Skip to content

Chapter 5 · 5 of 16

The History of the Franks

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

Prologus.

103 Velim, si placet, parumper conferre , quae Christianis beatam confitentibus Trinitatem prospera successerint, et quæ hæreticis eamdem scindentibus fuerint in ruinam. Omittamus autem qualiter illam Abraham veneratur ad ilicem, Jacob prædicat in benedictione , Moyses coguoseit in sente, populus sequitur in nube, eamdemque pavescit in monte ; vel qualiter eam Aaron portat in logio, aut David vaticinatur in psalmo, orans innovari se per Spiritum rectum, nec sibi auferri Spiritum sanctum, atque se confirmari per Spiritum principalem (Psalm. L, 12- 14). Magnum et ego hie cerno mys erium, quod scilicet quem hæretici minorem asserunt, principa- Jem vox prophetica nuntiavit. Sed his, ut diximus, omissis, ad nostra tempora revertamur. Arius enim, qui hujus iniquæ sectae primus iniquusque inventor fuit, interioribus in secessum depositis, infernalibus Ignibus subditur : Hilarius vero beatus individux Trinitatis defensor, propter 104 hanc in exsilium deditus, et patriae paradiso rebtauratur. Hanc Chlodovechus rex confessus, ipsos haereticos adjutorio ejus oppressit, regnumque suum per totas Gallias dilatavit : Alaricus hanc denegans , a regno et po* pulo, atque ab ipsa, quod majus est, vita mulctatur aeterna. Dominus autem se vere credentibus, etsi insidiante inimico aliqua perdant, hic centuplicata re- stituit : haeretici vero, nec acquirunt *, sed quod videntur habere, aufertur ab eis. Probavit hoc Godegiseli, Gundobadi, atque Godomari interitus , qui et patriam simul et animas perdiderunt h. Nos vero unum atque invisibilem, immensum, incomprehensi. bilem, inclytum, perennem atque perpetuum Domieum confitemur, unum in Trinitate propter personarum numerum, id est Patris et Filii et Spiritus sancti : confitemur et trinum in unitate, propter æqualitatem substantiae, deitatis, omnipotentiæ, vel virtutis : qni est unus summus atque omnipotens Deus in sempiterna saecula regnans.

105 1Defuncto igitur Clodovecho rege, quatuor filii ejus , id est Theudericus, Chlodomeris , Childebertus, atque Chlothacharius c regnum ejus acci- piunt, et inter se aequa lance dividunt. Habebat jam tunc Theudericus filium, nomine Theudebertum, elegantem atque utilem. Cumque magna virtute polkrent, et eis de exercitu robur copiosum inesset, Amalaricus filius Alarici, rex Hispaniae, sororem eorum in matrimonium postulat : quod illi clementer indulgent, et eam ipsi in regionem Hispaniae cum magnorum ornamenlorura mole transmittunld.

II. Licinio e autem urbis Turonicae defuncto epi-. scopo, Dinifius cathedram pontificalemascendit. Apud* Arvernis vero post obitum beati Aprunculi f. sanctus., Eufrasius duodecimus episcopus habebatur. Hic quatuor annos post Chlodovechi obitum vixit, vicesimo quinto episcopatus sui anno transiens. Cumque populus sanctum Quintianum , qui de Rutheno ejectus fuerat, elegisset, Alchima et Placidina ", uxor sororque Apollinaris, ad sanctum Quintianum venientes, dicunt: Sufficiat, domine sancte, senectuti tuae, quod es episcopus ordinatus. Permittat, inquiunt, pietas tua servo tuo Apollinari locum hujus honoris adipisci. Ille vero cum ad hunc apicem ascenderit, sicut tibi placitum fuerit, obsequetur : tu quoque imperabis , et ille tuae parebit in omnibus jussioni : tantum ut humili suggestioni nostrae aurem tuae benignitatis accommodes. Quibus ille: Quid cgo, inquit, praestabo, cujus potestati nihil est subditum ? Sufficit enim ut orationi vacans quotidianum mibi victum præstet Ecclesia. Illæ autem haec audientes, Apollinarem 106 ad regem dirigunt. Qui abiens, oblatis multis muneribus, in episcopatu successit: quo quatuor abutens mensibus, migravit a sæculo. Cum autem hæc Theuderico nuntiata fuissent, jussit inibi sanctum Quintianum eonstitui, et omnem ei potestatem tradi Ecclesiae, dicens: Hic ob nostri amoris zelum ab urbe sua ejectus est. Et statim directi nuntii, convocatis pontificibus et populo, eum in cathedram Arvernae Ecclesiae locaverunt, qui quartus decimus illi Ecclesiae praepositus est. Reliqua vero quae gessit, tam virtutes quam tempus migrationis ejus , scripta sunt in libro quem de ejus Vita b composuimus.

III. His ita gestis, Dani cum rege suo, nomine Chlochilaicho c, evectu navali per mare Gallias appetunt. Egressique ad terras, pagum unum de regno Theuderici devastant atque captivant, oneratisque navibus tam de captivis quam de reliquis spoliis, reverti ad patriam cupiunt. Sed rex eorum in littus rcsidobat, donec naves altum mare comprehende. rent, ipse deinceps secuturus. Quod cum Theuderico nuntiatum fuisset , quod scilicet regio ejus fuerit ab extraneis devastata, Theudebertum filium suum in illas partes eum valido exercitu ac magno armorum apparatu direxit. Qui interfecto rege, hostes navali prælio superatos opprimit, omnemque rapinam terrae restituit.

IV. Porro tunc apud Thoringos, tres fratres regnum gentis illius retinebant: id est Badericus , Hermenefridus d, atque Bertharius. Denique Hermenefridu8 Bertharium fratrem suum vi opprimens, interfecit. Is moriens Radegundem filialu orphanam dereliquit: reliquit autem et alios filios, de qoibus in sequentibus scribemus. 107 Hermenerridi vero uxor iniqua atque crudelis, Amalaberga e nomine, inter hos fratres bellum civile disseminat. Nam vemens quadam die ad convivium vir ejus, mensam mediam opertam reperit. Cumque uxorem quid sibi hoc velit interrogaret, respondit: Qui, inquit, a medio regno spoliatur, decet eum mensae medium habere nudatum. Talibus et his similibus ille permotus. contra fratrem insurgit, ac per occultos uuntios Theudericum regem ad eum persequendum invitat, dicens : Si hunc interficis, regionem hanc pari sorte dividemus. Ille autem gavisus, haec audiens . cum exercitu ad eum dirigit. Conjunctique simul fidem sibi invicem dantes, egressi sunt ad bellum. Confligentesque cum Baderico, exercitum ejus atterunt, ipsumque obtruncant gladio: et obtenta victoria, Theudericus ad propria est reversus. Protinus Hermenefridus oblitus fidei suae, quod regi Theuderico iudulgere pollicitus est, implere despexit, ortaque est inter cos grandis inimicitia.

