Skip to content

Chapter 7 · 7 of 16

The History of the Franks

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

LIBER QUARTUS.

IiI I. Igitur Chrotechildis regina plena dierum, bonisque operibus praedita, apud urbem Turonicam obiit, tempore lujuriosi episcopi ; quae Parisios cum magno psalleutio * deportata, in sacrario basilicae S. Petri, ad latus Chlodovechi rcgis sepulta est a filiis suis, Childeberto atque Chlothachario regibus. Nam basilicam illam ipsa construxerat b, in qua et Genovera beatissima est sepulta.

II. Denique Chlothacharius rex indixerat, utomnes Ecclesiæ regni sui tertiam partem fructuum fisco dissolverent. Quod, licet inviti, cum omnes episcopi consensissent atque subscripsissent, viriliter hoc beatus Injuriosus respuens subscribere dedignatus, est, dicens : Si volueris res Dei tollere, Dominus regnum tuum velociier auferet : quia iniquum est, ut pauperes quos tuo debes alere horreo, ab corum stipe tua 142 horrea repleantur. Et iratus contra regem, nec valedicens abscessit. Tunc commotus rex, timens etiam virtutem beati Martini, misit post eum cum muneribus, veniam precans, et hoc quod fecerat damnans, simulque rogans , ut pro se virtutem beati Martini antistitis exoraret.

III. Chlothacharius denique ipse rex de diversis mulieribus septem filios habuit, id est de Ingunde, Guntharium, Childericum, Charibertum, Guntcbramnum , Sigibertum, et Chlotsindam filiam ; de Areunde vern sorore Ingundis, Chilpericum; de Chun- sena habuit Chramnum. Quæ autem causa fuerit, ut uxoris suæ sororem acciperet, dicamus. Cum jam Ingundem in conjugio accepisset, et eam unico amore diligeret, suggestionem ab ea accepit, dicente : Fecit dominus meus de ancilla sua quod libuit, et suo me strato ascivit : nunc ad complendam mercedeln, quid famula tua suggerat, 143 audiat dominus meus rex. Precor ut sorori meae, s rvæ vestræ, utilem :'tque habentem a virum ordinare dignemini, unde non humilier, sed potius exaltata servire fidelius possim. Quod ille audiens, cum esset nimium luxuriosus, in amorem Aregundis incenditur. et ad villam in qua ipsa residebat dirigit Il.que sibi in matrimonio sociavit. Qua ,accepta. ad. , . rediens, ait : Tractavi mercedem illam; implere, quam me tua dulcedo expetiit. Et requirens viruin divitem at'luc sapientem, quem tue sorori deberem adjungere, nihil melius quam meipsum inveni. Itaque novcris, quia eam conjugem accepi, quod tibi displicere non credo. At illa : Quod bonum, inquit, vide. tur in oculis domini mei faciat: tautum ancilla tua cum gratia regis vivat. Guntharius vero, Chramnus atque Childericus, vivente patre mortui sunt. Exitum vero Chramni in posterum scribemus. Alboinus b quoque rex Langobardorum Chlotsiudam filiant regis accepit. Obiit autem Injuriosus episcopus urbis Turonicæ docimo et septimo episcopatus sui anno : cui Baudinus, ex domestico Chlolhacharii regis, successit, decimus sextus post exitum beati Martini.

iV. Chanao quoque Britannorum comes tres fratres suos interfecit. Volens autem adhuc Macliavum inter. ficere, comprehensum atque catcnis oneratum in carcere retinebat, qui per Felicem Namneticum episcopum a morte liberatus est. Posthaec juravit fratri suo, ut ei fidelis esset; sed nescio .quo casu sacramentum irrumpere voluit : quod Chanao sentiens, iterum eum persequebatur. At ille, cum se evadere non posse videret, post alium comitem regionis illius fugit, nom ne 144 Chonomorem c. Is cum sentiret persecutores ejus appropinquare, sub terra eum in loculo abscondit, componens desuper ex more tumulum , parvumque ei spiraculum reservans, unde halitum resumere posset. Advenientibus autem Der- secutoribus ejus dixcrunt: Ecce hic Macliavus mortuus a:que sepultus jacet. Quod illi audientes, atque gaudentes, et super tumulum illum bibentes, renun* tiaverunt fratri eum mortuum esse. Q'lod ille audicns, regnum ejus integrum accepit: nam semper Britanni sub Francorurn potestate post obitum regis Chlodovechi luerunt, et comites, non reges d appellati sunt. Macliavus autem de sub terra consurgens, Veneticam urbem expetiit, ibique tonsuratus, et episcopus ordinatus est. Mortuo autem Cbanaone, hic apostatavit, et demissis capillis, uxorem quam post clericatum reliquerat, cum regnQ fratris simul accepit: sed ab cpiscopis excommunicatus est, cui vquali, ruerit interitus , 5equenter scribemus (lib. v, ' cap. 16). Obiit autem Baudinus cpiscopus anno sexto episcopatus sui : in cujus locum. Guntharius abbas suhrugaLur, decimus septimus post transitum sancti Martini.

V. Denique 0 cnm heatus Quintianus, sicut supra diximus, ab hoc mundo migrasset, sanctus Gallus in ejus cathedram, rege opitulante , substitutus est. Hujus tempore cum lues illa , quam inguinariam I vocant, per diversas regiones desæviret, et maxime tunc Arelatensem provinciam depopularetur, sanctus Gallus non tantum pro se, quantum pro populo _suo trepidus erat. Cumque diu noctuque Dominum deprecaretur, ut vivens plebem suam vastari non cerneret, per visum noctis apparuit ci angelus Domini, qui tam' cæsariem, quam vestem 145 in similitudine nivis candidam efferebat; et ait ad eum : Bene enim facis, o sacerdos , quod sic Dominum pro populo tuo supplicas : exaudita est enim oratio tua ; et ecce eris cum populo tuo ab hac infirmitate liberatus, nullusque te vivente in regione ista ab hac strage deperiet. Nunc autem ne timeas : post octo vero annos time. Unde manifestum fuit, transactis his annis, eum a sapculo discessurum. Expergefactus autem , et Deo gratias pro hac consolatione agens, quod eum per cœlestem nuntium confortare dignatus est, Kogationes illas instituit, ut media Quadragesima psallendo, ad basilicam beati Juliani martyris itinere pedeslri venirent. Sunt autem in hoc itinere quasi stadia trecenta sexaginta ". Tunc etiam in su- bita contemplatione parietes vel domorum vel ecclesiarum signari videbantur. Unde a rusticis hæc scriptio Thau vocabatur. Cum autem regiones alias, ut diximus, lues illa consumeret, ad civitatem Arvernam, sancii Galli intercedente oratione, non attigit. Unde ege b non parvam censeo gratiam, qui hoc meruit, ut pastor positus oves suas devorari defendente Domino non videret. Cum autem ab hoc mundo migrasset, et ablutus in ecclesiam deportatus fuisset, Cato presbyter continuo a clericis de episcopatu laudes accepit, et omnem rem ecclesiae, tanquam si jam esset episcopus, in suam redegit potestatem : ordinatores • removet , ministros respuit, cuncta per se ordinat.

VI. Episcopi d tamen qui advenerant ad sanctum Gailum sepeliendum, postquam eum sepelierant, dixerunt Catoni presbytero : Videmus quia te elegit pars maxima populorum : veni, consenti nohis , et benedicentes consecremus te ad episcopatum. Kex Vero parvulus est, et si qua tibi ascribitur culpa, nos suscipientes te sub defensione nos ra, cum proceribus et primis regni Theodobaldi regis agemus , ne libi ulla excitetur injuria; nos quoque (intantuin fideliter crede, ut spondeamus pro te) omnia, eliam si damni aliquid supervenerit, de nostris 146 propriis facultatibus id reddituros. At ille cothurno vanæ conflatus gloriæ, ait: Nostis enim fama ,currente, me ab initio aetatis meae semper religiose vixisse, vacasse jejuniis, eleemosynis delectatum fuisse, conlinuatas saepius exercuisse vigilias, psallentio vero fugi crebra perstitisse statione nocturna. Nec me Doninus Deus meus patitur hac ordinatonc privari, cui tantum famulatum exhibui; nam et ipsos cleri. talus gradus canonica sum semper institutione sortitus. Lector decem annis fui, in subdiaconatus o licio quinqne annis ministravi, diaconalui vero quindecim annis mancipatus fui, presbyterii autem jam honore viginli annis potior. Quid enim mihi nunc restat, nisi ut episcopatum , quem fidelis servitus promeretur, accipiam? Vos igtur revertimini ad civitates vestras, et si quid utilitati vestra; competit, exercete; nam ego canonice assumpturus sum hunc honorem. Hæc audientes episcopi, et in eum vanam gloriam exsecrantes, discesserunt.

VII. Igitur e cum consensu clericorum ad episcopatum electus, cum adhuc non ordinatus cunctis ipse præesset, Cautino archidiacono diversas minas intendere coepit, dicens : Ego te removebo, ego te humiliabo, ego tibi multas neces impendi præcipiam. Cui ille : Gratiam, inquit, luam, domine piissime, habere desidero, quam si mereor, unum tibi beneficium præstabo. Sine ullo cnini labore tuo, et absque ullo dolo, ego ad regem pergam, et episcopatum tibi obtinebo, nihil petens, nisi ut promerear gratiam tuam. At ille suspicans eum sibi velle illudere, haec valde despexit, Hic vero cum se cerneret humiliari, atque calumniae subjici, languore simulato, et per noctem civitatem egnidiens , Theodobaldum regem petiit, annuniians transitum sancti Galli. Quod ille audiens, vel qui cum eo erant, convocatis sacerdotihus apud Mettensem civiiatem, Cautinus archidiaconus episcopus ordinatur. Cum autem venissent nuntii Catonis presbyteri, hic jam episcopus erat. Tunc ex jussu regis 147 traditis ei clericis, et omnibus quæ hi de rebus ecclesiae exhibuerant, ordinatisque qui cum eo pergere deberent episcopi; et camerariis, Arvernos eum direxerunt. Qui a clericis et civibus libenter exceptus, episcopus Arvernis est datus. Grandes postea inter ipsum et Catonem presbyterum inimicitiæ ortae sunt : quia nullus unquam potuit flectere Catonem, ut episcopo suo subditus esset. Nam et divisio clericorum facta est, et alii Cautino episcopo erant subditi, alii Catoni presbytero : quod eis fuit maximum detrimentum. Cautinus autem episcopus videns eum nulla ratione posse flecti, ut sibi e;sel subditus, tam ei quam amicis ejus, vel quicunque ei consentiebant, omnes res ecclesiæ abstulit, reliquitque cos inanes ac vacuos. Quicunque tamen ex ipsis ad eum convertebantur, iterum quod perdidel'an I, recipiebant.

-VIII. Regnante vero Agilane apud Hispaniam, cum populum gravissimo dominationis suæ jugo attereret cxercilus imperatoris Ilispanias est ingressus, el civitates aliquas pervasit. Interfecto autem Agilane, Athanagildus f regnum accepit. Qui multa bella contra ipsum exercitum postea egit, et eos plerumqnc devicit; civitatesque, quas male pervaserant, ex parte auferens de potestate eorum.

IX. Theodobaldus vcro cum jam adultus esset, Uvaldetradam a duiit uxorem. Hunc Theodobaldum ferum mali fuisse ingenii, ita ut iratus cuidam, qucai suspectum de rebus suis habebat, fabulam fingeret, dicens : Serpens ampullam vino plenam reperit, per cujus os ingressus, quod intus habebatur avidus hausit: a quo inflatus 148 vino, cxire per aditum quo ingressus fuerat, non valebat. Veniens vero vini dominus, cum ille exire niteretur, nec posset, ait ad serpentem : Evome prius quod inglutisti, et tunc poteris abscedere liber. Quae fabula magnum ei timorem atque odium præparavit. Sub eo enim et Buccellinus, cum totam Italiam in Francorum regnum redegisset, a Narsete interfectus est, b Italia ad partem imperatoris capta, nec fuit qui eam ultra reciperet. Sub hujus tempore uvas in arbore, quam sam- bucum c vocamus, absque vitis conjunctione natas vidimus; et flores ipsarum arborum, quae nigra, ut nostis, grana proferre solitæ suut, racemorum grana dederunt. Tunc et in circulum lunae stella d qumta ex adverso veniens introisse visa est. Credo baec signa mortem ipsius regis annuntiasse. Ipse vero valde infirwatus, a cinctura deorsum se volutare non poterat c.Qui paulatim decidens, septimo regni sui anno mortuus est, regnumque ejus Chlothacharius rex accepit, copulans V uldetradam uxorem ejus strato suo. Sed increpitus a sacerdotibus, reliquit cam, dans ei Garivaldum ducem, dirigensque i Arvernis Chramnum filium suum.

X. Eo g anno rebellantibus Saxonibus, Chlothacharius rex, commoto contra eos exercitu, maiimam ac devastans, pro eo quod Saxonibus solatium præbuissent h.

