Skip to content

DE SITU ET POSITIONE · 12 of 20

The Translations and Commentaries on Aristotle

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

Positio quidem quoniam ipsa est alicujus, in iis quæ sunt ad aliquid, numerata est, sed quoniam omnis res quae ab alio denominatur,aliud est quam idipsum a quo denominata est,ut aliud est,qui est grammaticus,atque grammatica,quamvis grammaticus a grammatica denominelur.Ita cum sit positio relativa,quidquid denominative a positionibua dicitur,hoc relativorum genere non tenetur.Positio autem ipsa relativa est, positum vero est a positione denominatum. Statio enim cujusdam statio est. Stare vero quoniam a statione denominatum est, non ponitur in eo genere in quo statio fuit. Quare sub relatione hoc praedicamentum non invenitur. Sed quoniam nihil est ad quod hoc reducere genus atque aptare possimus, dicendum est suum esse genus.Ut accumbere ab accubitu, stare a statione, et caetera quidem quae idcirco se Aristotelea exsequidenegat,quoniam planissima sunt;ait enim: De reliquis vero id est, quando, et ubi, et habere; propterea quia manifesta sunt, nihil de his ultra dicitur, quam quod in principio dictum est, et eorum praedicta ponit exempla.