V. Igitur mortuo Gundobado i, regnum ejus Si. gimundus filius ejus obtinuit, monastoriumque Agau-' neuse solerti cura cum domibus basilicisque ædificavi *: qui pera priori conjuge a, filia Theodorici regis Italici, de qua filium habebat nomine Sigiricum, aliam duxit uxorem; quae valide contra filium ejus, - sicut novercarum mos est, malignari ac scandalizare coepit. Unde factum est, ut una solemnitatum die, cum puer super eam vestimenta matris agnosceret, commotus felle diceret ad eam : Non enim eras di gna, ut haec indumenta tua terga contingerent 1, 108 quae dominae tuae , id est matris meae, fuisse noscuntur. At illa furore succensa , instigat verbis dolosis virum suum, dicens: Hic iniquus regnum tuum possidere desiderat, teque interfecto, id usque Italiam dilatare disponit, scilicet ut regnum quod avus ejus Theodoricus Italiae tenuit, et iste possideat. Scit enim quod te vivente haec non potest adimplere; et nisi tu cadas, ille nou surget. His et hujuscemodi ille incitatus verbis, uxoris iniquæ consilio utens, iniquus exstitit parricida. Nam sopitum vino dormire post meridiem filium jubet: cui dormienti, orarium a sub collo positum, ac sub mento ligatum , trahentibus ad se invicem duobus pueris, suggillatus est b. Quo facto pater sero jam pœnitens, super cadaver exanime ruens , flere caepit amarissime. Ad quem senex quidam sic dixisse fertur : Te, inquit , plange amodo v qui per consilium nequam factus es parricida sævissimus ; nam hunc qui inno- cens jugulatus est, necessarium non est plangi. Nihilominus ille ad sanctos Agaunenses abicns, per multos dies in fletu et jejuniis durans, veniam precabatur. Psallentium c ibi assiduum institnens, Lugduno regressus est, ultione diviua de vestigio eum prosequente. Ilujus filiam d reI Theudericus accepit.

Vi. Chrotechildis vero regina Chlodomerem. vel e reliquos filios suos alloquitur, dicens : Non me preniteat, charissimi, vos dulciter enutrisse : indignamini. quaeso, injuriam meam , et patris matrisque meæ mortem sagaci studio vindicate. Hæc illi audientes , Burgundias petunt, et contra 109 Sigimundum et fratrem ejus Godomarum dirigunt : de- V victoque exercitu eorum , Codomarul terga vertit. Sigiwundus vero dum ad sanctos Agaunos f fugere uititur, a Chlodomere captus cum uxore et filiis captivus abducitur, atque infra terminum Aurelianensis urbis in custodia positus, detinetur. Discedentibusque his regibus, Godomarus resumptis viribus, Burgundiones colligit, regnumquerecipit. Contra. quem Chlodomeris iterem ire disponens, Sigimundum interlicere destinavit: cui a beato Avito abbate Miciacense g, magno tunc temporis sacerdote, dictum est: Si, inquit, respiciens Deum, emendaveris confilium tuum , ut bos homincs interfici non patiaris, erit Deus tecum , et abiens victorium obtiuebis; si vero eos occideris , tu ipse in manus inimicorum « traditus, simili sor'e peiibis : fietque libi uxorique et fiLis tuis , quod feceris Sigimundo et coujugi ac liberis ejus. Sud ille auscultare des.-iciens consilium ejus, ait : Stultum euim consilium esse puto, ut inmicis domi relictis, contra rcliquos carn ; eisque a tergo, hoc a fronte surgente, inler duos hostium cuneos ruam. Satius enim et facilius victoria patrabitur, si unus ab alio separetur : quo interfecto facile et alius morti poterit destinari. Statimque inerfecto Sigimundo cum uxore et liliis, apud Columnam h Aurelianensis mbis vicum , in puteum jactari præcipiens,Burgundtas petiit, vocans in solatium i Theudericum 110 regem. ille autem iujuriam soceri sui vindicare nolens i , ire promisit. Cumque paritcr apud Virontiam II. locum urbis Viennensis conjuncti, fuissent, cum Godomaro confligunt. Cumque Godomarus cum exercitu terga vertisset, et Chlodomeris insequeretur, ac de suis non modico spatio elongatus esset, assimilantes illi signum ejus, dant ad eum voces, dicentes : Iluc huc convertere, tui enim sunUns. At ille credens, abiit, irruitque in medium inimicorum suorum, cujus amputatum caput, et conto defixum, elevant in sublime; quod Franci cernentes, atque cognoscentes Chlodomerem interfectum, reparatis viribus Godomarum fugant, Durgundiones opprimunt, patriamque in suam redigunt potestatem. Nec mora Chlothacharius uxorem germani sui, Guntheucam nomine, sibi in matrimonium sociavit: CHios quoque ejus Ghrotecbldis regina , exactis diebus luctus, secum recepit ac tenuit: quorum unus Theodonaldus a, alter GUnlharius, tertius Chlodnualdns vccabatur. Godomarus iterum regnum recepit.

VII. Post Theudericus non immemor perjurii Hermenefridi regis Thoringorum, Chlothacharium fratrem suum in solatium suum evocat, et adversum eum ire disponit, promittens regi Chlothachario parton prædæ, si cis munus victoriae divinitus conferretur. Convocatis igitur Francis, dicit ad eos : Indignamini , quucso , tam 111 meam injuriam, quam interitum parentum vestrorum b. ac recolite Thoringos quondam super parentes nostros violenter advenisse, ac niulta illis iutulisse mala, qui datis obsidibus, pacem cum his inire voluerunt 0 : sed illi obsides ipsos diversis mortibus peremerunt, et irruentes super parentes nostros, omnem substantiam abstulerunt, pueros per nervum femoris ad arbores appendentes, puellas amplius ducentas cru. deli nece interfecerunt : ita ut ligatis brachiis super equorum cervicibus , ipsique acerrimo moti stimulo per diversa petentes, diversas in partes felninas diviserunt. Aliis vero super orbitas d viarum extensis, sudibusque in terram confixis, plaustra desuper onerata transire fecerunt, confractisque ossibus, canibus avibusque eas in cibaria dederunt. Nunc autem Hermenefridus quod mihi pollicitus est fefellit, et omnino lui c adimplere dissimulat. Ecce verbum directum habemus': eamus cum Dei adjutorio contra cos. Quod illi audientes, et de tanto scelcro indignantes, unu animo eademque sententia, Thorinliam petiverunt. Theudcricus autem Chlolhacha- num fratrem suum, et Theudebertum filium a solatium assumens, cum exercitu abiit. Thoriugi vero venientibus Francis dolos præparant. In campo enim, in quo certamen agi debebat, fossas effodiunt: quarum ora, operta denso cespite, planum assimulant campum. In has ergo foveas cum pugnare coepissent, multi Francorum equites corruerunt, et fuit eis valde impedimentum : sed post cognitum hunc dolum observare coeperunt. Denique cum se Tho. ringi caedi vehementer viderent, fugato f Hermenefrido rege ipsorum , terga vertunt, et ad Onestrudem I fluvium usque perveniunt. Ibique tanta caedes ex Thoringis facta est, ut alveus fluminis cadaverum congerie repleretur, et Franci, tanquam per pontem aliquem, super eos in littus ulterius transirent. Pa- trata ergo victoria regionem illam capessunt, 112 in suam redigunt potestatem. Chlothacharius vero rediens , Radegundem filiam Bertharii regis h securn captivam abduxit, sibique eam in matrimonium sociavit. Cujus fratrem postea injuste per homines iniquos occidit. Illa quoque ad Deum conversa, mutata veste monasterium sibi in'ra Pictavensem urbem construxit, quae orationibus, jejuniis, vigiliis atque eleemosynis prædita in tantum emicuit, ut magna in populis haberetur. Cum autem adhuc supradicti reges in Thoringia cssent, Theudericus Clolhacharium fratrem suum occidere voluit. Et praeparatis occulte cum armis viris, eum ad se vocat, quasi secretius cum eo aliquid tractaturus, expansoque in parte domus illius tentorio, de uno pariete in alterum, armatos post eum stare jubet. Cumque tentorium illud esset brevius, pedes armatorum apparuere detecti. Quod cognoscens Chlothacharius, cum suis armatus ingressus et domum. Theudericus vero intelligens hunc hæc cognovisse, fabulam fingit, et alia ex aliis loquitur. Denique nesciens qualiter daium suum deliniret, discum ei magnum argenteum pro gratia dedit. Clothacharius vero valedicens, et pro munere gratias agens, ad metatum regressus est. Theudericus vero queritur ad suos, nulla exstanti causa suum perdidisse catinum: et ad filium suum Theudebertum ait: Vade ad patruum i tuum, ct roga ut munus quod ei dedi, tibi sua voluntate concedat. Qui abiens, quod pctiit impetravit. In talibus enim dolis Thcudericus multum callidus erat.

