Skip to content

Chapter 12 · 12 of 16

The History of the Franks

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

LIBER OCTAVUS.

375 1, Igitur Guntehramnus rex anno vigesimo quarto regni sui de Cabillono progressus, Nivernensem urbem aggreditur. Invitatus enim Parisios veniebat ut Chilperici filium, quem iam Chlotharium vocitabat, a sacro regenerationis fonte deberet excipere. Digressus vero a Niverno ad Aurelianensem urbem venit magnum se tune civibus suis præbens. Nam per domos eoruin invitatus adibat, et prandia data libabat : multum ab liis muneratus, numeraque ipsis proflua benignitale largitus est. Sed cum ad urbem Aurelianensem venisset, crat ea die solemnitas beati Martini, ill est quarto Nonas mensis quinti A. Processitque in obviant ejus immensa populi turba cum signis atque vexillis, canentes laudes. Et binc lingua Syrorum, binc Latinorum, hinc etiam ipsorum Ju- dæorum, in diversis laudibus varie concrepabat, dicens : Vivat rex, regnumque ejus in diversis populis annis innumeris dilatetur. Judæi vero, qui in his laudibus videbantur esse participes, dicebant: Omnes gentes te adorent 376 tibique genu nectant, aique tibi sint subditae. Unde factum est, ut celebratis Missis, cum rex ad convivium resideret, diceret: Væ genti Judaicæ, malæ et perfidae, ac subdolo semper sensu viventi. Ob hoc enim mihi, inquit, hodie au- des adulatorias acclamabat, ut me cunctæ gentes quasi dominum adorarent, ut synagogam eorum, quae dudum a Christianis diruta est, juberem ope publica sublevari : quod inhibente Domino nunquam ero facturus. 0 regem admirabili prudentia clarum ! Sic intellexit dolositatem haereticorum, ut ei penitus non valerent subripere, qua erant postmodum suggesturi. Jam enim mediante epulo rex locutus est sacerdotibus qui aderant, dicens : Rogo ut in domo n.ea crastina die vestram promerear benedictionem, fiatque mihi salus'iu ingressu vestro, ut ex hoc salvus fiam, cum super me humilem vestrarum benedietionum verba defluxerint. Hæc eo dicente, omnes gratias agentes epulo expleto surreximus.

II. Mane autem facta, dum rex loca sanctorum ora- tionis gratia visitaret, ad metatum nostrum advenit. Erat enim ibi basilica sancti Avili abbatis, 377 cujus in libro Miraculorum meminimus b. Surrexi gavisus , fateor, ad occursum ejus, et dala oratione deprecor, ut in mansione mea eulogias beati Martini dignaretur accipere. Quod ille non respuens, benigno animo ingressus, hausto poculo, admonitis nobis ad convivium, laetus abscessit. Tunc Bertehramnus Burdegalensis episcopus cum Palladio Santonico valde regi infensus erat, pro susceptione Gundovaldi, cnjus supra meminimus (Lib. vn, cap. 51); sed et Palladius episcopus ob hoc maxime regis iram incurrerat, quod ei sæpius fallacias intulisse!. Discussi enim ante paululum fuerant ab reliquis episcopis et optimatibus regis, cur Gundovaldum suscepissent, cur Faustianum c Aquis episcopum ad præceptionem ejus levissimam ordinassent. Sed hanc causa,.. ordinationis Palladius episcopus a Bertchramno metropole suo auferens, super se devolvii, dicens : Oculi metropolis mei valde doloribus arctabantur, et ego sp oliatus et contemptus, invitus ab eo in e, loco adductus sum. Non potui aliud facere , nisi quæ ille, qui omnem principatum Galliarum se testabatur accipere, imperabat. Cum haec regi nuntiata fuissent, valde commotus est, ita ut vix obtineri pos>et, ut eos ad convivium advocaret, quos antea uon viderat. Introeunte itaque Bertchramno, interrogat rex : Quis, ait, est iste ? Diu enim erat quod ab eo visus non fuerat. Dixeruntque:Hic cst Bertchramnus Burdegalensis urbis episcopus. Cui ille : Gratias, inquit, agimus, quod sic custodisti fidem generationi tuæ. Scire enim te oportuerat, dilectissime pater, quod parens eras nobis ex matre nostra, et super gentem tuam non debueras inducere pestem extraneam [Gundoval dunt. Cumque talia, et his similia Bertchramnus audisset, conversus ad Palladium rex, ait; Nec tibi, o Palladi episcope, nimium sunt gratiæ referendæ. Tertio enin mihi, quod de episcopo dici iniquum est, pejerasti, mittens 318 indiculus dolositate plenos; a me excusabaris a per epistolas, et germanum meum cum scriptis aliis invitabas. Judicavit enim Deus causam meam, cum ego provocare vos semper tanquam ecclesi;e patres studui, et vos circa ine semper egistis dolose. Nicasio autem et Antidio episcopis b dixit: Quid vos , o sanctissimi patres , pro regionis utilitate, vel regni nostri sospitate tractastis, edicite? Illis quoque tacentibus, abluis rex manibus, accepta a sacerdotibus benedictione, ad mensam resedit, lato vultu et hilari facie, quasi nibil de contemptu suo fuisset efTatus.

III. Interea jam medio prandii peracto, jubet rex ut diaconum nostrum, qui ante diem ad Missas psalnum responsorium c dixerat, canere juberem. Quo canente, jubet iterum mihi, ut omnes sacerdotes , qui aderant, per meam commonitionem, datis ex officio suo singulis cln ricis, coram rege juberentur cantare. Per me enim secundum regis imperium admoniti, quisque ut potuit in regis præsentia psalmum responsorium decantavit d. Cum autem fercula proferrentur, dixit rex : Argentum omne qnod cernitis, Mummoli illius perjuri fuit ( V. lib. VII, cap. 40). Sed ranc, gratia Domini tribuente, in ioslrain dominationem translatum est; nam quindecim ex eo catinos, ut istum majorem cernitis, jam <oncidi, ei non exinde amplius quam hunc, et alium de centum fleptuaginta libris reservavi. Et quid amplius quam ad opus quotidianum necesse est me retinere? Mon ego, quod pejus est, alium filium praeter Claildebertum habeo, cui satia sit de thesauris quos ei pater reli- quit : et quæ jam de hujus miserrimi rebus, quae Avinione inventae sunt, transmittere curavi. Reliqua vero pauperum et ecclesiarum erunt necessitatibus tribuenda.

IV. Unum vos tantuminodo, sacerdotes Domini, deprecor, ut pro lilio meo Childebertn Domini misericordian, 379 exoretis. Est enim vir sapiens atque utilis, ut de multorum annorum aevo vix ita cautus homo reperiri possit ac strenuus. Quia si hunc Deus his Galliis concedere dignabitur, fortassis spes erit de eodem gentem nostram, quae valde exinanita est, posse consurgere. Quod fieri juxta ejus misericordiam non diffido, eo quod tale fuerit pueri nativitatis praisagium. Nam in die sancto Paschæ, stante fratre ineo Sigiberto in ecclesia, procedente diacono cum sancto Evangeliorum libro , nulius regi advenit, unaque vox fuit pronuntiantis lectionem evangelicam, ac nuntii dicentis : Filius natus est tibi, unde factum est, ut omnis populus in utraque annuntiatione proclamaret pariier : Gloria Deo omnipotenti. Sed baptismum in die sancto Pentecostes accepit. et rex nihilominus in die sancto Dominicae nativitatis est elevatus. Unde si oratio vestra prosequitur, poterit hic, Domino annuente, regnare. Hæc rege dirente, omnes orationem fuderunt ad Dominum, ut utrumque regem ejus misericordia conservaret. Adjecitque rex : l'erum quia mater ejus Brunichildis ine minatur interimere, sed nihil mihi ex hoc form!dinis est. Dominus enim qni me eripuit de manibus inimicorum meorum , et de hujus insidiis liberabit me.

V. Multa tunc et in Theodorum * adversa locutus est, protestans, quod si ad synodum veniret , iterum exsilio truderetur, dicens : Scio enim quod horum causa germanum meum Chilpericum interfici fecit. Denique nec nos pro viris habi i debemus, si ejus necem ulcisci non valemus hoc anno. Cui ego respondi: Et quis Chilpericum interemit, nisi malitia sua tuaque oratio? Multas enim tibi contra justi. liam tetendit insidias, qu:e ci mortis exitium iutulerunt. Quod, ut dicam, valde hoc per visionem sumnii inspexi , cum viderem eum a te tonsorato capite quasi episcopum ordinari, dt inde super cathedram puram sola fuligine I tectam impositum ferri, piaelucentibus coram e » lychnis ac cereis. Me hæc narrante, ret ait : Vidi et ego 380 aliam visionem, quæ hujus interitum nuntiavit. Adducebatur euim in conspectu OlCO a tribus episcopis vinctus catem s, quorum unus Tetricus, alius Agricola s, tertius vero Nicetius Lugdunensis erat, e quibus dicebant duo : Solvite, quæsumus , eum , et castigatum abire per- mittite. Quibus econtrario cum amaritudine Tetricus episcopus respondebat: Non fiet ita, sed igni concremabitur pro sceleribus suis. Et cum diu multumque quasi altercantes hæc inter se verba proferrent, conspicio eminus aeneum super ignem positum ferveie vehementer. Tunc me flente, apprehensum infelicem Chilpericum confraclis membris projiciunt in æneum. Nec mora, inter undarum vapOres ita dissolutus ac liquefactus est, ut nullum ex eo penitus indicium remaneret. Hæc rege dicente, admirantibus nobis, epulo expleto surreximus.

VI. Rcx igitur in crastinum in venationem progressus est; quo redeunte, Garacharius comes Burdegalensis atque Bladastes a nobis repræsentati sunt: qui, ut superius diximus, in basilica sancti Martini confugium fecerant, pro eo quod Gundevalde conjuncti fuissent. Nam cum prius pro hic deprecatus. nihil obtinere potuissem; hæc in sequenti loculus sum: Audiat, o rex, potestas tua. Ecce a Domino meo in legatione ad te directus sum sed quid renuntiabo ei qui me misit, cum nihil mihi responsi reddere velis? A: ille obstupefaetus ait : Et quis est dominus tuns, qai te misit ? Cui ego subridens : Beatus Martinus, inquio, misit me. Tunc ille jussit sibi repraesentari viros. Sed cum in ejus conspectu venissent, multas eis perfidias ac perjuria exprobravit, vocans eos saepius vulpes ingeniosas : sed restituit eos grauae suae, reddens quae illis ablata fuerant.

