DE RELATIVIS · 8 of 20
The Translations and Commentaries on Aristotle
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
Ad aliquid vero talia dicuntur, quæcunque hoc ipsum quod sunt aliorum esse dicuntur,velquomodolibet aliter ad aliud., ut majus id quod est alterius dicitur, aliquo enim majus dicitur, et duplum alterius dicitur hoc ipsum quod est, alicujus enim duplum dicitu1'.Similiter autem et alia quæcunque sun! hujusmodi.
Cur autem de his quæ sunt ad aliquid disserat, omisso interim de qualitate tractatu, hoec causa est, quod posiia quantitate magis minusve esse necesse est. Quare cum quantitatem continuo ad aliquid consequatur, recte post quantitatem relativorum series ordinata est.Illudquoqueestincausa,quodsuperius , cum de quantitate tractaret,relativorum mentio facta est,cum de magno parvoque diceretur,ut ergo contin ens et non esset operis interrupta distinctio, ideo quantitate finita de relatione,proposuit.Quod autem ait,ad aliquid vero talia dicuntur,boc monstrat,quod non sicut quantitas per se etsingulariter intelligipotest,eodem quoque modo substantia et qualitas, et unumquodquealiorum praedicamentorum,sicut per se oonstat,ita etiam per se et singulariter intelligitur : sic ad aliquid per se et singulariter capi intellectu non potest,ut dicamus esse ad aliquid singulariter.Quidquid enim in natura relationisagnoscitur, id cum alio necesse est consideretur; cum enim dico dominus,per seipsum nihil est,si servus dicit, Quo- circa cum unius relativi nuncupatio mox secum etiax aliud trahat ad aliquid,unum esse per se non potest, atque ideo non dixit Aristoteles: Ad aliquid verotale dicitur,sed,pluralinumero,talia dicuntur,inquit,demonstrans relativorum intelligentiam non in simplicitate,sed in pluralitate consistere; non esse autem quamdam per se relativorum naturam sine conjunctione aliqua alterius subsistente, ipse Aristoteles monstrat,qui dicit ea esse relativa,quæcu nque hoc ipsum quodsuntaliorum dicuntur.Docetenim aliqua conjunctione alterius relativa formari, hoc ipsum enim quod sunt aliorum dicuntur.Quodenimest dominus,hoc alterius dicitur,id est servi. Sive autem relativa dicamus,sive ad aliquid,nihil interest. Ad aliquid enim dicitur quod ipsum quidem cum perse nihil sit, relatum tamen ad aliud constat,ut dominus,sit desit id ad quod dicitur,id est,servus, noni est,dicitur enim ad servum; manifestum ergo est si servus desit,dominum dici non posse, quare dominus ad aliquiddicitur,id est ad servum.Relativa quoque dicuntur idcirco,quodeorum nuncupatio semper ad aliquid reteratur,ut domini ad servum,quare nihil interest quolibet modo dicatur. Hujusmodi autem diffinitio Platonis esse creditur, quae ab Aristotele paulo posterius emendatur.Relativorum autem alia eisdem casibus referuntur, alia diversis, alia vero omni sunt casu carentia. Quod scilicet monstrans addidit,vel quomodolibet aliter ad aliud.Quid autem est, ipsius pene textus sermone monstratur. Cum enim dico dominus servi dominus,ad genitivum casum reddidi nominativum,et rursus ad eumdem si convertero. Dico enim servus domini servus,et hic quoque nominativus ad genitivum relatus est. Eodem quoque modo sese habet pater filii pater, et filius patris filius,et magister discipuli magister,et discipulus magistri discipulus, hæc ergo id quod sunt,similiter aliorum dicuntur.Nam quod aliorum dicuntur secundum gentiivum redditur casum, alia vero non secundum eumdem casum consequentiam reddunt.Sensus enim ad aliquid est,sensibilis enim rei est sensus. Quod enim sensibile est sentiri potest, quod sentiri potest, sensibile est, et nunc quidem sensus sensibilis rei sensus genitivo accommodatus est. Hujus enim rei sensibilis dictum est,at si con- vertas, fiet. Sensibilis res sensu sensibilis est. Sed cum sic casui septimo redditur nominativus in hac relatione,quae dicit sensibile sensu sensibile est,non eodem casu quo superius dictum est convertitur.Dicimus enim sensus sensibilis rei sensus est, et hic nominativus redditur ad genitivum. Hæc enim relatio ad septimum casum se aptari non patitur.Scientia quoque scibilis rei scientia est,siquidem hoc scitur quod sciri potest et quod sciripotest,scibile est,sed non eadem ratione, nec ad eumdem casum relatio ista convertitur. Dicimus enim scibilis res scientia scibilis est. Est enim prima relatio ad genitivum,secunda conversio ad septimum. Hæc quoque relatio secundum eosdem convertitur casus,cum dicimus majus minore esse majus3et minus majore esse mi- nus.Duplum quoque et medium relativa sunt,sed et eisdem casibus convertuntur.Duplum namquedimidii duplum est,dimidium vero dupli dimidium est. Sunt autem alia quoque relativa quae ipse sic addidit.