VIII. Idem vero regressus ad propria, Hermenefridnm ad se data fide securum venire præcepit, quem et honorificis ditavit muneribus. Factum est autem dum quadam die per murum civitatis Tulbiacensis confabularentur, a nescio quo impulsus de altitudine muri ad terram corruit, ibique spirilum exhalavit. Sed quis eum exinde dejecerit. ignoramus : multi tamen asserunt 113 Theuderici in hoc dolum manifestissime patuisse *.

IX. Cum autem adhuc Theudericus in Thoringia esset, Arvernis sonuit eum interfectam fuisse. Arcadius quoque, unus ex senatoribus Arvernis, Childebertum invitat, ut regionem illam deberet accipere. Ille quoque nec moratus Arvernis vadit. Tantaque in illa die condensa fuit nebula, ut nihil super duabus jugeri partibus discerni posset. Dicere enim erat solitus rex : Velim, inquit, Arvernam b Lernanem, quae tantae jocunditatis gratia refulgere dicitur, oculis cernere. Sed non ei a Deo concessum est. Cumque portæ civitatis obseratae essent, et unde ingrederetur pervium patulum non haberet, incisa Arcadius sera unius portas, eum civitati iutromisit. Dum haec agerentur, nuntiatur Theudericum vivum de Thoringia fuisse regressum.

X. Quod certissime Childebertus cognoscens, ab Arvernis rediit, in Hispaniam c vero propter sorarem suam Chrotechildem d dirigit. Haec vero multas insidias ab Amalarico viro suo propter fidem catholicam patiebatur. Nam plerumque procedente illa ad sanctam ecclesiam, stercora et diversos fetores super eam projici imperabat. Ad extremum autem tanta ( eam crudelitate dicitur cxcidisse, ut infectum de proprio sanguine sudarium fratri transmitteret : unde ille maxime commotus, Hispanias appetiit, Amalaricus vero hæc audiens, naves ad fugiendum parat. Porro imminente Childeberto, cum Amalaricus e navern debcret ascendere, ei in mentem venit multitudinem se pretiosorum lapidum in suo thesauro reliquisse. Cumque ad eosdem petendos in civitatcm regrederetur, ab exercitu a pn rtu f exclusus est. Videns autem se non posse evadere, ad ecclesiam Christianorum g 114 confugere coepit. Sed priusquam limina sancta contingeret, unus emissa manu lancea eum mortali ictu sauciavit, ibique decedens reddidit spiritum. Tunc Childebertus cum magnis thesauns sororem assumptam secum adducere copiebat: quae nescio quo casu in via mortua est, et postea Parisios allata, juxta patrem suum Cblodovechum sepulta est. Childebertus vero inter reliquos thesauros ministeria ecclesiarum pretiosissima detulit. Nam sexaginta calices, quindecim patenas, viginti Evangeliorum capsas detulit, omnia ex auro puro, ac gemmis pretiosis ornata : sed non est passus ea confringi. Cuncta enim ecclesiis et basilicis sanctorum dispensavit, ac tradidit in ministerium b.

XI. Posthæc Chlothacharius et Childebertus Burgundias petere destinant. Convocatusque Theudericus, in solatio i eorum ire noluit. Franci vero qui ad cum aspiciebant, dixerunt: Si cum fratribus tuis in Burgundiam ire dexpexeris, te relinquimus, et illos satius sequi praeoptamus. At ille infideles sibi existimans : Ad Arvernos, at, me sequimini, et ego vos inducam in patriam, ubi aurum et argentum accipiatis, quantum vestra potest desiderare cupiditas; de qua pecora, de qua mancipia, de qua vestimenta in abundantiam assumatis : tantum hos ne sequamini. Ilis promissionibus hi illecti, suam voluntatem facere promittunt. Ille vero illuc transire disponit. promittens iterum atque iterum exercitui cunctam regionis prædam cum hominibus in suas regiones transferri permittere. Chlothacharius vero et Childebertus in Burgundiam dirigunt, Augustodunumque obsidentes, cunctam fugato Godomaro Burgundiam occupaverunt i

XII. Theudericus vero cum 115 exercitu Arver< nis veniens, totam regionem devastat acproterit. Inlerea Arcadius eris lmus aIU'Lor, cujns ignavia regio devastata est, Bituricas urbem pet it. Erat alltem tunc temporis urbs illa in regno Childeberti regis. Placidina vero mater ejus, et Alchima k soror patris ejus, comprehensæ, apud Cadurcum urbem rebus ablatis exsilio condemnatæ sunt. Rex igitur Theudericus ad urbem Arvernam usque accedens, in vici iltius suburbano t castra fixit. Beatus vero Quintianus bis diebus erat episcopus. interea exercitus cunctam circumit miserarn regionem illam , cuncta delet, universa debella'. De quibus nonnulli ad basilicam sancti Ju!iani perveniunt, confringunt o>tia , seras removent, resque pauperum , quæ ibidem fuerant aggregatæ, diripiunt, et inulta in hoc luco perpetrant mala. Verumtamen auctores scele- j rum a spiritu immundo correpti, infestis dentibus propriis se morsibus lacerant, clamantes atque dicentes : Cur nos, martyr sancte, sic crocias ? sicut in libro Virtutum ejus conscripsimus a.

XIII. Lovolautrom b autem castrum hostes expuguant, Proculumque presbyterum, qui quondam sancto Quintiano injuriam intulerat, ad altarium ecclesiæ miserabiliter interficiunt. Et credo ob illius causam, quod fuerit ipsum castrum in manibus traditutn iniquorum : quod usque in illa die defensatum est. Nam cum illud hostes expugnare non possent, et ad propria jam redire disponerent, audientes hæc obsessi, jam laeti atque secari decipiuntur, sicut ait Apostolus : Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus superveniet interitus (I Thess. I, 5, 5). Denique per ipsius Proculi presbyteri servuin e. jam securi populi traduntur in manus hostium. Curoque 116 vastato castello ducerentur captivi, inmanis pluvia quæ per triginta dies fuerat abnegata, descendit. Tunc obsessi Meroliacensis d castri, ne captivi abdueerentur, redemp'ione data liberantur : sed hæc ignavia eoram effecit, castrum enim propria natura munitum erat. Nam centenorum aut eo amplius pedum ab exciso vallatur lapide, non murorum e structione; in medio autem ingens stagnum aquae, Ii. quore gratissimum; ab alia vero parte fontes uberrimi, ita ut per portam f rivus difDuat aquæ vivae. Sed in tam grandi spatio munitio ista distenditur, ut manentes infra murorum fepta terram excolant, frugesque in abundantia colligant. Hujus munitionis tutamine elati, qui obsessi erant, egressi foras ut arrepta aliqua prada, iterum se infra castelli septa reconderent, ab hostibus comprehensi sunt. Erant autem quinquaginta I viri. Tunc ante ora parentum, vinctis post tergum manibus oblati, imminente jam gladio, acquievcrunt obsessi, ne interficerentur, singulos triantes h dare in redemptionem suam. Theudericus autem ab Arverno discedens, Sigivaldum parentem suum, in ea quasi pro custodia dereliquit i. Erat autem ibi tunc temporis quidam Litigius ex mo' nitoribus i, qui magnas sancto Quintiano parabat in' sidias; et cam se sanctus episcopus pedibus ejus prosterneret, nunqnam ut se ei subderet movebatur, ita ut et quadam vice uxori quae sanctus fecerat, pro ridiculo indicaret. Quae melioris intelligentiae modo eommota, ait: Si Ita es hodie pessumdatus, nunquam erigeris. Die autem tertia advenientes nuntii de praesentia regis, vinctum cum uxore ac liberis pariter abduxerunt. Qui abiens nunquam Arvern s regressus est.

