Skip to content

DE MODIS PRIORIS · 17 of 20

The Translations and Commentaries on Aristotle

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

Prius autem alterum altero dicitur quadrupliciter : primo quidem et maxime proprie secundum tempus, secundum quod antiquius alterum altero et senius dicitur,in eo enim quod tempus amplius est, et antiquius, et senius dicitur.

Postquam vero deoppositis disputationem quantum ad praesens tempus attinebat explicavit, nunc . quae priora dici possint, quae posteriora disserit. Et ait,primo quidem et proprie, et quod in usu prius dicimus, hoc est quando aliquam rem alia res tempore præcedit, et superat, et dum proprie loquimur secundum temporis præcessionem,aliud antiquius dicimus, aliud senius. Antiquius quidem in iis quae inanimata sunt, ut Porphyriu placet, se.nius vero in iis quae anima non carent : ut si quis dicat antiquius fuisse bellum Thebanorum atque Graecorum Trojae excidio, idcirco quod tempore praecedat,fnii namque ducum qui Thebano perire prælio, TrojaB praeliis interfuerunt, ut Diomedes Tydaei filius, et Stenelus filius Capanei. Atque hoc quidem ita, quoniamest etin rebus inanimatis quod antiquius dicitur,utcum dicimus antiquiorem esse dominationem regum in civitate Romana,quam consulum et magistratuum.In rebus vero animatis penius vocamus. Seniorem namque dicimus Pytbagoram Socrate, Socratem Aristotele,idcirco quod se temporibusantecedant.Ergoprius alterum altero dicitur proprie secundum tempus, prioris autem quatuor fuere distantiae, ut ipse Aristoteles dicit, cum ait:Priusalterum altero dicitur quadrupliciter. Easque sigillatim breviter enumerat, ad quas ipse addidit quintam, quae priscis philosophis esset incognita. Et quoniam de primo prioris modo dictum est, de secundo dicemus.

Secundo autem quod non convertitur secundum subsistendi consequentiam, ut unum duobus prius est: duobus enim existentibus, mox consequens est unum esse, uno autem existente, non est necessarium duo esse. Idcirco non convertitur ab uno consequentia, ut sit reliquum,prius autem videtur illud esse a quo non convertitur essendi consequentia.

Secunda, inquit, significatio prioris est, quae non tempore intelligitur, sed natura, et hoc ait a quo non convertitur subsistendi consequentia. Nam si duae res ita sint oppositae, ut si una sit, necesse sit esse aliam, et si alia sit, non necesse sit esse aliam, illa prior est qua posita ut sit, non est aliam esse necesse, et hoc quidem universaliter dictum est. Planius vero his fiet exemplis.Binarius enim uumerus et unitas eam retinet naturam, ut si quis duo esse proponat, unum quoque esse monstraverit, unum enim in ipsis duobus concluditur,nec praeter duasunitatespoteritessebinarius.Quocirca si quis binarium numerum esse posuerit,unum quoque esse consequitur, idcirco binarius ut sit indiget unitate. Atvero si quis ponat esse uDltatem,nondum necesse est esse binarium. Ergo ab unitate subsistendi consequentia non convertitur. Posita enim unitatenecesse non fuit binarii numeri subsequi quantitatem, idcirco quod binario non indiget unitas,"sicut indigens erat unitate binarius. Quare prior est unitas binario : quod si ita est, et quidquid ita fuerit, ut ab eo subsistendi consequentia non convertatur,prius Aristoteleauctoreprobabitur,utin eoquod est homo et animal.Cumdicohominem, moxdixianimal; cum animal dixero, nihil adhuc de homine dictum est. Omnis enim homo animal est, non omne animal homo.

Tertio vero secundum ordinem quemdam prius dicitur,quemadmodum et in disciplinis et in orationibus, nam et in demonstrativis diJciplinis est prius et posterius perordinem,elementa enim in gpometriapriora Sunt iis qucediscribunlur per ord.inem.Principia enim priora sunt theoremullbus ordine, et in grammatica elementa priore sunt syllabis,et in orationibus similiter proæmium prius est narratione, ordine.