At vero sunt etiam et hæc adaliquid,ut habitus,affectus, scientia, sensus, positio : hæc enim omnia quae dicta sunt,hoc ipsum quod sunt aliorum esse dicuntur, vel quomodolibet aliter ad alivd,et non aliud aliquid; habitus enim alicujus habitus dicitur,et disciplina alicujus disciplina, et positio alicujus positio. Similiter autem et alia.
De sensu quidem et scientia dictum est superius, nunc vero de habitu,dispositione,et positione dicendum est. Dispositio est ad aEquam rem mobilis applicatio,ut si quisquam flammae propinquus calcat, ille dispositus dicitur ad calorem,id est,habens aliquam applicationem conjunctionemque ad calorem. Idem veroest affectio quod dispositio,ne novo nomine error oriatur: etideo dispositio cum sit quaedam ad aliam rem conjunctio, vel ab alia affectio, facile mobilis est,celerius etenim permutatur.Habitus autem est dispositionis vel aiTectionis firmaetnon facilepermutabilis accessio,ut si quisquam in sole ambulans fusciorfiat,dispositusad nigredinem dicitur et nigredine affectus.Sin autem illa nigredo fortius et immutabiliter corpus infecerit, habitus nominatur: quocirca habitus estinveterata affectio.Unde omnis habitus dispositio vel affectio est,non autem omnis dispositio vel affectio habitus. Et ne multa dicenda sint,hoc quoque constat in habitu et dispositione, quod habitus immutabilis passio est.dispositio vero non similiter, sed affectio quaedam est,et ad aliquam remconjunctio,quae potest facile permutari.Positio vero est alicujus rei collocatio,ut est statio,sessio, inciinatio,accubatio,et alia hujusmodi. Nam et qui stat quodammodo positus esse dicitur et collocatus, et qui sedet,et qui accumbit, et qui secundum caeteras positiones est positus appellatur. Quocirca et statio et sessio et aceubatio positiones erunt. Sed quoniam quid essent dictum est,nunc si sunt ad aliquid videamus,habitum relative dici ea res probat, quae aliis quoquerebusdocumento fuit esse relativis, ut est in sensu atque in scientia.Idcirco enim dictum est sensum sensibilis rei esse sensum,quod res sen-, sibilis est quae sentiri potesl; est ergo habitus habilis rei habitus Habilisenim res est quæ haberi potest, illius enim rei habitus est quæ haberi potest.Quocirca erit habitus habilis rei habilus,sed res quoque habilis habitu erit habilis,ipso enim habitu res quas haberi possunt habemus.Dispositio quoque eodem modo. Disposi tio namquedispositas rei dispositio est, et disposita res dispositione disposita est. Caloris enim dispositio calentis,id est,ad calorem dispositi, dispositio est. Eodem modo dispositus ad calorem caloris dispositione dispositus est: velutsi hoc modo sit dictum.omnis affectio affecti affectio est,et omne affectum affectione affectum est.Et calor calentis fit calor, et calens calore fit calidum. Positio quoque relativa est, nam positio positse rei positio ast, et posita res positione posita est,et hoc intelligi convenit secundum priorem habitus et dispositionis modum.IlIa quoque res probat positionem esse ad aliquid, quod ejus species relativæ sunt; statio enim - stantis rei statio est, et qui stat statione stet; etde sessione quidem et de accubitu idem dici ; potest. Quocirca et habitus et dispositio vel affectio,et positio relativa sunt, et haec omnia vel similibus vel dissimilibus convenientibus tamen prædicationi casibus convertuntur. Eorum autem quae secundum casus convertuntur, alia sunt quae eodem nomine praedicantur,alia vero quae dispari: cum enim dico simile simili simile est,et aequale aequali aequale est, et dissimile dissimili dissimile est,eisdem vocabulis eisdemquenominibus tota fit prædicatio. Cum autem diro duplum medii duplum, vel majus minore majus, disparibus vocabulis facta est praedicatio.Quoniam verorelativorum diffinitionem ita proposuit,ut diceret: ad aliquid vero talia dicuntur quaecunque hoc ipsumquod sunt aliorum dicuntur,vel quomodolibet, aliter ad aliud;quid esset hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur, jam diximus nunc quid sit; quod ait, vel quomodolibet aliter ad aliud,requirendum est. Quod ipse Aristoteles convenientibus in ordine probat exemplis ; ait enim.