117 XIV. Mundericus igitur, qui se parentem regium k asserebat, elatus superbia, ait : Quid mihi et Tbeuderico regi? Sic enim mibi solium regni de. betur, ut illi. Egrediar, et colligam populum meum. atque exigam sacramentum ab eis, ut sciat Tbeude. ricus quia rex sum ego, sicut et ille. Et egressus cae pit seducere populum, dicens : Princeps ego sum sequimini me, et erit vobis bene. Sequebatur autem eum rustica multitudo, ut plerumquc fragilitati humanae convenit, dantes sacramentum tidelitatis, et honorantes eum ut regem. Quod cum Theudericus comperisset, mandatum mittit ad cum, dicens : Accede ad me, et si tibi aliqua de dominatione regni nostri portio debetur, accipe. Dolose enim hæc Theudericus dicebat, scilicet at cum ad eum venisset, interficeretur. Ille vero noluit, dicens : lle, renuntiate regi vestro, quia rex sum sicut et ille. Tunc rex commovcri jussit exercitum, quo oppressus vi puniretur. Quod ille cognoscens, et se non praevatens defensare, Victoriaci castri i muros expetens, cum rebus omnibus in eo se studuit communire, his secum quos seduxerat aggregati. Igitur commoto exercitu c.istrum vallat, ac per septem dies obsedit. Mundericus autem repugnabat cum suis, dicens: Stemus fortes, et usque ad mortem pariter dimicemus, et non subdamur inimicis. Cumque exercitus a circuitu in contra jacula transmitteret, nec aliquid praevaleret, nuntiaverunt hæc regi. At ille misit quemdam de suis, Aregisilum m nomine, dixitque ei : Vides, inquit, quod prævaleat hic perfidus in contuma< ia sua. Vade, et redde ei sacramentum, ut securus egrediatur. Cum autcm cgressus fuerit, interfice eum, et dele memoriam e;us a regno nostro. Qui abiens, fecit juxta quod ei præceptum fuerat. Bederat tamen prius s:gnum populo, dicens : Cum ego hæc et hæc loculus fuero, statim irruentes interficite eum. Ingressus autem Aregisilus ait Munderico : Quousque hic resides tanquam unus ex insipientibus? Nunquid poteris j18diu regi resistere? Ecce ablato tibi cibo, cum te fames oppresserit, ultro egredieris, et traderis in manus inimicorum, et morieris quasi unus ex canibus. Audi potius consilium meum, et subde te regi, ut vivcre possis, tu et filii lui. Tunc ille his mollitus sermonibus, ait: Si egredior, comprehensus a rege interficior et ego, et filii mei, et omnes amici qui mecum sunt congregati. Cui Aregisilus ait : Noli timere, sed si vis egredi, accipe sacramentum de hac culpa, et sta securus coram rege. Ne timeas, sed eris cum eo, aicul prius fuisti. 4d hæc Mundericus respondit : Utinam securus sim quod non interficiar. Tunc Aregisi'us positis super altarium sanctum « manibus, juravit ei ut sccurus egrederetur. Dato igitur sacramento, egrediebatur Mundericus de porta castelli, tenens manum Aregisili. Populus autem spectabat b a longe aspiciens eum. Tunc pro signo ait Aregisilus ; Quid aspicitis tam intente, u populi? Nunquid non vidistis prius c Mundericum? Et statim irruit populus in eum. Atille intelligens, ait : Evidentissime cognosco, quod feceris per hoc verbum signum populis ad me interficiendum. Yerumtamcn dico tibi, quia perjuriis me decepisti, te vivum ultra nullus aspiciet, et emissa lancea in scapu'as ejus, perfudit eum, ceciditque et mortuus est. Evaginatoque deinceps Mundericus gladio cum suis, magnam slragcm de populo illo fecit, et usquequo spiritum exhalavit, interficere quem- * cunque assequi potuisset, non destinit. Quo interfecto, res cjus fisco collatas suut.

XV. Theudericus vero et Childebertus fœdus inierunt, et dato sibi sacramento, ut neuter contra alterum moveretur, ohsides ab invicem acceperunt, quo facilius firmarentur quae fuerant dicta. Mul i tunc filii senatorum in hac obsidione d dati sunt: sed orto iterum inter rcges scandalo, ad servitium publicum sunt addicti. EI quicunque eos ad custodiendum accepit, servos sibi ex his fecit. Multi tamen ex eis per fugam elapsi, in patriam 119 redierunt, nonnulli in servirio suut retemi ; inter quos Attalus nepos beati Gregorii Lingonici episcopi, ad publicum servilium mancipatus est, custosque equorum destinatus. Erat enim infra Treverici termini territorium cuidam barbaro e serviens. Denique beatus Gregosius ad inquirendum eum misit pueros. Quo invento, obtulerunt homini munera, sed respuit ea, dicens : Ilic de tali generatone decem auri libris redimi debet. Quibus redeuntibus, Leo quidam de coquina domini sui, ait : Utinam me permitteres, et forsitan ego poteram eum reducere ex capti vitale. Gaviso autom domino, directus venit ad lucum : vo- luitque puerum clam abstrahere, sed non potuit. Tune locans secum hominem quemdam, ait: Veni mecum, et venumda me in domo barbari illius, silque tibi lucrum pretium meum : tantum liberiorem aditum habeam faciendi id quod decrevi. Accepto, vero sacramento, homo ille abiit, et vendito eo I duodecim aureis discessit. Sciscitatus autem emptot a rudi famulo quid operis sciret, respoodit: In omnibus quae manducari debent r in mensis duminorum, valde scitus sum operari: nec metuo quod reperiri possit similis mei in bac scientia. Verum euim dico tibi, quia etiam si legi epulum cupias praeparare, fercula regalia componere possum, nec quisquam me melius. Et ille : Ecce enim dies solis adest, sic enim barbaries vocitare diem dominicum consueta est, in hac die vicini atque parentes mei invitabuntur in domo mea. Rogo ut facias mihi prandium quod admirentur, et dicant, quia in domo regis melius non aspeximus. Et ille : Jubeat, inquit, dominus meus congregari pullorum gallinaceorum multitudinem, ct faciam quae præcipis. Præparatis ergo quas dixerat puer, illuxit dominica dies, fecitque epulum magnum, deliciisque refertum, Epulantibus autem omnibus, et laudautibus prandium, parentes illius disces. serunt. Dominus enim dedit gratiam puero huic, et accepit potestatem super omnia quæ habebat dominus suus in promptu. Diligebatque eum valde, ei omnibus 120 qui cum eo erant ipse dispensabat . cibaria et pulmenta. Post anni vero curriculum, cum jam securus esset dominus illius de eo, abiii in pratum, quod erat domui proximum, cum Attalo Duero custode equorum : et decubans ill terra cuui eo a longe, aversis dorsis, ut uon cognosceretur quod loquerentur simul, dicit puero : Tempus est enim, ut jam cogitare de patria debeamus. Ideoque moneo te, ut hae nocte cum equos ad claudendum adduxeris, sopore non deprimaris , sed cum primum te vocita. vero ad,is, et ambulemus. Vocaverat enim Barbarus ille multos parentum suorum ad epulum, inter quos crat et gener ejus, qui acceperat filiam illius. Media amem nocte a convivio surgentibus, et quieti datis, prosecutus est Leo generum domini sui cum potu, porrigensque ei bibere, in metatum ejus. Ait iiaquo ad eum homo: Dic tu, o creditur soceri mei. si va- leas, quando voluntatem adhibebis, ut assumptis equilibus I At. equis] ejus cas in patriam luam? Hoc quasi joco delectans dixit. Similiter et ille joculariter veritatem respondens, ait : Hac nocte delibero, si Dei voluntas fuerit. Et ille : Utinam , inquit, custodiant me famuli mci, ne aliquid de rebus meis assumas, Et ridentes discesserunt. Dormientibus autem cun. ctis, vocavit Leo Attalum : stratisque equitibus interrogat s si haberet gladium. Uespondit : Non est mibi, nisi tantum lancea parvula. At ille ingressos mansionem domini sui apprehendit scutum ejus ac . frameam. Quo interrogante quis esset, aut quid sibi velit, respondit : Ego sum Leo servus taus , et suscito Attalum ut surgat velocius , et deducat equos ad pastum : detinetur enim sopore quasi ebrius. Qui ait : Fac ut libet. Et haec dicens obdormivit. Ille vero egressus foras, munivit puerum armis, invenitque januas atrii divinitus reseratas, quas in initio noctis cum cuneis malleo percussis obseraverat pro custodia cabaltorum. Et gratias agens Domino, sumptis reiiquis equitibus [equis] secum, discesserunt, unum etiam volucrum u cum vestimentis tollentes. Venientes autem ad Mosellam b fluvium , 121 cum transirent illum,et detinerentur a quibusdam, relictis equitibus [equis] et vestimentis, enatantes super parma positi amnem, in ulteriorem egressi sunt ripam. Et inter obscura noctis ingres,i silvam, latue. runt. Ter tia enim nox advenerat, quod nullum cibum gustantes iter terebant. Tunc nutu Dei reperta arbore plena pomis , quam vulgo prunum e vocant, comedunt; et parumper sustentati ingressi sunt iter Campaniae : quibus pergentibus, audiunt pedibulum equitum currentium, dixeruntque : Prosternamur terrae, ne appareamus hominibus venientibus. Et ecce ex improviso stirps rubi magnus adfuit, post quem transeuntes, projecerunt se terrae cum gladiis evagiuatis. scilicet ut si adverterentur, confestim se quasi ab improbis framea d defensarent : verumtamen cum venissent in locum illum coram stirpe spineo restiterunt; dixitque unus, dum equi urinam projicerent: Væ mihi, quia fugiunt hi detestabiles, nec reperiri possunt: verum dico per salutent meam, qnia si invenirentur, unum patibulo condemnari, et alium gladiorum ictibus in frusta discerpi juberem. Erat enim barbarus ille qui ha;c aiebat, dominu, eorum, de Rhemensi urbe veniens, et hos inquirens: et reperisset utique in via, si nox obstaculum non præbuisset. Tunc motis equilibus [equis] discesserunt. Ili autem nocte ipsa attigerunt ad urbem , ingressique invenerunt hominem, quem sciscitati sunt ubinam esset domus Paulelli presbyteri. Indicavitqne cis. Qui dum per plateam præterirent, signum ad Matutinas motum est, erat enim dies dominica, putsantesque januam presbylcri, ingressi sunt. Exposuitque puer de domino suo. Cui ait presbyter: Vera est enim visio mea : nam videbam duas in hac nocte columbas advulare, et consedere in manu mea, ex quibus 122 una alba, alia autem nigra erat. Dixeruntque poeri presbytero : Indulgeat Dominus pro die sua sancta e. Nam nos rogamus, ut aliquid victus praebeas: quarta enim illucescit dies, quod nihil panis pulmentique gustavimus. Occultatis autem pueris, præbuit eis infusum cum vino panem, et abiit ad Matutinas. Secutusque est et barbarus, iterum inquirens pueros : sed illusus a presbytero regressus est. Presbyter enim amicitiam cum beato Gregorio antiquam habebat. Tunc resumtis pueri epulo viribus . per duos dies in domo presbyteri commorantes, abscesserunt; et sic usque ad sanctum Gregorium perlati sunt. Gavisus autem pontifex visis pueris, flevit super collum Attali t nepotis sui. Leonem autem a jugo servitutis absolvens cum omni generatione sua, dedit ei terram propriam, in qua cum uxore ac liberis liber vixit omnibus diebus vitæ suae.