VII. Adveniente quoque die Dominico, rex ecclesiam ad spectanda * Missarum solemnia petit; fra- Ires [episcopi] vero consacerdotesque qui aderant, locum Palladio episcopo ad agenda festa praebuerunt. Que incipiente prophetiam, 381 Rex interrogat , quis esset. Cun'que Palladium episcopum initiasse pronuntiassent, statim commotus rex ait : Qui mihi semper infidelis et perfidus fuit, ille nunc sacrata vera praedicabit ? Egrediar prorsus ab hac ecclesia, ne inimicum meum audiam prædicantem. Et hæc dicens, egredi cœpit ecclesiam. Tunc conturbati sacerdotes de fratris humilitate, dixerunt regi: Vidimus enim eum convivio tuo adesse, ac de ejus manu te benedictionem accipere; et cnr eum nunc rex asperuatur? Si enim scissemus tibi exosum, declinassemus utique ad alium, qui hæc agere debuisset. Nunc, si permiitis,celebret quæ cœpit : in posterum autem si aliquid opposueris, canonicæ sanctionis censura finiatur. Jam enim Palladius episcopus in sacrarium cin grandi humilitate discesserat. Tunc rex jussit eum revocari, et sic quæ agere coeperat, cxi edivit. Nam cum iterato ad convivium regis Palladius atque Rertchramnus asciti fuissent, commoti invicem multa sibi de adulteriis ac fornicatione exprobrarunt, nonnulla eliam de perjuriis. Quibus de rebus mulli ridebant; nonnulli vero, qui a'acrioris erant scientiae, lamentabantur, cur inter sacerdotes Domini taliter zizania diaboli pullularent. Discedentes itaque a regis praesentia, cautiones et fidejussores dederunt, ut decimo Kalendas mensis noni ad synodum convenirent.

VIII. Tunc apparuerunt signa, id est, radii a parte Aquilonis, sicut saepius apparere solent. Fulgor per cœlum occurrisse visus est, floresque in arboribus ostensi sint. Erat enim mensis quintus.

IX. Posthaec rex Parisios venit, et coram omnibus loqui coepit, dicens : Germanus meus Chilpericus moriens dicitur filium reliquisse, cujus nutritores, inatre deprecante, petierunt, ut eum de sancto lavacro in Dominici Natalis solemnitate deberem excipere, et non venerunt. Rogaverunt deinceps ut ad sanctum Pascba baptizaretur, sed nec tunc allatus eat infans. Deprecati sunt autem tertio, ut ad festi- Vitatem 382 sancti Joannis b exhiberetur, sed uee tunc venit. Moverunt itaque me per tempus sterile de loco ubi habitabam : veni igitur, et ecce absconditur nec ostendimur mihi puer. Unde, quantum inteHigo, nihil est quod promittitur, sed, ut credo, alicujus ex leudibus nostris sit filius; nam si de stirpe nostra fuisset, ad ine utique fuisset deportatus. Idcoque noveritis, quia a me non suscipiiur, nisi certa do eo cognoscam indicia. Hæc audiens Fredegundis regina, conjunctis prioribus regni sui, id est tribus episcopis et treceniis viris optimis, sacramenta dederunt hunc a Chilperico rege generatuin fuisse : ct sic suspicio ab animo regis c ablata est.

X. Denique cum interitum Merovechi atque Chledovechi sæpius lamentaretur, nesciretque ubi eos postquam interfecerant. projecissent, vent ad re. gem homo qui diceret: Si mihi contrarium in posterum non bahetur, indicabo in quo loco Chlodovechi cadaver sit positum. Juravit rex nihil ei molestum fieri, sed potius muneribus ampliari. Tunc ille : Veritatem, inquit, me loqui, o rex , ipsa ratio quas ac'a est comprobabit. Nam quando Chlodovechus interfectus est, ac sub stillicidio oratorii cujusdam sepultus, metuens regina ne aliquando inventus cum honore sepeliretur, jussit eum in alveum Matronæ numinis projici. Tunc intra lapsum d, quod opere meo ad capiendorum piscium necessitatem præparaveram, reperi. Sed cum ignorarem quisnam esset, a cæsarie prolixa cognovi Chlodovechum esse : api rehensumque in humeris ad littus detuli , ibique euro caespite superposito tumulavi. Ecce salvatis artubus quod volueris effice. Quod cum rex comperisset, confingens se ad venationem procedere, de ectoque tumulo, reperit corpusculum inegrum et illaesum. Una iantom pars capillorum, quæ subter fuerat, jan ('e- fluxerat ; alia vero cum ipsis crinium flagells intacia durabat. Cognitumque est hunc esse quem rex intento animo re pirebat. Convocao 383 igitur episcopo civitatis, cum clero et populo, ac cereorum in. numerabilium ornatu, ad basilicam sancti Vincentii detulit tumulandum, non minus plangens nepotes mortuos, quam cum vidit filios proprios jam sepultos. Posthaec misit Pappolum Carnotenæ urbis episcopu II, qui Merovechi cadaver requirens, juxta Chlodovechi tumulum sepelivit.

XI. Ostiarius e vero quidam de alio ostiario dixit Domine rex, hic accepto praemio < onsensit ut tu interficiaris. Apprehensusque ostiarius de quo d xerat, cæsus, suppliciisque multis affectus, nihil de causa qu.< interrogabatur aperuit. Loqueban ur enim tunc multi hoc insidiis et invidia facium, quod ostiarius ille, cui hoc crimen impactum fuerat, plurimum a rege diligeretur. Ansoualdus autem nescio qua suspicione tactus, nec valedicens, a rrge discessit. Rex vero Cabillonum regressus, jussit B rantum, qui sibi semper fucrat infidelis, gladio percuti, Qui vallatus in domo sua, ab hominibus regis peremptus interiit, resque suae fisci ditionibus subjugatæ. sunt.

XII. Denique cum roI maxima intentione Theodorum episcopum iterum persequi conaretur, et Massilia jam in Childeberti regis dominationem revocata fuisset, ad discutiendas causas Ratharius illuc quasi dux a a parte regis Childeberti dirigitur. Sed postposita actione, quæ ei a rege injuncta fuerat, episcopum vallat, fidejussores requirit, et ad prae- sentiam regis Guntchramni direxit, ut seilicet ai synodum, qux Matiscone futura erat, quasi ab episcopis damnandus adesset. Nee defuit ultio divina, quæ servos suos ab ore canum rabidorum defensare consuevit. Nam egrediente episcopo a civitate, statim res ecclesiæ diripit, et alia quidem sibi vindicat, alia sub sigillorum nunitione concludit. Cumque hoc fecisset, protinus famulos ejus sævissimus invadit mor! us, exhaustosque febre peremit; filius ejus ab hoc incommodo defecit, quem in suburbano Massiliae ipsius 384 cum gravi gemitu sepelivit; fuitque talis domui ejus plaga, ut cum ab urbe illa est digressus, vix ad patriam suam regredi putaretur. Theodorus vero episcopus a Guntchramno rege detentus est. Sed nihil ei rex nocuit. Est enim vir egregiae sanctitatis b, et in oratione assiduus, de quo mihi Magnericus Treverensis episcopus hæc rctulit. Ante hos annos cum ad præsentiam Childeberti regis ita sub arduo custodia duceretur, ut quandocunque ad urbem aliquam venisset, neque episcopum, neque quemquam de civibus videre permitteretur, adve- Mente Treveros, nuntiatum est episcopo, hunc jam in navi positum clam abduci; surrexitque sacerdos tristis, ac velociter prosecutus, reperit eum ad littus, causatusque cum custodibus, cur tanta esset impietas ut non liceret fratri fratrem aspicere : visoque tandem, osculatus eum , indulgens aliquid vestimenti , discessit. Veniens itaque ad basilicam sancii Malimini c prosternitur sepulcro, illud apostoli Jacobi retinens : Orate pro invicem ut salvemini (Jac. v, 16). Fusaque diu oratione cum lacrymis, ut fratrem dignaretur Dominus adjuvare, egressus est foras. Et ecce mulier quam spiritus erroris agitabat, clamare sacerdoti coepit, ac dicere: 0 sceleste et inveterate dierum, qui pro .inimico nostro Theodoro orationem fundis ad Dominum. Ecce nos quotidie quae- rimus, qnaliter ab his Galliis extrudatur, qui nna quotidianis incendiis conflat, et tu pro eo rogare non desinis? Satius enirn tibi erat res ecclesiæ tuæ diligenter iuquirere, ne panperihus aliquid deperiret, quam pro h c tam intente deposcere. Et aiebat : Væ nobis qui eum non possumus expugnare. Et licet dæmoniis credi non debeat, tamen qualis esset sacerdos, de quo h:rc dæmon condolens declamabat, apparnii. Sed ad coepta redeamus.

XIII. Igitur legatos ad nepotem suum Childebertum rex dirigit, qui morabatur tunc ad castrum Confluentis d, quod ob hoe nomen accepit, pro eo qu od Mosella Rhenusque 385 omnes pariter confluentes in eodem loco jungantur. Et quia placitum fuerat, ut Trecas Campaniæ urbem de utroque regno conjungerent, sacerdotibusque de regno Childeherti congruum non fuit; Felix legatus, salutatione præ- ' missa, ostensis litteris, ait : Patruus tuus, o rex, diligenter interrogat, quis te ab hac promissione retraxit, ut sacerdotes regni vestri ad Concilium quod simul decreveratis, venire d ifferrent. An forsitan mali homines aliquam imer vos discordiæ radicem faciant pullulare? Tunc ego, rege tacente, respondi: Nil mirum, si zizania ser.ilur inter populos; nam inter hos quo radicem obliget e, protinus non potest reperire. Nullum enim latet, quod Childebertus res alium patrem nisi patruum non habet. Neque illo alium filium nisi hunc habere disponit, juxta id quod eum anno præsenti audivimus loqni r. Abst ergo ut inter eos radix discordiæ germinet, cum se pariter rt tueri debeant, et amare. Tunc vocato secretius Felice legato, Childebertus rex rogavit, dicens : Deprecor dominum et patrem meum, ut Theodoro episcopo nihil injuriae inferat: quod si fecerit, confestim inter nos scandalum germinabit, eiimusquo discordia impediente disjuncti, qui debemus amorem tuendo esse pacifici. Acceptoque et de aliis causis responso, legatus discessit g.