XI. Decedente i vero apud urbem Turonicam Gunthario episcopo, per emissionem, ut ferunt, Caulini episcopi, Cato presbyter ad gubernandam Turonicæ urbis Ecclesiam petebatur. 149 Unde factum est, ut conjuncti clerici, cum Leubaste martyrario i et abbate, cum magno apparatu Arvernum propera- rent. Cumque GaLoni regis voluntatem patefecissent, suspendit eos a responso paucis diebus. Hi vero regredi cupientes , dicunt : Pande nobis voluntatem tuam, ut sciamus quid debeamus sequi; alioquin revertimur ad propria. Non enim nostra te voluntate expetivimus, sed regis præceptione. At ille, ut erat vanae gloriae cupidus, adunata pauperum caterva, clamorem dari præcepit his verbis : Cur nos deseris, bone pater, filios, quos nunc usque educasti? Quis nos cibo potuque reficiet, si tu abieris? rogamus ne nos relinquas , quos alere consuesti. Tunc ille conversus ad clerum Turonicum, ait : Videtis nunc, fratres charissimi, qualiter haec multitudo pauperum me diligit; non possum eos relinquere et ire vobiseum. Istud hi responsum accipientes, regressi suut Turonis. Calo autem amicitias cum Chramno nexuerat, promissionem ab eo accipiens, ut si coutigerit in articulo temporis illius regem mon Chlothacharium , statim ejecto Cautino ab episcopatu, iste praeponeretur Ecclesiae. Sed qui cathedram beati Martini contemptui habuit, quam voluit non accepit: impletumque est in eo quod David cecinit, dicens : Noluit benedictionem, et prolongabitur ab eo (Psal. cvm, 18). Erat enim vanitatis cothurno elatus, nullum sibi putans in sanctitate haberi præstantiorem. Nam quadam vice conducta pecunia mulierem clamare lecit in ecclesia, quasi per energiam, et se sanctum magnum, Deoque charum confiteri; Gautiuum autem episco-' pum omnibus sceleribus criminosum, indignumque qui sacerdotium debuisset adipisci.

XH. Denique k Cautinus assumpto episcopatu, talem se reddidit, ut ab omnibus exsecraretur, vino ultra modum deditus : nam plerumque in tantum infundebatur potu, ut de convivio 150 vix a quatuor portaretur. Unde factum est, ut epilepticus fieret in sequenti: quod saepius popuHs manifestatum fuit. Erat enim et avaritiae intanturn incumbens, ut cujuscunque possessionis fines ejus termino adhaesissent, interitum sibi putaret, si ab eisdem aliquid non roinuisset : et a majoribus quidem cum risa et scandalo , auferebat, a minoribus autem violenter diripiebat. Quibus et a quibus, ut Sollius a noster ait, < nec dabat pretia contemnens, nec accipiebat instrumenta desperans. Erat enim tunc temporis Anastasius presbyter, ingenuus generc, qui per chartas gloriosae memoriae Chrotechildis reginae proprietatem aliquam possidebat: quem plerumque conventum episcopus rogabat humililer ac suppliciter, ut ei chartas supradictae reginae daret, sibique possessionem hanc subderet. Sed ille cum voluntatem sacerdotis sui implere differret, eumque episcopus nunc blanditiis provocaret, nunc minis terreret, ad ultimum invitum urbi exhiberi præcepit, ibique impudenter teneri; et, nisi instrumenta daret, injuriis affici et fame necari jussit. Sed ille virili repugnans spiritu, nunquam præbuit instrumenta, dicens : Satius sibi esse ad tempus inedia tabescere, quam sobolem in posterum misetan derelinqui. Tunc ex jussu episcopi- traditur custodibus, ut nisi has cbartulas proderet, fame necaretur. Erat enim ad basilicam sancti Cassii b martyris crypta antiquissima abditissimaque; ubi erat sepulcrum magnum cx marmore Pario, in quo grandaevi cujusdam hominis corpus positum videbatur. In hoc sepulcro super sepultum vivens presbyter sepelitur, operiturque lapide, quo prius sarcophagum fuit obtectum, datis ante ostium custodibus. Sed custodes lidi quod lapide premeretur, cum esset hyems, actenso igne, vino sopiti calido obdormiunt. At presbyter, tanquam novus Jonas, velut de 151 ventre inferi, ila de conclusione tumuli Domini misericor- < diam flagitabat. Et quia spatiosum erat, ut diximus, sarcophagum, etsi se integrum vertere non poterat, manus tamen in parte qua voluisset libere extendebat. Manabat enim ex ossibus mortuis, ut ipse referre erat solitus, fetor lethalis, qui non solum externa, verum etiam interna viscerum quatiebat. Cumque pallio aditus narium obseraret, quandiu flatum continere poterat, nihil pessimum senticbat : ubi autem se quasi suffocari putabat, remoto paululum ab ore pallio, non modo per os aut per nares, verum etiam per ipsas, ut ita dicam, aures, odorem pestiferum nauriebat. Quid plura? Quando divinitati, ut credo, condoluit, manum dexteram ad spondam sarcophagi tendit, reperitque vectem, qui decedente opertorio, inter ipsum ac labium sQpulcri remanserat. Quem paulatim commovens, sensit cooperante Dei adjutorio, lapidem amoveri. Verum ubi ita remotus fuit, ut presbyter caput foras educeret, majorem quo totus egrederetur aditum liberius patefecit. Interea operientibus nocturnis tenebris diem, nec adhuc usquequaque diffusis, aliud cryptae ostium petit : erat enim seris fortissimis clavisque firmissimis obseratum; verumtamen non erat ita levigatum, ut inter tabulas aspicere homo non posset. Ad hos aditus presbyter caput reclinat, advertitque hominem viam praetereuntem. Hunc, licet voce tenui, vocat. Exaudit ille, nec mora, securem manu tenens, sudes ligneas, quibus serae continebantur, incidit, aditumque presbytero patefecit. At ille de nocte consurgens, ad domum pergit, satis virum obsecrans, ne de eo cuiquam aliud enarraret. Domum igitur suam ingressus, inquisitis chartis, quas ei memorata re- gina tradiderat, ad Chlothacharium regem defert, indicans qualiter 152 ab episcopo suo vivens sepulturae fuerat mancipatus. Stupescentibus autem omnibus, et dicentibus, nunquam vel Neronem, vel Herodem tale facinus perpetrasse, ut homo vivens sepulcro reconderetur, advenit ad Chlothacharium regem Cautinus episcopus : sed accusante presbytero, victus confususque discessit. Presbyter autem acceptis a rege praeceptionibus, res suas ut libuit defensavit posseditque, ac suis posteris dereliquit. In Cautino autem nihil sancti, nihil pensi fuit: de omnibus enim scripturis, tam ecclesiasticis quam saecularibus, adplene immunis fuit. Judaeis valde charus ac subditus erat, uon pro salute, ut pastoris cura debet esse sollicita, sed pro comparandis speciebus, quas cum hic blandiretur, et illi se adulatores manifestissime declararent, majori quam constabant pretio venumdabant c.

XIII. Chramnus d vero his diebus apud Arvernum residebat. Multae enim caus.e tunc per eum irrationabiliter gerebantur; et ob hoc acceleratus est e de mundo : multum enim maledicebatur a populo. Nullum autem hominem diligebat, a quo consilium bo. num utileque posset accipere; nisi collectis vilibus personis ætate juvenili fluctuantibus, eosdem tantummodo diligebatf, eorumque consilium audiens, ita ut filias senatorum datis præceptionibus, eisdem videntibus trahi s juberet. Firminum a comitatu urbis graviter injuriatum abegit, et Salustium Evodii [Al. Euvodi] filium subrogavit. Sed Firminus cum socru sua ecclesiam petiit. Erant autem Quadragesimae dies : et Cautinus episcopus in Brivatensem dioeceaim h psallendo adire disposuerat, juxta institutionem sancti Calli, sicut supra scripsimus. Egressus est igilur episcopus ab urbe cum magno fletu, meluens ne aliquid in itinere adversi 1$3 perferret : intendebat enim et ipsi rex a Chramnus minas. Qui dum iter ageret, misit rex Imnacharium et Scaptharium primos de latere suo b, dicens : lie et vi abstrahite Firminum, Cæsariamque socrum ejus de cede.. sia. Discedente c vero episcopocum psallentio, sicut supra memoravimus, hi qui missi fuerant a Chramno, ingrediuntur ecclesiam, ac Firminum Cæsariamque variis colloculionum dolis mulcere leniant. Verum ubi diutissime alia ex aliis deambulantes per crc!e- siam colloquuntur, et in hoc qui confugerant intenderent ex animo quae dicebantur, ad regias d a-dis sacrae, quæ tunc reseratæ fuerant, appropinquant. Tunc Imnacharius Firminum, Scaptharius e Cæsarinm apprehensos inter brachia ab ecclesia ejiciunt, paratis pueris qui susciperent : quos statim in exsilium direxerunt. Sed die altera depressis somno custodibus, ipsi se liberos sentientes, ad beati Juliani basilicam confugiunt, et sic ab exsilio liberantur : res tamen eorum fisco collate sunt. Cautinus autem episcopus, cum suspectus esset quod et ipse injuria- retur, ac memoratum iter terens equum haberet stratum, vidit post tergum homines venientes cum caballis, qui ad occursum ejus veniebant, et ait: Vae mibi, quia hi sunt quos Chramnus direxit ad me comprehendendum. Et ascenso rquite [Al. equoj, relicto psallentio, solus usque in porticum basilicæ sancti Juliani, ambobus urgens calcaneis cornipedem, pene exanimis percurrit. Sed nos haec narrantes, Sallustii sententiam, quam in detractores historiographorum protulit, memoramus; ait enim r € Arduum videtur res gestas scribere : primum, quod facta dictis exæquanda sunt; dcinde quia plerique delicta, quæ reprehenderis, malevolentia et invidia dicta putant. > Sed coepta sequamur.

XIV. Igitur Chlothacharius post mortem Theodobaldi cum regnum 154 Franciæ g suscepisset, atque illud circumiret, audivit a suis iterata insania effervescere Saxones, sibique esse rebelles; ct qnod tributa, quoe annis singulis consueverant ministrare, contemnerent reddere. lIis incitatus verbis, ad eos dirigit, Cumque jam prope terminum illorum csset, Saxones legatos ad rum mitiunt, dicentes : Non eniin sumus contemptores tui, et ea quæ fratribus b ac nepotibus tuis reddere consuevimus, non negamus, et majora adhuc, si quæsieris, reddemus. Unum tantum exposcimus, ut sii pax, ne tuns exercitus et noster populus collidatur. Hæc audiens Chlolhacharins rex, nit suis : Bene loquuntur hi homines : non in(cdainus super cos, ne forte peccemus in Deum. At illi dixerunt : Scimus enim cos mendaces, nec omnino quod promiserint impleturos. Eamus super eos. Kursum Saxones obulerunt medietatem facultatis suæ, paccin petentes. Et Chlothacharius rex ait suis : Desistite, quæso, ab his bominibus, ne super IIOS Dei ira concitetur. Quod illi non acquieverunt. Rnrsnm Saxones obtulerunt vestimenta, pecora, vel omne corpus facultatis sur, dicentes : Hæc omnia tollite cum medietate terræ nostr.r : tantum uxores et parvulos nostros relinquite liberos, ct belluin inter nos non committatur. Franci autem nec hoc acquiescere voluerunt. Quibus ait Chlothacharius rex : Desistite, quæso , desistite ab hac intentione. Verbum cnim directum non habemus; nolite ad bellum ire, in quo disperdamini. Tamen si eo ire 1 volueritis spontanea voluntate, eTo non sequar. Tunc illi ira commoti contra Chlothacharium regem, super eum irruunt, et scindentes tentorium ejus, ipsum quoque conviciis exasperantes, ac vi detrahentes, interficere voluerunt, si cuin illis abire differret. Hæc videns Chlothacharius, invitus fuit cum cis. At illi inito certamine, maxima ab adversariis internecione 155 caeduntur : tantaque ab utroque exercitu mul. titudo cecidit, ut nee æstimari, nec numerari penitus possit. Tunc Chlothacharius valde confusus pacem petiit, dicens se non sua voluntate super eos venisse. Qua obtenta, ad propria rediit.

X V. Turonici i autem audientes regressum fuisse regem de cæde Saxonum, facto consensu k in Eufronium presbyterum, ad eum pergunt, dataque suggestione, respondit rcx : Præceperam enim, ut Cato presbyter illic ordinaretur : et cur est spreta jussio nostra ? Responderunt ei : Petivimus enim eum, sed . noluit venire. llaec illis dicentibus, advenit subito Cato presbyter deprecans rcgem, ut ejecto Cautino ipsum Arverno juberet institui. Quod rege inidenle, petiit iterum ut Turonis ordinaretur, quod ante despexerat. Cui rex ait : Ego primuni præcepi, ut Turonis te ad episcopatum consecrarent : sed quantum audio, despectui habuisti ecclesiam illam; ideoque elongabeiisa dominatione ejus. Et sic confufus abscessit. De sancto vero Eufronio interrogans, dixerunt cum nepotem esse beati Gregorii a, cujus supra meminimus. Respondit rex : Prima hæc est et magna generatio. Fiat voluntas Dei, et beati Marlini. Eleclio c mpleatur. Et data præceplione , octavus decinius p ost beatum Martinum sanctus Eufronius cardi- natur episcopus.