Ad a liquid ergo sunt quæcunque id quod suntaliorum esse dicuntur, vel quomodolibet aliter ad aliud, ut mons magnus dicitur ad alium Magnum enim ad aliquid dicitur, et simile aliqui simile dicitur, et omnia talia similiter ad aliquid dicuntur.Sunt autem et accubitus et s'atio et sessio,posiliones qusedam ; positio vero ad aliquid dicitur.Accumbere autem,vel stare vel sedere, ipsa quidem non sunt posiliones,denominative vero dicuntur ab iis quæ dictæ sunt positionibus.
Quoniam accubitus et statio et sessio positiones dicuntur,et quoniam omnis positio ad aliquid est, sufficienter superius comprehensum est.Nuncvero quid sit quod ait,vel quomodolibet aliter ad aliud, expediemus, in relatione per quam dicimus filius patris filius, nulla conjunctio mista est,nisi tantum solacasuum vis prædicationis hujus membra conjungil.Cum autem dico montem magnum,ad alium referens parvum,ita propono,mons magnus,ad mon- tem parvum,et mons parvus ad magnum,hic nullo rum casuum vis : quanquam enim accusativus videtur esse permislus,lamen ille bujus relationis vim nontenet,sed praepositio quae ad accusativum datur; cum enim dico,mons magnus ad parvum montem, praepositiosolaestquae vim hujuscontinetrelationis, utsi quis dicatmagnus mons parvum montem,nihil significet definitum.Quocirca quamvis accusativus casus in hac propositione sit, non tamen hic vim casus tenet,sed praepositio ; atque hoc est quod ait, vel quomodolibet aliter ad aliud,ut quoniam superius secandum casus relationes fieri dixerat,erant autem quaedam relationes quae nullis casibus tenerentur,adjecit hoc, vel quomodolibet aliter ad aliud, ac si diceret: Omnis relatio aut casibus fit, quod per hoc demonstravit quod ait,quaecunque id quod sunt aliorum dicuntur,aut praeter casus sunt,quod hæc sententia docet, vel quomodolibet aliter ad aliud, atque haec bactenus.Sed cum positio sit ad aliquid, et sint species ejus relativae (sessio enim et statio relativa sunt),sedere et stare nulla relatio est. Stare namque et sedere de statione et sessione denominative dicuntur.Omnis autem denominatio non est id quod est ea res de qua nominatur, ut grammaticus, non enim idem est quod grammatica de qua nominatus est.Quocirca si sedere de sessione,et stare de statione denominativum est, sessio vero et stati relativa sunt,sedere et stare, quæ a relativis denominativa sunt,relativorum genere non tenentur.Et universaliter, quidquid ex quibuslibet positionibus denominatur,illud non ad relativa,sed ad praedicationem quae situs dicitur reduci potest.
Inest autem et contrarietas in relatione, ut virtus vitio contraria est, cum sit utrumque ad aliquid, et scientia inscientiæ. Non autem omnibus relativis inest contrarietas, duplici enim nihil est contrarium, neque triplici, nec talium ulli.