XIV. Nobis ilaque in amedicto castro cum rege commorantibus, dum ad convivium principis usque obscura nocte retineremur, epulo expleto surreximus, venientesque ad fluvium, offendimus navem in littore , quæ nobis fuerat praeparata; ascendentibusque nobis irruit turba hminum diversorum, impletaque est navis tam hominibus quam aquis : sed virtus Domini adfuit, non sine grandi miraculo, ut cuiu usque labium impleta fuisset, mergi non posset. Habebamus enim nobiscum beati Martini reliquias cum 386 aliorum sanctorum, quorum virtute nos credi. mus fuisse salvatos. Al vero nave ad littus unde egressi fuimus redeunte, evacuata ab hominibus et a lympnis, repulsisque extraneis, sine impedimento transivimus. In crastino autem vale regi dicentes, abscessimus.

XV. Profecti igitur in itinere, ad Eposium A castrum accessimus, ibique a Ulfilaico diacono nacti, et ad monasterium ejus deducti, benignissime suscepti sumus. Est enim hoc monasterium quasi millibus octo ab antedicto castro, in montis cacumine locatum : in quo monte magnam basilicam aedificavit, quam beati Martini vel reliquorum sanctorum retiquiis iilustravit. Commorantes autem ibi, petere ab eo coepimus, ut nobis aliqua de conversionis suae bono narraret, vel qualiter ad clericatus officium advenisset, quia erat genere Langobardus. Sed nequibat exponere, vanam tota intentione cupiens gloriam evitare. Quem ego terribilibus sacramentis conjurans, pollicitus primo, ut nulli quae referebat expendereui, rogare ccepi, ut nibil mihi de his quae interrogabam occuleret. Cumque diutissime reluctatus fuisset, victus tandem tam precibus quam obsecrationibus meis, haec effatus est. Dum essem, inquit, puer parvulus, audito beati Martini nomine , nesciens adhuc utrum martyr an confessor esset, vel quid boni itr mundo gessisset, vel quae regio beatos artus tumulo meruisset accipere, jam in ejus bonorem vigilias celebrabam, ac, si aliquid inter manus numismatis advenisset, eleemosynas faciebam. Jamque in majoriætate proficiens, litteras discere studui : ex quibus prius scribere potui, quam ordinem scriptarum littera. um scirem. Deinde Aredio abbati conjunctus, ab eoque edoctus, beati Martini basilicam adii. Revertensque cum 20, ille parumper pulveris beati sepulcri pro benedictione sustulit. Quem in capsula positum b, ad collum 387 meum dependit: devectique ad monasterium c ejus Lemovicino in termino, accepta capsula, ut eam in oratorio suo locaret, in tantum pulvis accrevit, ut non solum totam capsam repleret, verum etiam foris inter juncturas, ubi aditum reperire po- tuit, scateret. Ex hoc mihi miraculi lumine animus magis accendit totam spem meam in ejus virtute defigere. Deinde territorium Trevericae urbis expetii, et in quo nunc estis monte, habitaculum quod cernitis, proprio labore construxi. Reperi tamen hic Dianae simulacrum, quod populus hic incredulus quasi deum adorabat. Columnam etiam statui, in qua cum grandi cruciatu sine ullo pedum stabam tegmine. itaque cun. hyemis tempus solite d advenisset, ila rigore glaciali urebar, ut ungues pedum meorum saepius vis rigoris excuteret, et in barbis meis aqua gelu connexa can- . dfdarum more depeuderet. Magnam cnim hycmem regio illa persæpe dicitur sustinere. Sed cum nos sollicite interrogaremus , quis ei cibus aut potus esset, vel qualiter simulacra montis illius subvertis- set, ait: Potus, cibusque meus erat parum panis et oleris, ac modicum aquae. Verum ubi ad me multitudo vicinarum villarum confluere coepit, praedicabam jugiter nihil esse Dianam, nihil simulacra, nibilque quae eis videbatur exerceri cultura; indigna etiam esse ipsa , quae inter pocula luxuriasque profluas cantica proferebant : sed potius Deo omnipotenti, qui coelum fecit ac terram, dignum sit sacrificium laudis impendere. Orabam etiam saepius, ut simulacro Dominus diruto dignaretur populum ab hoc errore discutere. Flexit Domini misericordia mentem rusticam, ut inclinaret aurem suam in verba oris mei, ut scilicet relictis idolis Dominum sequeretur. Tunc convocatis quibusdam ex eis, simulacrum hoc immensum, quod elidere propria virtute non poteram, cum eorum adjutorio postea merui e eruere : jam enim reliqua sigillorum i quae faciliora fuerant, ipse confregeram. Convenientibus autem multis ad hanc Dianae 388 statuam, missis funibus trahere coeperunt : sed nihil labor eorum ,proficere poterat. Tunc ego ad basilicam propero, prostratusque solo, divinam misericordiam cum lacrymis flagiiabam, ut quia id humana industria evertere non est, e quo, uti narrat Browerus in Annalibus Trevir. lib. x. anno circ. 979. Egbertus archiepiscopus Tre- ' valebat, virtus illud divina destrueret. Egressusque post orationem, ad operarios veni, apprehensumque funem, ut primo ictu trahere cœpimus, protinus simulacrum ruit in terram, confractumque cum malleis- ferreis in pulverem redegi. Ipsa quoque hora, cam ad cibum capiendum venissem, ita omne corpus meum a vertice usque ad plantam pedis pusulis malis repletum est, ut locus quem unus digitos tegeret, vacuuS inveniri non posset : ingressusque basilicam solus, denudavi ine coram sancto altario. Habebam enim ibi ampullam cum oleo plenam, qnam de sancti Martini basilica detuleram : ex qua propriis manibus omnes artus perunxi, moxqucsopori locatus sum. Expergefactus vero circa medium noctis, cum ad cursum reddendum a surgerem, ita corpus totum incolume reperi, ac si nullum super me ulcus apparuisset. Quae vulnera non aliter nisi per invidiam inimici emissa cognovi. Et quia semper ipse invidus Deum quærentibus nocere conatur, advenientibus episcopis, qui me magis ad hoc cohortari debuerant, ut coeptum opus sagaciter explicare deberem , dixerunt mihi : Non est aequa haec via quam sequeris, nec tu ignobilis Simeoni b Antiocheno , qui columnæ insedit, poteris comparari. Sed nee cruciatum hunc te sustinere patitur loci positio : destende potius, et cum fratribus, quos aggregasti tecum, inhabita. Ad quorum verba , quia sacerdotes non obaudire ascribitur crimini, descendebam, fateor, et ambulabam cum eisdem, ac cibum pariter capiebam. Quadam vero die provocans me episcopus, longius ad villam emisit operarios cum scutis et malleis ac securibus, et eliserunt columnam in qua stare solitus eram. In crastino autem veniens , inveni 389 omnia dissipata, flevique vehementer; sed erigere nequivi quæ destruxerant, ne dicerer contrarius jussionibus sacerdotum, et ex hoc, sicot nunc habito, cum fratribus habitare contentas sum.

XVI. Cui cum de virluiibus beati Martini quas in eo loco operatus est, aliqua ut declararet exposcerem, hæc retulit. Franci cujusdam, et nobilissimi in gente sua viri, fililus mutus surdusque erat: adductusque a parentibus ad hanc basilicam, jussi eum cum diacono meo et alio ministro, intra ipsum templum sanctum in lectulo requiescere; et per diem quidem orationi vacabat: nocte autem in ipsa, ut diximus, æde dormiebat. Quandoque miserante Deo apparuit mihi in visione beatus Martinus , dieens : Ejice agnum de basilica, quia jam sauus factus est. Mane autem facto, cogitante me quod esset hoc somnium, venit ad me puer, et emittens vocem, gratias agere Deo coepit, conversusque ad me, ait: Gratias ago Deo omnipotenti, qui mihi et eloquium reddidit, et auditum. Ex hoc sanus redditus, ad domum rediit. Alius vero qui plerumque in fortis diversisque sceleribus commistus pejerare consueverat, cum aliquando a quibusdam pro furto argueretur, ait : Ibo ad basilicam be.'ti Martini, et sacramentis me eluens, innocens refldar. Quo ingrediente , cl ipsa securi de manu ejus, ad ostium ruit, gravi cordis dolore perculsus, confessusque est miser verbis propriis, quae venerat excusare. perjuriis. Alius simili modo cam de incendiis domus vicini sui argueretur, ait : Vadam ad templum sancti Martini, ct fidf data insons redditurus « ero ab hoc crimine. Manifestum erat enim hunc domum illain inceudic: concremasse. Abiens autem ad sacramenta danda, conversus ad eum , dixi ei : Quantum vicinorum tuorum dictat assertio, non eris innocens ab hoc scelere; sed tamen Deus ubique est, et virtus ejus ipsa est forinsecus, quae habetur intrinsecus. Tamen si ita te vana fiducia cepit, quod Deus vel sancti ejus in perjuriis non ulciscantur, ecce templum saucium, econtra jura ut libet; 390 nam calcare limen sacrum non permitteris. At ille elevatis manibus, ait: Per omnipotentem Deum et virtutem beati Martini antistitis ejus, quia hoc incendium non admisi. Datia itaque sacramentis , dum recederet, visum est ei quasi ab igne circumdari; et statim ruens in terram, clamare caepit se a beato antisiite vehementer exuri. Aiebat enim miser : Testor Deum, quia ego vidi ignem de caelo cadere, qui me circumdans validis vaporibus conflat. Et dum haec diceret, spiritum exhalavit. Multis haec causa documentum fuit, ne in hoc loco auderent ulterius pejerare. Plurima quidem de his virtutibus hic diaconus retulit, quæ sequi longum putavi.

XVII. Cum autem in loco iljo commoraremur, vidimus per duas noctes signa in caelo, id est radios a parte Aquilonis tam clare splendidos, ut prius sic apparuisse uon fuerint visi, et ab utraque quidem parte, id est ab Euro, et Zephyro, nubes sanguineae; tertia vero nocte quasi hora secunda apparuerunt hi radii. Et ecce dum hos miraremur attoniti, surrexerunt a quatuor plagis mundi alii horum similes, vidimusque totum coelmn ab his operiri. Et erat nubes in medio cæli splendida, ad quam se hi radii colligebant in modum tentorii, quod ab imoexampliorjbus incoeptum fasciis angustans in altum, in unum cuculli caput saepe colligitur. Erantque in medio radiorum et aliæ nubes ceu coruscum valide fulgurantes. Quod signum magnum nobis ingessit metum ( V. supra cap. 24). Opperiebamur enim super nos aliquanl plagamde caelo transmitti.