XVI. Chramnus vero apud Arvernis diversa, ut diximus, exercebat mala, semper adversus Cantinum episcopum invidiam tenens. Eo tempore graviter ægrotavit, ita ut capilli ejus a nimia febre deciderent, Habebay autem tunc secum virum magnificum, et in omni bonitate perspicuum, civem Arvernum, Ascoviudum b nomine, qui eDm vi ab hac malitia quærebat avertere, sed nou poterat. Habebat enini et Leonem Pictavensem, ad oinnia mala perpetranda gravem stimulum, 156 qui sccundum nominis sui interpretationem, tanquam leo crat in omni cupiditate saevissimus. Hic fertur quadani vice dixisse, quod Martinus et Martialis r confessores Domini nihil fisci juribus utile reliquissent. Sed statim percussus a virtule confessorum, surdus ct mutius effectus, amens est mortuus. Venit enim miser ad basilicam sancti Martini Turonis, celebravitque vigilias, dedit rounera : sed non cum respexit virtus consueta ; cum ipsa enim qua venerat infirmitate, regressus est. Chramnus autem ab Arverno regressus, ad Pictavis civitatem veniit. Ubi cum in magna potentia resideret, seductus per malorum consilium, ad Childebertum patruum suum transire cupii, patri insidiis parare disponens. Ille vero dolose quidem, sed suscipere illum promittit, quem monere spiritaliter de. buerat, ne patri existeret inimicus. Tunc per occultos nuntios inter seconjuraii, contra Cholothacharium unanimiter conspirant. Sed nec memor fuit Childebertus, quod quotiescunque adversus fratrem suum egit, semper confusus abscessit. Chramnus vero hoc foedere inito, Lemovicino rediit, ct illud, per quod prius ambulaverat in regno patris sui, in sua dominatione redegit. Tunc Arvernus populus infra muros tenebatur inclusus, et diversis infirmitatibus oppressus graviter interibat. Porro Chlothacharius rex duos lilios suos, id cst Charibertum et Guntchramnum, ad eum dirigit. Qui per Arvernum venientes audiente . quc quod in Lemovicino csset, usque ad montem, quem Nigrom nomine dicunt, accedunt , eumque reperiunt. Figentesque tentoria, contra se resedcrunt, mittentes legationem , ut res paternas, quas male pervaserat, reddere deberet : sin aulcm aliud, campuin præpararet ad bellum. Cumque ille patri subditum se esse confingeret, diceretque : Omne quod circuinivi laxare 157 non potero, sed sub mea hoc potestate cun gratia patris mei cupio relincre. IlIi ut pralium hoc interipsos dijudicaret, postulant. Cumque moto utrique exercitu cum magno armorum apparatu ad bellum convenissent, suhito exorta tempestas cum gravi coruscatione atque tonitruo, eos ne pugnarent, inhibuit. Redeuntes autem ad castra, Chrannus dolose per extraneam personam patris mortem fratribus pronuntiat. Eo enin tempore bellum contra Saxones, quod supra diximus (Cap. 10 et 14), gerebatur. At illi timentes, cnm summa velocitate Burgundiam redierunt. Chramnus vero cum exercitu post eos dirigens, usque civitatem Cavillonensem venit, eamque obsidens acquisivit. Exinde usque Divionense castrum pertendit, ibique cum die dominico advenisset, quid gestum fuerit dicam. Erat ibi tunc sanctus Tetricus episcopus, cujus in superiori libello mcmoriam fecimus d. Positis clerici tribus libris SIIper altarium, id cst Prophetiæ, Apostoli atque Evangeliorum, oraverunt ad Dominum, ut Chramno quid eveniret ostenderet : aut si ei felicitas succederet, aut certc si regnare posset, divina potemia declararet; simulque unam habentes conniventiam e, ut unusquisque in libro quod primum aperiebat, boc ad Missas etiam legeret. Aperto ergo primo omnium Prophetarum libro, reperiunt : Auferam maceriam ejus, et erit in desolationem : pro eo quod debuit facere uvam, fecit autem labruscam (Isai. v, 5, 2). Kcseratoque Apostoli libro, inveniunt : Ipsi enim diligenter scitis, fratres, quia dies Domini sicut fur in nocte veniet a. Cum dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus illis tuperveniet inferiMus, 158 sicut dolores parturientis, et non effugient b ( I Thess. v, 2, 5). Dominus autem per Evangelium ait : Qui non audit verba mea, assimilabitur viro stulto, qui ædificavit domum suam .uper arenam : descendil pluvia, advenerunt flumina, flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina ejus magna (Matth. VII, 27). Chramnus vero ad basilicas c ab antedicto sacerdote susceptus est, ibique comedens panem, ad Childebertum pertendit. Infra tamen muros Divionenses non est permissus intrare. Fortitcr tunc rex Chlothacharius contra Saxones decertabat. Saxones enim, ut audierunt d, per Childebertum commoti, atque indignantes contra Francos superiori anno, exeuntesque de regione sua in Franciam venerunt, et usque ad Divitiam 0 civitatem prædas egerunt, nimiumque grave [Al. grande] scelus perpetrati sunt.

XVII. Tunc Chramnus jam accepta Uviliacharii f filia, Parisios accedens, secum Childebertum regem constringit in fide atque charitate, jurans se patri esse certissimum inimicum. Childebertus autem rex, dum Chlothacharius contra Saxones decertaret, in Campaniam Rhemensem accedit, et usque Rhemis civitatem properans, cuncta prædis atque incendio devastavit. Audierat enim fratrem suum a Saxonibus fuisse peremptum, et regno suo cuncta subjici æstimans, quæ adire potuit universa pervasit.

XVIII. Tunc et Austrapius dux Chramnum meluens, in basilicam sancti Martini confugit : cui tali in tribulatione posito non defuit divinum auxilium. Nam cum Chramnus ita eunt constringi jussisset, ut nullus illi 159 alimenta praebere præsumeret, et ita arctius custodiretur, ut nec aquam quidcm ci haurire liceret, quo facilius compulsus inedia, ipse sponte sua de basilica sancta periturus exiret : accedens quidam vasculum illi cum aqua seimvivo detulit ad potandum. Quo accepto, vclociter judex loci advolavit, ereptumque de manu ejus, terrae diffudit. Quod velox Dei ultio, et beati antistitis virtus est subsecuta. Ea namque die judex , qui ista gesserat, correptus a febre, nocte media exspiravit; nec pervenit in crastinum ad illam horam, qua in basilica sancti poculum de manu excusserat fugitivi. Post illud miraculum, omnes ei opulentissime quæ erant necessaria detulerunt. Redeunte autem in regnum suum rege Chlothachario, magnus cum eo est habitus. Tempore vero ejus, ad clericatum accedens apud Sellense castrum g, quod in Pictava habetur dioecesi, ordinatur : futurum ut deccdente Pientio antistite, qui tunc Pictavam rcgebat Ecclesiam, ipse succederet. Sed rex Charibertus in aliud vertit sententiam. Denique cum Pientius episcopus h ab bac luce migrasset, apud Parisios civitatem Pascentius, qui tunc abbas erat basilicæ sancti Hilarii, ei succedit, ex jussu regis Chariberti, clamante Austrapio sibi hunc redhiberi I locum : sed parum ei jactati profuere sermones. Ipse quoque regressus ad castrum suum, mota super se Theifalorum i seditione, quos sæpe gravaverat, lancea sauciatus 160 cru. deliter vitam finivit. Dioeceses vero suas Ecclesia Pictava recepit.

XIX. Tempore k quoque Chlothacharii regis, sanctus Dei Mcdardus episcopus, consummato boni operis cursu, et plenus diorum , sanctitate [roecipuus, diem obiit. Quem Chlothacharius rcx cum summe honore apud Suessionas civitatem sepelivit, et ba silicam super eum fabricare coepit; quam postea Sigibertus filius ejus explevit, atque composuit. Ad cujus bcatum sepulcrum vidimus vinctorum compedes atque catenas disruptas confractasque jaccre, , quæ usque hodie in testimonium virtutis ejus, ad ipsum beati sepulcrum reservantur. Sed ad supenora redeamus.

XX. Childebertus igitur rex ægrotare coepit, et cum diutissime apud Parisios lectulo decubasset, obiit; et ad basilicam beati Vincentii a, quam ipse construxerat, est sepultus. Cujus regnum et thesauros Chlothacharius rex accepit : Ultrogottham b vero et filias ejus duas in exsilium posuit. Chramnus autem patri repræsentatur, sed postea infidelis exstitit. Cumque se cerneret evadere non posse, Britanniam petiit : ibique cnm Chonobro c Britannorum comite, ipse et uxor ejus, ac filiæ latuerunt. Wilacharius autem socer eius d ad basilicam sancti Martini confugit. Tunc sancta basilica a peccatis po- ] puli ac ludibriis, quae in ea fiebant, per Wiliacharium conjugemque ejus succensa est, quod non 161 sine gravi suspirio memoramus. Sed et civitas Turonica ante annum jam igni consumpta fuerat, et totæ ecclesiae in eadem constructæ, desertae relictae sunt. Protinus beati Martini basilica, ordinante Chlothachario rege, stanno cooperta est, et in illa, ut prius fuerat, elegantia, reparata. Tanc dunc acics locustarum apparuerunt, quæ per Arvernum atque Lemovicinum • transeuntes, ut ferunt, Romaniacum campum venerunt, in quo, prælio magno inter se acto, maxime sunt collisæ. Chlothacharius autem rex, contra Chramnum frendens, cum exercitu adversus eum in Britanniam dirigit. Sed nec ille contra patrem egredi timuit. Cumque in uno campo conglobatus uterque resideret exercitus, et Chramuus cam Britannis contra patrem aciem instruxisset, incumbente nocte a bello cessatum est. Ea quoque nocte Chonober comes Britannorum dicit ad Chramnum : Injustum censeo te contra patrem tuum debere egredi. Permitte me hac nocte, ut irruam super eum, ipsumque cum toto cxercilu prosternam. Quod Chramnus, ut credo, virtute Dei præventus, fieri non permisit. Mane autem facto, uterque commoto exercitu ad bellum contra se properant. Ibatque Chlothacharius rex tanquam novus David contra Absalonem filium pugnaturus, plangens atque dicens : Respice, Domine, de cælo, et judica causam meam, quia injuste a (ilio injurias patior. Respice, et judica juste; illudque impone judicium, quod quondam inter Absaloncm et patrem ejus David posuisti. Con- Oigentibus igitur pariter, Britannorum comes terga . vertit, ibique et cecidit. Denique Chramnus fugam iniit, naves in mari paratas habens : sed dum utorem et filias suas liberare voluit, ab exercitu patris oppressus, captus atque ligatus est. Quod cum Chlothachario regi nuntiatum fuisset, jussit eum cum uxore et filiabus 162 igni consumi : inclusique in tugurio cujunsdam pauperculi f, Chramnus super scamnum extensus orario suggillatus est; et sic postea super eos incensa casula, cum uxore et filiabus interiit.

XXI. Rex vero Chlothacharius anno quinquagesimo primo regni sui, cum multis muneribus limioa beati Martini expetiit 8, et adveniens Turonis ad sepulcrura antedicti antistitis, cunctas actiones quas fortasse negligenter egerat replicans, et orans cum grandi gemitu, ut pro suis culpis beatus confessor Domini misericordiam exoraret, et ea quæ irrationabiliier commiserat, suo obtentu dilueret. Exin re. gressus, quinquagesimo primo regni sui anno, dum in Cotia silva h venationem exerceret, a febre corr!, pitur, et exinde Compendium villam rediit : in qua cum graviter vexaretur a febre, aiebat ; Vua 1 Quid putatis, quas est ille nex caelestis, qui sic tam magnos reges interficit ! in hoc enim tædio positus, spiritum exhalavit. Quem quatuor filii sui cum magno honore Suessionas deferentes, in basilica beati Medardi sepelierunt. Obiit autem post unum decurrentis anni diem, quo Chramnus fuerat interfectus.

XXII. Chilpericus vero post patris funera, thesauros qui in villa Brinnaco i erant congregati, accepit, et ad Francos utiliores petiit, ipsosqne muneribus mollitos sibi subdidit. Ei mox Parisios ingreditur, sedemque Childeberti regis occupat, sed non diu hoc ei licuit possidere; nam conjuncti fratres ejus cum exinde repulere, ct sic inter se hi quatuor, id est Charibertus, Guntchramnus , Chilpericus, atque Sigibertus, divisionem legitimam faciunt. Deditque sors a Chariberto regnum Childeber Ii, sedemque babere Parisios; Gunthebramno vero regnum Chlodomeris, ac tenere sedem Aurelianensem b ; Chilperico vero regnum Chlothacharii patris ejus, cathedramque 163 Suessionas babere; Sigiberto quoqne regnum Theuderici, sedemque habere Rhe- Inensem c.