Quemadmodum in substantia vel quantitate si eorum esset proprium contraria suscipere rimatus est, ita quoque nunc in relativis de contrarietate considerat,utrum relativorum sit proprium contraria posse suscipere,et quoniam virtus et vitia utraque sunt habitus,virtus enim est mentis affectio in bonam partem,et difficile commutabilis,vitium affectio in malam partem,ipsa quoque difficile mobilis et diuturnitate perdurans: quoniam igitur et vitium et virtus habitus sunt, omnis autem habitus a anquid esse monstratus est (habilis enim rei habitus est)erunt virtus atqne vitium relaliva,sed haec contraria sunt,igilur relativa contraria suscipere non recusant.Sed si dicat quis; quid causae est ut virtutem atque vitium ipsumque habitum paulo post inter qualitates numeret? Atqui ut alia significatione una res diversis generibus supponatur, nihil prohibet, Socrates namque in eo quod est Socrates substantia est,in eo quod pater vel filius ada aliquid; ita ad aliud atque ad aliud ducta prædicatione eamdem rem sub diverso genere nihil poni prohibet.Habitus quoque et virtus et vitium eodem modo est.Potest enim in qualitate poni habitus quod ex eo quales .homines DUn cupentur,hahentes enim dicimus aliquos rei habitus retinentes.Virtus quoque qualitas est idcirco quod exeo boni hominesdicunturetsecundumillam qualitatem,id est bonitatem,quales homines,id est bonos homines nuncupamus; similiter autem et vitium.Ipse quoque habitus ad aliam prædicationem dictus fil iterum relalivus: quod enim habi tus habilis rei habitus est, ad aliquid est; et quod alicujus virtus est,ad aliquid virtus est, et quod alicujus vitium est, ad aliquid quoqueipsum est. Ergo nihil impedit easdem res ad aliud atque aliud versasdiversae praedicationi substitui.Ipsumvero ad aliquid præter ullum aliud praedicamentum intelligere non possumus,ut patrem et filium, dominum et servum secundum substantiam consideramus.Nam et qui dominus et qui servus est, substantia est. Duplum et triplum secundum quantitatem5haecenim in quantitate consistunt, scientia vero et inscientia secundum qualitatem. Secundum enim has quales dicimur, scientes scilicet atque inscii.Quocirca quoniam praeter aliud praedicamentum per se relativa nullus intelliget,secundum ea praedicamenta de quibus intelligitur relatio,secundumeadiciturcontrariapossesuscipere: ut Socrates ipsequidemsubstantiaest,sed substantia contrarium non recipit. Pater vero atque filius secundum substantiam praedicatur, non est enim pater atque filius nisi in substantia sit. Quocirca quoniam secundum substantiam dicitur, contrarietate caret.Rureuaduplumveldimidium secundum quantitatem dicitur,quantitas vero contraria non habere monstrata est; igitur nec du plum atque dimidium contrariis pugnat.Qualitas vero recipit contrarietatem; bonum enim et malum secundum qualitatem opponuntur,bonum igitur et malum contrariis non carent. Igitur secundum quæ prcedicamenta relativa dicuntur, si illa suscipiunt contraria,et relatio suscipit. Sin vero ilia prius repudiant contrarietatem, nec illud ad aliquid quod secundum ea dicitur ulla Unquam contrarietate dividitur.Quare habere contraria relationis proprium non est,Dam neque in sola relatione est (habet enim hoc quoque qualitas),nec in omnibus ad aliquid considerari potest.Quae enim secundum talia praedicamenta dicuntur ad aliquid quae nonrecipiunt contrarietatem,Utsecundumsubstantiam pater et filius,vel secundum quantitatem duplumetmedium,in talibus relativis contraria nullo modo reperiuntur.Quod vero neque soli neque omnibus inest, hoc proprium non est; non est igilur proprium relationis habere contraria.
Videntur autem magis et minus relativa suscipere: simile enim et dissimile magis et minus dicitur, et æquale et inæquale magis et minus diciturycum utrumque sit relativum,simile enim alicui simile diciturtet inæquale alicui inæquale. Non autem omnia relativa suscipiunt magis et minus, duplex enim non dicitur magis et minus, duplex, nec talium ullum.
Quaeritur nunc an relationis sitpropriumsuscipere magis minuti; sed in hoc ilIa ratio servatur,quem- admodum in contrariis dictum est. Quoniam quaecunque secundum ea dicuntur quae contraria non recipiunt, insa quoque contrariis carent.In hoc vera cum secundum quantitatem dicatur aequale etinaequale,suscipit et magis etminus.Diciturenim magis æquale et minus aequale.Eodem modo et simile,magis simile et minus simile dicitur.Sed si forte quis dicat: cur cum quantitatissitdici æquale et inæquale, etquantitas magis atque minus non suscipiat,sequale et inæquale et intensione crescat et remissione minuatur? Dicendum estquoniam quemadmodum substantia ipsa per se in eo quod substantia est non est proprium,ipsi tamen proprium est contraria posse suscipere, ita etin quantitate consideratur,proprium enim est, non hoc ipsum cujus est proprium, sed quaedam alia extrinsecus qualitaspassioque.Passio enim qualitatis est, et quasdam qualitas aequale et • inaequale dici potest: quod quomam non est laem proprium quod estillud cujus est proprium, et æquale vel inaequale dici, non est quantitas cujus est proprium, sed quædam qualitas et passio quantitatis. Haec'autem dicitur ad aliquid,ipsum enim quod est alteriusdicitur,aequaleenim aequali æquale dicimus, et similiter simile similis simile. Sed non capiunt omnia relativa magis et minus.Nullus enim potest dicere magis et minus duplum esse aliquid: nam sive denarius ad quinarium comparetur, sive quaternarius ad binarium,aequeuterque duplus est,aeque uterque medietas. Qualitas quoque recipit magis et minus, dicimus enim magis album et minus album.Quare quoniam nequeomni relationi nequesoli inest suscipere magis et minus, et per qualitatem relatio suscipit et magis et minus,reJationis proprium non est suscipere magis et minus.