XVI. Sigivalduss autem cum in Arverno habitaret, multa mala in ea faciebat. Nam et res diversorum pervadebat, et servi ejus non desistebant a furtis, homicidiis, ac superventis h diversisque sceleribus : nec ullus mutire ausus erat coram e's. Unde factum eSI, ut ipse villam Bulgiatensem, quam quondam benedictus Tetradius episcopus i basilicæ sancti Juliani reliquerat, temerario ausu pervaderet. Sed cum in- gressus in domum illam fuisset, statim amens effectus tecto decubuit. Tunc mulier admonita per sacerdotem, elevatum in basternam, ut in aliam villam transtulit, sanum recepil. Et accedens, exposuit ei omnia quas pertulerat. Quod ille audiens, vota beatoMariy i vovens, ea quæ simplum abstulerat 1, duplicata restituit, Meminimus et hujus virtutis in libro Miraculorum sancti Juliani (cap. 14).

123 XVII Igitur Dinifio k episcopo apud Turo. nos decedente, Ommatius tribus annis praefuit. Hic enim ex jussu Chlodomeris regis, cujus supra meminimus, ordinatus est. Illo quoque migrante, Leo septem mensibus ministravit. Hic fuit vir strenuus atque utilis in fabrica operis lignarii. Quo defuncto, Theodorus et Proculus episcopi, qui de partibus Burgundiæ advenerant, ordinante Chrotechilde regina, iribus annis Turonicam rexerunt Ecclesiam. Quibus defunctis, Francilio ex senatoribus subsliluitur. Anno igitur tertio episcopatus sui, cum dominici Natalis nox alma populis effulsisset, idem pontifex priusquam ad vigilias descenderet, jussit sibi poculum ministrari. Adveniens autem puer, sine mora porrexit. Quo hausto, mox spiritum fudit: unde indubitatum est veneno eum fuisse necatum. Quo decedente, Injuriosus unus e civibus, quintus decimus post beatum Martinum, cathedram pontificalem sortitus est.