XVIII. Childebertus vero rex compellentibus missis imperialibus, qui aurum quod anno superiore datum fuerat, requirebat, exercitum in Italiam dirigit Sonus enim erat sororem suam Ingundem jam Con stantinopolim fuisse translatam. Sed cum duceC inter se altercarentur, regressi sunt sine ullius lucri conquisitione d ; nam Wintrio dui a pagensibus suis depulsus, ducatu caruit, finissetque vitam, nisi fuga auxilium pra buisset ; sed postea , pacato populo, ducatum recepit. itaque 391 Nicetius per emissionem Eulalii a comitatu Arverno submotus, ducatum a rege expetiit, datis pro eo immensis muneribus. Et sic in urbe Arverna, Ruthena atque Ucetica dux a ordinatus est, vir valde aetate juvenis, sed acutus in sensu; fecitqae pacem in regione Arverna, et in reliquis ordinationis suæ locis. Childericus veru Saxo in offensam regis Guntehramni incidens, pro causa ob quam superius diximus alios confugisse , beati Martini basilicam expetiit,, uxorem in regno regis antedicti relinquens. Cui obtestatus fuerat, rex, ne virum videre præsumeret, nisi prius ille regali gratiae reconciliare:ur. Ad quem cum pro eo saepius legationem misissemus, tandem obtinuimus ut uxoren reciperet, et citra v Ligerim fluvium commoraretur , non tamen ad regem Childebertum transire praesumeret. Sed ille accepta libertate recipiendæ uxoris, clam ad eum transiit; adeptaque ordinatione ducatus in civitatibus ultra Garonnam , quae in potestate supradicti regis habebantur, accessit. Gunthramnus vero rev volens regnum nepotis sui Chlotharii, filii scilicet Chilperici, regere, Theodulfum Andegavis comitem esse decrevit; introductusque in urbem, a civibus, et præsertim a Domigiselo cum humilitate repulsus est. Recurrensque ad regem, iterum praeceptum accipiens, a Sigulfo duce intromissus , comitatum urbis illius rexit. Gundobaldus autem comitatum Meldensem, super Guerpinum accipiens c, ingressusque urbem, causarnm actionem agere coepit. Exinde duiu pagum urbis in hoc officio circumiret, in quadam villa ab Guerpino interficitur. Cujus parentes congrcgaii super hunc irruunt, inclusumque in pessilem domus d interimunt: sicque uterquc acomitatu morte imminente discessit.

XIX. Cum autem sæpius Dngulfus 392 abbas • pro sceleribus suis argueretur, quia furta et homicidia plerumque faciebat, sed et in adutleriis nimium diss< lutus erat, quodam tempore cum uxorem vicini sui concupiscens , misceretur cum ea, requirens occasiones diversas, qualiter virum adulteræ intra monasterii hujus septa deberet opprimere f contestatus est ei dicens, quod si ad uxorem suam acce- deret, puniretur. Illo quoque discedente ab hospitiolo sno, hic Dagulfus nocte cum uno clerico veniens, domum meretricis ingreditur. Postquam autem diutissime bibentes inebriati sunt, in uno strato locantar. Quibus dormientibus , adveniens vir ille, acCenso stramine, elevala bipenne utrumque peremit. Ideoque documentum sit haec causa clericis, ne contra canonum statuta extranearum mulierum consortio potiantur, cum haec et ipsa lex canonica et om es Scripturae sanctae prohibeant : praeter has feiniiias de quibus crimen non potest aestimari.

XX. tulerim dies placiti advenit, et episcopi cx jussu regis Guntehramni apud Matiscensem urbem collecti sunt s. Faustianus h autem, qui ex jussu Gundovaldi Aquensis urbis episcopus ordmatus fne rat, ea conditione removetur, ut eum Bertheramnus, Orestesque, sive Palladius, qui eum benedixerant, vicibus pascerent, centenosque ei aureos annis singulis ministrarent. Nicetius tamen ex laico, qui prius ab Chilperico rege praeceptum elicuerat, in ipsa urbe episcopatum adeptus est. Ursicinus Cadurcensis episcopus excommunicatur , pro eo quod Gundovaldum excepisse publice est eon fessus : accepto hujus modi placito, ut poenitentiam tribus annis agens, neque capillum, neque barbam tonderet, vino et carnibus abstineret, missas celebrare, clericos ordinare, ecclesiasque et chrisma benedicere, eulogias dare penitus non auderet ; ulilitas 393 tamen ecclesiæ i per ejus ordinationem, sicut solita crat, omnino exerceretur. Exstitit enim in hac synodo quidam ex episcopis, qui dicebat mulierem, hominem non posse vocitari. SeJ tamen ab episcopis ratione accepta quievit : eo quod sacer veteris Testamenti liber cdoceat, Quod in principio Deo hominem creuce , ait, Masculum et feminam creavit eoa : vocavtlque nomen eorum, Adam (Gen. v, 2), quod est [exponitur] homo terrenus ; sic utique vocans mulierem, ceu virum : utrumque enim hominem dixit. Se I et Dominus Jesus Christus ob hoc vocitatur filius hominis, quod sit filius Virginis, id est mulieris. Ad quam cum aquas in vina transferre pararet, ait : Quid mihi et tibi est, mulier (Joan. II, 4) ? et reliqua. Multisque et aliis testimoniis haec causa convicta quievit. Praetextatus vero Rothomagensis episcopus, orationes quas in exsilio positus scalpsit, coram episcopis recitavit. Quæ quibusdam quidem placuerant, a quibusdaln vero, quia artem secutus minime fuerat, reprehendebantur. Stylus tamen per loca ecclesiasticus et rationabilis erat. Caedes autem magna tunc inter famulos Prisci a episcopi et Leudegisili ducis fuit. Priscus tamen episcopus ad coemendam pacem multum pecuniæ obtulit. His eliam diebus Guntchramnus rex graviter aegrotavit, ita ut putaretur a quibusdam non posse prorsus evadere : quod credo providentia Dei fuisset [It. fuit]. Cogitabat .enim multos episcoporum exsilio detrudere. Theodorus itaque episcopus, ad urbem suam regressus, favente omni populo cum laude susceptus est.

XXI. Itaque cum haec synodus ageretur, Childebertus rex apud Belsonancum villam b , quæ in medio Ardoennensis silvae sila est, cum suis conjungitur. Ibique Brunichildis regina pro Ingunde filia, quæ adhuc in Africa tenebatur, 394 omnibus prioribus questa est : sed parum consolationis emeruit. Tunc contra Bosonem Guntehramnum causa exoritur. Ante paucos autem dies mortua propinqua uxoris ejus sine filiis, in basilica urbis Mettensis sepulta est cum grandidus ornamentis et multo auro. Factum est autem, ut post dies paucos adesset festivitas beati Remigii c , quae in initio mensis Octobris celebratur. Discedentibus d autem multis e civitate cum episcopo, et praesertim senioribus urbis cum duce, venerunt pueri Bosonis Guntehramni ad basilicam, in qua mulier erat sepulta. Ingressi, conclusis super eos ostiis, detexerunt sepulcrum, tollentes et aurerentes omnia ornamenta corporis defuncti, quae reperire potuerunt. Sentientes autem haec monachi basilicae illius, venerunt ad ostium ; sed ingredi non sunt permissi. Quod videntes, nuntiaverunt hæc episcopo suo ac duci. Interea pueri, acceptis rebus, ascensisque equis, fugere coeperunt; sed timentes ne apprehensi in via diversis subigerentur poenis, regressi sunt ad basilicam. Posueruntque quidem res super altarium, sed foras egredi non sunt ausi, clamantes atque dicentes, quia a Guntehramno Bosone transmissi sumus. Sed cum ad placitun] in villam quam diximus. Childebertus cum proceribus suis convenisset, et Guntehramnus de his interpellatus nullum responsum dedisset, clam aufugit: ablatæ- que sunt ei deinceps omnes res, quas in Arverno de fisci munere promeruerat. Sed et diversoruiu res quas male pervaserat, cum confusione reliquit.

XXII. Laban Helosensis episcopus • hoc anno obiit. Cui Desiderius ex laico successit. Cum jurejurando enim rex pollicitus fuerat, se nunquam ex laicis episcopum ordinaturum. Sed quid pectora humana 395 non cogat auri sacra fames ? Bertchramnus vero regressus ex synodo, a febre corr!pitur; arcessitoque Waldone diacono, qui et ipse in baptismo Bertchramnus vocitatus est, summam ei sacerdotii deputat, omnesque conditiones, tam testamenti quam benemeritorum suorum, ipsi committit. Quo discedentes hic spiriturn exhalavit r. Regressus diaconus cum muneribus et consensu civium ad regem properat, sed nihil obtinuit. Tunc rex, data præceptione. jussit Gundegisilum Santonicum comitem, cognomento Dodonem, episcopum ordinari : gestumque est ita. Et quia multi clericorum Santonicorum ante synodum consentientes Bertchramno episcopo, in Palladium sacerdotem suum aliqua adversa conscripserant, quae ei humilitatem ingere. rent, post ejus obituin apprehensi a sacerdote, graviter caesi atque exspoliati sunt. Hoc tempore et Wandelinus, nutritor Childeberti regis, obiit; sed in locum ejus nullus est subrogatus, eo quod regina mater curam velit propriam babere de filio. Quaecunque de fisco meruit, fisci juribus sunt relata. Obiit his diebus Bodegisilus g dux plenus dierum, sed nihil de facultate ejus filiis minutum est. In locum hausti Auscensis episcopi, Fabius h episcopus est subrogatus. Post obitum sancti Salvii, hoc anno Desideratus Albigensibus episcopus datus est i.

XXIII. Magnae hoc anno pluviae fuerunt, amnesque in tantum convaluerunt, ut plerumque naufragia evenirent. Ipsique littora excedentes, propinquas segetes ac prata operientes, graviter eliserunt: fueruntque vernales aestivique menses tam irrigui, ut hyems magis putaretur esae quam aestas.

