibus ignorari, ipse Dominus manifestat, dicens : De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, neque Filius, niti Pater solus (Marc. XIII, 32). Sed et hic respondebimus hæreticis, qui nos impugnant, asserentes minorem esse Filium Patre, qui hanc diem ignoret. Cognoscant ergo hunc Filium Christianum populom nuncupatum, de quo a Deo praedicitur : Ego ero illis in patrem, et ipsi erunt mihi in filios (II Cor. VI, 13), Si enim haec de unigenito Filio praedixisset, numquam ei angelos praeposuisset. Sic enim ait : Neque angeli cælorum , neque Filius; ostendens non de Unigenito, sed de adoptivo populo haec dixisse a. Noster vero finis, ipse Christus est, qui nobis vitam aeternam, si ad eum conversi fuerimus, larga benignitate praestabit.
De supputatione vero hujus mundi evidenter Chro- : nicæ Eusebii Caesariensis 8 episcopi ac Hieronymi presbyteri proloquuntur, et rationem de omnium annorum serie pandunt. Nam et Orosius diligentissime haec inquirens, omnem numerum annorum ab initio mundi usque ad suum tempus in unum collegit. Hoc etiam et Victorius, cum ordinem Paschalis solemnitatis inquireret, fecit. Ergo et nos scriptorum supra memoratorum exemplaria sequentes, cupimus a primi hominis conditione, si Dominus dignabitur suum contmodare auxilium, usque ad nostrum tempus cunctam annorum congeriem computare. Quod facilius adimolebimus, si ab ipso Adam sumamus exordium.
I. In principio Dominus coelum terramoue , in Christo suo, qui est omnium principium, id est in I Filio suo formavit, qui post creata mundi clementa, glebam assumens fragilis limi b, hominem ad suam imaginem similitudinemque plasmavit, et insufflavit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est in animam viventem : cui dormienti ablata costa, mulier Eva creata est. Nec dubium enim est, quod hic primus bomo Adam, antequam peccaret, typum Domini nostri Redemptoris praetulisset. Ipse enim in sopore passionis obdormiens, de latere suo dum aquam crnoremque produxit, virginem immaculatamque Ecclesiam sibi exhibuit, redemptam sanguine, latice emundatam, non habentem maculam aut rugam; id est lymphis ablutam propter maculam, in cruce extensan. propter rugam. Ili ergo primi ho* mines inter amcena paradisi c beate viventes, angnis astu illecti, divina praecepta transiliunt. Ejectique ab angelica sede, mundi laboribus deputantur.
II. Cognita autem a satellite d mollier concepit, peperitque duos filios. Sed dum Deus unius sacrificium dignanter suscipit, alter invidia inflammante .tumescit, et in fraterni sanguinis effusionem novus parricida 9 consurgens I, fratrem opprimit, vincit, interimit.
III. Et exhinc cunctum genus in facinus exsecrabile ruit, praeter Enoch justum, qui ambulans in viis Dei, ab ipso Domino propter justitiam assumptus de medio peccantis populi liberatur. Sic enim legimus : Ambulavit Euoch cum Deo, et non comparuit, quia Deus tulit eum (Gen. v, 24).
IV. Dominus ergo commotus contra iniquitates populi non in suis semitis. gradientis , diluvium immi- sit, cunctamque animam viventem de superficie terrae diluvio inundante delevit; tantumque Noe fidelissimum ac peculiarem sibi, suique typi speciem praeferentem, cum sua et trium natorum conjugibus, posteritatis reparandae gratia, in arca reservavit. lucrepant nos hic hæretici, cur Scriptura sacra Dominum dixisset iratum. Cognoscant ergo, quia Dominos noster, non ut homo irascitur : commovetur enim, ut terreat; pellit, ut revocet; irascitur, ut emendet. Sed nec hoc ambigo, quod species illa arcae typum matris gesserit Ecclesiae : ipsa enim in. ter fluctus et scopulos hujus saeculi transiens, nos ab imminentibus maiis materno gestamine fovens, pio amplexu ac protectione defendit.
Ab Adam ergo usque ad Noe sunt generationes decem : id est Adam, Seth, Enos, Cainan, Malaleel, Jared, Enoch, Matusalam, Lamech, Noe. In his ergo decem gencrationibus, inveniuntur anni mille ducenti quadraginta duo. Adam varo in terra Enachim sepultum, qaae prins Ebron vocabatur, liber Jesu Nave evidenter explanat (Jos. xiv, 15).
V. Habebat ergo Noe post diluvium tres flliosu Sem, Cham, et Jafeth. De Jafeth egressæ suut gentes, similiter et de Cham, et de Sem. Et, sicut ait vetus historia, ab his disseminatum est genus bumanum sub universo coelo. Primogenitus vero Cham, Chus. Hic fuit totius artis magicae, imbuente diabolo, et primus idololatriae adinventor. Hic primus statuunculam f adorandam diaboli instigatione constituit: qui et stellas, et ignem 10 de coelo cadere, falsa virtute, hominibus ostendebat. Hic ad Persas transiit. Hunc Persae vocitavere Zoroastrem 8, id est viventem stellam. Ab hoc etiam ignem adorare consueti, ipsum divinitus igne consumptum ut deum colunt.
VI. Cumque multiplicati homines dispergerentur per univerbas terras, egressi ab Oriente, Sennaar gramineum reperiunt campum. In quo aedificantes eivitalem, turrem quae coelos altingeret, nituntur struere. Quorum vanam cogitationem simul et linguam, ipsosque confutans Deus, per mundum late patentem in universa terra dispersit : vocatumque eat nomen civitatis, Babel, hoc est, Confusio, eo quod ibi confudisset Deus linguas eoram. Haec est Babylinia a Nembroth ; gigante ædificata filio Chus. Et, sicut Orosii narrat historia, mira campi planitie in quadrum disposita est: murus ejus ex coctili latere infuso bitumine, in latum babet cubitos quinquaginta, altitudinis cubitos ducentos, in circuitu stadia quadringenta septuaginta. Unum stadium b babet aripennes quinque. Vicenae quinae portae per unumquodque latus sitae sunt, quæ faciunt centum. Harum portarum ostia mirae magnitudinis, ex ære fusili sunt formata. Multa et alia de hac civitate idem historiographus narrat c, addens : Et cum tanta fuisset honestas aedificii, attamen victa atque subversa est.
