LIBER QUARTUS- · 15 of 20
The Translations and Commentaries on Aristotle
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
Expeditis omnibus prædicamentis,cur præter propositum operis in hanc oppositorum disputationem sit ingressus, a multis ante quaesitum est, sed Andronicus hanc esse adjectionem Aristotelis non putat, simulque illud arbitratur, idcirco ab eo fortasse hanc adjectionem de oppositis,et de his quae simul sunt,et de priore,et de motu et de æquivocatione,habendi non esse factam,quod hunclibellum ante Topica scripserit, quodque haec ad illud opus non necessariaesse putaverit, sicut ipse Categoriae possunt ad sensum Topicorum, non ignorans scilicet quod sufficienter in Topicis,quantumad argumenta pertinebat, et de his omnibus quae adjecta sunt,etdepraedicamentis fuisse propositum.Sed hæc Andronicus.Porphyrius vero hanc adjectionem vacare et carere ratione non putat.Cujus hanc prodidit causam. Ut enim multa sunt quae quod communibus animi conceptionibus esse suggererent,in hujus libri principiis ab Aristotele praedicta sunt,ut de æquivocis,et univocis,et denominativis,etde his omnibus, quaecunque usque ad substantiae disputationem ad ipsorum praedicamentorum utilitatem cognitionemque praedicta sunt, ita quaedam fuisse quae essent quidem in communibus sensibus, egerent tamen subtilioris divisionis modo,hæc diligenter supposita sunt,ut quid essent proprie teneretur, ne falsis opinionibus traductus non firmus animus luderetur.Docet autem hoc,inquit, etiam ipse ordo congruus rationique conveniens titulorum,hanc adjectionem fuisse perutilem atque necessariam.Prius enim de oppositis,post ve- ro de his quae simul sunt, et de his quae posteriora sunt.Post autem de motu,ad postremum de habendi aequivocatione sermonem faciens,libri seriemterminavit.Idcirco quod in omnibus quidem prædicamentis ante quaesivit, utrum possint habere contraria. In his vero quae sunt ad aliquid,dixit magnum parvo non posse esse contrarium,sed oppositum.Quid vero esse oppositum dicere praetermisit, ne ordo disputandi continuus rumperetur. Hic igitur recte quod illic praetermiserat,prius edocuit.In relativis quoque de his quæ sunt prius,quæ que simul natura gignuntur,strictim tetigu, quod nunc diligenter explicat. Faciendi Jvero patiendique praedicamenta sunt, in quibus quidam quasi motus agitatioque consideratur;necesse igitur fuit motu dicere,qui naturam faciendi atque patiendi vellet ostendere. Quis autem dubitet cujuslibet sermonis aequivocationem monstrare,esse perutile?Quare quoniam habere quoque praedicamentum est, non fuit inconveniens neque perfluum de habendi aequivocatione tractasse.