XXIV. Duae boc anno insulae in mari divinitus incendio concrematae sunt: quae per dies septem cutn hominibus pecoribusque consumptae subvertebantur. Nam qui in mare confugerant, et se in profundum praecipitabant, in ipsa qua mergebantur aqua 396 consumebantur, graviorique supplicio, qui nou confestim emittebant spiritum, urebantur. Redactisque omnibus in favillam, cuncta mare operuit. Ferebant etiam multi signa, quæ superius nos vidisse octavo mense narravimus (Cap. 8 et 47), quasi arderet coelum, ex hujus incendii splendore fuisse.

XXV. In alia vero insula, quae est proxima civitati Veneticae, erat stagnum validum, piscibusque refertum, quod in unius ulnæaltitudinem convereum est in cruorem : iia per dies multos congregata canum atque avium inæstimabilis multitudo, sanguinem hunc lambens, satiata redibat in vesperum.

XXVI. Turonicis vero atque Pictavis Ennodius dux datus est. Berulfus a autem qui his civitatibus ante praefuerat, pro thesauris Sigiberti regis quos clam abstulerat, cum Arnegisilo socio suspectus habebatur. Qui cum hunc ducatum in supradictis urbibus expeteret, a Rauchingo b duce facto ingenio cum satellite alligatur. Nec mora, missi ad domos eorum pueri expilant omnia , multa ibi de proprio, nonnulla de antedictis thesauris sunt reperta : quæ omnia ad Childebertum regem delata sunt. Cumque in hoc res ageretur, ut gladius cervicem decideret, interventu episcoporum obtenta vita laxati sunt : nihil tamen de his quae eis ablata fuerant recipientes.

XXVII. Desiderius vero dux cum aliquibus episcopis, et Aredio abbate vel Antestio, ad regem Guntchramnum properavit. Sed cum eum rex aegre vellet accipere, victus precibus sacerdotum in gratiam suani recepit. Tunc ibi Eulalius adfuit quasi pro conjuge, quae eum spreverat, et ad Desiderium transierat, causaturus : e sed in ridiculum et humilitatem redactus, siluit. Desiderius vero remuneratus a rege, cum gratia est rcversus.

XXVIII. Igitur, ut superius diximus, Ingundis a tiro cum imperatoris exercitu derelicta, dum ad ipsum 397 principem cum filio parvulo duceretur, in Africa defuncta est et sepulta. Leuvichildus vero Hermenegildum filium suum, quem antedicta mulier babuit, morti tradidit d. Quibus de causis commotus Guntehramnus rex, exercitum in Hispanias destinat, scilicet, ut prius Septimaniam, quae adhuc infra Gal- Marum terminum habetur, ejus dominationi subderent, et sic inantea proficiscerentur. Dum autem hic exercitus moveretur, indiculum cum nescio e quibusdam hominibus rusticis est repertum. Quod et Guntehramno regi legendum miserunt, hoc modo' quasi Leuvichildus ad Fredegundem scriberet, ut quocunque ingenio exercitum illud prohiberet ire, dicens : Inimicos nostros, id est Childebertum i et matrem ejus, velociter interimite, et eum rege Guntehranmo pacem inite , quam praemiis multis coemite. Et si vobis minus est fortassis pecuniae, nos clam mittimus; tantum ut quod petimus impleatis. Cum autem de inimicis nostris ulti fuerimus, tunc Amelio episcopo ac Leubae matronae bona tribuite s, per quos missis nostris ad vos accedendi aditus reseratur. Leuba enim est socrus Bladastis ducis.

XXIX. Et licet haec ad Guntchramnum regem perlata, et nepoti ejus Childeberto in notitiam data fuissent, tamen Fredegundis duos cultros ferreos fieri praecepit : quos etiam charaxari profundius, et veneno infici jusserat, scilicet si mortalis assultus vitales non dissolveret fibras, vel ipsa veneni infectio vitam posset velocius extorquere. Quos cultros duobus clericis cum his mandatis tradidit, dicens * Accipite hos gladios, et quantocius pergite ad Childebertum regem, assimulantes vos esse mendicos. Cumque pedibus ejus fueritis strati, quasi stipem postulantes, latera ejus utraque perfodite, ut tandem Brunichildis, quae ab illo arrogantiam sumit, eo cadente corruat, mihique subdatur. Quod si tanta est custodia circa puerum, ut accedere nequeatis, vel ipsam interimite inimicam. 398 Merces quoque operis vestri haec erit, ut si mortui in hoc opere fueritis, parentibus vestris bona tribuam, ipsosque muneribus ditans, primos in regno meo constituam. Interim vos timorem omnem omittite, nec sit trepidatio mortis in pectore. Noveritis enim, qnod cunctos homines haee causa continet. Armate virilitate animos, et conside. rate saepius fortes viros in bello corruere. Unde Dunc parentes eorum nobiles effecti, opibus immensis cunctis supereminent, cunctosque praecellunt. Cumque hæc mulier loqueretur, clerici tremere coeperunt, difficile putantes haec jussa posse complere. At illa dubios cernens, medificatos potione direxit quo ire praecepit; statimque robur animorum accrevit, promiseruntque se omnia quæ praeceperat impleturos. Nihilominus vasculum hac potione repletum, ipsos levare jubet, dicens : In die illa cum haec quae præcipio facitis, mane priusquam opus incipiatis, hunc h potum sumite : erit vobis magna constantia ad haec peragenda. His ita instructis, dimisit eos. Qui per- gentes et ad urbem Suessionas accedentes, a Rauchinco duce capti, discussique omnia reserant, et sic in carcerem religati sunt. Post dies vero paucos Fredegundis, incerta [Al. certa] jam quod fuissent impleta quae fuerant imperata, misit puerum inquirere, quid aut rumor populi ferret, aut sl aliqueni inveniret indicantem qui diceret Childebertum jam interemptum luisse. Egressus igitur puer ab ea, Suessionas urbem venit. Audiens dcnique hos in carcerem retineri, ad ostium appropinquat; sed cum loqui satellitibus coepisset, et ipse captus custodiæ mancipatur. Tunc omnes simul ad Childebertum regeiu directi sunt, discussique veritatem aperiunt, indicautes se a Fredegunde missos ad eum interimendum, dicentes : Jussa reginæ suscepimus, ut nos egenos assimularemus; cumque pedibus tuis provoluti aliquid stipendii quæreremus, ab his te gladiis transfodere voloimus. Quod si assultu segniore 399 gladius defixus esset, ipsum venenum, quo ferrum erat infecium, animam velociter penetraret. Hæc his dicenti- bus, diversis suppliciis affecti, truncatis manibus auribusque et naribns, variis sunt mortibus interempti.

XXX. Igitur Guntchramnus rex commoveri exercitum in Hispanias præcepit a, dicens : Prius Septimaniam prouinciam ditioni nostrae subdite , quæ Galliis est propinqua. Indignum est, ut horrendorum Gotthorum terminus usque in Gallias sit extensu?. Tunc commoto omni exercitu regni sui, illuc diri;it. Gentes vero quae ultra Ararim, Rhodanumque et Sequanam b commanchant, cum Burgundionibus junctae, Ararica Rhodaniticaque littora tam de fructibus, quam de pecoribus valde depopulatæ sunt. Multa homicidia, incendia, pradasquc in regione propria facientes, sed et ecclesias denudantes, clericos ipsos cum sacerdotibus ac reliquo populo ad ipsas sacratas Deo aras interimentes, usque ad urbem Nemausum processerunt. Similiter ct Diturici, Santonici cum Petragoricis, Egolismensibus , et rcliquarum urbium populo, qui tunc ad antedicti regis imperium pertinebant, usque ad Carcassonam urbem devecti, similia mala gesserunt. Sed cnm ad urbem accessissent, reseratis sponte abbabitatoribus portis, nullo resistente ingressi, nescio quo cum Carcassonensihus scandalo commoti, urbem egressi sunt. Tunc Terentiolus, comes quondam urbis Lemovicinae, lapide de muro projecto percussus, occ ubnit: cujus caput truncatum est ad vindictam adversariorum, et urbi delatum est. Ex hoc omnis populus timore perterritus, ad propria regredi destinans, universa reliquit, quae vel per viam ceperat, vel quae secum adduxerat. Sed et Gotthi per occultas insidias multos de his spoliatos interemerunt ; exinde in Tolosanorum manus incidentes, quibus dum pergerent, multa intulerant mala, spoliati ac cæsi vix propria contingere potuerunt. Hi vero qui Nemausum 400 aggressi fuerant, devastantes noiversa regionis, succensis domibus, incensis segetibus, discissis olivetis, vinetisque succisis, nihil inclusis nocere potentes, ad alias urbes progressi sunt. Eran! enim valde munitæ, et de cibis ae reliquis necessariis adplene refertae, et horum urbana depopulantes, urbes minus irrumpere valuerunt.Tunc et Nicetii, dux cum Arvernis in hac expeditione commotus, cum reliquis urbes assedit. Sed cum minus vaicet, ad castrum quoddam pervenit, dataque fide, sponte inclusi reserantes portas, eos creduli tanquam pacificos susceperunt. illi vero ingressi, postposito sacramenta- prasidia cuncta diripiunt, animas in captivitatem su - dentes. Tunc accepto consilio unusquisque ad propria est regressus. Tantaque per viam scelera, homicidia, praedas, direptiones per regionem propriam gesserunt, ut ea usquequaque memorari perlongum sit. Yerumtamen quia segetes Provinciae igni ab hisdem succensas dicimus, fame atque inedia pereuntes, per viam relinquebantur exanimes; nonnulli in fluminibus demersi, plerique ill seditionibus interempti sunt. Ferebant enim amplius quam quinque millia in his stragibus fuisse peremptos. Sed non eos qui remanserant, coercebat aliorum interitus. Tunc et Arvernne regionis ecclesiae, quae viae publicae propinquae erant, a ministeriis denudatae suut. Nec fuit terminus male fciendi, nisi cum ad propria singuli pervenerunt. Quibus reversis, magna Guntchralnnum regem amaritudo cordis obsedit. Duces vero supradicti exercitus ad basilicam sancti Symphoriani martyris expetierunt. Veniente itaque rege ad ejus solemnitatem, repraesentati sunt sub conditione audientiæ in postmodum futurae. Postea vero quatuor convocatis episcopis c, necnon et majoribus natu laicorum, duces discutere coepit, dicens : Qualilcr nos hoc tempore victoriam obtinere possumus, qui ea quae patres nostri consecuti sunt, non custodimus? 401 Illi vero ecclesias aedificantes, in Deum spem omnem ponentes, martyres honorantes, sacerdotes venerantes, victorias obtinuerunt, gentesque adversas, divino opitulante adjutorio, in ense et parma saepius subdiderunt. Nos vero non solum Deum non metuimus, verum etiam sacra ejus vastamus, ministros inlerficimus, ipsa quoque sanctorum pignora in rilliculo discerpimus ac vastamus. Non enim potest obtineri victoria, ubi talia perpetrantur. Ideo manus nostræ sunt invalidæ, ensis tepescit, nec clypeus nos, ut erat solitus, defendit ac protegit. Ergo si hoc meae culpæ ascribitur, jam id Deus capiti meo restituat. Certe si vos regalia jussa contemnitis, et ea quae præcipio implere differtis, jam debet securis capiti vestro subnlergi. Erit enim documentum omni exercitui, cum unus de prioribus fuerit interfectus. Verumtamen jam experiri debemus quid agi oporteat. Si quis justitiam sequi destinat, jam sequatur; si quis contemnit, jam ultio publica cervici ejus immineat. Satius est enim ut pauci contumaces pereant, quam ira Dei super ouinem regionem dependat innoxiam. Haec rege di. cente , responderunt duces : Bonitatis tuae magnanimitas, rex optime, enarrari facile non potest; qui timor tibi in Deum sit, qui amor in ecclesias, nux reverenua in sacerdotes, quæ pietas in pauperes, quaeve dispensatio in egenos. Sed quia omnia quae gloria vestra profert, recta veraque esse censentur; quid faciemus quod populus omnis in vitium est dilapsus, omnemque hominem agere quae sunt iniqua delectat? Nullus regem metuit, nullus ducem, nullus comitcm rcveretur : et si fortassis alicui ista displicent, et ea pro longaevitate vitae vestrae emendare conatur, statim seditio in populo, statim tumultus exoritur, et intantum unusquisque contra 402 Seniorem saeva intentione grassatur, ut vir se credat evadere, si tandem silere nequiverit. Ad haec rex ait : Si quis sequitur justitiam, vivat; si quis legem mandatumque nostrum respuit, jam pereat, ne nos diutius hoc blasphemium (Gallice blâme) prosequatur. Haec eo dicente, advenit nuntius, dicens : Richaredus filius Leuvichildi de Hispaniis egressus, Caput Arietis a castra obtinuit, et ex pago Tolosano maximam partem depopulatus est, hominesque caotivos abduxit. Ugernum b Arelatense castrum irrupit, resque cunetas cum hominibus abstulit; et sic se infra muros Nemausensis urbis inclusit. Naec audiens rex, Leudegisilum in locum Calumniosi, cognomento Ægilanis c, ducem deligens, omnem ei Provinciam Arelatensem commisit, custodesque per terminos super quatuor virorum millia collocavit. Sed et Nicetius Arvernorum dux similiter cum custodibus perrexit, et fines regionis ambivit.