VII. Primus autem filius Noe, Sem, de quo gene ratione decima, natus est Abraham : id est, Noe, Sem, Arphaxad, Sale, Heber, Phalech, Reu d, Saruch, Thare, qui genuit Abraham. In his decem geuerationibus, hoc est a Noe usque ad Abrabam, inveniuntur anni 942 8. Eo tempore regnabat Ninus, qui aediticavit civitatem, quam Ninivem vocavit: cu- I jus in tribus mansionibus spatium amplitudinis Jonas propheta determinat. Hujus quadragesimo tertio regui anno uatus est Abraham. Hic est Abraham, initium fidei nostrae : hic accepit repromissiones, huic se Christus Dominus noster nasciturum, ac pra nobis passurum in victimae commutatione monstravit, ipso in Evangeliis sic dicente : 11 Abraham exsultavit ut videret diem meum : et vidit, et gavisus eat (Joan. VIII, 56). Hoc vero holocaustum in monte Calvariae t, quo Dominus crucifixus est, oblatum fuisse Severus narrat in Chronica s; sicut et hodie- , que in ipsa Hierosolymorum urbe celebre fertur. I.. hoc monte crux sancta, in qua Redemptor affixus est, stetit, de qua et beatus ille cruor effluxit. Hic ergo Abraham accepit signuua circumcisionis, ostendens ut quod ille gessit in corpore, nos portemus iii corde, dicente Propheta : Circumcidite vos Deo va. tro, et circumcidite præputium cordis vestri (Deut. X, 16), et nolite sequi deot alieno, (Jerem. XXXV, 15). Et iterum : Omnis incircumcisus sorde non intret in sancta mea (Ezech. XLIV, 9). Hunc Abrabam Deus, postadjec- tam nomini syllabam s, patrem multarum gentium nuncupavit.
VIII. Is cum centum esset annorum, genuit Isaac. Porro Isaac sexagesimo aetatis anno nati sunt filii gemini de Rebecca. Primus Esau, qui et Edom, id est terrenus : qui propter gulam vendidit primogenita sua. Ipse est pater Idumæorum, de cujus Ieneratione quarta natus est Jobab : hoc est, Esau, Raguel, Zara, Jobab, qui et Job. Is vixit annos ducentos quadragiuta novem : octogesimo i anno ab infirmitate liberatus est; post infirmitatem autem , centum septuaginta J annis, restituta in duplum omni facultate, cum tot quot perdiderat filiis jocuudatus est.
IX. Secundus autem filius Isaac, Jacob, dilectus Dci, sicut ait per Prophetam : Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I, 3). Hic post angelicam luctam vocatus est Israel, a quo Israelitae. Hic genuit duodecim patriarchas, quoram haec sunt nomina ; Ruben, Simcon, Levi, Judas, Issachar, Zabulon. Dan, Nephtalim, Gad, et Aser. Post bos genuit Joseph de Rachel, nonagesimo secundo setatis suae anno. ilunc caeteris filiis 12 plus dilexit. Habuit ex ea et Benjamin ultimum omnium. Joseph autem, decimum sextum aetatis annum habens, typum prae ferens Redemptoris , vidit somnia quae fratribus re. tulit: Quasi manipulos legens k, quos suorum fratrum manipuli adorarent. Et iterum : Quasi sol et luna cum undecim stellis prociderent ante eum. Quæ res magnum ei cum fratribus odium generavit. Unde et inflammati invidia, viginti1 eum argenteis Ismaelitis in Ægyptum transeuntibus vendiderunt. Imminente autem fame, cum descendissent hi in lEgyptum, cogniti sunt a Josepb, nec tamen ipsi Joseph cognoverunt. Ipse tamen se his post multas eorum fatigationes, et adducto Benjamin, declaravit : de Rachel enim matre sua natus et hic fuerat. Post hæc descendunt cuncti Israelitæ in Ægyptum, et per Joseph Pharaonis gratia utuntur. Jacob autem post benedictos filius suos in Ægypto moritur, et in sepulcro a patris sui Isaac sepclitur in terra Chanaan. Mortuo autem Joseph atque Pharaone b, subjicitur cuncta generatio servituti, quae per Moysen post decem plagas Ægypti liberatur, demerso Pharaone in mari Rubro.
X. Et quoniam de hoc maris transitu plures multa dixerunt, visum est, ut de situ loci illius, vel ipsius transitu, aliqua huic inseram lectioni. Nilus per iEgyptum, sicut optime nostis, decurrit, et ipse eam impetu suo irrigat : unde et ÆgyptiiNilieolse appellantur. Cujus nunc littora multi locorum perlustratores, referta sacris monasteriis dicunt esse. Super ripam vero ejus non Babylonia, de qua supra meminimus, sed Babylonia altera civitas c collocatur, in qua Joseph horrea miro opere de lapidibus quadns et cæmento ædificavit : ita at ad fundum capaciora, ad summum vero constricta 13 sint|, ut per parvulum foramen ibidem triticum jaceretur, quae horrea usque hodie cernuntur. De hac civitate rex ad persequendum Hebræos, cum exercitibus curnium, ac multa pedestri manu directus est. Ante dictus vero fluvius ab Oriente veniens, ad occidentalem plagam versus Rubrum mare vadit : ab Occidente vero stagnum sive brachium de mari Rubro progreditur, et vadit contra Orientem, habens in longo millia circiter quinquaginta; in lato autem, decem et octo. In hujus stagni capite Clysma civitas d ædificata est, non propter fertilitatem loci, cum nihil sit plus sterile, sed propter portum : quia naves ab Indiis venlentes, ibidem ob portus opportunitatem qniescunt; ibi comparatæ merces per totam Ægyptum deportantur. Ad hoc stagnum per desertum Hebraei tendentes, usque ad ipsum mare venerunt, inventisque dulcibus aquis castra metati sunt. In hoc ergo arcto loco; tam ab eremo quam ab ipso mari, consederunt, sicut scriptum est: Audiens Pharao, quod conclusisset eos mare atque desertum, nec esset eis via qua possent pergere , ad persequendum eoa direxit (Exod. XIV, 5). Cumque imminentibus his Moysi populus acclamasset, secundum jussum Divinitatis projecta virga super mare, divisum est;. illisque per sicca gradientibus, et, ut Scriptura ait : Muro aquarum undique vallati (Exod. XIV, 22), in littus illud, quod est contra montem Syna , illaesi prorsus, demersis Ægyptiis, Moyse duce transgrediuntur. De quo transitu multa, ut dixi, narrantur: sed nos quod a sapientibus, et certe illis hominibus, qui in eodem loco accesserant, verum cognovimus, ea inserere studuimus paginae. Aiunt enim sulcos, quos rote curruum fecerant, usque hodie permanere, et quantum acies oculorum videre potest, in profundo cerni. Quos si modicum commotio maris obtexerit, illo quiescente, rursum divinitus renovantur ut fuerant. Dicunt alii, quod ad ipsam ripam, facto modico per mare circuitu , unde ingressi fuerant, sint reversi. Alii vero asserunt, unum cunctis ingressum : nonnulli, unicuique tribui suam patuisse viam, illud testimonium Psalterii adducentes e: Qui divisit mare Rubrum in divisiones (Psal. cixxv, 13), 14quas nos divisiones spiritaliter, et non secundum litteram in- telligere oportet. Sunt enim et in hoc saeculo, quod figuraliter mare dicitur, multæ divisiones : non enim æqualiter possunt, aut per unam viam ad vitam cuncti transire. Alii autem transeunt in horam primam : id est qui renati per baptismum, immaculati ab omni inquinamento carnis perdurare usque ad vitae praesentis exitum possunt. Alii ad horam tertiam, videlicet qui majori ætate convertuntur. Alii ad sextam, qui luxuriæ fervorem coercent: et per bas quasque horas, sicut Evangelista (Matth. xxj commemorat, ad operam dominicae vineæ secundum fidem propriam conducuntur. Hæ sunt divisiones, quibus per hoc mare transitur. Hlud vero quod ad mare usque venientes, littus stagni tenentes revertuntur, illud est quod Dominus ad Moysen dixit: Reversi castra metentur e regione Phiahiroth, quæ est inter Magdalum et mare contra Beelsephon (Exod. xiv, 2). Nee enim dubium est, quod transitus ille maris, vel columna nubis typum gesserint nostri baptismatis, dicente beato Paulo apostolo : Nolo nos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari (7 Cor. x, i, 2). Columna vero ignis typum sancti Spiritus prætulit.