XXIII. Nam post mortem Chlothacharii regis Chuni [Al. Hunni] Gallias appetunt, contra quos Sigibertus exercitum dirigit, et gesta contra eos bello, vicitatque fugavit : se I postea rex eorum amicit as cum eodem per legatos meruit. Dum autem cum eis turbatus esset Sigibertus , Chilpericus frater ejus Rhemis pervadit, et alias civitates, quæ ad eum pertinebant, abstulit. Ex boc enim inter eos, quod pejus est, br-l- ium civile surrexit. Hediens autem Sigibertus victor a Chunis, Suessionas civitatem occupat, ibique illventum Theodobertum, Chilperici regis filium , apprehendit, et in exsilium transmittit. Accedens autem contra Chilpericum , bellum commovit : quo victo atque fugato, civitates suas in suam dominationem restituit. Theodobertum vero filium illius, apud Ponticonem v Ilam d custodiri jussit per annum integrum, quem postea, ut erat clemens, muneribus I ditatum patri reddidit sanum, dato tamen sibi sacramento, ne unquam contra eum agere dcberet : quod postea peccatis facientibus est irruptum.

XXIV. Cum autem Guntchramnus rex regni partem, sicut fratres sui, obtinuisset, amoto Agroecula • patricio, Celsum patriciatus honore donavit, virum procerum statu f, in scapulis 164 validum, lacerto robustum, in verhis tumidum, in responsis opportunum, juris lectine peritum : cui tanta deinceps habendi cupiditas exstitit, ut sa'pus ecclesiarum res auferens, suis dition bus subjugarit. Nam cum audisset quadam vice Isaiæ prophetæ lectionem iv. ecclesia legi , in qua ait : Væ his qui jungunt domum ad domum, et agrum ad agrum copulant usque ad terminum loci ( I sai. v, 8), exclamasse fertur : Incongrue hoc Væ mihi et liliis meis. Sed reliquit filium, qui absque liberis functus, maximam partem facultatis ecclesiis, quas parer exspoliaverat, dereliquit.

XXV. Gunicbramnus autem rex bonus, priino Venerandam, cujusdam suorum ancillam, pro concubiua thoro subjunxit, de qua Gundobadum filium suscepit. Postea vero Marcatrudem s, liliam Magnarii, in matrimonium accepit. Gundobadum h vero filium suum Aurelianis transmisit. Æmula autem Marcatrudis post habilunl filium, in hujus mortem grassatur i, et transmissum, ut aiunt, venenum ill potum, occidit i. Quo mortuo, ipsa judicio Dei lilium suum, quem habebat perdidit, et odium regis incurrit, dimissaque ab eodem, non multo post tempore mortua est. Postquam rex Austreihildem k, cognomento Bobilam, accepit, de qua iterum duos filios babuit, quorum senior Chlotharius , junior Chlodomeris dicebatur.

165 XXVI, Porro Charibertus • rex Ingobergam , accepit uxorem, de qua filiam babuit, quae postea in Cantiam b, viruiu accipiens, est deducta. Habebat tunc temporis Ingoberga in servitium suum duas puellas pauperis cujusdam filias, quarum prima vocabatur Marcovefa c, religiosam vestem habens; alia vero Merofledis : in quarum amore rex valde delinebatur; erant enim, ut diximus d, artificis ianarii filiæ. Æmula ex hoc Ingoberga, quod a rege diligerentur, patrem earum secretius operari fecit, futurunt ut dum haec rex cerneret, odio filias ejus haberet : quo operante vocavit regem. Ille autem sperans aliquid novi videre, aspicit hunc eminus lanas e re- Bias componentem : quod videns, commotus in ira, reliquit Ingobergam, et Merofltdem accepit. Habuit et aliam puellam opitionis, id est pastoris ovium i, filiam, nomine Theudechildem, de qua et fertur filium hahuisse, qui ut processit ex alvo, protinus delatus est ad sepulcrum. Hujus regis tempore apud urbem Sanclonicam Leontius I, congregatis provinciae suae episcopis, Emerium ab episcopatu depulit, asserens non canonice eum fuisse hoc honore donatum. Decretum eniin regis Chlotbacharii habuerat, ut absque metropolitani consilio benediceretur, qui non erat praesens. Quo ejecto consensum h fecere in Heraclium, tunc Burdegalensis urbis presbyterum, quod regi Chariberto subscriptum propriis manibus, per Nuncupatum presbyterum transmiserunt. Qui veniens Turonis, rem gestam beato Eufronio pandit, deprecans ut hoc consensum subscribere dignaretur, quod vir Dei manifeste respuit. 166 Igitur post- quam presbyter Parisiacæ urbis portas ingressus re£ gis præsentiam adiit, hæc effatus est: Salve, rex gloriose. Sedes enim apostolica eminentiae tuae salutem mittit uberrimam. Cui ille : Nunquid, ait, Romanam 1 adisti urhem, ut papae illius nobis salutem deferas ? Pater, inquit presbyter, tuus Leontius cum provincialibus suis salutem tibi mittit, indicans Æmulum, sic enim vocitare consueverant Emerium in infanlia sua, ejectum ab episcopatu, pro eo quod prætermissa canonum sanctione, urbis Sanctonicae episcopatum ambivit. Ideoque consensum ad te dircxe. runt, ut alius in loco ejus substituatur : quo fiat, ut dum transgressores canonum regulariter arguuntur, regni vestri potentia ævis prolixioribus propagetur. Hæc eo dicente, frendens rex eum a suis conspecti. bus extrahi jussit, et plaustro spinis oppleto imponi desuper, et in exsilium protrudi praecepit, dicens: Putasne quod non est super quisquam de filiiS Chlothacharii regis, qui patris facta custodiat, quod hi episcopum, quem ejus voluntas elegit, absque, nostro judicio projecerunt? Et statim directis viris religiosis, episcopum in loco restituit, dirigens etiam quosdam de camerariis suis, qui exactis a Leontio epi... scopo mille aurcis, reliquos juxta possibilitatem con. demnarent episcopos: et sic principis i est ullus iujuriam. Posthæc Marcovefam, MeroOedis It scilicet sororem, conjugip copulavit. Pro qua causa a sancto Germano episcopo excommunicatus uterque est. Sed cum eam rex relinquere nollet, percussa judicio Dei obiit. Nec multo post et 167 ipse rex post e >m de. cessit Charibertus a : cujus post obitum Thendechildis una reginarum ejus, nuntios ad Guntchramnum regem dirigit, se ultro offerens matrimonio ejus. Quibus rei hoc reddidit in responsis : Accedere ad me ei non pigeat cum thesauris suis : ego enim accipiarn eam, faciamque magnam in populis, ut scilicet majore mecum honore quam cum germano meo, qui nuper defunctus est, potiatur. At illa gavisa, collectis omnibus, ad eum profecta est. Quod cernens rex ait : Rectius est enim, ut hi thesauri penes me habeantur, quam post [Ed. apud] hanc, quæ indigne germani mei thorum adivit. Tunc ablatis multis, paucis relictis, Arelatensi eam monasterio destinavit. Hæc vero aegre acquiescens jejuniis ac vigiliis affici per occultos nuntios Gotthum quemdam advocat [Al. adivit, promittens quod si se in lIispanias deductam conjugio copularet, cum thesauris suis de monasterio egrediens, libenti cum animo sequeretur. Quod ille, nihil dubitans , repromisit. Cumque. hæc col- I ceLis rebus, factisque voluclis [Al. volucris], a caenobio pararet egredi, anticipavit voluntarcm ejus industria abbatissæ a : deprehensaque fraude, eam graviter cæsam custodiæ mancipare praecepit, in qua usque ad exitum vitae præsentis, non mediocribus attrita passionibus, perduravit.

XXVII. Porro Sigibertos rex, eum videret quod fratres ejus indignas sibimet uxores acciperent, et per vilitatem suam etiam ancillas in matrimonium sociarent, legationem in Hispaniam mittit, et cum multis muneribus Brunichildem Athanagildi regis filiam petiit. Erat enim puella elegans opere, 168 venusta aspectu, honesta moribus atque decora, pru- I dens consilio, et blanda colloquio. Quam pater ejus uon denegans, cum magnis thesauris antedicto regi trausmisit. llle vero congregatis senioribus secum, praeparatis epulis, cum immensa lætitia atque jocundilate eam accepit uxorem. Et quia Arianae legi subjecta erat, per praedicationem sacerdotum, atque ipsius regis commonitionem b conversa, beatam in unitate confessa Trinitatem credidit, atque chrismata est, quae in nomine Christi catholica perseverat c.

XXVIII. Quod videns Chilpericus rex, cum jam plures haberet uxores, sororem ejus Galsuintham d expetiit, promittens per legatos se alias relicturum : tantum condignam sibi, regisque prolem mereretur accipere. Pater vero ejus has promissionesaccipiens, iliam suam, sicut anteriorem, similiter ipsi cum fila- gnis opibus destinavit. Nam Galsuintha ætate senior quam Brunichildis erat. Quae cum ad Chilpericum regen venisset, cum grandi honore suscepta, ejusque est sociata conjugio : a quo etiam magno amore diligebatur. Detulerat euim secum magnos thesauros. Sed per amorem Fredegundis, quam prius habuerat, ortum est inter cos grande scandalum. Jam enim in lege catholica conversa fuerat, et chrismata e. Cumque se regi quereretur assidue injurias perferre, diceretque nullam se dignitatem cum codem habere, petiit ut relictis thesauris, quos secum detulerat, liheralD redire permitteret ad patriam. Quod ille per ingenia dissimulans, verbis eam lenibus demulsit. Ad extremum eam suggillari 169 jussit a puero, mortuamque reperit in strato. Post cujus obitum Deus virtutem magnam ostendit. Lychnus enim ille, qui fune suspensus coram sepulcro ejus ardebat, nullo tangente, fune disrupto in pavimentum corruit : et fugiente ante eum duritia pavimenti, tanquam in ali. quod molle elementum descendit, atque medius est suffossus, nee omnino contritus : quod noM sine grandi i miraculo videntibus fuit. Rex autem cum tam mortuam deflesset, post paucos dies Fredegundem recepit in matrimonio. Post quod factum, reputantes ejus [Bell. ei] fratres, quod sua emissione antedicta regina fuerit interfecta,. eum de regno dejiciunt. Habebat autem tunc Chilpericus tres filios de Audoucra priore regina sua : id est Theodobertum, cujus supra meminimus (Cap. 23), Merovechum atque Chlodovecbum. Sed ad cœpta redeamus.

XXIX. Chuni * vcro iterum in Gallias venire conabantur, adversus quos Sigibertus cum exercitu dirigit, habens secum magnam multitudinem viroruiu fortium. Cumque conOigere deberent, isti magicis artibus instructi, diversas eis fantasias ostendunt, et eos valde superant. Fugiente autem exercitu Sigiberti, ipse inclusus a Chunis retinebatur, nisi postea. ut erat elegans et versutus, quos non potuit superare virtute prælii, superavit arte donandi. Nam datis muneribus foedus cum rege iniil h, ut omnibus dicbug vitae suae nulla inler se praelia comoverent : idque ei magis ad laudem, quam ad aliquod pertinere opprobrium justa ratione pensatur. Sed et rex Chuno. rum multa munera regi Sigiberto dedit. Vocabatur autem Gaganus i ; omnes enim reges geutis illius hoc appellantur nomine.

XXX. Sigibertus vero rex Arelatensem urbem capere cupiens, Arvernos commoveri praecepit. Erat 170 enim tunc Firminus comes urbis illius, qui cum ipsis in capite abiit. Sed et do alia parte Audouarius a cum cxercitu advenit, ingressique urbem Arelatensem, sacramenta pro parte Sigiberti regis exegerunt. Quod cum Guntehramnus rex comperisset, Celsumpatriciumcumexercitu illuc dirigit: qui abiens Avennicam I Avenionem ] urbem abstulit. Accedens autem Arelatem, et vallans eam, impugnare exercitum Sigiberti, qui infra muros continebatur, coepit. Tunc Sabaudus episcopus dixit ad eos : Egredimini foras, et inite certainen, quia non poteritis sub murorum conclusione degentes, neque nos, neque urbis Islius subjecta defendere. Quod si vos Deo propitio illos devincitis, nos fidem quam promisimus custodiemus : si vero iili contra vos invaluerint, ecce reseratas reperietis portas; ingredimini ne pcreatis. Hoc illi dolo delusi, egressi foras bellum parant; sed superati ab exercitu Celsi, fugam ineunt, venientesque ad urben, portas reperiunt obseratas. b Cumque exercitus a tergo jaculis feriretur c, opcrireturque lapidibus ab urbanis, ad amnem Rhodanum dirigum, ibiquc parmis superpositi, ulteriorem ripam expetunt. Sed multos ex his violentia amnis direptos enecavit, fecitque Rhodanus tune Arvernis, quod fccisse quondam Simois d legitur de Trojanis : ...... Correpta sub undis Scuta virum, galeasquc, ct fortia corpora volvit. Apparent rari nantes in gurgite vasto. (Virg. Æneid. lib. I.) Qui vix natandi, ut diximus, impulsu, parmarumquc adjuti adminiculo, littoris alterius plana contingere potucrunt.Qui nudati a rebus, ab equitibus [Al. equis] destituti, non sine grandi contumelia patriæ restitutisunt. Firmino tamen e et Audouario discedendi via indulta est. Multi ibi tunc viri ex Arvernis, non solum torrentis impetu rapti, verum etiam gladiorum ictibus sunt prostrati. 171 Ac sic Guntchramnus rex recepta urbe illa, juxta consuetudinem bonitatis suae, Avennicam ditionibus fratris i sui restituit.