Omnia autem relativa ad convertentia dicuntur, ut servus domini, et dominus servi dominus, et duplum dimidii duplum,et dimidium dupli dimidium, et majus minoremajus,et minus majore minus, similiter autem et in aliis. Sed cusu aliquoties differunt secundum locutionem, ut scientia scibilis rei scientia dicitur,et scibile scientia scibile, et sensus sensibilis sensus,et sensibile sensu sensibile.
Clara haec est proponentis et non involuta sententia.Dicit enim omnia relativa ad convertentia dici, quod ipse propriis patefecit exemplis.Omne enim ad aliquid ita ad aliud praedicatur.utillud ad quod prae- dicatur videatur posse converti,et hoc est quod ait: Omnia relativa ad convertenlia dicuntur. Lonverti autem est,ut si prima res dicitur ad secundam,secunda rursus dicatur ad primam.Ponatur enim primus pater,secundus filius,et dicatur hoc modo,pater filii pater est; id rursus converti potest, ut prius ponamus filium,et talis sit praadicatio.filius patris filius.Ergopaterad talem dicitur,id est ad filium qui convertitur: et filius qui dicitur ad patrem, ad talem rem dicitur,quae ipsa quoque convertitur,ut de filio praedicetur.Omniaque relativa hoc modo sunt,omne enimrelativumadtalealiquid praedicaturquodipsum in praedicatione converti possit.Sed necomniadicuntur secundum eamdem vocis prolationem.Alia enini , sunt quae eisdem casibus convertuntur, ut dictum est, pater enim filii pater est,et filius patris filius est.Aliavero quae non eisdem,ut scientia scibilis rei scientia est: hic genitivus est medius.Scibile aulem scientia scibile est: hic septimus praedicationem tenet.Alia vero nullo (ut supra dictum est) casu conjuncta sibimet convertuntur, ut mons magnus ad parvum dicitur,et parvus ad magnum.Ergo omnia relativa ad convertentia dicuntur,quamvis non eisdem casibus convertantur,quod ipse ait dicens: Sed casu aliquoties differunt secundum locutionem. Quod vero addidit nimis diligenter adjectum est.
At veru aliquoties non videbitur converti, nisiconvenienter ad quod dicitur assignetur. Si peccet is qui ossignat, ut ala si assignetur avis, non convertitur avis alæ, neque enim prius convenienterassignatum est,alaavis; ■ neque enim in eo quod avis est,in eo avis ala dicitur, sed in eo quod alata est. Multorum enim aliorum alæ sunt,quæ non sunt aues: quare si assignetur conveniell' ter,convertitur,ut ala alati ala,et alatum ala alatum. Aliquoties autem forsitan et nomina fingere necesse erit, si non fuerit positum nomen, et ad quod convenienter assignetur,ut remus, si navis assignetur,non erit conveniens assignatio.Neque enim in eo quod est navis,in eo ejus remus dicitur, sunt enim naves quarum remi non sunt: quare non convertitur,navis enim non dicitur remi navis.Sed forte convenientior assignatio erit,si sic quodammoqo assignetue,remus remitae rei remus,aut aliquo modo aliter: nomen enim non est positum;convertitur autem si convenienter assignetut, remilum enim remo remitum est. Similiter autem et in aliis,ut caput, convenientius assignatur capitati,quam si animalisassignetur;neque enim in eo quodanimal est, caput habet, multa enim sunt animalia quae capita non habent.