A nativitatc ergo Abrahæ usque ad egressum filiorum Israel ex Ægypto, vel transitum maris Rubri, qui fuit Moysi octogesimus annus, supputantur anni , numero 462.
XI. Exinde per quadraginta annos Israelitæ eremo utuntur, imbuuntur legibus; probantur, victibusque pascuntur angelicis. Deinceps enim post acceptam Legem, transgressoque cum Jesu Nave Jordane, terram repromissionis accipiunt.
XII. Post cujus transitum, dum praecepta divina postponunt, sæpe in alienigenarum servitio subjugantur. Sed cum conversi ingemiscunt, tribuente Domino, per virorum fortium brachium liberantur. Posthaec per Samuelem, regem, sicut reliquæ gentes habent, a Domino postulantes, accipiunt primum , Saul, deinde David.
Ab Abraham ergo usque ad David generationes quatuordecim, id est, Abrabam, Isaac, Jacob, Judas, Phares, 15 Esrom, Aran., Aminadab, Naason, Salmon, Booz, Obeth, Jesse, David. David autem genuit Salomonem de Betsabee. Is per Natham prophetam fratrem suum, et matrem in regno evectus est.
XIII. Defuncto autem David, cum regnare cæpisset Salomon , apparuit ei Dominus, et quod peteret, ut indulgeat pollicetur. Al ille terrenas divitias postponens, sapientiam magis expetiit. Quod ratum Domino fuit, ita ut ab codem audiret : Quia non qumsisti regna mundi, nec divitias ejus, sed postulasti sapientiam, ideo accipies eam. Ante te non fuit tam sapiens , sie et post te non erit ( Reg. III, 12 ). Quod postea judicium illud , quod inter duas mulieres de uno infante litigantes intulit, comprobavit (Ibid. 16 et seq.). Hic SaJomon aedificavit templum nomini Domini. miro opere, multum ibi auri argentique, aeris ac ferri ingerens, ita ut diceretur a quibusdam, nunquam simile in mundo fuisse aedificium fabricatum.
Ab egressu ergo filiorum Israel ex Ægypto usque ad ædificationem templi, qui fuit annus septimus regni Salomonis, inveniuntur anni 480 b, sicut Regum testatur historia.
XIV. Post mortem autem Salomonis, divisum est per duritiam Roboae regnum in duas partes. Res Literunt duæ tribus ad Roboam, quod Juda appellatnr : ad Jeroboam autem decem tribus, quod Israel vocabatur. Posthaec igitur ad idololatriam declinantes, nec prophetarum vaticinia, nec eorum interitus, nec clades patriae, nec ipsorum etiam regum cos excidia domuerunt; donec iratus contra eos Dominus excitavit Nabuchodonosor, qui eos in Babyloniam cum omnibus. templi ornamentis captivos abduxit: in qua captivitate et Daniel propheta eximius inter esurientes leones illæsus, et tres pueri in medio ignium rorulenti, abiere captivi. In hac captivitate et Ezechiel prophetavit, et Esdras propheta natus est.
A David autem usque ad desolationem templi, et transmigrationem in Babyloniam generationes quatuordecim : 16 id est, David, Salomon, Roboam, Abia, Asa, Josaphat, Joram, Ozias, Joatham, Achaz, Ezechias, Manasses, Amon, Josias. In his ergo qua- luordecim generationibus, anni inveniuntur numero 361 c. De hac vero captivitate per Zorobabel liberantur : qui postea et templum et civitatem restituit. Sed hæc captivitas typum illius captivitatis, ut puto, gerit, in qua anima peccatrix abducitur, quam nisi Zorobabel, id est Christus , liberaverit, horribiliter exsulabii. Ipse enim Dominus in Evangelio dicit: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 5G) Ipse oro sibi in nobis templum, in quo dignetur habitare, constituat; in quo fides, ut aurum luceat; in quo eloquium praedicationis, ut argentum splendeat; in quo omnia visibilis templi illius ornamenta in nostrorum sensuum honestate clarescant. Bonae etiam voluntati nostrae ipse salubrem effectum indulgeat. Quia nisi ipse ædificaverit domum, in vanum laborant . qui ædificant eam (Psal. ClIVI, 1). Haec vero capti- V vitas annis 76d fuisse dicitur.
XV. Reversi autem per Zorobabel, sicut diximus, nunc contra Deum murmurantes, nunc post idola corruentes, vel abominationes facientes, et quae gen. tes exercent imitantes, dum Dei prophetas contemnunt, gentibus traduntur, subjugantur, intercidunt: donec ipse Dominus, patriarcharum prophetarumque vocibus repromissus, Virginis Mariac utero per Spiritum sanctum illapsus ad redemptionem nasci, tam illius gentis, quam omnium gentium dignaretur.
A transmigratione ergo usque ad nativitatem Christi generationes quatuordecim : id est, Jechonias, Salathiel, Zorobabel, Abiud, Eliachim, Azor, Sadoc, Acbim e, Eliud, Eleazar, Mathan, Jacob, Joseph vir Mariae, de qua Dominus noster Jesus Christus nascitur : qui Joseph, quartus decimus computaturf.
XVI. Ergo ne videamur unius tantum Hebrææ gentis habere notitiam, reliqua regna, quæ, vel quali Israelitarutn fuerint tempore, memoramus. 17 Tempore Abrahæ Ninus regnabat super Assyrios; Sicyoniis, Europs; apud Ægyptios autem sexta decima erat potestas, quam sua lingua dynasLian vocabant. Tempore Moysi, apud Argivos regnabat septimus Tropas s: in Attica Cecrops primus; apud iEgyptios, Cenchris duodecimus, qui et In mari obrutus est Rubro; apud Assyrios, sextus decimus Agatadis: apud Sicyonios Maratis. Tempore vero Salomonis, quando regnabat super Israel, apud Latinos quintus regnabat Silvius ; Lacedaemoniis, Festus h; Corinthiis, secundus Oxion; Ægyptiorum, Thephei1. Centesimo vicesimo sexto annoi super Assyrios, Eutropes; Atheniensibus, secundus Agasastus. Tempore quo Amon regnabat super Judaeam, quando captivitas in Babyloniam abiit, Macedoniis præerat Argeus; Lydorum, Gyges; iEgy- ptiorum, Vafres; apud Babyloniam, Nabuchodonosor, qui eos captivos abduxit; Romanorum, sextus Servius Tullusk.