XXXI. igitur in Galliis magnum prodigium i de Taureduno castro apparuit, quod super Rhodanum fluvium in monte collocatum crat. Qui cum per dies amplius sexaginta nescio quem mugitum daret, tan- dem scissus atque separatus mons ille ab alio monLe sibi propinquo, cum hominibus, ecclosiis, opibusquc ac domibus in fluvium ruit, exclusoque amnis illius . Httore, aqua retrorsum petiit Locus cteuim ille ab utraque parte a montibus conclusus erat, inter que rum angustias torrens defluit. Inundans ergo superiorem partem, quæ ripae insidebat a, operuit atquo delevit. Accumulata enim aqua erumpeus deorsum, inopinatos reperiens homines, ut desuper fecerat, ipsos enecavit, domos evertit, jumenta delevit, et quæ cuncta littoribus illis insidebant, usque ad Jenubam i civitatem, violenta atque subita inundatione diripuit atque subvertit. Traditur a multis tantam congericm inibi aquæ fuisse, ut in antedictam civitatem super muros ingrederetur. Quod dubium nun est, quia, ut diximus, Rhodanus in locis illis inter angustias montium defluit, nec babuit in latere, cum fuit exclusus, quo se diverteret: commotumque montem qui descenderat adsemet erupit, et sic cuncta delevit. Quod cum factum fuisset, triginta monachi, unde castrum ruerat advenerunt, et terram illam, quae monte diruente remanserat, fodientes, æs sive ferrum reperiunt. Quod dum agerent, mugitum montis, ut prius fuerat, audierunt. Sed dum a sæva cupiditate retinentur, pars illa quae nondum ruerat, 172 super eos cecidit, quos operuit atque inlerfecit, nec ultra inventi sunt. Similiter et ante cladem Arvernam, magna regionem illam prodigia terruerunt. Nam plerumque tres aut quatuor splendores magni circa solem apparuerunt, quos rustici soles vocabant, dicentes : Ecce tres vel quatuor soles in coelo. Quadam tamen vice in kalendis Octobribus, ita sol obscuratus apparuit, ut nee quarta quidem pars in eodem lucens remaneret, sed teter atque de. color apparens, quasi saccus videbatur. Nam et stella, quam quidam cometem vocant, radium tanquam gladium habens, super regionem illam per annum integrum apparuit, et coelum ardere visum est, et multa alia signa apparuere. In ecclesia vero Arverna, dum matutinæ celebrarentur vigiliæ in quadam festivitate, avis corydalus I, quam alaudam vocamus, ingressa, omnia luminaria quae lucebant, alis superpositis in tanta velocitate exstinxit, ut putares ea in unius hominis manu positi, aqua fuisse submersa : in sacrario autem sub velo transiens, cicindelum k exstinguere voluit, sed ab ostiariis probri bita atque occisa Cit. Simile et in basilica beati Andreæa de lychnis lucentibus, a, is alia fecit. Jam vero adyeniente ipsa clade, taota strages de populo illo facta est per totam regionem illam, ut nec numerari possit quantae ibidem ceciderint legiones. Nam cum am sarcofagi aut tabulæ defecissent, decem aut eo amplius in una humi fossa sepeliebantur. Numerata sunt autem quadam Dominica in una beati Petri basilica b trecenta defunclorum corpora : erat enim et ipsa mors subita. Nam nascente in inguine aut in ascella vulnere in modum serpentis, ita inficiebantur homines illi 0 173 a veneno, ut die altera aut tertia spiritum exhalarent. Sed et sensum vis illa veneni auferehat ab homine. Tunc et Calo presbyter mortuus cst d. Nam cum de hac lue multi fugissent, ille tamen populum sepeliens, ct Missas dicens Viritim e, nunquam ab eo luco discessit. Hie antem presbyter multae humanitatis, et satis dilector pauperum fuit : et. credo haec causa ei, si quid superbiae habuit, medicamentum fuit. Cautinus autem episcopus, cum diversa loca, hanc cladem timens, circumisset, ad civitatem regressus est, et hanc incurrens, parasceve Passionis dominicae obiit. Nam ipsa hora et Tetradius consobrinus ejus mortuus est. Tunc et Lugdunum, Biturix, Cavillonum f atque Divionum ab hac infirmitate valde depopulata sunt.

* XXXII. Erat g tunc temporis apud Randanense monasterium civitatis Arvernicæ presbyter praeclarae virtutis, Julianus nomine, vir magnæ abstinentiæ, qui neque vinum neque ulluiu pulmentum utebatur, cilicio omni tempore sub tunicam habens, in vigiliis primus, in oratione assiduus: cui inergunienos curare, cæcos illuminare, vel reliquas infirmitates depellere per invocationem dominici nominis, et signaculum sanctæ crucis facile erat. Idem cum stando pedes ab humore haberet infectos, et ei diceretur, cur contra possibilitatem corporis semper staret, dicere cum juco spirituali erat solitus : Faciunt opus meum, dum ct vita comes est, nec lue eorum sustentatio Domino jubente relinquit. Nam vidimus eum quadam vice in basilica beati Juliani martyris inergumenum verba tantum curasse : quartanariis et aliis febribus saepe per orationem remedia conferebat. Qui sub hoc tempore luis, dicrum atque virtutum plenus ex hoc mundo est assumptus in requie.

174 * XXXIII. Transiit tunc et abbas monasterii ipsius, cui Sunniulfus h successit, vir totius simplicitatis et charitatis. Nam plerumque hospitum pedes ipso abluebat, manibusque ipse tergebat; unum tantum, quod gregem commissum non timore, sed supplicatione regebat. Ipse quoque referre erat solitus, duCtum se per visum ad quoddam flumen igneum, in quo ab una parte littoris concurrentes populi seu apes ad alvearia mergebantur : et erant alii u-que ad cingulum, alii vero usque ad ascellas, nonnulli usque mentum, clamantes cum fletu se vehementer aduri. Erat enim et fons super fluvium positus ita angustus, ut vix unius vestigii latitudinem recipere posset. Apparebat autem et in alia parte littoris domus magna extrinsecus dealbata. Tunc iis qui cum eo erant, quid sibi hæc velint interrogat. At illi dixerunt: De hoc enim ponte praecipitabitur, qui ad distringendum commissum gregem fuerit repertus ignavus; qui vero strenuus fuerit, sine periculo transit, et inducitur latus ill domum quam conspicis ultra. Haec audiens a somno cxcutitur, multo deinceps monachis severior apparens.

' XXXIV. Quid cliam apud quoddam monasterium eo tempore actum sit, pandam : nomen autem monachi i, quia superest, nominari nolo, ne cum haec scripta ad eum pervenerint, vanam incurrens gloriam reviliscat. Quidam juvenis ad monasterium veniens. abbati se commendavit, ut in Dei servitio degeret: cui ille cum multa objicerel, dicens durum esse ser. vitium illius loci, nec omnino tanta possit implere quanita ei injungebantur, se omnia impleturum in nomine Domini pollicetur; sicque collectus cst ab abbate. Factum est autem post paucos dies, dum in hulilitate atque sanctitate se in onibus exhiberet, ut expellentes monachi 175 de horrea annonas, quasi coros tres, ad solem siccare ponerent, quas huic custe dire praecipiunt. Gum autem reficientibus aliis, hic ad custodiam resideret annonae, subito nubilatum est coelum, et ecce Imber validus cum rumore venti festinus ad annonae congeriem appropiuqnabat : quod oernens monachus, quid agere, quid facere nesciebat. Tractans autem quod si caeteros vocaret, prae multitudine hoc recondere in horrea uon valerent, cuncta postposita, ad orationem convertitur, Dominum deprecans, ne super triticum illud imbris illius gutta descenderet. Quod cum se terrae dejiciens exoraret, divisa est nubes, et circa annonam pluvia valde diffusa est, nullum granum tritici, si dici fas est, humectans. Cumque reliqui monachi cum abbate haec consentientes, velociter ut annonam colligerent advenissent, cernunt hoc miraculum, requirentesque custodem, inveniuntque [Leg. inveniunt]haud procul arenae dejectum orantem. Quod viaens annas, se post eum prosternit, et pertranseunte pluvia, consummata oratione vocat ut surgeret. Quem apprehensum verberibus agi praecepit, dicens: Oportet enim te, fili, in timore et servitio Dei humiliter crescere, non prodigiis atque virtutibus gloriari. Reclusumque in cellulam septem dies, eum sicut culpabilem jejunare praecepit, quo ab eo vanam gloriam, ne ei aliquod impedimentum generaret, averteret. Nune autem idem monachus, ut a fidelibus viris cognovimus, -in tanta abstinentia est devotus, ut diebus Quadragesimae nullum alimentum panis accipiat, nisi tantum die tertia plenum calice thisinæ hauriat: quem Dominus orantibus usque vitæ consummationem, ut sibi placeat, custodire dignetur.

' XXXV 8. Defuncto igitur, ut dixinus b, apud i Arvernum Cautino episcopo, plerique intendebant propter episcopatum, offerentes multa, pluriIna 176 promittentes. Nam Eufrasius presbyter, filius quondam senatoris Ennodi •, susceptas a Judaeis species magnas, regi per cognatum suum Beregesilum misit, ut scilicet quod meritis obtinere noa poterat. præ. miis obtineret. Erat quidem elegans in conversatione, sed non erat castus in opere; et plerumque inebriabat barbaros, sed raro reficiebat egenos; et, credo, hæc causa obstitit, ut non obtineret, quia non per Deum sed per homines adipisci voluit hos honores. Sed nec illud potuit immutari, quod Dominus per OB sancti Quintiani locutus est d : Quia non surgit de stirpe Hortinzi, qui regat Ecclesiam Dei. Congregatis igitur Avitus archidiaconus clericis in ecclesia Arverna, multa [I. nulla] quidem promisit, sed tamen accepto consensu e ad regem petiit, voluitque ei tunc Firminus, qui in bac civitate comes positus fuerat, impedire : sed ipse non abiit. Amici autem ejus, qui in hac causa directi fuerant, rogabant regem. ut saliem una dominica i praeteriret, ut hic non benediceretur: quod si propalaretur, mille aureos regi darent; sed rex his non annuit. Factun) est ergo ut congregatis in unum civibus Arvernis, beatus Avitus, qui tunc temporis, ut diximus, erat archidiaconus, a clero et populo electus cathedram pontificatus acciperet, quem rex in tanto honore dilexit, ut parumper rigorem canonicum praeteriens s, in sua eum præsentia benedici juberet, dicens: Merear de manu ejus eulogia accipere. Haec enim in gratia fecit, ut apud Mettensem urbem benediceretur. Idem accepto episcopatu magnum se hominibus praebuit, justitiam populis tribuens, pauperibus opem, viduis solatium, pupillisque maximum adjumentum. Jam si peregrinus ad eum advenerit, ita diligitur. ut in eodem SA et patrem recognoscat et patriam. aui cum magnis virtutibus floreat, et omnia quae Deo sunt placita 177 ex toto corde custodiat, iniquam in omnibus exstirpans luxuriam, justam Dei inserit castitatem.