XXXI. Dum hæc agerentur, et Fredegundis apud Rothomagensem urbem commoraretur, verba amaritudinis cuin Praetextato pontifice habuit, dicens venturum esse tempus, quando exsilia in quibus detentus fuerat, reviseret. Et ille : Ego semper et in exsilio, et extra exsilium episcopus fui, eum, et ero; nam tu non semper regali potentia perfrueris. Nos ab exsilio provehimur, tribuente Deo, in regnum ; tu vero ab hoc regno demergeris in abyssum. Rectius enim erat tibi, ut relicta stultitia alque malitia, jam te ad meliora converteres, et ab hac jactanlia, qua semper ferves, abstrahereris : ut et in vitaiu adipiscereris aeternam, et parvulum quem genuisti adducere ad legitimam posses aetatem. Haec effatus, cum verba illius mulier graviter acciperet, se a conspectu ejus felle fervens abstraxit. Adveniente autem Dominicae Resurrectionis die d, cum sacerdos 403 ad implenda ecclesiastica officia ad ecclesiam maturius properasset, antiphonas juxta consuetudinem incipere per ordinem coepit: cumque inter psallendum formulae decumberet, crudelis adfuit homicida, qui episcopum super formulam quiescentem, extracto baltei cultro, sub ascella percutit. Hie vero vocem emittens, ut clerici qui aderant adjuvarent, nullius auxilio de tantis adstantibus est adjutus. At ille plenas sanguine manus super alta- rium extendens e, orationem fundens, et Deo gratias agens, in cubiculum suum inter manus fidelium deportatus, et in suum lectulum collocatus est. Statimque Fredegundis cum Beppoleno duce et Ansoualdo adfuit, dicens : Non oportuerat hoec nobis ac reliquæ plebi tuae, o sancte sacerdos, ut ista tuo eullui evenirent. Sed utinam indicaretur qui talia ausus est perpetrare, ut digna pro hoc scelere supplicia sustineret. Sciens autem eam sacerdos trec do- Jose proferre, ait - Et quis haec fecit, nisi is qui reges interemit, qui saepius sanguinem innocentem effudit, qui diversa in hoc regno mala commisit? Respondit mulier : Suntapu i nos peritissimi medici, qui huic vulneri mederi possunt. Permitte ut accedant ad te. Et ille : Jam, inquit, me Deus praecipit de hoc mundo vocari. Nam tu quae his sceleribus princeps inventa es, eris maledicta in s:eculo, et erit Deus ultor sanguinis mei de capite tuo. Cumque illa discederet, pontifex ordinata domosua, spiritum exhalavit. Ad quem sepeliendum Romacharius Constantinae urbis episcopus • advenit. Magnus tunc omnes Rothomagenses cives, et praesertim seniores loci illius Francos, mæror obsedit. Ex quibus unus senior ad Fredegundem veniens, ait: Multa enim mala in hoc saeculo perpetrasti, sed adhuc pejus non feceras, quam ut sacerdotem Dei juberes interfici- Sit Deus ultor sanguinis innocentis velociter; 40*4 nam et omnes erimus inquisitores mali hujus, ut tibi diutius non liceat tam crudelia exercere. Cum autem haec dicens discederet a conspectu reginae, misit illa qui eum ad convivium provocaret. Quo renuente, ro- , gat ut si convivio ejus uti non velit , saltem vel poculum hauriat, ne jejunus a regali domo discedat. Quo exspectante, accepto poculo, bibit absynthium com vino et melle mixtum, ut mos barbarorum a liabet: sed hic potus veneno imbutus erat. Statim autem ut bibit, sensit pectori suo dolorem validum imminere, et quasi si incideretur intrinsecus, exclamat suis, dicens : Fugite, o miseri, fugite malum hoc, ne mecum pariter perimamini. IlIis quoque non bibeniibas, sed festinantibus abire, ille protinus excæcatus, ascensoque equo, in tertio ab hoc loco stadio cecidit, et mortuus est. Posthaec Leudovaldus episcopus b epistolas per omnes sacerdotes direxit, et accepto consilio ecclesias Rothomagenses clausit, ut in his populus solemnia divina non spectaret, donec indagatione communi reperiretur hujus auctorsceleris. Sed etaliquosapprehendit, quibussupplicio subditis, veritatem extorsit, qualiter per consilium Fredegundis hæc acta fuerant: sed ea defensante, ulcisci non potuit. Ferebant etiam ad ipsum percussores venisse, pro eo quod haec inquirere sagaciter destinaret; sed custodia vallato suorum, nihii ei nocere potuerunt. Ilaque cum hæc ad GuMcbramnum regem perlata fuissent, et crimen super mulierem jaceretur, misit tres episcopos ad filium, qui esse dicitur Chilperici, quem superius Clotharium scripsimus (Lib. VII, cap. 6) vocitatum, id est Arthemium Senonicum, Veranum Cavellionensem «, et Aredium Tricassinum, ut scilicet cum his qui parvulum nutriebant, perquirerent hujus sceleris perso- I nam, et in conspectu ejus exhiberent. Quod cum sacerdotes locuti fuissent, responderunt seniores: 405 Nobis prorsus haec tacta displicent, et magis ac magis ea cupimus ulcisci. Nam non potest fieri, ut si quis inter nos culpabilis invenitur, in conspectum regis vestri deducatur, cum nos possimus nostrorum facinora regali sanctione comprimere d. Tunc sacerdotes dixerunt: Noveritis enim, quia si persona quae haec perpetravit, in medio posita non fuerit, .jex noster cum exercitu huc veniens, omnem hanc regionem gladio incendioque vastabit : quia manifestum est hanc interfecisse gladio episcopum, quæ maleficiis Francum jussit ipterfici. Et his dictis discesserunt, nullum rationabile responsum iccipieutes; obtestantes omnino ut nunquam in ecclesia illa Melantius, qui prius in loco Praetextati subrogatus fuerat, sacerdotis fungeretur officio.

XXXII. Multa enim hoc tempore mala gesta sant. Nam Domnola relicta quondam Burgoleni, quæ fuit tilia Victorii Rhedonensis episcopi e, quamiNectarius matrimonio copulaverat, intentionem de vineis cum Boboleno f referendario Fredegundis habebat. Audiens eam in has vineas advenisse, misit nuntios obtestantes ne ingredi penitus in hanc possessionem praesumeret. Quod illa despiciens, et res patris sui fuisse proclamans, ingressa est. Tunc ille commota seditione, super eam cum armatis viris irruit: qua interfecta, vineas vindemiavit, resque diripuit, et tam viros quam mulieres, qui cum ea erant, interfecit gladio, nec remansit ex bis, his! qui fuga labi po. tuit.