Ponit tertiam prioris significationem, ut in geometria priora sunt, inquit,elementa descriptionibus Elementa vero ait quos terminos appellamus,id est ubi quid punctum sit, quid linea,quid figura praedi. citur.His enim cognitis et fideliter animo appreben sis, postea omnes geometriae descriptiones fiunt, quae problemata et theoremata nuncupantur. Ergo quoniam prius discuntur elementa, post ad descriptiones est transitus, priora sunt elementa descriptionibus, ordine scilicet, quoniam ut descriptio possit intelligi,prius elementa traduntur,etingrammaticaquoquepriussingulaetraduntur litteræ quam quae ex his syllabae conjungitur, quocirca ipso quoque ordine priores sunt syllabis. Rhetores vero non saepe a narratione, sed ab exordio agere causas incipiunt, ideo quod exordia narrationibus priora sunt ordine, quare tertius modus prioris iste est qui secundum nexum cujusdam ordinis in qualibet arte est constitutus.

Amplius prseterea quæ dicta sunt, quod melius est et honorabilius prius naturaliter esse videtur,consueverunt enim et plurimi honorabiliores et magis asedile- ctos,priores dicere apud .se. Sed est pene alienissimu hic omnium modus,modi itaque qui dicti sunt de priore ferme isti sunt.

Dicit prius videri,quod neque secundum tempus aliquoties,neque secundum subsistendi consequentiam, nec secundum ordinem sit, sed quodcunque pretiosius fuerit, prius esse videatur, ut sol, luna prior est, et anima corpore, et animus anima. noc vero tali argumento probat,quod hi qui aliquos venerantur, et honorabiliores existimant, dicant eos apud se esse priores,et hi qui in rebus publicis p]u- rimum possunt,priores dicuntur ab his qui eos maxime venerantur. Sed ut ipse ait, alienissimus est a significatione prioris hic quartus in nunc est dictus modus, etenim de his melius dici potest,ut dicantur venerabiliores et honorabiles,ut vero priores dican- tur,abusio potius quam ulla proprietas est. Quintus modus quem ipse addidit hujusmodi est.

Videtur autem prjeter eos qui dicti sunt, alter esse prioris modus. Eorum enim quæ convertuntur secundum essentiae consequentiamjd quod alterius quolibet modo causa est,digne prius natura dicitur. Quod Jvero sunt quasdam hujusmodi palam est, esse namque hominem convertitur secundum essentiæ consequentiam ad veram orationem de se. Nam si est homo, vera est oratio quas dicitur, homo est,et si vera est oratio qua dicitur,homo est,consequitur esse hominem.Est autem quidem vera oratio nequaquam causa ut si res,verumamen videtur quodammodo res causa ut sit oratio uera. Ex eo enlm quod res est, vel non est,oratio uero aul faisa dicatur necesse est.Ideoque secundum quinQue modos prius alterum altero dicitur.

Novimus quasdam res in praedicatione posse converti. Quod si una earum quae convertuntur alteri causa est,et veluti naturalem subsistentiam subministrat, ilia naturaliter prius esse perhibetur. Ipse autem aptissimo quod proposuitaffirmavitexemplo. Nam si est aliqua res,verum est de ea dicere, quoniam est.Hursus si de ea verum est dicere quoniam est, illam ipsam rem esse necesse est: ut quoniam est homo, verum est dicere quoniam est homo. Quod si verum est dicere quoniam est homo,nulla est dubitatio quin homo sit. Ergo quoniam duo haec sibimet convertuntur,respiciamus nunc quae sit ba- rum causa alteri,ut subsistere valeal,atque ut esse possit.Video autem rem dictoverosobsistentiaedare principium, nam quio homo est, irJcirco verum est dicere de eo quoniam est, sed non idcirco homo est, quoniam de eo vere dici potest, quoniam est. Res enim ut veritas adsit, dicto principium est,sed non ut res subsistat,vero efficitur dicto. Quocirca prius est, esse hominem, posterius, verum de eo esse dictum. Idcirco quoniam quamvis convertantur, tamen una harum rerum alteri subsistendi causa est. Ait enim id esse prius inter ea quae convertuntursecundumessentiaeconsequentiam,quod alterius quomodolibet causa est. Ut in hoc ipso sermone de homine,convertuntur utraque quidem,sed homo ut sit sermo verus, causa est atquo principium. Quod Aristoteles ita ait : Est autem verus sermo nullo modo causa subsistendi rem.Res autem videtur quodammodo causa esse ut sermo verus sit. Neque enim idcirco res est, quoniam sermo est, sed idcirco verus est sermo, quoniam res ipsa subsistit. Quocirca quinque hi prioris modi sunt, quorum superius quatuor dixit,secundum tempus, scilicet secundum id quod non convertitur ad subsistendi consequentiam,secundum ordinem,secundum reverentiam,et secundum conversionem, cum altera res alii subsistendi causa est. Sed quoniam de priori dictum est. Nunc de his quae simul sunt incipit.