Skip to content

DE HABERE · 14 of 20

The Translations and Commentaries on Aristotle

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

Habere autem est quoddam extrinsecus veniens, neque innatum ei aquo habetur,aliudque quam est illud ipsum a quo habetur, in se retinere, ut armatum esse vel vestitum esse.Habere enim est vestes atque arma tenere,quae cum eo nata non sunt,neque aliqua cum eo qui habet,communi natura proprietateque junguntur; sed quoniam de his Aristoteles tacuit,nobis quoque nunc eorum longior tractatus omittendus est.