XXXIII. Exstitit autem in his diebus apud urbem Parisiacam mulier, 406 quae diceret acolis : Fugite ab urbe, et scitote eam incendio concremandam. Quae cum a multis irrideretur, quod haec aut sor. tium praesagio diceret, aut vana aliqua somniasset, aut certe daemonii meridiani (V. lib. IV de Mir. S. Mariini, cap. 36) hæc instinctu proferret, respondit : Nequaquam est ita ut dicitis. Nam in veritate loquor, quia vidi per somnium a basilica sancti Vincentii venientem virum illuminatum, tenentem manu cereum. et domos negotiantum ex ordine succendentem, Denique post tertiam noctem quod haec mulier est effata, inchoante crepusculo, quidam e civibus accenso lumine, in promptuarium est ingressus, assumptoque oleo B ac caeteris quæ necessaria erant, abscessit, lumine secus cupellam olei derelicto. Erat enim domus haec prima secus portam, quæ ad meridiem pandit egressum. Ex quo lumine apprehensa domus incendio conerematur, de qua et aliae ape prehendi coeperunt. Tunc diruente igne super vinctos carceris, apparuit eis beatus Germanus, et comminuens trabem atque catenas, quibus vincti teueban. tur, reserato carceris ostio, vinctos abire permisit incolumes. Illi vero egressi se ad basilicam sancti 'ViDcentii, in qua sepulcrum habetur beati Antistitis, , contulerunt. igitur cum per totam civitatem huc atque illuc nante vento flamma ferretur, totisque viribus regnaret incendium v appropinquare ad aliam portam coepit, in qua beati Martini oratorium habebatur : quod ob hoc aliquando factum fuerat, eo quod ibi lepram maculosi hominis osculo depulisseta. Vir autem qui eum intextis virgultis in sublime construierat, confisus in 407 Domino, nec de beati Martini virtute diffisus, se resque suas intra ejus parietes ambivit, dicens: Credo enim, et fides mea est, quod repellat ab hoc loco incendium, qui saepius incendiis imperavit, et in hoc loco leprosi hominis cutem osculo medente purgavit. Appropinquante enim illuc incenlio, ferebantur validi globi flamma- rum, qui percutientes parietem oratorii, protinus tepescebant. Clamabat autem populus viro ac mulieri: Fugite, o miseri, ut evadere possitis. Ecce jam ignium pondus super vos deruit ; ecce favillae incendii cum carbonibus, tanquam validus imber, ad vos usque distenditur. Egredimini ab oratorio, ne cum eodem incendio concrememini. At illi orationem fundentes, nunquam ab his vocibus movebantur. Sed nec mulier se unquam a fenestra, per quam interdum flammæ ingrediebantur, amovit; quae erat spe firmissima de virtute beati antistitis præmunita. Tantaque fuit virtus beati pontificis, ut non solum hoc oratorium cum alumni proprii domo salvaret, verum etiam nec aliis domibus quae in circuitu erant, nocere flammis dominantibus permisisset: ibique cecidit incendium, quod ab una parte pontis coeperat desaevire. Ab alia vero parte tam valide 'cuncta conflagravit, ut amnis finem imponeret. Verumtamen ecclesire non sunt adustae cum domibus suis. Aiebant enim hanc urbem quasi consecratam fuisse antiquitus, ut non ibi incendium praevaleret, non serpens, non glis apparuisset. Nuper autem cum cun!culus pontis emundaretur, et coenum de quo reple. tum fuerat, auferretur, serpentem gliremque aereum repererunt. Quibus ablatis, et glires ibi deinceps extra numerum, et serpentes apparuerunt; et postea incendia perferre coepit.

XXXIV. Et quia prineeps tenebrarum mille babet artes nocendi; quid de reclausis ac Deo devotis nu- per gestum fuerit, pandam. Vennocus Britto, presbyterii honore praeditus, cujus in alio libro meminimns b, tantae se abstinentiae dedicavit, ut indu- mento de pellibus tantum uteretur, cibum de reris agrestibus incoctis sumeret; vini vero tautum vas ad os poneret, quod magis putaretur libare osculo quam haurire. Sed cum eidem 408 devotorum largitas frequenter exhiberet vasa hoc plena liquore , didicit, quod pejus est, extra modum haurire, et in tantum dissolvi potione, ut plerumque ebrius cerneretur : unde factum est, ut invalescente temulentia, tempore procedente, a daemonio correptus, per ener. giam vexaretur, in tantum ut accepto cultro, vel quodcunque genus teli, vel lapidem, aut fustem potuisset arripere, post homines insano furore discurreret; uude necessitas exegit, ut catenis vinctus custodiretur in cellula. In hac quoque damnatione per duorurn annorum spatia debacchans, spiritum exhalavit. Alius quoque Anatolius Burdegalensis, puer, ut ferunt, annorum duodecim, cum esset famulus cujusdam negotiatoris, petiit sibi ad reclu?ionem licentiam tribui. Sed resistente diu domino , putans eum in hoc tepescere, atque implere non posse in hac aetate, quod nitebatur appetere, tandem victus precibus famuli facultatem tribuit, ut id quod flagitabat impleret. Erat autem ibi crypta ab antiquis transvoluto (Galtice voûté) elegantique opere exposita, incujusanguloeratcellula parva de quadratis lapidibus clausa, in quam vix unus stans homo recipi posset. In hanc cellulam puer ingreditur; in hac per octo aut eo amplius annos commoratus, tenui cibo potuque contentus, vigiliis orationibusque vacabat. Posthaec pavorem validum perpessus, clamare coepit, intrinsecus se torqueri. Uude factum est, ut adjuvante eum, ut credo, diabolicae parlis militia, amotis quadris quibus conclusus tenebatur, elideret parietem in terram, collidens palmas, et clamans se a sanctis Dei peruri. Cumque diutissime in bac insania teneretur, et sancti Martini crebrius confiteretur nomen , ac diceret se potius ab eo quam a sanctis aliis cruciari, Turonis adducitur. Sed malus spiritus, credo, ob virtulem atque magnitudinem sancti compressus, nequaquam hominem mutilavit. Nam in loco ipso per anni curriculum degens, cum nihil mali pateretur, regressus est : sed rursus quibus caruerat, incurrit.

XXXV. Legali de Hispaniis ad regem Guntchramnum venerunt cum multis muneribus, pacem peten- tes, sed nihil cerii accipiunt in responsis. Nam 409 anno I praeterito, cum exercitus Septimaniam debellasset, naves quæ de Galliis in Galliciam abierant c, ex jussui Leuvichildi regis vastatæ sunt, res ablatæ, ho- , mines caesi atque interfecti, nonnulli capti vi abducti sunt. Ex quibus pauci quodammodo scaphis erepti, patriæ quæ acta fuerant nuntiaverunt.

XXXVI, Igitur apud Childebertum regem Magno- Taldus causis occultis ex jussu regis interficitur hoe modo. Stante infra MeUensis urbis palatium rege, et ludum spectante, qualiter animal caterva cannm cir. cumdatum fatigabatur, Magnovaldus arcessitur. Qui veniens, et nesciens quæ agenda erant, cum reliquis dissolutus risu, prospicere pecudem coepit. At is cui Missum fuerat, cum videre! eum spectaculo intentum, librata securi, caput ejus illisit; qui cecidit et mortuus qst, ac per fenestram domus projectus, a suis sepultus est, resque ejus protinus direptae, et aerario publico, quantum repertum est, sunt illatae. Autumabant tamen quidatn, eo quod post mortem fratris diversis plagis conjugem affectam interfecisset. et uxorem fratris ascisset toro, exstitisse causam qua interimeretur.

XXX VII. Posthaec Childeberto regi filius natus est, qui a Magnerico Treverorum episcopo * de sacro fonte susceptus, Theodobertus est vocitatus : de quo tantum gaudium Guntchramnus rex habuit, ut statim legatos dirigens, multa ei munera transmitteret, dicens : Per hunc enim Deus erigere Francorum regnum propria majestatis suae pietate dignabitur, si huic pater, aut ipse vixerit patri.

XXXVIII. Anno denique undecimo regni Childeberti regis, tegat! iterum de Hispaniis venerunt, pa- cem petentes : sed nihil certi obtinentes, regressi sunt. Richaredus autem, filius Leuvichildi, usque Narbonam 410 venit, et intra terminum Galliarum praedas egit, et clam regressus est.

XXXIX. Eo b anno multi episcoporum obierunt. Badegisilus vero Cenomannorum episcopus, vir valde snevus in populo, auferens sive diripiens injuste res diversornm : ad cujus animum acerbum atque immitem conjux accesserat saevior, quæ illum in committendis sceleribus, nequissimis consilii stimulis perurgebat. Nec praeteribat dies, aut momentum ullum, in uuo non aut in spoliis civium, aut in diversis altercatlonibus grassaretur. Quotidie autem cum judicibus causas discutere, militias sæculares exercere. saevire in alios, alios cædibus agere non cessabat, manibus etiam propriis verberare progrediebatur multos, ac dicere : Num ideo quia clericus factus sum, ultor injuriarum mearum non ero? Sed quid dicam de caeteris, cum nec ipsis quoque germanis parceret, sed ipsos magis exspoliaret? Cum quo nunquam justitiam de rebus paternis maleruisve assequi potuerunt. Quinto autem anno episcopatus sui expleto, cum jam sextum ingrediens, epulum civibus cum immensa laetitia praeparasset: a febre correptus, annum quem coeperat protinus morte imminente finivit. In cujus locum Bertchramnus Parisiacus c archidiaconus subrogatus est. Qui multas altercationes cum relicta illius defuncti habuisse probatur, eo quod res, quae tempore Badegisili episcopi ecclesiæ datæ fuerant, tanquam proprias retinebat, dicens : Militia hæc fuit viri mei, et licet invita, tamen cuncta restituit. Erat enim ineffabili malitia; nam sepius viris omnia pudenda cum ipsis ventris pellibus incidit, feminis secretiora corporis loca laminis candentibus perussit, sed et multa alia inique gessit, quæ lacere melius putavi. Obiit et Sabaudus d Arelatensis episcopus, in cujus locum 411 Liccrius regis Guntchramni referendarius est ascitus. Gravis tunc Provinciam ipsam lues depopulata est. Obiit et Evantius Viennensis episcopus e, in cujus sedcm Virus presbyter de senatoribus rege eligente substituitur. Multique eo anno sacerdotum ex hoc mundo migraverunt : quod praeterire volui r, eo quod unusquisque in urbe sua sui reliquerit monimenta. '