XVIi. Post hos, imperatores: primus, Julius Caesar fuit, qui totius imperii obtinuit monarchiam i secundus, Octavianus, Julii Cæsaris nepos, quem Augu- . stum vocant, a quo et mensis Augustus est vocitatus. Cujus nono decimo imperii anno, Lugdunum Galliarum urbem conditam manifestissime reperimus a: quae postea illustrata martyrum sanguine, Nobilissima nuncupatur.
: XVIII. Anno quadragesimo tertio b imperii Augusti, Dominus noster Jesus Christus, ut diximus, ex virgine Maria in Bethleem David oppido, secundum carnem natus est: cujus iminensum sidus magi ab Oriente cernentes, cum muneribus veniunt, et puerum supplices oblatis donis adorant. Herodes vero ob zelum regni sui, dum Deum Christum persequi nititur, parvulos infames interimit. Ipse quoque postmodum 18 judicio divino percussus est.
, XIX. Domino autem Deo nostro Jesu Christo prenitenliam prædicante, baptismi gratiam tribuente, vel coeleste regnum cunctis gentibus promittente, atque prodigia et signa per populos operante; hoc est, dum de aquis vina profert, dum febres exstinguit, dum caecis lumen tribuit, dum sepultis vitam restituit, dum obsessos ab immundis spiritibus liberat, dum leprosos miserabili turpentes cute reformat: hæc dum et alia signa multa faciens, manifestissime se Deum populis esse declarat. In Judaeis ira succen. ditur, invidia exagitatur, ac mens de sanguine prophetarum pasta , ut Justum interimat injuste molitur. Ergo ut veterum vatum complerentur oracula, a discipulo traditur, a pontificibus inique condemnatur, a Judaeis illuditur, cum iniquis crucifigitur, a militibus emisso spiritu custoditur. Ilis igitur actis, tenebræ super universum mundum factæ sunt, et multi conversi ingemiscentes, Jesum Filium Dei confessi sunt.
XX. Apprebensus autem et Joseph, qui eum aromatibus conditum in suo monumento recondidit, in cellulam recluditur c, et ab ipsis sacerdotum principibus custoditur , majorem in eum habentes saevitiam, ut Gesta Pilati ad Tiberium imperatorem missa referunt d, quam in ipsum Dominum, ut cum ille a militibus, bic ab ipsis sacerdotibus custodiretur. Sed resurgente Domino, custodibus visione angelica territis, cum non inveniretur in tumulo, nocte parietes de cellula, in qua Joseph tenebatur, suspenduntur in sublimi ; ipse vero de custodia , absolvente angelo, liberatur, parietibus restitutis in locum suum. Cumque pontifices custodibus exprobrarent, et sanctum corpus ab eisdem instanter requirerent, dicunt eis milites ; Reddite 19 vos Joseph , et nos reddi- . mus Christum : sed ut verunt agnoscimus, neque vos benefactorem Dei, neque nos Filium Dei reddere nunc valemus. Tunc illis confusis, milites sub hac excusatione liberantur.
XXI. Fertur Jacobus apostolus, cum Dominum jam moriuum vidisset in cruce, detestasse e atque jurasse, nunquam se comesturum panem, nisi Dominum cerneret resurgentem. Terna demum die rediens Doniinus, spoliato tartaro cum triumpho , Jacubo se ostendens, ait: Surge Jacobe, comede, quia jani a mortuis resurrexi. Hic est Jacobus Justus quem fratrem Domini nuncupant f, pro eo quod Joseph fuerit filius ex alia uxore progenitus.
XXU. Dominicam vero resurrectionem , die priloa factam credimus, non septima sicut multi putant. Hic est dies resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, quem HOS proprie Dominicam, pro sancta ejus resurrectione vocamus. Hic primus lucem vidit in principio, et hic primus Dominum resurgentem contemplari meruit de sepulcro.
A captivitate vero Hierosolymas et desolatione templi, usque ad passionem Domini nostri Jesu Christi, id est usque ad Tiberii septimum decimum annum, supputantur anni G68 s.
XXIII. Resurgens autem Dominus, per quadraginta dies cum discipulis de regno Dei disputans, videutibus illis in nube susceptus, evectusque in caelos, ad Patris dexteram residet gloriosus. Pilatus autem Gesta ad Tiberium Caesarem mittit, et ei tam de virtutibus Christi, quam de passione vel resurrectione ejus insinuat. Quae Gesta h apud nos hodie retinentur scripta. Tiberius autem hoc ad senatum 1 recensuit: quod senatus cum ira respuit, 10 pro eo quod non ad eum primiws advenisset. Hinc eleoim contra Christianos prima odiorum germina puliularunt. Pilatus autem non permanens impunitus, |ro suæ malitias scelere, hoe est pro nece quam in Dominum nostrum Jesum Christum exercuit, propriis se manibus interfecit a; quem Manichaeum fuisse mnlii putant, secundum illud quod in Evangelio tegitur: Venerunt quidam de Galilœis, nuntiantes ei , Quorum sanguinem miscuit Pilatus cum sacrificiis eorum (Luc. XIII, 1).
I Sic et Herodes rex, dum in apostolos Domini saevit, percussus divinitus ob tanta scelera, intumescens ac scatens vermibus, accepto cultro ut malum purgaret, propriæ in se manus ietum libravit b.
XXIV. Beatus Petrus apostolus sub imperatore Claudio, quarto ab Augusto, Romam aggreditur, ibique prædicans , multis virtutibus manifestissime Christum esse Dei Filium comprobavit. Ab illis enim diebus Christiani apud civitatem Romanam esse cœ- perunt. Cum autem nomen Christi per populos magis ac magis dilataretur, oritur contra hæc antiqui serpentis invidia , et totis se imperatoris praecordiis immittit saeva malignitas. Nam Nero ille luxuriosus , vanus atque superbus, virorum suceuba, et rursus virorum appetitor, matris, sororum ac proximarum quarumque mulierum spurcissimus violator, ad complendam malitiae suae inolem, primus contra Christi cultum persecutionem excitat in credentes. Habebat enim secum Simonem Magum, virum totius malitiae, et omnis magicae artis magistrum. Hoc eliso per apostolos Domini Petrum atque Paulum , commotus eontra eos, quod Christum Filium praedicarent c, et idola adorare contemnerent, Petrum cruce, Paulum gladio jubet interiici. Ipse quoque 21 excitatam super se seditionem fugere tentans, quarto ab urbe lapide propria se manu interfecit.