* XXXVI. Decedente vero apud Parisios poit synodum illam, Lquae Saffaracum expulit h Sacerdote Lugdunensi episCopo, sanetus Nicetius ab ipso, sicut in libro Vitae ejus scripsimus *, electus suscepit episcopatum, vir totius sanctitatis egregius, castae conversationis. Charitatem vero, quam Apostolus (Rom. XII, 17) cum omnibus, si possibile esset, observare praecepit, hic possibiliter ita in cunctis exercuit, ut in ejus pectore ipse Dominus, qui est vera charitas, cerneretur. Nam etsi commotus contra aliquem pro negligentia fuit, ita protinus emendatum recepit, tanquam si non fuisset offensus. Erat enim castigator delinquentium, pœnitentiumque remissor, eleemosynarius atque strenuus in labore : ecclesias erigere, domos componere, serere agros, vineas pastinare diligentissime studebat. Sed non eum hae res ab oratione turbabant. Hie viginti duobus annis sacerdotio ministrato migravit ad Dominum, qui nunc magna miracula ad suum tumulum exorantibus præstat. Nam de oleo cicindeli, qui ad ipsum sepulcrum quotidie aecenditur, caecorum oculis lumen reddidit, dæmones de obsessis corporibus fugat, contractis membris restituit sanitatem, et omnibus infirmis magnum in hoc tempore habetur præsidium. Igitur Priscus epi. scopus, qui ei successerat, cum conjuge sua Susanna cœpit persequi ac interficere multos de his, quos vir Dei familiares habuerat, non culpa aliqua victos, non in crimina comprobatos, non furto deprehensos, lautum inflammante malitia invidus, cur ei fideles fuissent. Declamabat multa blasphemia ipse cum conjuge de sancto Dei, et cum diu multoquc tempore observatum fuisset ab anterioribus pontificibus, ut i milier domum non ingrederetur ecclesiae, haec cum puelli etiam in cellula, in qua viri beati quieverant, introibat. Sed pro his commota tandem divina majestes ulta est in familia Prisci episcopi. Nam conjux ejus daemone arrepta, dimissis crinibus per totam urbem insana velabatur, et sanctum 178 Dei, quem sana negaverat, amicum Christi confessa, ut sibi parceret declamabat. Episcopus ille a typo quartansc correptus tremorem incurrit. Nam cum typus ille recessisset, hic semper tremens habebatur ac stupidus. Filius quoque, oinnisque familia decolor esse videbatur ac stupida : ut nulli sit dubium, eos a sancti viri virtute percussos. Semper enim Prisus episcopus. ejusque familia contra sanctum Dei ne- lariis vocibus oblatrabant, ipsumque sibi amicum esse dicentes, quicunque de eo improperia evomuisset. Jusserat enim in primordio episccpatus sui sedificium domus ecclesiasticae exaltari; et diaconus quem saepe propter facinus adulterii sancius Dei, i dum esset in corpore, non solum a communione removerat, sed etiam sæpius caedi præceperat, et nuoquam ei ad emendationem ducere potuit, hic ascendens super tectum domus illius, cum detegere coepisset, ait : Gratias tibi ago, Jesu Christe, quod post mortem iniquissimi Niceti super hunc tectum calcare promerui. Adhuc verba in ore pendebant, et statu subductus a pedibus ejus robur in quo stabat, cecidit ad terram, crepuitque et mortuus es'. Cum autem episcopus vel conjux ejus multa contra rationem agerent, apparuit cuidam sanctus per somnium, dicens : Vade, et dic Prisco ut emendetur ab operibus malis, et fiant opera ejus bona. Martino quoque presbytero dices : Quia consentis bis operibus. casti- gandus eris; et si emendare perversitatem tuam noueris, morieris. At ille evigilans, locutus est diacono cuidam, dicens : Vade, quaeso, eo quod sis amicus in domo episcopi, et haec loquere sive episcopo, sive Martino presbytero. Promisit se diaconus elocuturum, sed retractatus noluit ea fari. Nocte autem cum se sopori dedisset, apparuit ei sanctus, dicens : Cur non dixisti quae tibi abbas locutus est; et clausis pugnis coepit guttur ejus caedere. Mane autem facto, inOatis faucibus cum magno dolore, accessit ad viros, et omnia quae audierat intimavit. At illi parvipendentes ea quae audierant, phantasiam somniorum esse dixerunt. Martinus vero presbyter statim in febre et aegrotans convaluit; secum 179 semper b adoratono episcopo loqueretur, et consentiret et in maiis actibus ac blasphemiis quae in sanctum evomebant, iterum in febre redactus spiritum exhalavit.

¥ XXXVII. Sanctus vero Friardus boc nihilominus tempore, quo sanctus Nicetius obiit plenus dierum, sanctitate egregius, actione sublimis, vita nobilis; de cujus miraculis quædam in libro, quem de Vita ejus scripsimus c memoravimus. In cujus transitu adveniente Felice episcopo, cellula tota contremuit, unde non ambigo aliquid ibidem fuisse angelicum, quod sic locus ille ipso transeunte tremucrit, quem episcopus abluens, atque dignis vestimentis involvens, sepulturæ mandavit.

XXXVIII Al. xxxII]. Ergo, ut ad hstoriam recurramus d, mortuo apud Hispaniam Athanagildo rege, Leuva cum Leuvieldo fratre regnum accepit. Defuncto igitur Leuvane, Leuvieldus frater ejus tutum regnum occupavit. Qui uxore mortua, Gunthsuentbam * reginae Brunichildis matrem accepit , duos filios de prima uxore habens, quorum b unus Sigiberli, alius Chilperici filiam desponsavit. lle quoque inter eos regnum aequaliter divisit, inter (i- ciens omnes illos qui reges interimere consueverant, non relinquens ex eis mingentem ad parietem.

XXXIX [Al. xxxIII]. Defuncto a igitur apud urbem Constantinopolitanam Justiniano imperatore, Justinus ambivit imperium, vir niniiac avaritiae deditus, contemptor pauperum , senatorum exspoliator : cui tanta fuit cupiditas, ut arcas juberet fieri ferreas, in quas nomismatis aurei talenta A congereret; quem etiam ferunt in hæresim Pelagianam dilapsum. Nam non post multam tempus exsensus e effectus, Tiberium Caesarem sibi ascivit ad defensandas 180 pro. vincias suas, hominem justum, eleemosynarium, aequum, discernentem , obtinentemque victorias : et, quod omnibus supereminet bonis, etiam verissimum Christianum. Denique Sigibertus rex legatos ad Justinum E imperatorem misit, pacem petens, id est Uvarinerium Francum, et Firminum Arvernum. Qui ductus primorum temporum reliquiæ supersunt. Inscriptionem vero Luc integram proferimus : 1 euntes evectu navali, Constantinopolitanam sunt urbem ingressi, locutique cum imperatore, quae peterunt obtinuerunt. Ad sequentem tamen annum « in Galliam sunt regressi. Posthæc autem Antiochia aEgypti, et Appamia Syriae, maximæ civitates, a Persis captae sunt, et populus captivus abductus. Basilica tunc sancti Juliani Antiochensis martyris gravi incendio concremata esi. Ad Justinum autem h in.peratorem Persae-Armeni cum magno serici intexti pondere venerunt, petentes amicitias ejus, atque narrantes se imperatori Persarum esse infensos. Vcnerant enim ad eos legati ejus, dicentes : Sollicitudo imperialis sciscitatur, si foedus initum cum eo custodiatis intactum. Respondentibus illis , omnia ab his pollicita illibata servari, dixerunt legati: In hoc apparebit vos ejus amicitias custodire, si ignem, ut ille veneratur, et vos veneremini. Respondente populo nequaquam se haec facturum, ait episcopus qui coram erat: Quae est in igne deitas, ut venerari queat ? quem Deus ad usus bominum procreavit, qui fomentis accenditur, aqua restinguitur, adhibitus urit, neglectus i tepescit. Haec et his similia episcopo prosequente, legati furore succensi, actum conviciis fustibus caedunt. Cernens autem populus sacerdotem suum sanguine cruentatum, super legatos irruunt, manus injiciunt, interimuntque : et, sicut diximns, hujus imperatoris amicitias petierunt.

XL [A/. XXXIV]. Palladius aurem Brittiani I 181 quondam comitis ac Caesariae Alius, comitatum in urbe Gaballilana k, Sigiberto rege impertiente, pro. meruit, sed orta intentio 1 inter ipsum et Parthenium episcopum, valde populum collidebat. Nam pIerumque conviciis, ac diversis opprobriis, ac crimiC nibus obruebat episcopum, pervadens res ecclesiae, spoliansque homines ejus. Unde factum est ut, hac intentione crescente, cum ad praesentiam jam dict: principis properassent, et diversa sibi invicem objectarent, mollem episcopum, effeminatum Palladius vocitaret: Ubi sunt mariti tui, cum quibus stuprose ac turpiter vivis? Sed haec in sacerdetem verba pro- lata, divina confestim ultio subsequens abolevit. Nani anno sequenti semotus a comitatu Palladius Arvernum regressus est ;Romanus vero comitatum amLi- viL Factum est autem, ut quadam die in urbc Arverna uterque conjungeretur, et altercantibus inter se pro hac actione comitatus, audivit Palladius se a Sigiberto rege debere interfici : sed falsa haec et maximę a Romano emissa deprehensa sunt. Tunc ille timore perterritus, ita in augustiam gravem redactus est, ut minaretur se propria dextera perimere; cumquc a matre vel a cognato suo Firmino intente attenderetur, ne perficeret quod mente amara con- ceperat, per intervalla horarum elapsus a matris aspectu, ingressusque cubiculum accepto salio so- litudinis, evaginato gladio, cornuaque ensis pedibus calcans, acumen ad pectus erexit, impressusque desuper, gladius ab una ingressus mamilla in spatulam dorsi regressus est: crectusquc iterum, similiter altera mamilla perfossus cecidit, et mortuus est: quod non sine diaboli opere perfectum scelus mirati sumus. Nam prima 182 eum plaga interficere potuit, si non diabolus sustentaculum praebuisset, quo haec nefanda peragerel. Currit ma ter exanimis, et supra filii corpusculum orbata collabitur, atque omnis familia voces planctus emitti. Verumtamen ad monasteriuM Chrononensem a delatussepulluræ mandatur. sed non juxta Christianorum cadavera positus, sed nec Missarum solemnia meruit b. Quod non ob aliam causam hist ob injuriam episcopi, hæc ei evenisse probatur. XLI [Al. XXXV]. Alboinus vero Langobardorum I reI, qui Chlothosindam regis Chtothacharii filiam habebat, relicta regione sua, Italiam cum omni illa Langobardorum c gente petiit. Nam commoto exercitu, cum uxoribus et liberis abiere, illuc commanere deliberantes. Quam regionem ingressi, maxime per septem annos pervagantes, spoliatis ecclesiis, sacerdotibus interfectis, in suam redigunt potesta- tem. Mortua autem Chlothosinda uxore Alboini, aliam duxit conjugem, cujus patrem ante paucum tempus interfecerat. Qua de causa mulier in odio semper virum habens, locum opperiebatur, in quo posset injurias patris ulcisci. Unde factum est, ut unum ex famulis concupiscens, virum veneno necaret 4 : quo defuncto, cum famulo abiiL'; sed apprehensi, pariter interiecti sunt. Langobardi deinceps alium super se regem statuunt.

XLII [AI. XXXVI]. Eunius quoque, cognomento Mummolus , a |rege Guntehramno patriciatum promeruit: de cujus militiae origine, altius quaedam repetenda putavi. Hic etenim Peonio. patre ortus. Antissiodorensis urbis incola fuit. Pocius vero hujus municipii comitatum regebat. Cumque ad renovandam actionem f, muuera regi per filium 183 transmisit, ille datis rebus paternis, corni- tatum patris ambivit, supplantavitque genitorem, uemsublevare debuerat. Ex hoc vero gradatim proficiens, ad majus culmen evectus est. Igitur pro. rumpentibus Langobardis in Gallias, Amatus patricius, qui nuper Celsi successor exstiterat, contra eos abiit, commissoque bello terga vertit, ceciditque I ibi. Tantamque tunc stragcm Langobardi feruntur fo. cissc de Burgundionibus, ut non possit colligi numerus occisorum : oneratique præda discesserunt iterum in Italiam. Quibus discedentibus, Eunius, qui et Mummolus, arcessitus a rege, patriciatus culmen meruit., Irruentibus iterum Langobardis lin Gallias, et usque Mustias-Calmes h accedentibus, quod adjacet civitati Ebredonensi, Mummolus exercitum movet, et cum Burgundionibus illuc proficiscitur. Circumda- tisque Langobardis cum exercitu, factis etiam concidibus, per devia silvarum irruit super eos : multos interfecit, nonnullos cepit, et regi direxit. Quos ille per loca dispersos custodire præcepit, paucis quo- dammodo per fugam elapsis, qui patriæ nuntiarent .