XL. Fuit autem et in urbe Turonica Pelagius qui- dam, in omni malitia exercitatus, nullum judicem metuens, pro eo quod jumentorum fiscalium custodes sub ejus potestate consisterent. Ob hoc furta, superventa s, pervasiones, caedes, diversaque scelera, tam in fluminibus quam in terris, agere non cessabat. Nam plerumque arcessitum, et minacibus lenibusque verbis, ut ab hac malitia dc>isteret, pruhibere volui : sed magis odia quam aliquem fructum justitiae ab eo recepi, juxta illud Salomonincae Sapientiae proverbium : Argue slullum, adjiciet odire le (Prov. ix, 8). Nam lantum in me odium miser habebat, ut saepius spoliatis caesisque hominibus sanctæ ecclesiae, exanimes reliquerit, causas qualiter ecclesiae vel basilicae sancti Martini damna intenderet, inquirens. Unde factum est, ut quadam vice venientes homines nostros, atque echinum in vasis deferen- - tes caederet, protereret, ipsaque vasa caperet. Quod facium cum comperissem, eum a communione suspendi, non quasi ulior injuriæ meæ, sed ut facilius cum ab hac insania redderem emendatum. At ille electis duodecim viris, ut hoc scelus pcjeraret, advcnit. Sed cum ego nullum vellem sacramentum suscipere, compulsus a!) eo, vel a civibus nostris, amotis reliquis , ipsius tantum juramentum suscepi, jussique eum recipi in communionem. Erat autem eo tempore mensis primus. Adveniente autem mense quinto, quo prata secari solent, pratmn sanctimonialium, quod termino prati sui adhaerebat, pervadit. In quo statim ut falcem misit, febre correptus, die tertia spiritum exhalavit. Deposuerat enim sibi sepil- crum in basilica sancti Martini vici Condaiensis, 412 quod delectum sui et a effractum in frusta reperiunt. Sic postea in porticu ipsius basilicae est sepultus; vasa quoque echini, qune pejeraverat, post obitum illius ab ejus promptuario sunt delata. Manitestata est autem virtus bcatce Mariae b, in cujus basilica miser sacramentum protulit mendax.

XLI. Cnm autem per totam terram sonus ille percurreret Praetextatum episcopum a Fredegunde fuisse interfectum, illa quoque quo facilius detergeretur a crimine, apprehensum puerum caedi jussit vehementer, dicens : Tu hoe blasphemium super me intulisti, ut. Praetextatum urbis Rothomagensis episcopum gladio appeteres. Et tradidi eum nepoti ipsius sacerdotis. Qui cum eum in supplicio posuisset, omnem rem evidenter aperuit, dixitque : A regina enim Fredegunde centum solidos accepi, ut hoc facerem ; a Melantio vero opiscopo, quinquaginta ; et ab archidiacono civitatis, alios quinquaginta; insuper et promissum habui, ut ingenuus fierem, sicut et uxor mea. In hac voce illius, evaginato homo ille gladio pr:c- dictum reum in frusta concidit. Fredegundis vero Melantium, quem prius episcopum josuerat, ecclesiae instituit.

XLII. Dum a Fredegunde Beppolenus dux valde fatigaretur, nec juxta personam suam ei honor dehitus impenderetur, cernens se despici, ad Guntchramnum rcgem abiit. A quo accepta potestate ducatus super civitates illas, quæ ad Chlotharium Chilperici regis lilium pertinebant, cum magna potentia pergit; sed a Uhedonicis non est receptus. Andegavis vero veniens, multa mala ibidem gessit, ita ut annonas, fœnum, vinum, et quidquid reperire potuisset ill domibus civium ad quas accesserat, nec exspectatis clavibus, disruptis ostiis devastaret; multosque de habitatoribus loci caedibus affecit protrivitque ; Do- migisilo quoque metum intulit, sed pacificatus est cum eo. Accedens autem ad urbem, dum epularetur cum diversis in tristega c, subito effracto pulpixo donius, vix semivivus evasit, multis 413 debilitatis, in eisdem tamen malis perdurans quae prius gesserat. Multa tunc et Fredegundis in regno filii sui de rebus ejus evertit. Ipse quoque ad Rhedonicos rediens. et eos regi Guntchramno subdere cupiens, filium suum in hoc loco reliquit. Qui non multo intercedente tempore, irruentibus Rbedonicis interemptus est cum multis honoratis viris. Hoc anno multa signa apparuerunt: nam mense septimo arbores visae sunt floruisse, sed et multae quae prius poma habuerant, nova dederunt, quae usque ad Natalis Dominici tempora in ipsis arboribus habitae sunt. Fulgor per cœ-. lum in modum serpentis cucurrisse visus est.

XLIII. Anno quoque duodecimo Childeberti regis, Nicetius Arvernus rector Massiliensis Provinciae d et reliquarum urbium, quae in illis partibus ad regnum regis ipsius pertinebant, est ordinatus. Antestius vero in Andegavo a rege Guntchramno dirigitur, multis ibidem damnis affligens eos, qui in morte Domnolæ uxoris Nectarii misti fuerunt: resque Beppoleni e, eo quod fuerit hujus caput sceleris, in fiscum redigens, Namnetas accessit, ac lacessere Nonnichium episcopum coepit, dicens : Quia filius tuus in hoc fncinore est admistus, ut dignas pro commissis suis poenas luat meritum exigit. Sed puer conscientia accusante territus, ad Chlotharium filium Chilperici aufugit. Antestius vero acceptis fidejussoribus ab episcopo, ut in praesentia regis adesset, Santonas venit. Sonus autem his diebus exierat, quod Fredegundis occultos in Hispanias nuntios dirigeret, eosdem a Palladio Santonicae urbis episcopo clam sus. ceptos, et Inantea transmissos fuisse. Erant autem eo tempore dies Quadragesimae sanctae, et episcopus in insulam 414 maris, orationis causa secesserat f. Secundum consuetudinem autem, dum ad Dominicae Coenae festa ad ecclesiam suam populo exspectante rediret, ab Antestio in via vallatur. Qui [Forte cuij nec discussa rei veritate dicebat : Non ingredieris urbem, sed exsilio condemnaberis, quia suscepisli nuntios inimicæ domini nostri rcgis. At ille : Nescio, ait, quid loquaris. Tamen quia dies sancti imminent, accedamus ad urbem, decursisque solemnitatum sanctarum festis, postea quaecunque volueris oppone, rationem a me accipies : quia quod reputas nihil est. At ille : Nequaquam, inquit, sed non attinges limina ecclesiae tuae, quia infidelis apparuisti domino nostr o regi. Quid plura? tenetur in via episcopus, domus ecclesiae describitur, resque diripiuntur. Cives cum homine a obtinere non queunt, ut saltem vel celebrata solemnitate paschali discutiatur. Hisque supplicanlibus, et illo renitente, tandem patefacit vulnus quod latebat in pectore. Si, inquit, domum quam intra territorii Biturici terminum habere dignoscitur, meae ditioni facta venditione subdiderit, quae flagitatis facio : alioquin non effugiet manus meas, nisi trudatur in exsilium. Metuit negare episcopus : scripsit, subscripsitque, ac tradidit agrum; et sic datis fidejussoribus de praesentia sua ante regem, in eivitatem ingredi permissus est. Transactis igitur diebus sanctis, ad regem pergit : adfuit et Anlestius, sed nihil de his quae opponebat episcopo, potuit approbare. Episcopus autem ad urbem redire jubetur, et usque ad synodum futuram dilatatur, si forte ali- qua de his quae opponebantur, evidentius possint agnosci b. Adfuit et Nonnichius episcopus, qui datis multis muneribus abscessit c.

XLIV. Fredegundis vero quasi 415 ex nomine filii sui, legatos ad Guntchramnum regem dirigit. Qui reserata petltione, accepto responso, valedicentes abscedunt; sed nescio quibus causis paululum apud metatum suum remorati sunt. Mane autem facto, procedente rege ad matutinas, ac præeunte cereo, visus est homo quasi ebrius in angulo oratorii dormitare, accinctus gladio, cujus hasta pariete sustentabatur. Hoc viso rex exclamavit, dicens non esse simpliciter, hominem sub hoc horrore noctis tali in loco quiescere. Oppressus autem, et loris revinctus, interrogabatur quid sibi haec vellent quae ageret. Nec mora supplicio subditus, dicit se a legatis qui advenerant emissum fuisse, ut rex deberet interfici. Denique apprehensi legati Fredegundis, nihil de his quae interrogati sunt confitentur, dicentes : Nos nihil ad aliud missi, nisi ut legationem quam suggessimus deferremus. Tunc hominem illum diversis plagis affectum, et carceri mancipatum, lelatos per diversa loca exsilio condemnari praecipit. Manifestissime enim patuit sub hoc dolo a Fredegunde fuisse directos, ut regem interficere deberent. Quod misericordia Domini non permisit: inter quos Daddo d senior habebatur. -

XLV. Cum autem legali de Hispaniis crebro ad regem Guntchramnum venirent, et nullius pacis gratiam obtinere potuissent, sed magis inimicitia pullularet, rex Guntchramnus Albigensem urbem nepoti suo Childeberto reddidit. Quod cernens Desiderius dux, qui maxime in ejusdem urbis territorio meliora facultatis suæ condiderat; 416 timens ne ultio ex peteretur ab eo propter antiquam inimicitiam, quod aliquando in eadem civitate exercitum gloriosae memoriae Sigiberti regis graviter affecisset, cum Tetradia uxore sua, quam Eulalio tunc Arverno comiti abstulerat, in termino Tolosano cum rebus omnibus transiens exercitum commovet, et contra Gotthos abire disponit, divisis prius, ut ferunt, rebus inter filios et conjugem : assumptoque secum Austrovaldo comite, Carcassonam petiit. Praeparavcranl enim se hoc audito urbis illius cives, quasi resistere volentes: audierant autem de his prius. Denique inito bello fugere Gotthi cœperunt, et Desiderius cum Austro. valdo a tergo caedere hostem. Illis quoque fugientibus, hic cum paucis ad urbem accessit: lassati enin fuerant equites [Al. cqui] sociorum. Tunc ad portam urbis accedens, vallatus a civibus qui intra muros erant, interfectus est cum his omnihus qui eum fuerant prosecuti: ita ut vix pauci exinde quodammodo evaderent, qui rem , ut gesta fuerat, nuntiarent. Austrovaldus vero audiens Desiderium mortuum, de via regressus ad regem perrexit, qui mox in ejus locum dux statuitur.

XLVI. Posthaec e Leuvichildus rex Hispanorum ægrotare coepit, sed, ut quidam asserunt, poenitentiam pro errore haeretico agens, et obtestans ne huic hæresi quisquam reperiretur consentaneus, in legem catholicam transiit; ac per septem dies in fletu perdurans pro his quae contra Deum inique molitus est f, spiritum exhalavit: regnavitque Richaredus fi* lius ejus pro eo.