Tunc et Jacobus frater Domini, et Marcus evangelista, pro Christi nomine glorioso martyrio coronati sunt. Primus tamen omnium hanc viam levita Stephanus et martyr iulravil. Magna post Jacobi apostoli necem Judaeos calamitas assecuta est. Nam adveniente Vespasiano, et templum incensum est, et sexcenta millia Judaeorum eo bella, gladio d et fame affecta sunt. Domitianus autem secundus post Nero- nem in Christianos saevit; Joannem apostolum in in- sulam Pathmos relegat in exsilium, et diversas cru. delitates in populos agitat. Post cujus mortem, heatus Joannes apostolus et evangelista de exsilio rediit: qui senex et plenus dierum, perfectæque :n Deum vitae, vivens se deposuit in sepulcro. Hic fertur c non gustare mortem, donec iterato Dominus judicaturus adveniat, ipso in Evangeliis ita dicente : Sic eum vola manere donec veniatn r (Joan. xxi, 21).
XXV. Tertius post Neronem, persecutionem in Christianos Trajanus movet: suh quo beatus Clemens, tertius Romanae Ecclesiae episcopus I, passus est; et sanctus Simeon Hierosolymitanus episcopus, Cleophae filius, pro Christi nomine crucifixus asseritur; et Ignatius Antiochensis episcopus, Romam ductus bestiis deputatur. Hæc sub Trajaui tempori- bas acta sunt.
- XXVI. Post h hunc Ælius Adrinnus imperator ereatu3 est. Uude et Hierosolyma Ælia ab Æłio Adriano vocatur, successore Domitiani, eo quod eam reparaverit. Post bas vero passiones sanctorum, non fuit satis parti adversae gentes incredulas contra Christicolas excitasse, nisi commoveret et in ipsis ChrisLia nis schismata. Concitat haereses, et divisa fides catholica aliter aliterque disseritur. Nam sub Antonini 22 imperio Marcionitaua et Valentiniana haeresis insana surrexit 1: et Justinus Philosophus, post scriptos catholicae Ecclesiae libros, martyrio pro Christi nomine coronatur. In Asia autem, orta persecutione, beatissimus Polycarpu?, Joannis apostoli ct evangelistae discipulus, octogesimo aetatis suae anno, velut holocaustum purissimum, per ignem Domino consecratur. Sed et in Galliis multi pro Christi nomine sunt per martyrium gemmis coelestius coronati: quorum passionum historiae apud nos fideliter usque hodie retinentur i.
XXVII. Ei quibus et ille primus Lugdunensis Ecclesiae Photinus episcopus fuit, qui plenus dierum, diversis affectus suppliciis, pro Christi nomine passus est. Beatissimus vero lrenæus hujus successor martyris, qui a beato Polycarpo ad hanc urbem directus est, admirabili vir!ute enituit : qui in modici temporis spatio, prædicatione sua maxime in integro civitatem reddidit Christianam. Sed veniente persecutione, talia ibidem diabolus bella per tyrannum exercuit, et tanta ibi multitudo Christianorum ob confessionem Dominici nominis est jugulata, ut Der plateas flumina currerent de sanguine Christiano : quorum nec numerum, nec nomina colligere potuimus. Dominus enim eos in libro vitæ conscripsit. Beatum Irenæum diversis in sua carnifex præsentia poenis aflfeetum, Christo Domino per martyrium dedicavit d. Post hunc et quadraginta octo b martyres passi sunt, ei quibus primum fuisse legimus Vettium Epagatum.
XXVIII. Sub Decio vero imperatore multa bella adversum nomen Christianum exoriuntur, et tanta strages de credentibus fuit, ut nee numerari queant. Babyllas episcopus Antiochenus, cum tribus c parvulis, id est, Urbano, Prilidano et Epolono; et Sixtus Romanæ Ecclesiæ episcopus, et 23 Laurentius archidiaconus, et Hippolytus, ob Dominici nominis confessionem per martyrium consummati sunt. Va. lentinianus et Novatianus maximi tunc baereticorum d principes, contra fidem nostram inimico Impellente grassantur. Hnjus tempore septem viri episcopi ordinati ad praedicandum in Gallias missi sunt, sicut historia passionis sancli martyris Saturnini denarrate. Ait enim : Sub Decio et Grato consulibus, sicut fideli recordatione retinetur, primum ac summum Tolosana civitas sanctum Saturninum habere coeperat sacerdotem. Hi ergo missi sunt: Turonicis, Gatianus f episcopus; Arelatensibus, Trophimus episcopus; Narbonae, Paulus episcopus; Tolosae, Saturninus episcopus; Parisiacis, Dionysius episcopus; Arvernis, Stremonius episcopus; Lemovicinis, Maralis est destinatus cpiscopus. De his vero, beatus Dionysius Parisiorum episcopus, diversis pro Christi nomine affectus poenis, præsentem vitam gladio imminente finivit ; Saturninus vero, jam securus de martyrio, dicit duobus presbyteris suis : Ecce ego jam immolor, et tempus meae resolutionis instat. Rogo, ut usquedum debitum finem impleam, a vobis penitus non relinquar. Cumque comprehensus ad Capitolium duceretur, relictus ab his solus attrahitur. Igitur I cum se ab illis cerneret derelictum, orasse fertur: Domine Jesu Christe, exaudi me de caelo sancto tuo, ut nunquam hæc Ecclesia de his civibus mereatur habere pontificem in sempiternum. Quod usque nunc in ipsa civitate ita evenisse cognovimus. Hic vero tauri furentis vestigiis alligatus, ac de Capitolio praecipitatus, vitam finivit. Gatianus vero, Trophimus, Stremoniusque, et Paulus, atque Martialis, in summa sanctitate h viventes, post ac- quisitos 24 Ecclesiae populos, ac fldem Christi per omnia dilatatam, felici confessione migrarunt. Et sic tam isti per martyrium, quam hi per confessionem, relinquentes terras, in coelestibus pariter sunt conjuncti.
XXIX. De i horum vero discipulis quidam Biturigas civitatem aggressus, Salutare oinnium, Christum Dominum populis nuntiavit. Ex his ergo pauci admodum credentes, clerici ordinati, ritum psallendi suscipiunt: et qualiter ecclesiam constrnant, vel omnipotenti Deo solemnia celebrare debeant, imbuuntur. Sed illis parvam adhuc ædificandi facultatem habentibus, civis cujusdam domum, de qua ecclesiam faciant, expetunt. Senatores vero, vel reliqui meliores loci, fanaticis erant tunc cultibus obligati; qui vero crediderant, ex pauperibus crant, juxla illud Domini, quod Judæis exprobrat, dicens : Quia meretrices etl publicani præcedent vos in regno Dei (Matth. xxi, 31). Hi vero non obtenta a quo petierant domo, Leocadium quemdam primum Galliarum senatorem, qui de stirpe Vetlii Epagati fuit, quem Lugduno pas. sum pro Christi nomine supcrins memoravimus j, repererunt. Cui cum petitionem suam, ei fidem pari. ter intimassent, ille respondit : Si domus mea, quam apud bituricam urbem habeo, huic operi digna esset, præstare non abnegarem. Illi autem audientes, pedibus cjus prostrati, oblatis trecentis aureis cum disco argenteo, dicunt eam huic ministerio esse condignam k. Tunc ille acceptis de his trihus aureis pro benedictione, clementer indulgens reliqua, cum ad. huc esset in errore idololatriae implicitus, Cbristianus factus, domum suam fecit ecclesiam. Haec est, nunc ecclesia apud Biturigas urbem prima, miro opere composita, et primi martyris Stephani reUquiis illustrata Q.