XVIII. Dum antem Chrotechildis regina Parisios moraretur, videns Childebertus, quod mater sua Iilios Chlodomeris, quos supra memoravimus, unico affectu diligeret, invidia ductus, ac metuens ne favente regina admiuerentur in regnum, misit clam ad fratrem suum Chlothacharium regem, dicens : fluter nostra filios fratris nostri secum retinet, et vult cis regnum dare '. Debes velociter adesse Paribios, et habito communi consilio pertractare oportet, quid de !:is fieri debeat : utrum incisa cæsarie ut reliqua plebs habeantur b,an certe his interface is, regnum germani nostri inter nosmetipsos æqualitate habita dividatur. De quibus ille verbis valde gavisus Parisios vcnit. Jactaveratenim Childebertus verbum in populo, ob hoc hos conjungi 124 reges, quasi parvulos illos elevaturos in regno. Conjuncti autem miserunt ad reginam, quæ tunc in ipsa urbe morabatur, dicentes : Dirige parvulos ad nos, ut sublimentur in regno. At il!a gavisa , nesciens dolum illoium, datu pueris esu potuque, direxit eos dicens v Non me puto amisisse lilium, si fos videam in ejus regno substitui. Qui abeumes, apprehensi sunt statim, ac separati a pueris et nutritoribus suis, custodiebantur utrique, seorsum pueri,et scorsum hi parvuli. Tunc Childebertus atque Chlothacharius miserunt Arcadium, cujus supra meminimus (Cap. 9 et 12), ad reginam, eum forcipe atque evaginato gladio. Qui veniens ostendit reginæ utraque, dicens : Voluntatem tuam, o gloriosissima regina, filii tui domini nostri expetunt, quid de pueris agendum censeas, utrum mcisis crinibus eos vi. vere jubeas, an unumque jugulari. At ilia exterrita nuntio, et nimium felle commota, praecipue cum gladium cerneret evaginatum ac f.rcipem, amaritudine præventa, ignorans in ipso dolure quid diceret, p ait simpliciter : Satius euim mihi est, si ad regnum non eriguntur, mortuos eos videre quam tonsos. At ille | arum admirans dolorem ejus, nec scrutans quid deinceps plenius pertractaret, venit celeriter nuntians ac dicens : Favente regina opus coeptum perficite : ipsa enim vult expleri consilium vestrum. Nec mora apprehensum Chlothacharius puerum seniorem brachio elisit in terram, defigensque cultrum e in axillam crudeliter interfecit. Quo vociferante, frater ejus ad pedes Childeberti prosternitur, apprehensisque ejus genibus, aiebat cum lacrymis : Succurre, piissime pater, De et ego peream sicut frater meus. Tunc Childebertus lacrymis respersa facie, a t : 125 Rogo, dulcissime frater, ut ejus II ihi vitam tua largi ate c.ncedas : ei quæ jusseris pro ejus anima conferam, tantum ne interficiatur. At ille conviciis actum d, ait: Aut ejice eum a le, aut certe pro eo morierie. Tu, inquit, es incestator e hujus causæ et tam vt lociler do fide resilis ? HJc ille audiens, repulsum a se puerum projecit ad eum : ipse vero accipiens transfixum cultro in latere, sicut fratrem prius fecerat, jugulavit: deinde pueros cum nutritiis peremeruni. Quibus in. terfectis, Chlothacharius ascensis equitibus [At. equis] abscessit, parvipendens de interfectione nepotum : sed et Childebertus in suburbana concessit. Regina vcro compositis corpusculis feretro, cum rnagno psallentio, immensoque luctu usque ad hasilicam sancti Petri f prosecuta, utrumque pariter tumulavit. Quorum unus decem annorum erat, alius vero septennis. Ternum vcru Chlodoualdum comprehendere non potuerunl, quia per auxilium virorum fortium 5 liberaus cst. Is postposito regno terreno, ad Dominum transiit, et sibi manu propria capillos incidens, clericus factus est: bonisque operibus insistens, presbyter ab hoc mundo migravit h. Ili quoque regnum Chlodomeris inter se æqua lance diviserunt. Chrotechild is vero regina talem se tantamque exhibuit, ut ab omnibus honoraretnr: assidua in eleemosynis, , pernox in vigitiis; in castitate atque omni honestate puram se semper exhibuit; praedia ecclesiis, monasteriis, vel quibuscunque locis sanctis necessaria providit, larga ac prona voluntate distribuit, ut putaretur eo tempore non regina, sed propria Dei ancilla a ipsi sedulo deservire. 126 Quam non regnum filiorum, non ambitio saeculi, nec facultas extulit ad ruinam, sed humilitas evexit ad gratian.

X IX. Erat enim tunc et leatus Gregorius apud urbem Lingonicam, magnus Dei sacerdos, signis et virtutibus clarus b. Sed quia hujus pontificis meminimus, gratum arbitratus sum, ut situm loci Divionensis, in quo maxime erat assiduus, huic inseram lectioni. Est antem castrum firmissimis muris, in media planitie et salis jocunda compositum, terras valde fertiles habens atque fecundas e, ila ut arvis semel scissis vomere, semina jaciautur, et magna fructuum opulentia subsequatur, A Meridie habet Oscaram fluvium, piscibus valde prædivitem; ab Aquilone vero alius fluviolus d venit, qui per portam ingredicns ac sub pontem decurrens, per aliam rursus portam egreditur, totum munitionis locum placida unda circumfluens : ante portam autem molendinas mira velocitate divertit. Quatuor por tac a quntuor plagis mundi sunt positae : totumque aedificium triginta tres turres exornant : murus vero illius de quadris lapidibus usque in viginti pedes, desuper a minuto lapide aedificatus habetur, habens in altum pedes triginta, in latum pedes quindecim : quae cur civitas dicta non sit, ignoro e. Habet enim in eircuiul pretiosos fontes : a parte autem Occidentis, montes sunt uberrimi, vineisque repleti, quia tam nobile incolis Falernum porrigunt, ut respuam Cabillonum f : nam veteres ferunt ab Aureliano hoc imperatore fuisse aedificatum.

XX. Theudericus autem filio 127 suo Theudeberto Uvisigardem cujusdam regis I filiam desponsaverat.

XXI. Gotthi vero cum post Chlodovechi mortem multa de his quae ille acquisierat b, pervasissent, Theudericus Theudebertum, Chlothacharius vero Gunihariurn seniorem filium suum ad haec requ - renda transmittunt Sed Guntharius usque Ruthenos accedens, nescio qua faciente causa, regressus est; Theudebertus vero usque ad Biterrensem civitatum abiens, Deas i castrum obtinuit, atque hinc praedam diripuit. Deinde ad aliud castrum, nomine Caprariam i, legatos mittit, dicens, nisi se illi subdant, omnem locum illum incendio concremandum, eosque qui ibidem resident captivandos.

XXII. Erat autem ibidem tunc matrona, Deuteria k nomine, utilis valde atque sapiens, cujus vir apud Biterris 1 urbem concesserat. Quae misit nuntios ad regem, dicens : Nullus tibi, domine piissime, resistere potest. Cognoseimus dominum nostrum : vcni, et quod fuerit beneplacitum in oculis tuis facito. Theudebertus autem ad castr um vcniens. cum pace ingressus est; subdilumque sibi cernens populum, nihil inibi male gessit. Deuteria vero ad occursum ejus venit; at ile, speciosam eam cernens, amoro ejus caiitur, suoque eam copulavit stratui.

XXIII. In illis diebus Thcudcricus parentem suum Sigivaldum occidit gladio, mittens occulte ad Theu. debertum, ut et ille Givaldum H, filium ejus, neci daret, quem tunc secum habebat: sed quia eum de sacro fonte exceperat, perdere noluit. Lilleras vero quas ei pater transmiserat, ipsi ad 128 legendum dedit, dicens: Fuge hine, quia patris mei praeceptum accepi ut te interficiam : si vero ille defunctus fuerit, et me regnare audieris, tunc securus ad me reverteris. Quod audiens, gratias agens, et valedicens, abscessit. Arelatensem enim tunc urbem Gotthi pervaserant, de qua Theudebertus obsides retinebat : ad eam Givaluus confugit. Sed parum sc ibidem cernens esse munitum, Latium b petiit, ibique ei latuil. Dum hæc agerentur, nuntiatur Theudeberto patrern suum graviter ægrotare, et ad quem nisi veh'cius properarel, ut eum inveniret vivum, a patruis suis excluderetur, et ultra illuc non red ret. At ille his auditis, cunctis postpositis illuc dirigit, Deuteria cum tilia sua Arvernis relicta. Cumque abiisset, Theudericus non post multos dies ob it vice,imo tertio regni sui anno. Consurgentes autem Childebertus ct Chlolhacharius contra Theudebertum, regnum ejus auferre voluerunt. Sed ille muneribus placatis c, a leudibus suis defensatus et, et in regno stabilitus. Mittens postea Arvernum, Deu'eriam exinde accersivit, eamque sibi matrimonio sociavit.

XXIV. Videns autem Childebertus, quod ei prævalere non potuisset, legationem ad eum misit, et ad se venire præcepit, dicens: Filios non habeo, te tanquam filium habere desidero. Quo veniente, tantis eum muneribus ditavit, ut ab omnibus miraretur. Nam de rebus bonis, tam de armis qnam de veslibus, vel reliquis ornamentis, quæ regem habere decet, terna ei paria condonavit; similiter et de equitibus atque latinis d. Hxc audiens Givaldus •, quod scilicet Theudebertus 129 regnum patris obtinuissel,ad eum de Italia rediit. Cui ille congaudens ac deosculans, tertiam partem ei de muneribus quæ a patruo acceperat, est largitus; et omnia quæ in fisco suus pater posuerat de rebus Sigivaldi patris ejus, ipsi reddi præcepit.

XXV. At ille in regno firmatus, magnum se atquo III omni bonitate præcipuum reddidit. Erat euim regnum cum justitia regens, sacerdotes venerans, ecclesias munerans, pauperes relevans, et multa multis; beneficia pia ac dulcissima accommodans voluntate. Omne tributum, quod fisco suo ab ecclesiis in Arverno sitis reddebatur, clementer indulsit r.