XLIII [Al. XXXVII]. Fueruntque in hoc praelio Salonius i et Sagittarius fraLres atque episcopi, qui non cruce coelesti muniti, sed galea aut lorica saeculari armati, multos manibus propriis, quod pejus est, interiecisse referuntur. naec prima Mummoli in certamine victoria fuit. Posthaec Saxones, qui cum Lan. gobardis in Italiam venerant, iterum prorumpunt in Gallias, et infra territorium Regense, id est apud Stablonem i villam castra ponunt, discurrentes per villas urbium vicinarum, diripientes prædas, captivos abducentes, vel etiam cuncta Nastantes. Quod cum Mummolus comperisset, exercitum movet, ir- ruensque supcr eos, multa ex his millia interfecit, et usque 184 ad vesperam cædere non destitit, donec nox finem faceret. Ignaros enim repererat homines, et nibil de his quae accesserunt autumantes. Mane autem facto statuunt Saxones excrcitum, præparan- tes se ad bellum. Sed intercurrentibus nuntiis pacem fecerunt, datisque muneribus Mummolo, relicta universa regionis praeda cum captivis, discesserunt a : jurantes prius quod ad subjectionem regum, sola- tiumque [It. auxilium] Francorum redire deberent in Gallias. Igitur regressi Saxones in Italiam, assumptis secum uxoribus et parvulis, vel omni supellectile facultatis, redire in Gallias destinantes, scilicet ut a Sigiberto rege collecti, in loco unde egressi fuerant, stabilirentur. Feceruntque ex se duos, ut aiunt, cuneos : et unus quidem per Niceam urbem, alius vero per Ebredunensem venit, illam revera tenentes viam, quam anno superiore tenuerant : conjunctique sunt in Avennico b territorio. Erat enim tunc tempus messium, et locus ille maxime fructus terræ sub divo rEd. dio] habebat, nec quidquam ex his domi incolae reeondiderant. Denique accedentes in areas, segetes inter se dividunt ; colligentesque ac trituran- les, frutuenta comedebant, nibil ex his, cis qui laboraverant, relinquentes. verum postquam expensis fructibus ad littus Rhodani amnis accesserunt, ut transacto torrente, regno se regis Sigi berti conferrent, occurrit cis Mummolus, dicens : Non Iransibi- depopulastis, tis torrentem hunc. Ecce reginnes domini mei regiscollegistis segetes, pecora devastaslis c, tradidistis domus incendiis, oliveta ac vineta succi- distis. Non ascendetis, nisi satisfaciatis prius his quos exiguos reliquistis. Alioquin non effugietis manus meas, nisi ponam gladium super vos, et uxores et parvulos vestros, et ulciscar injuriam domim mei Guntebramni regis., Tunc illi timentes valde, 185 dantes multa numismatis d aurei millia|pro redemptione sua transire permissi sunt : et sic Arvernis pervenerunt. Erat tunc vernum tempus, proferebant ibi regulas e æris incisas pro auro, quas quisque videns, non dubitabat aliud, nisi qnod aurum probatum atque examinatum esset. Sic enim coloratum ingenio nescio quo fuit : unde nonnulli hoc dolo se- . ducti, aurum antes et æs accipientes, pauperes .fl- cti sunt. Hi vero , ad Sigibertum regem traoseuntel, in locum unde prius egressi fuerant, stabiliti sant.

XLIV [Al. XXXVII]. In t regno autem Sigiberti regis, remoto ab honore Jovino rectore Provinciae, A!- binus in loco ejus subrogatur. Magnam inter eos inimjcitian) haec causa gessit. Igitur advenientibus ad cataplum Massiliensium ,navibus transmarinis g, Vigilii archidiaconi homines septuaginta vasa, quæ vulgo orcas h vocant, olei 1iquaminisque furati sunt, nesciente domino. Negotiator autem cum cognovissetr sibi rem furto ablatam fuisse, inquirere diligenter cœpit, quo furtum in loco fuisset recorditum. Hæc inquirens, audiit a quodam, uod homines Vigilii archidiaconi perpetrassent. Perveniant hæc ad archidiaconem, qui inquirens et inveniens, nequaquam publicare, sed excusare suos cœpit, dicens : Nun- quam de domo mea egressus est, qui tale auderet admittere. Taliter, inquam, excusante archidiacono, negotiator ad Albinum pergit : causam exserit, et archidiaconem in crimine fraudis hujus mistum ac- cusat. Die autem sancto Natalis dominici, episcopo in ecclesia adveniente, archidiaconus indutus alba adest, episcopum, 186 ut mos est i, invitans ad altare debere procedere, ac solemnitatem diei sancti opportuno debere tempore celebrare. Nec mora, Albinus de sede exsiliens, apprehensum archidiaconem detrahit, pugnis calcibusque caedit, et. custodia car- cerali coaretat j. Pro quo nunquam obtinere potuerunt, nec episcopus, nec cives, nec ullus major natu, nec ipsa vox totius populi acclamantis, ut datis fillc. jussoribus, diem sanctum archidiacono liceat cum debcre reliquis celebrare, atque accusatio ejus in posterum audiri : sed nec ob ipsa sacrosancta solemnia metum habuit, ut ministrum dominici altaris tali in die non auderet arripere. Quid plura? Quatuor millibus solidorum archidiaconem condemnavit : qui in præsentia regis Sigiberti veniens, quadrupla sa- tisfactione, insequente Jovine, composuit.

XLV [Al. XXXIX]. Posthæc tres Langobardorum duces k, id est Amo, Zaban, ac Rhodanus, Gallias irrupere. Et Amo quidem Ebredunensem carpens viam usque Machovillam 1 Avennici territorii, quam Mummolus munere meruerat regio, accessit : ibique fixit tentoria. Zaban vero per Diensem * descendens nrbem, usque Valentiam venit, ibique castra posuit. Rhodanus autem Gratianopolitanam urbem aggressus est, ibiqae papiliones extendit. Et Amo quoque Arelatensem debellavit provinciam, cum urbibus quae circumsitæ sunt. Et usque ipsum Lapideum campum b, qui adjacet urbi Massiliensi accedens e, tam de pecoribus, quam de hominibus denudavit: Aquensibus autem obsidionem paravit, de quibus viginti duabus libris argenti acceptis 187 abscessit. Sicque et Rhodanus ac Zaban in locis quibus accesserant, fecerunt. Que cum Mummolo perlata fuissent, exercitum movit, etRhodano, qufGratianopolitanam urbem debellabat, occurrit. Sed cum Iseram d fluvium exercituslaboriose transiret,nutuDei ani mal amnem ingreditur, vadum ostendit: et sic populus in ulteriorem ripam egreditur. Quod videntes Langobardi, nec morati, evaginatis gladiis hos appetunt, commissoque bello ,in tantum caesi sunt, ut Rhodanus sauciatus lancea ad montium excelsa confugeret. Exinde cum quingentis viris qui ei remanserant, per devia silvarum prorumpens, ad Zabanem pervenit, qui tunc urbem Valentiam obsidebat : narravitque ei omnia quae acta fuerant. Tunc datis pariter cunctis in predam, ad Ebredunensem urbem regressi sunt: ibique eis cum innumero exercitu Mummolus in faciem venit, commissoque praelio, Langobardorum phalangae usque ad internecionem caesae, cum paucis duces in Italiam sunt regressi. Cumque usque Sigusium e urbem perlati fuissent, et eos incolae loci dure susciperent, præsertim cum Sisinnius magister militum a parte imperatoris in hac urbe resideret: simulatus Mummoli puer in conspectu Zabanis, Sitinnio litteras protulit, salutemque ex nomine Mummoli dedit, dicens : En ipsum in proximo. Quod audiens Zaban, cursu veloci ab urbe ipsa digressus praeteriit. His auditis Amo, collecta omni praeda in itinere, proficiscitur : sed resistentibus nivibus, relicta praeda, vix cum paucis erumpere potuit. Exterriti enim erant virtute Mummoli.

XLVI [Al. XLJ. Multa enim Mummolus bella ges- sit, in quibas victor exstitit. Nam post mortem Cha-' riberti, cum Chilpericus Turonis ac Pictavis pervasisset, quae Sigiberto regi per pactum in partem venerant, conjunctus rex 188 ipse cum Guntchramno fratre suo, Mummolum eligunt, qui has urbes ad eorum [Al. verum] dominum revocare debcrel. Qui Turonis veniens, fugato exinde Chlodovecho Chilpcric! filio, exactis a populo ad partem regis Sigiberti sacramentis, Pictavos accessit. Sed Basilius ac Sigharius i Pictavi cives, collecta multitudine, resistere voluerunt : quos de diversis partibus circumdatos oppressit, obruit, interemit; et sic Pictavos accedens, sacramenta exegit. Hæc interim de Mummolo dicta sufficiant g : reliqua in posterum sunt dirigenda.

XLVII [Al. XLI]. De Andarchii h vero interitu locuturus, prius genus ordiri placet, et patriam. Hie igitur, ut asserunt i, Felicis senatoris servus fuit, qni ad obsequium domini deputatus, ad studia litterarum cum eo positus, bene institutus emicuit. Nam de operibus Virgilii, legis Theodosianæ libris, arteque calculi adplene eruditus est. Hac igitur scientia tumens, despicere dominos coepit : et se patrocinio Lupi ducis i, cum ad urbem Massiliensem ex jussu regis Sigiberti accederet, commendavit. De qua regressus , hunc secum abire k praecepit, insinuavitque eum diligenter Sigiberto regi, atque ad serviendum tradidit: quem ille per loca diversa dirigens, locum præbuit militandi. Ex hoc quasi Honoratus 1 habitas, Arvernum venit : ibiquc cum Urso cive urbis ejus amicitias illigat. Interim, ut erat acris ingenii, filiam ejus desponsare desiderans, loricam, ut ferunt, in libellari quo chartae abdi solitae sunt, recondit, dicens mulieri, conjugi utique Ursi: quia multitudinem aureorum meorum amplius quam sexdecim millia in hoc libellari reconditam tibi commendo, quod tuum esse poterit, si mihi Gliam tuam praestiteris desponsari. Sed .... Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra fames? (Virg. Æneid. lib. III.)

189 Promisit mulier haec simpliciter credens, absente *viro, baic desponsari puellam. At ille regressus ad regem, praeceptionem ad judicem loci exhibuit, ut puellam hanc suo matrimonio sociaret, dicens: Quia dedi arrham in desponsatione ejus. Negavit autem vir ille, dicens : Quia neque te novi unde sis, neque aliquid de rebus tuis habeo. Qua intentione pullulante, ac vehementius increscente, Andarcbius expetiit Ursum regis praesentia arcessiri. Cumque venisset apud villam Brennacum a, requirit hominem alium, Ursum nomine, quem ad altarium clam adductum jurare fecit, ac dicere: Per hunc locum sanctum et reliquias martyrum bealorum, quia si filiam meam tibi in matrimonio non tradidero, sexdecim millia solidorum tibi satisfacere non morabor. Stabant enim testes in sacrario, auscultantes occulte verba loquentis, sed personam quae loqueretur penitus non videntes. Tunc Andarchius demulsit verbis lenibus Ursum, fecitque eum sine regis praesentia reverti ad patriam. Factoque ex hoc juramento, breve sacramentorum regi illo protulit discedente, dicens b : Haec et haec mihi Ursus scripsit; et ideo gloriae vestrae præceptionem deposco, ut filiam suam mihi tradat in matrimonio. Alioquin mibi liceat res ejus possidere, donec sexdecim millibus solidorum acceptis, me ab hac causa removeam. Tunc adeptis praeceptionibus, Arvernum rediit : ostendit judici jussionem regis. Ursus autem se in Vellavum c territonum contulit. Cumque res ejus huic consignarentur, et hic in Vellavum accessit. Ingressusque unam Ursi domum, coenam sibi praecepit praeparari, atque aquas quibus ablueretur calefieri jubet. Sed cum servi domus minime rudi domino parerent, alios fustibus, alios virgis caedit, nonnullis capita percutiens sanguinem elicuit. Turbata ergo familia, praeparatur 190 coena, abluitur hic aquis calidis, inebriatur vino, et se collocat super stratum. Erant autem cum eo septem pueri tantum. Cumque non minus somno quam vino sepulti altius obdormissent, Ursus congregata familia, ostia domus, quae erat ex ligneis fabricata tabulis, claudit: acceptisque clavibus, meras * annonae quae aderant, elidit; x circa domum et supra domum aggregatis bis acervis annonae, qaaa tunc in manipulis erat, ita ut operta ex his domus cerneretur omnino. Tunc immisso per partes diversas igne, cum jam super hos infelices materia ædificii exusta dirueret, excitantur, emittunt voces : sed non fuit qui exaudiret, donec tota domo adusta ipsos pariter ignis absorberet. Ursus vero metuens, basilicam sancti Juliani expetiit, datisque regi muneribus, res suas in solidum recepit.

XLVIII [Al. XLII]. Chlodovechus vero Chilperici filius, de Turonico ejectus, Burdegalam abiit. Denique cum apud Burdegalensem civitatem nullo prorsus inquietante resideret, Sigulfus quidam a parte Sigiberti se super eum objecit: quem fugientem cum tubis et buccinis, quasi labentem cervum fugans, insequcbatur, qui vix ad patrem regrediendi liberum habuit aditum. Tamen per Andegavis regressus, ad eum rediit. Cum autem intentio inter Guntchramnum f et Sigibertum reges verteretur, Guntchramnus rex apud Parisios omnes episcopos regni sui congregat, ut infer utrosque qum veritas haberet, edicerent. Sed ut belluna civile in majore pernicitate cresceret, eos audire peccatis facientibus distulerunt. Chilpericus autem rex in ira commotus, per Theodoberlum filium suum seniorem, qui a Sigiberto ali quando apprehensus sacramentum dederat g ut ei fidelis esset, civitates ejus pervadit, id est Turoni. et Pictavis, et reliquas citra Ligerim sitas. Qui Pictavis veniens, contra Gundobaldum h 191 ducem pugnavit. Terga autem vertente exercitu partis Cundobaldi, magnam ibi stragem de populo illo fecit; sed et de Turonica regione maximam partem i incendit, et nisi ad tempus manus dedissent, totam continuo debellasset. Commoto autem exercitu, Lemovicinum, Cadurcinnm, vel reliquas illorum provin cas J pervadit, vastat, evertit; ecclesias incendit, ministeria detrahit, clericos interficit, monasteria virorum dejicit, puellarum deludit k, et cuncta devastat : fuitque illo in tempore pejor in ecclesiis gemitus, quam tempore persecutionis Diocletiani.