25 XXX. Vigesimo septimo loco, Valerianus et Gallienus Romanum imperium sunt adepti, qui gravem contra Christianos persecutionem suo tempore commoverunt. Tunc Romam Cornelius b, Cyprianus Carthaginem felici sanguine illustrarunt. Horum tempore et Chrocus ille Alamannorum rex, commoto exercitu , Gallias pervagavit. Hic autem Cbrocus multae arrogantiæ fertur fuisse: qui cum nonnulla inique gessisset, per consilium, ut aiunt, matris iniquae, collectam, ut diximus, Alamannorum gentem a, universas Gallias pervagatur, cunctasque aedes , quae antiquitus fabricatæ fuerant, a fundamentis subvertit. Veniens vero Arvernos, delubrum illud, quod Gallica lingua Vasso d Galatae vocant, incendii, diruit, atque subvertit. Miro enim opere factum fuit atque firmatum, cujus paries duplex erat. Ab intus enim de minuto lapide; a foris vero quadris scalptis fabricatum fuit. Habuit enim paries ille crassitudinem pedes triginta. Intrinsecus vero marmore ac musivo variatum erat 8. Pavimentum qucque aedis marmore stratum, desuper vero plumbo tectum.
XXXI. Juxta ' hanc urbem Liminius, Antoliannsque martyres requiescunt. Ibi Cassus ac Victorinus in dilectione Christi fraterno affectu sociati, per effusioncm cruoris proprii, coelorum regna pariter sunt adepti. Nam refert antiquitas , Victorinum servum fuisse ante dicti templi sacerdotis. Qui dum plerumque vicum, quem Christianorum vocant, ad perseqoendos Christianos adit, Cassium reperit 26 Chri- Btianum : cujus praedicationibus atque miraculis motus, credit Christo, relictisque fanatici. sordibus ac baptismo consecratus, magnus in virtutum operatione enituit. Nec multo post per martyrium, ut diximus, in terris sociati, ad coelestia pariter regna migraverunt s.
XXXII. Irruentibus autem Alamannis in Gallias, sanctus Privatus Gabalitanae urbis episcopus h, in crypta Memmatensis montis, ubi jejuniis orationibusque vacabat, reperitur, populo Gredonensis castri in munitione concluso i. Sed dum oves suas bonus pastor lupis tradere non consentit, daemoniis immolare compellitur. Quod spurcum ille tam exsecrans quam refutans, tandiu fustibus caeditur, quoadusque putaretur exanimis. Sed ex ipsa quassatione, interpositis paucis diebus , spiritum exhalavit. Ch.ro- I cus vero apud Arelatensem Galliarum urbem comprehensus, diversis affectus suppliciis, gladio verberatus interiit, non immerito pœnas quas sanctis Dei intulerat, luens.
XXXIII. Sub Diocletiano, qui tricesimo tertio loco Romanum rexit imperium, gravis contra Christianos per annos quatuor i persecutio exagitata est: ita ut quadam vice in ipso sacratissimo die Paschae, magni Christianorum populi ob veri Dei cultum interficerentur. Eo tempore , Quirinus Sisciensis k Ecclesiae sacerdos, gloriosum pro Christi nomine martyrium tulit; quem ligato ad collum molari saxo, in fluminis gurgitem saevitia impulit paganorum. Igitur cum cecidisset in 27 gurgitem, diu super aquas divina virtute ferebatur; nec sorbebant aquae, quem pondus criminis non premebat. Quod factum admirans multitudo populi circumstantis , despecto furore gentilium , ad liberandum properant sacerdotem. Haec ille cernens, non passus est se a martyrio subtrahi, sed erectis ad cœlum oculi, ait: Jesu Domine , qui, gloriosus resides ad dexteram Palris, ne paliaris me ab hoc stadio removeri; sed suscipiens animam meam , conjungere ne luis martyribus in requie sempiterna dignare. nis dictis, reddidit spiritum. Cujus corpus a Christianis susceptum venerabiliter sepulturæ mandalum est.
XXXIV. Romanorum tricesimus quartus imperium obtinuit Constantinus , annis triginta regnans feliciter. Hujus imperii anno undecimo, cum post excessum Diocletiani pax reddita ruisset Ecclesiis, beatissimus praesul Martinus apud Sabariam a Pannoniae civitaten nascitur, parentibus gentilibus, non tamen intimis. Nic Constantinus anno vicesimo imperii sui, Crispum filium veneno, Faustam conjugem calente balneo interfecit, scilicet quod proditores regni ejus esse volnissent. Hujus tempore venerabile crucis Dominicæ lignum per studium Helenæ matris ejus repertum est, prodente Juda Hebræo, qui post baptismum Quiriacus est vocitatus. Usque boc tempus historiographus in Chronicis scribit Eusebius. A vicesimo primo enim ejus imperii anno, Hieronymus presbyter addidit, indicans Juvencum presbyterum Evangelia versibus conscripsisse, rogante supradicto imperatore.
XXXV. Sub Constautis autem imperio, Jacobus Nisibenus b fuit, ad 18 cujus preces inclinai aures divinae clementise, multa pericula a civitate ejus repulerunt. Sed et Maximinus Treverorum episcopus potens in omni sanctitate reperitur.
Nono decimo Constantii c junioris anno, Antonius monachus transiit, centesimo quinto d ætatis su:c anno. Beatissimus Hilarius Pictaviensis episcopus, suasu hæreticorum exsilio depntatur : ibique libros pro fle cathotica scribens , Constantio misit, qui quarto exsilii anno eum absolvi jubens, ad propria redire permisit.
XXXVI. Tunc e jam et lumen nostrum exoritur, , novisque lampadum radjis Gallia perlustratur. ho£ est, eo tempore beatissimus Martinus in Galliis prxdicare exorsus est, qui Christum Det Filium per multa miracula verum Deum in populis declarana, gentilium ineredulitatem avertit. IIic enim fana destruxit, haeresim oppressit, ecclesias ædificavit, et cum aliis multis virtutibus refulgeret, ad consummandum laudis suæ titulum , tres mortuos vita: restituit. Quarto Valentiniani et Valentis anno, sanctus Hilarius apud Pictavos, plenus sanctitate ct fide, mulis undique virtutibus editis, migravit ad coelos f. Nam et ipse leGitur mortuos suscitasse.