XXVI. Deuteria vero cernens filiam suam adultain valde esse, timens ne eam concupiscens rex sib. assumeret, in hasterna positam, indomitis bobus conjunctis, eam de ponte præcipitavit, quæ in ipso- numine spiritum reddidit. Hoc apud Viridunum civitatem actum est.

XXVII. Cumque jam septimus annus esset, quod Uvisigardem desponsatam haberet, et eam propter Deuteriam accipere nollet, conjuncti Franci contra cum valde scandalizabantur, quare sponsam suam relinqueret. Tunc commotus, relicta Deuteria, de qua - parvulum filium habebat, Theodobaldum g nomine, Uvisigardem duxit uxorem. Quam noc multo tempore habens, defuncta illa, aliam accepit. Verumtamen Deuteriam ultra non habuit.

XXVIII. Childebertus autcm et Theudebertus commoventes exercituin, -contra Chlothacharium ire disponunt. Ille autem hæc audiens, :estimans se horum exercitum sustinere non posse, in silvam confugit h, et concides magnas in silvis illis fecit, lolamqne spem suam in Dei pietatem transfundens. Sed et Chrotechildis regina hæc audiens, beati Martini sepulcrum adiit, ibique in oratione prosternitur, et tota nocte vigilat, orans ne 130 inter filios suos . bellum civile consurgeret. Cumque hi venientes cum cxercilibus suis cum obsiderent, tractantes illum dio sequenti interficere, mane facto, in loco quo erant congregati orta tempestas tentoria disjicit, res diripit, et cuncta subvertit; immixtaque fulgura cnm tonitruis ac lapidibus super eos descendunt. Ipsi quoque super inrectam grandine humum in faclem proruunt, et a lapidibus descendentibus gravi!er vcr. bcranlur : nullum euim cis tegumen remanserat, nisi parma: tantum, hoc maxime metuentes ne ab ignibus coelestibus cremarentur. Sed et equites \At, equi] corum iia dispersi suul, ut vix in vicesimo quuque reperirentur stadio; multi euim prorsus cx eis uon sunt inventi. Tunc illi, ut divimus, a lapidibus cxsi* et humo prostrati, pœnitentiam agebant, ac precabantur veniam a Duo, quod ista contra sanguinem suum agere voluissent. Super Chlothacharium vero neque una quidem pluviæ gutta dccidit, aut aliquis sonitus lonilrui est auditus : sed nec anhelum ullius venti in illo loco sensere. Ili quoque mittentes lIuulios ad eum, pacem et concordiam petierunt: qua data, ad propria sunt regressi. Quod nullus ambigat hanc per obtentum reginae beati Martini fuisse virtutem.

XXIX. Posthaec Childebertus rex in Hispaniam abiit; quam ingressus cum Chlothachario, Caesaraugustanam civitatem cum exercitu vallant atque obsident. At illi in tanta humilitate ad Deum conversi sunt, ut induti ciliciis, abstinentes a cibis et poculis, cum tunica beati Vincentii martyris muros civitatis psallendo circuirent: mulieres quoque amictae n'gris palliis, dissoluta cæsarie, superposito ciuere, ut eas putares virorum funeribus deservire, plangendo sequebantur. Et ita totam spem suam locus ille ad Do- mini misericordiam retulit a, ut diceretur ibidem B Ninivitarum jejunium celebrari : nec aestimaretur aliud posse fieri, 131 nisi eorum precibus divina misericordia inflecteretur. Hi autem qui obsidebant, nescientes quid obsessi agerent, cum viderent sic murum circuiri, putabant eos aliquid agere maleficii. Tunc apprebensum unum de civitate rusticum, ipsi interrogant, quid boc esset quod agerent. Qui ait : Tunicam beati Vincentii deportant, et cum ipsa, ut eis Dominus misereatur, exorant. Quod illi timentes, se ab ea civitate removerunt: tamen acquisita maxima.Hispaniæ parte, cum magnis hi spoliis in Gallias redierunt b.

XXX. Post Amalaricum vero, Theoda rex [Al, Theuda] ordinatus est in Hispaniis. Quo interlecto, Theudeglsilum levaverunt regem. Is dum ad coenam cum amicis suis epularetur, et esset valde lætus, cum subito, exstinctis in recubitu luminaribus n, ab inimicis gladio percussus interiit : post quem Agila regnum accepit. Sumpserant enim Gotthi hanc dete- slabilcm consuctudinem, ut si quis eis de regibus non placuisset, gladio eum appeterent, et qui libuisset animo, hunc sibi statuerent regem.

XXXI. Et quia Theodoricus rex ltalix d Chlodovechi regis sororem in matrimonio hahuit, mortuus parvulam filiam cum uxore reliquit. Hæc autem cum adulla facta esset, per levitatem animi sui relictu matris consilio, quae ei regis filium providebat, servum suum, Traguilanem e nomine, accepit. et cum eo ad civitatem, qua defensari possit, aufugit. Cumque 132 mater ejus contra eam valde frenderet, peteretque ab ea ne humiliaret diutius nobile ge us, sed dimisso servo similem sibi de genere regie, quem mater providerat, deberet accipere, nullatenus voluit acquiescere. Tunc mater ejus coulra eam fre:- dens, exercitum commovit. At illi venientes super eos, Traguilanem interfecerunt gladio, ipsam quoque caedentes in domum matris rcdulerunt. Erant autem sub Ariana secta viventes. Et quia consuetudo torum est, ut ad allarium venientes, de alio calice reges communicent, et de alio f populus minor, venenum in calice illo posuit de quo mater communicatura erat. Quo illa hausto, protiuus mortua est; non enim dubium est tale maleficium esse de parte diaboli. Quid contra hæc miserihæretici respondebunt, utin Sanctas corum locum habcat inimicus ? Nos vero Trinitatem in una æqualilate pariter et omnipotentia conlitenles, etiam si mortiferum bibamus, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, veri atque incorruptibilis Dei, nihil nos nocebit. Indignantes era 1ali contra hanc muHerem, Theodadum regem Tuscia: invitantes, super se regem statuunt. Hic vero cum didicisset quae meretrix ista commiserat, qualiter propter servum, quem acceperat, in matrem exstiterat parricida, succenso vehementer balneo, eam in eodem cum una puella includi praecepit. Qua? nee mora, inter arduos vapo- , res ingressa, in pavimento 133 corruens, mortua atque consumpta est. Quod cognoscentes hi reges Childebertus et Chlothacharius consobrini ejus, nec UOD et Theudebertus, quod scilicet tam turpi fuerit interfecta supplicio, ad Theodadum legationem diri- Hunt, exprobrantes de morte ejus, atque dicentes: Si hæc quæ egisti nobiscum non composueris, regnum tuum auferemus, et simili poena te damnabimus. Tunc ille timens, quinquagena eis millia aureorum transmisit a. Childebertus autem, ut erat semper contra Chlothacharium regem invidus aique versutus, cum Theudeberto nepote suo conjunctus, diviso inter se hoc auro, nihil exinde dare regi Chlothachario voluerunt. At ille super thesaurus Chlodomeris ag- gressus, multum illis amplius quam hi fraudaverant, abstulit.