XLIX [AI. XLIII]. Et 1 adhuc obstupescimus et admiramur, cur tantae super eos plagae irruerant: sed recurramus ad illud quod parentes eorum egerunt, et isti perpetrant. Illi post praedicationem sacerdotum, de fanis ad ecclesias sunt conversi ; isti quotidie de ecclesiis praedas detrahunt. Illi sacerdotes Domini ex toto corde venerati sunt, et audierunt; isti non solum non audiunt, sed etiam persequuntur. tUi monasteria et ecclesias ditaverunt; isti eas diruunt ac subver. tant. Quid de LaUta * monasterio referam, in quo beati Martini habentur reliquiæ? Cum ad eum unus cuneus hostium adventaret, et fluvium, qui propinquus est, transire disponeret ut monasterium exspoliaret, clamaverunt monachi; dicentes : Nolite, o barbari, nolite huc transire : beati enim Martini istud est monasterium. Hæc audientes, eorum multi com. puncti a Dei timore regressi sunt. Viginti tamen ex ipsis, qui non metuebant Deum, neque beatum confessorem honorabant, ascendentes navem illuc transgrediantur, et inimico stimulante, monachos cædunt, monasterium evertunt, resque diripiunt, de quibus 192 facientes sarcinas, navi imponunt. Ingressique fluvium, protinus vibrante carina huc illucque feruntur. Cumque amisso solatio remorum , hastilibus lancearum in fundum alvei defixis remeare conaren- ] tur, navis sub pedibus corum dehiscit, et uniuscujusque ferrum, quod contra se tenebat, pectori defigitur, transvcrberatique cuncti a propriis jaculis interimuntur. Unus tantam ex ipsis, qui cos increpabat, ne ista committerent, remansit illæsus. Quod si hoc quis fortuitu evenisse judicat, cernat unum insontem plurimis evasisse de noxiis. Quibus interfectis, monachi ipsos et res suas ex alveo detrahentes, illos sepelientes, res suas domui restituunt.

L [AI. xux]. Dum hæc agerentur, Sigibertus rex gentes illas b, quae ultra Rhenum habentur, commovet. et bellum civile ordiens, contra fratrem suum Chilpericum ire destinat. Quod audiens Chilpericus, ad fratrem suum Guntchramnum legatos mittit. Qui conjuncti pariter fcedus ineunt, ut nullus fratrem ( suum perire sineret. Sed cum Sigibertus gentes illas adducens venisset, et Chilpericus de alia parte cum suo exercitu resideret, Bec haberet rex Sigibertus super fratrem suum iturus, ubi Sequanam c fluvium transmearet, fratri suo Guntchramno mandatum mittit, dicens : Nisi me permiseris per tuam sortem hunc fluvium transire, cum omni exercitu meo super te pergam. Quod ille timens, foedus cum eodem iniit, eumque transire permisit. Denique sentiens Chilpericus, quod Guntchramnus, scilicet relicto eo ad Sigibertum transisset, castra movit, et usque A vallocium d Carnotensem vicum abiit. Quem Sigibertus insecutus, campum sibi praeparari petiite. Ille vero timens, ne colliso 193 utroque exercitu, etiam regnum eorum corrueret, pacem petiit, civitatesque ejus, quas Theodobertus male pervaserat, reddidit ; deprecans, ut nullo casu culparentur earum habitatores, quos ille injuste igni ferroque opprimens acquisierat. Vicos quoque, qui circa Parisios erant, maxime tunc flamma consumpsit; et tam domus quam res reliquae ab hoste direptae sunt. ut etiam et captivi ducerentur. Obtestabatur enim rex, ne haec fierent: sed furorem gentium, quae de ulteriore Rheni amnis parte venerant, superare non poterat; Sed omnia patienter ferebat , donec redire posset ad patriam. Tunc ex gentilibus illis contra eum quidam murmuraverunt, cur se a certamine subtraxisset. Sed ille, ut erat intrepidus, ascenso equo, ad cos dirigit, eosque verbis lenibus demuisit, multos ex eis postea lapidibus obrui præcipiens. Sed ncc hoc sine beati Martini fuisse virtute ambigitur, ut hi sine bello pacificarentur. Nam in ipsa die qua hi pacem fecerant, tres paralytici ad beati basilicam sunt directi i, quod in sequentibus libris, Domino juvante, disserimus:

LI [AI. XLV]. Dolorem enim ingerit animo ista civilia bella referre. Nam post annum iterum Chil. ' pericus ad Guntchramnum fratrem suum legatos mittit, dicens: Veniat frater mecum [AI. meus], et videamus nos, et pacificati persequamur Sigibertum inimicum nostrum. Quod cum fuisset factum, scque vidissent, ac muneribus honorassent, commoto Chi!pericus exercitu usque Rhemis accessit, cuncta inceudens atque debellans. Quod audiens Sigibertus, iterum convocatis gentibus illis, quarum supra memoriam fecimus , Parisios venit, et contra fratrem suum ire disponit, mittens nuntios Dunensibus et Turonicis, ut contra Theodobertum ire deberent. Quod illi dissimulantes , rex Godegiselum et Guntchramnum 194 duces in capite dirigit. Qai commoventes exercitum, adversus eum pergunt. At ille derelictus a suis, cum paucis remansit: sed tamen ad bellum exire non dubitat. Ineuntes autem praelium, Theodobertus evictus in campo prosternitur, et ab hostibus exanime corpus, quod dici dolor est, spoliatur. Tunc ab Arnulfo R quodam collectus, ablutusqne, ac dignis vestibus est indutus , et ad Ecolismensem a civitatem sepaltus. Chilpericus vero, cognoscens quod iterum se Guntchramnus cum Sigiberto paciHcasset, se infra Tornacenses muros cum uxore et filiis suis communivit.

LII [AI. XLVI]. In eo aono fulgor per cœlum dis- currisse visus est b, sicut quondam ante mortem Chlothacharii factum vidimus. Sigibertus vero ob- tentis civitatibus illis, quae citra Parisios sant posl- tæ, usque Rothomagensem urbem accessit, volens easdem urbes hostibus cedere. Quod ne faceret, a suis prohibitus est. Regressus inde, Parisios est ill- gressas : ibique ad eum Brunichildis cum filiis venit. Tunc Franci , qui quondam ad Childebertum aspexerant seniorem, ad Sigibertum legationem mittunt, ut ad eos veniens, derelicto Chilperico, super seip- sum regem stabilirent. Ille vero hæc audiens , misit qui fratrem suum in supra memorata civitate c obst- .derent, ipse illuc properare deliberans. Cui sanctus Germanus episcopus dixit: Si abieris, et fratrem tuum interficere nolueris, vivus et victor redibis : sin autem aliud cogitaveris, monens. Sic enim Dominus per Salomonem dixit: Foveam quam fratri tuo parabis, in eam corrues (Prov. XXVI, 27). Quod ille, peccatis facientibus, audire neglexit. Venieute autem illo ad villam, cui nomen est Victonacum d, collectus est ad eum omnis exercitus, impositumque super clypeo sibi regem statuunt. Tunc duo pueri cum cultris validis, quos vulgo scramasaxosc 195 vocant, infectis veneno, maleficati a Fredegunde regina cum aliam causam se gerere t simularent, utra- que elatera feriunt. At ile vociferans, atque corruens, non post multo spatio emisit spiritum : ibique et Charegisilus cubicularius ejus corruit; ibi et Si- giia, qui quondam ex Gotthia venerat, multum laceratus est, et postea ab Chilperico rege comprehensus, incensis cum cauteriis candentibus omnibus juncturis, ac membratim separatus g, crudeliter vitam finivit. Fuit autem Charegisilus ille tam levis opere, quam gravis cupiditate; de minimis consur- gens, magnus per adulationes cum rege effectus est; compentor rerum alienarum, testamentorumque effractor; cui talis fuit vitæ exitus, ut non mereretur voluntatem propriam morte imminente complere, qui aliorum voluntates saepe destruxerat. Chiiperi- cus autem in ancipiti casu defixus, in dubium habe- bat, an evaderet, an periret, donec ad eum missi veniunt de fratris obitu nuntiantes. Tunc egressus a Tornaco cum uxore et filiis, eum vestitum apud Lambros h vicam sepelivit. Unae postea Suessionas in basilica sancti Medardi, quam ipse ædificaverat, translatus , sccus Chlothacharium patrem suum se- pu!tus est. Obiit autem quarto decimo regni sui anno, relate quadragenaria. 196 A transitu crgo Theudeberti senioris usque ad exitum Sigiberti, supputan" tur anni viginti novem i. Inter exitum vero Sigiberti et nepotis sui Theodoberti, fuerc dies decem et octo. Mortuo autem SIgiberto, regnavit Childebertus filius ejus pro eo,

A principio usque ad diluvium, anni bis mille du- centi quadraginta duo. A diluvio autem usque ad Abrabam , anui nongenti quadraginta duo. Ab Abraham vero usque ad cgressum filiorum Israel ex .Egypto, anui quadringenti sexaginta duo i. Ab egressu filiorum Israel ex .Egypto usque ad ædificationem templi Salomonis, anni quadringenti octo- Binta. Ab ædificatione ergo templi usque ad desolationem ejus , et transmigrationem in Babyloniam, anni trecenti nonagima k. A transmigratione igitur usque ad passionem Domini, anni sexcenti sexaginta octo 1. A passione homini usque ad transitum sancti Martini, anni quadringenti et duodecim. A transitu sancti Martini usque ad transHum Chlodovechi regis, annl centum uuodccim. A transitu Chlodovechi regis usque ad lransitom Theudeberti, anni triginta septem m. A transitu Theudeberti usque ad exitum Sigiberti, anni viginti novem. Qui sunt simul anni quinquies mille septingenti septuaginta quatuor D.

' 197-198 INCIPIUNT CAPITULA' LIBRI QUINTI.

1. De Childeberti junioris regno, et de matre ejus.

II. Quod Merovechus Brunichildem accepit uxorem.

III. Bellum contra Chilpericum, et de malitia Rauchingi.

IV. Quod Roccolenus Turonis venit.

V. De episcopis Lingonicis, et Namnetico.

VI. De Leonaste archidiacono Biturigo.

VII. De Senoch reclauso.

VIII. De sancto Germano Parisiorum episcopo.

IX. De Gatuppane reclauso.

X. De Patroclo reclauso.

XI. De Judœis conversis per Avitum episcopum.

XII. De Brachione abbate.

XIII. Quod Mummolus Lemovicas vastavit.

XIV. Quod Merovechus tonsoratus ab basilicam sancti Martini confugit.

XV. Bellum inter Saxones et Suevos.

X VI. De interitu Macliavi.

XVII. Quod Guntckramnus rex filios Magnacharii interfecit, suosque perdidit; et de dubietate Paschœ

XVIII. De ecclesia Cainonensi; et quod Guntchramnus rex cum Childeberto conjunctus est.

XIX. De Prætextato episcopo; et interitu Merovechi.

XX. De eleemosynis Tiberii.

X XI. De Salonio et Sagittario epiacopis.

XXII. De Winnoco Brittone.

XXIII. De obitu Samsonis filii Chilperici.

XXIV. De prodigiis ostensis.

XXV. Quod Guntchramnus Boso filias suas de basilica sancti Martini abstulit, et Chilpericus Pictavis invasit.

XXVI. De interitu Daconis et Dracoleni (Cod. Corb., Dacoleni et Dratgleni ducis).

XXVII. Quod exercitus in Britannias abiit.

XXVIII. De ejectione Salonii et Sagittarii.

XXIX. De descriptionibus a Chilperico impositis.

XXX. De vastatione Britannorum.

XXXI. De imperio Tiberii.

XXXII. De insidiis Britannorum.

XXXIII. De Basilica sancti Dionysii injuriata per mulierem.

XXXIV. De prodigiis.

XXXV. De dysenteræ et filiis Chilperici mortuis.

XXXVI. DE Austrechilde regina.

XXXVII. De Heraclio episcopo, et Nantino comite.

XXXVIII. De Martino Galliciensi episcopo.

XXXIX. De persecutione Christianorum in Hispaniis.

XL. De interitu Chlodovechi.

XLI. De Efafio et Eunio episcopis.

XLII. De legaris Galliciensibus, ac prodigiis.

X LIII. De Maurilione Cadurcorum episcopo.

XLIV. De altercatione cum hæretico.

XLV.De his quæ Chilpericus scripsit.

XLVI. De obitu Agræculæ episcopi.

XLVIII. De comitatu Eunomii.

XLIX. De malitia Leudastis.

L. De insidiis quas nobis fecit, et qualiter ipse humilia- tua eat.

LI. Quæ beatus Salvius de Chilperico prædixit.