Melania vero matrona nobilis, et incola urbis Romanæ, Hierosolyma ob devotionem abiit, Urbano filio Romae relicto, Quae ita se in cuncta bonitate ac sanctitate omnibus praebuit, ut Thecla vocaretur ab incolis.
XXXVII. Post mortem autem Valentiniani, Valens integri successor imperii, monachos ad militiam cogi jubet, nolentes fustibus praecipit verberari. Pos'hæc, bellum sævissimum in Thracia Romani ge sere g: 29 in quo tanta strages fuit, ut Romani, amisso equorum præsidio, pedibus fugerent. Cumque a Gothis internecione maxima cæderentur, et Valens fugeret sagitta sauciatus, parvum tugurium ingressus, imminentibus hostibus , super se incensa casula, optata caruit sepultura. Sicque ultio divina ob sanctorum effusum sanguinem, tandem emissa processit. Huc usque Hieronymus : ab hoc vero tinpore, Orosius presbyter plus scripsit.
XXXVIII. Igitur cum Gratianus imperator destitutam u cerneret esse rempublicam , Theodosium col. legam imperii facit. Hic Theodosius omnem spem suam atque fiduciam in Dei. misericordiam ponit. Qui multas gentes non tam gladio, quam vigiliis et oratione compescuit , rempublicam confirmavit i Constantinopolim urbem victor ingressus est.'
Maximus vero cum per tyrannidem oppressis Brttaonis sumpsisset victoriam, a militibus imperator , creatus est. In urbe Treverica sedem instituens a, - Gratianum imperatorem circumventum dolis interfecit. Ad hunc Maximum beatus Martinus jam episcopus venit. In loco ergo Gratiani, Theodosius ille qui totam spem in Deum posuerat, totum suscipit imperium. Qui deinceps divinis affatibus fretust Maximum spoliatum imperio Interfecit b.
XXXIX. Apud Arvernos vero post Stremonium episcopum prædicatoremque, primus episcopus Urbicus fuit, ex senatoribus conversus, uxorem habens, quae juxta consuetudinem ecclesiasticam, remota a consortio sacerdotis 30 religiose vivebat. Vacabant enim ambo orationi, eleemosynis, atque operibus bonis. Cumque haec agerent, livor inimici, qui semper est æmulus sanctitati, commovetur in feminam : qnam in concupiscentiam viri succendens,novam Evam cfficit. Nam succensa mulier a libidine, operta peccati tenebris, pergit ad domum ecclesiæ per tenebras noctis. Cumque obserata omnia reperisset, pulsare fores ecclesiae domus coepit, ac voces hujusmodi dare : Quousque sacerdos dormis ? quousque ostia clausa non reseras ? cur conjugem c spernis? eur obduratis auribus Pauli præcepta non audis ? Scripsit enim : Revertimini ad alterulrum, ne tenlet vos Salanas. Ecce ego ad te revertor, nec ad extraneum, sed ad proprinm vas recurro. Hæc et his similia diu declamanti d, tandem sacerdotis tepescit religio. Jubet - eam cubiculo intromitti, ususque concubitu ejus discedere jubet. Dehinc tardius ad se reversus, et de perpetrato scelere condolens, acturus poenitentiam, diaecesis suae monasterium expetit: ibique cum ge- mitu ac lacrymis quae commiserat diluens, ad urbem propriam est reversus; qui impleto vitae cursu migravit a saeculo. Nata est enim ab hoc concubitu « A- lia, quae in religione permansit. Ipse quoque sacerdos cum conjuge et filia in crypta Cantobennensi f, juxta aggerem publicum g est sepultus. In cujus loco Legonus It. episcopus subrogatur. :
XL. Quo defuncto, sanctus Hillidius successit, vir eximiae sanctitatis ac praeclarae virtutis, qui in tanta sanctitate emicuit, ut fama ejus etiam extraneos 31 fines adiret : unde factum est, ut i imperatoris Treverici filiam expetitus a spiritu immundo curaret, quod in libro ilio, quem de ejus Vita conscripsimus, memoravimus. Fuit autem, ut fama refert, valde se. nex et plenus dierum, plenusque bonis operibus, qui felici consummatione, vitæ hujus perfunctus tramite, migravit ad Christum, sepultusque in crypta, suburbano I civil.atis illius. Habuit autem et archidiaconum, nomine et merito Justum k, qui et cursum vitæ bonis consummans operibus, magistri tumulo sociatur. Jam vero post transitum beati Hillidii confessoris, ad gloriosum ejus sepulcrum tantae virtutes apparent, ut nee scribi integre queant, nec memoria retineri. Huic sanctus Nepotianus successit.
XLI. Igitur apud Arvernos sanctus Nepotianus qunrtus1 habebatur episcopus. A Treveris vero legati in Hispaniam mittebantur : ex quibus Artemius quidam, admirabilis sapientiae atque pulchritudinis, et prima aetate florens, vi febrium est correptas. Prae. cedentibus vero aliis, hic apud Arvernos aigrotus re. linquitur. Nam eo tempore apud Treveros sponsali erat vinculo nexus. A sancto autem Nepotiano visitatus, atque oleo sancto perunctus, tribuente Domino redditur sanitati. Qui cum ab eodem sancio verbum prædicationis accepisset, oblitus tam sponsam terresam, quam facultates proprias, sanctæ copulatur Ecclesiae, factusque clericus in tanta praelatus est sanctitate, ut beato Nepotiano successor existeret ad regendas gregis Dominici caulas a.