XXXII. Theudebertus vcro in Italiam abiit b, et exinde malum acquisivit. Sed quia loca illa, ut fertur, morbida sunt, exercitus ejus in diversis febribus crruens, vexabatur. Multi enim ex his in iBis locis mortui sunt. Quod videns Theudebertus, ex ea reversus est, multa secum spolia ipse, vel sui dcferentes ; dicitur tamen tunc temporis usque Ticinum acccisisse civitatem, in qua Buccellinum c rursum direxit. Qui minore illa Italia d capta, atque in ditionem regis antedicti redacta , majorem petiit: in qua contra Bellissarium e multis vicibus pugnans , victoriam obtinuit. Cumque imperator vidisset, quod Bellissarius crebrius vinceretur, amoto eo, Narsetem in ejus locum statuit. Bellissarium vero comitem stabuli, quasi pro humilitate, quod prius fuerat, posuit. Buccelliaus vero contra Narsetem magna certamina 134 gessit ; capta omni italia, usque in mare terminum dilatavit , thesa ros ,cro magnos ad Thiudebertum de Italia direxit. Qnod cum Narses imperaiori p stiisset in notitiam, imperator conductis pretio g ntibus , Narseti solatium mittit, confligensque postea victus abscessit. Deinceps VIro Buccellinus Siciliam occupavit, de qua etiam tribula exi- gens, regi transmisit. Mogna enim ei felicitas in hi, conditiombus fuit.

XXXIII. Asteriolus f tunc et Secundinus magm cum rege habebantur. Erat autem uterque sapiens, et rhetoricis imbutus litteris. Sed Secundinus plerumque legationem imperatori a rege missus intulit, et ob hoc jactantiam sumpserat, ac nonnulla contra rationem exercebat. Qua de causa factuiu est, ut iDter illum atque Asteriolum lis socva consurgeret: quæ usquc ad hoc profecit, ut oblitis verborum objectionibus propriis se manibus lacerarent s. Cumque hæc per regem pacificata fuissent, et Secundinus adhuc de sua caede tumeret h, nata est inter eos rursurn intentio [ Al. contentio ]. £t rex suscipiens Secundini causam , Asteriolum in ejus potestatem dcdidir. Qui valdc humiliatus est, et ab honore depositus : sed per Uvisigardem reginam iterum est restitutus. Mortua autem illa, consurgens iterum Secundinus, cum interfecit. Nam hic moriens filium dereliquit, qui cum crevisset, et esset adultus, cœpit patris sui velle injuriam vindicare. Tunc Secundinus timore perterritus, dum de villa in villam aute eum fugeret. cum se jam videret eo imminente nou posse cvadcre, lie in manus inimici corrueret, 135 veneno se, ut dicitur, interfecit.

XXXIV. Desideratus autem Viridunensis episcopus i, cui Theudericus rex multas irrogavit injurias, cum post multa exitia, et damna atque ærumnas, ad libertatem propriam jam Domino jubente rediisset, et episcopatu, ut diximus, apud Viridunensem urbem potiretur, videns habitatores ejus valde pauperes atque destitutos, dolebat super eis ; ct cun ipso per Theudericum de rebus suis remansisset extrane ns, nice haberet de proprio qualiter cos consolaretur, bonitatem ct clementiam circa omnes Tlicudeberti regis cernens, misit ad cum legationem , dicens : Fama bonitatis tuæ in univers un terram vulgatur, cum tanta si tua largitas, ut etiam non pelentibus opem præstes. Rogo, si pietas t a hahot aliquid de pecunia , nubis commodes, qua cives notres relevare valeamus. Cumque hi negotium exercentes, responsum a in civitate nostra, sicut relique habent, praestiterint, pecuniam tuam cum usuris legitimis reddemus. Tunc ille pictate commotus, septem ei millia aureorum praestitit. Quæ ille accipiens, per cives suos erogavit. At illi negotia clercentes, divites per hoc effecti sunt, et usque hodie magni habentur. Cumque antedictus episcopus debitam pecuniam ohtulisset regi, respondit rex : Non habeo necessarium hoc recipere; illud mihi sufficit, si dispensatione tua pauperes qui opprimebantur inopia, per tuam suggestionem, vel per meam largitatem sunt rclevati. Et nihil exigens, antedictos cives divites fecit.

XXXV. Defuncto autem apud urbem supradictam memorato antistite, Agiricus quidam c civibus in cathedram ejus subrogatur. Siagrius b autem filius ejus rcminiscens injurias patris, qualiter a Sirivaldo ad regem Theudericum incusatus, non solum spoliatus, verum etiam suppliciis affectus fuisset, oppressum cum armata manu Sirivaldum taliter interfecit. Tunc mane facto, cum nebula esset condensa, 136 et vix adhuc disrumpentibus tenebris aliquid quis posset discernere, venit ad villam ejus in Divionensi territorio, cui nomen est Floriacum c : egressoque domum uno amicornm, putantes ipsum Sirivaldum esse, interfecerunt eum ; et revertentibus d, quasi victoriam obtinuissent de inimico, iudicat eis imus ex familia, non eos dominum interfecisse, sed subditum. At illi regressi, requirentes eum, cellulam, in qua dormire solitus erat, repertam aggrediuntur. Ad eujus ostium diutissime pugnantes, nihil ei poterant prævalere. Dehinc cruto ab uno latere pariete ingredientes, gladio eum interfecerunt. Post mortem enim Theuderici hic interfectus est.

XXXVI. Ilis denique gestis Theudebertus rex ægrotare coopit. Ad quem medici multa studia impenderuut : sed nihil valuit, quia eum jam Dominus vocari jubcbat. Ergo cum diutissime aegrotasset, ab ipsa infirmitate deficiens, reddidit spiritum. Franci vero cum Parthenium in odio magno haberent, pro eo quod eis tributa antedicti regis tempore inflixisset, eum persequi coeperunt. Ille vero in pericula positum se cernens, confugium ab urbe facit, et a duobus episcopis suppliciter exorat, ut cum ad ur- bem Trevericam deducentes, populi saevientis sedftionem sua praedicatione comprimerent. Quibus eunlibus, nocte dum in stratu suo decumberet, subito per somnium vocem magnam emittit , dicens : Heu, heu ! Succurrite qui adestis, et auxilium ferte pereunti ! A quo clamore expergefacti qui aderant , interrogant quid hoc esset. Respondit illc : Ausanius amicus meus cum Papianilla e conjuge, quos olim interfeci, ad judicium me arcessebant, dicentes: Veni ad respondendum, quia causaturus es nobiscum coram Domino. Zelo enim ductus ante annos aliquot conjugem innocentem, amicumque peremerat. Igitur accedentibus episcopis ad antedictam urbem, cum strepentis populi seditionem ferre non possent, 137 cum in ecclesia abdere voluerunt, scilicet po- nentes eum in arca, et desuper sternentes vestimenta, quae crant ad usum ecclesiæ. Populus autem ingressus, perscrutatusque universos angulos ecclesiæ, cum nihil repei isset, frendens egrediebatur. Tunc unus ex suspicione locutus, ait: En arca , iu qua non est inquisitus adversarius noster. Dicentibus vero custodibus, nihil in ea aliud nisi ornamenta ecclesiae contineri, illi clavem postulant, aientes : Nisi reseraveritis velocius, ipsi eam sponte confringimus. Denique reserata arca, amotis linteaminibus, inventum extrahunt, plaudentes atque dicentes : Tradidit Deus inimicum nostrum in manus nostras. Tunc cædentes eum pugnis, sputisque perurgentes i, vinctis post tergum inanibus ad columnam lapidibus obrucrunt. Fuit autem in cibis 138 valde vorax : sed quæ sumebat, quo celerius ad manducandum commovcretur, sumpto aloe velociter digerebat, sed et strepitus ventris absque ulla auditorum reverentia in publico emittebat. Hoc ergo exitu consummatus interiit.

XXXVII. Gravem eo anno, et solito asperiorem hyemem fecit 8, ita ut torrentes concatenati gelu, pervium populis iter, tanquam reliqua humus, prae berent. Aves quoque rigorc affectae vel fame, absque ullo hominum dolo, cum magnae essent nives, manu capiebantur. A transitu igitur Chlodovechi usque in transitum Theudeberti, computantur anni triginla septem h. Mortuo ergo Theudeberto, quarto decimo regni sui anno, regnavit Theodobaldus i filius ejus pro eo.