XLII. Per idem tempus Injuriosus quidam de se. natoribus Arvernis, cum magnis opibus similem sibi in conjugio puellam expetiit, datoque arrabone, diem constituit nuptiarum. Erat autem uterque unicus patri. Adveniente vero die, celebrata nuptiarum. solem- Dilate, in uno strato ex more locantur. 32 Sed puella graviter comristata, aversa ad parielem, amarissime flebat. Cui ille : Quid, inquit, turbaris? In- dica, quaeso, mihi. Illaque silente, adjecit vir : Ob- , secro te per Jesum Christum Filium Dei, ut mihi quid doleas sapienter expouas. Tunc ilia conversa ad eum, ait : Si omnibus diebus vitae mea: plangam, nunquid tantae erunt lacrymæ, ut queant abluere tam immensum pectoris mei dolorem. Statueram enim, ut corpusculum meum immaculatum Christo a virili tactu servarem : sed vae milii, quae taliter ab eo relicta sum, ut quod optabam perficere non valerem, et quod ab initio ætatis meæ servavi, in hac novissima die, quam videre non debueram, perdidi. Ecce enim relicta ab immortali Christo, qui milii dotem promittebat paradisum, mortalis hominis sum sortita consortium, et pro rosis immarcescibilibus, arentium me rosarum non ornat, sed deformat spolium b. Et cum debui super quadrifluo Agni flumine puritatis stolam induere, haec mihi vestis onus exhibuit, non bonorem. Sed quid amplius verba protrahimus? Infelix ego, quae debui sorte mereri polos, hodie demergor in abyssos. 0 si mihi hæc futura erant, quare non dies vitas mea: ipse fuit finis, qui fuit initium! 0 si ante introissem mortis januam, quam lactis acciperem alimenta ! 0 si mihi dulcium nutricum oscula, in funere fuissent expensa! Horrent enim mih'i terrenæ species, quia pro mundi vita trausfixas manus luspicio hedemptoris. Nec cerno diademata gemmis insignibus coruscantia, cum illam spineam miror mente coronam. Respuo longe lateque diffusa spatia terrae tuae, quia amoenitatem concupisco paradisi. Horrent tua solaria c, cum Dominum residentemsuspiciosuper astra. Talia cum magno fletu jactanti commotus pietate Juvenis ait: Unicos nos nobilissimi Arvernorum ha- , buere parentes, et ad propagandam generationem 33 conjungere voluerunt, ne recedentibus eis de mundo succederet haeres extraneus. Cui illa : Nihil est mundus, nihil sunt divitiae, nihil est pompa saeculi hujus, nihil est vita ipsa qua fruimur : sed illa magis vito quaerenda est, quae morte terminante non clauditur, quæ labe ulla non solvitur, nec aliquo occasu finitur, ubi homo in beatitudine aeterna permanens, luce non occidente vivit. Et, quod majus est his omnibus, ipsius Domini praesentia, jugi perfruens contemplatione, in angelico translatus statu, indissolubili lætitia gaudet. Ad haec ille : Dulcissimis, inquit, eloquiis tuis aeterna mihi vita tanquam magnum jubar illuxit, et ideo si vis a carnali abstinere concupiscentia, particeps tuae mentis efficiar. Illa respoudit : Difficilc est sexum virilem mulieribus ista praestare. Tamen si feceris, ut immaculati permaneamus in saeculo, ego tibi partem tribuam dotis, quam promissam habeo a sponso Domino meo Jesu Christo , cui me et famulam devovi esse et sponsam. Tunc ille armatus crucis vexillo, ait: Faciam quae hortaris. Et datis inter se dextris, quieverunt. Multos postea in uno strato recumbentes annos, vixerunt cum castitate laudabili. Quod postea in corum transitu declaratum est. Nam cum impleto certamine, puella migraret ad Christum , peracto vir funeris officio, cum puellam in sepulcrum deponeret, ait : Gratias tibi ago, aeterne Domine Deus noster, quia huuc thesaurum sicut a te comniendatum accepi, ita immaculatum pietati tuae restituo. Ad haec illa subridens : Quid, inquit, loquens quod non interrogaris r Illamque sepultam ipse non post multum insequitur. 34 Porro cum utriusque sepulcrum e diversis parietibus collocatum fuisset, miraculi novitas quae eorum castitatem manifestaret, apparuit. Nam facto manc cum ad locum populi accederent, invenerunt sepul cra pariter, quae longe inter se distantia reliquerant scilicet ut quos tenet socios coelum, sepultorum hit corporum non separet monumentum. Hos usque hodie , Duos Amantes vocitare loci incolae voluerunt. Meminimusque de his in libro Miraculorum d.
XLIII. Arcadii vero et Honorii secundo imperii anno e, sanctus Martinus Turonorum episcopus, plenus virtutibus et sanctitate, praebens infirmis multa beneficia, octogesimo et primo aetatis suae anno, episcopatus autem vigesimo sexto apud Condatensem dioecesis suae vicum f eicedens a saeculo feliciter migravit ad Christum. Transiit autem media nocte, quae Dominica habebatur, Attico Csesarioque a consulibus. Multi enim in ejus transitu psallentium b audierunt in coelo, quod in libro virtutum ejus primo (Cap. 4 et 5) plenius exposuimus. Nam cam primitus sanetus Dei apud Condatensem, ut diximus, vicum ægrotare coepisset, Pictavi populi ad ejus transitum sicut Turonici convenerunt. Quo migrante , grandis altercatio in utrumque surrexit populum. Dicebant enim Pictavi : Noster est monachus c; nobis abba exstitit ; nos requirimus commendatum. Sufficiat vobis, quod dum esset in mundo episcopus, usi estis ejus colloquio, participastis convivio, firmati fuistis benedictionibus , insuper et virtutibus jocundati. Sufficiant ergo vobis ista omnia: nobis liceat auferre vel cadaver 35 exanimum. Ad hæc Turonici respondebant: Si vinutum nobis facta sufficere dicitis, scitote quia vobiscum positus, amplius est quam hic operatus. Nam, ut prætermittamus plurima , vobis suscitavit duos mortuos , nobis unum ; et, ut ipse saepe dicebat d, major ei virtus ante episcopatum fuit, quam post episcopatum. Ergo necesse est, ut quod nobiscum non implevit vivens, expleat vel defunctus. Vobis est enim ablatus , nobis a Deo donatus. Verum si mos antiquitus institutus servatur, in urbe qua ordinatus est, habebit Deo jubente sepulcrum. Certe si pro monasterii privilegio e cupitis vindicare, scitote quia primum ei monasterium cum Mediolanensibus fuit. His ergo litigantibus, sole ruente nox clauditur, corpusque in medio positum , firmatis serra ostiis, ab utroque populo custoditur, futurum ut mane facto a Pictavis per violentiam auferretur : sed Deus omnipotens noluit urbem Turonicam a proprio frustrare patrono. Denique nocte media omnis Pictava somno phalanga comprimitur, nec ullus superfuit qui ex hac multitudine vigilaret.
Igitur ubi Turonici eos conspiciunt obdormisse, apprehensam sanctissimi 36 corporis glebam , alii per fenestram ejiciunt, alii aforis suscipiunt, pos!tumque in navi cum omni populo per Vingennam f fluvium descendunt. Ingressique Ligeris alveum, ad urbem Turonicam cum magnis laudibus psallenlioque dirigunt copioso. De quorum vocibus Pictavi expergefacti, nihil de thesauroquem custodiebant habentes, cum magna confusione ad propria sunt reversi. Quod si quis requiret, cur post transitum Gatiani episcopi, unus tantum , id est Litorius R , usque ad sanctum Martinum fuisset episcopus, noverit quia obsistentibus paganis, diu civitas Turonica sine benedictiono sacerdotali fuit. Nam qui Christiani eo tempore videbantur, occulte et per latebras divinum officium celebrabant. Nam si qui a paganis reperti fuissent Christiani, aut afficiebantur verberibus, aut gladio truncabantur.
A Passione ergo Domini, usque transitum sancti Martini, anni 412 h computantur.
Explicitus est liber primus, continens annos 5S46, qui computantur a principio mundi usque ad transitum sancti Martini episcopi