Supra jam de relativorum conversione proposuit, dixitque quidquid est ad aliquid,vel eisdem casibus vel dissimilibus,tamen ad convertentiadici:hocvero idcircoevenit quod omne ad aliquid esse suum ex alteriushabitudineetcomparationetrabit;quodsi utraque secundum ad aliquid sint opposita,ad aliquid nuncu panturæ quam vim vocabuli nuncu pationemque sortita.Mam si pater et filius utrique ad aliquid sunt, si pater ad filium praedicatur,quoniam ad aliquid est, filius quoque, quia ad aliquid est,ad quoddam aliud Draedicabitur.sed nullius est filius nisi patris. Ergo X ' hæc vocabula ex alterutra nuncupatione principium sumunt.Quocirca quae sibi invicem substantiam donant,recte ad se invicem praedicantur,ethoc quidem in omnibus relativis constatintelligi.Sed hujusmodi conversio non uno modo, nec quomodolibet fieri potest; nisi enim convenienter quaelibet iila res ad id quod dicitur prsedicetur,hujusmodi conversio nulla ratione convertitur. Cum enim dicaturcaputanimalis caput dici non potest,antmal capitis animal.Ergo ita redditum nulla ratione convertitur. Atque hoc est quod ait,non videri in omnibus relativis posse converti,nisi convenienter ad quod dicitur assignetur. Si enim peccet is qui assignat, ut non convenientem prædicationem faciat,conversio non procedit ; quæ tamen estpsa convenientia qua possint semper rel a- tiva converti, hujusmodi est.-Cum enim dico alam avis esse alam,non convertitur, ut avis alae sit avis, idcirco quod non est convenienter facta praedicatio: non enim in eo quod avis est,in eo habet aiam;multa. enim suntquae habent alam,aves tamen nullo modo nominantur,ut apes sunt et vespertiliones, et quidquid est aliud tale,habere quidem dicimus alas, eas tamen aves non dicimus.Quare non in eo quod avis est, in eo est ejus ala, sed in eo quod alata est; idcirco enim alamhabet,quoniam alataest:etquidquid fuerit alatum,alas habebit.Quare ita facta praedicatio illam conversionem retinet atque custodit, ala enim alati ala est, et alatum ala alatum est. Eodem quoque modo de capite: si quis dicat caput animalis est caput,non convenienter vim praedicationis aptabit; non enim in eo quod animal est,in eo habet caput,multa enim sunt animalia quae capite carenl,ut ostrea,et conchylia,et caetera hujusmodi.Igitur dicendum estcaputcapilatas rei esse caput,et capitatam rem capite esse capilatam.Videsne quemadmodum conveniens praedicatio alternam in se vocabuli conversionem reversionemque reddiderit? Ita quoque speculandum est et de alio exemplo quod ipse proposuit. Remus enim si navis remus dicatur, nullo modo convertitur,ut navis remi navis esse nominetur.Sunt enim quaedam naves quae remis penitus non utuntur,ut lintres quas solo subigunt conto, et idcirco non convertitur. Dicendum est igitur remum remitae rei esse remum,et remitam rem remo esse remitam.Necesse quoque erit nomen fingere, si positum non sit:nam quemadmodum filius patris filius, et pater filii pater,reciproca conversione praedicantur,et utrumque nomen in usu est, sic, si defuerit nomen,ipse tibi aliquid debebis effingere, ut in eo quod est,ala alati ala;alatum enim noviter factum est,et nunquam antedictum. Quo autem modo possimusnominaipsaconfingere,quoniam necessarium esse posuimus, artem quoquecomponendisequenti ordine demonstremus. Sed hoc faciendum est, si prius illud purgavero,quod quidam contra Aristotelem culpandi studio ponunt. Aiunt enim non esse solius relationis ad convertentiam dici Si quis enim sic dicat: cum sol super terram est,dies est,et cum dies est super terram,sol est, recipiunt haec quoque conversionem, quae confessae a relativorum definitione segregata sunt.Non igitur in solis relativis,inquiunt,caditista conversio.Sed Jaroblicusduashujus rei protulit solutiones,unam pervacuam,aliam vero perforem. Ait enim nihil officere ad Aristotelis sententiam, si et alia convertantur; non enim inquit Aristoteles solis hoc relativis esse,sed,omnibus namque hoc relativis inest,nec ulla ratione negari potest: quocirca quoniam non dixiL Aristoteles solis hoc inesse relativis,illorum quæstio hujus praeclari philosophi sententiam non moratur. Sed hoc potius accidentis est quam natune, et ad aliud quodammodo refugium concurrentis potius quamexipsaAristotelis auctoritate dictorum ejus aliquod propugnacu- 1 lum comparantis.Aliam vero attulit causam prorsus gravem : a:t enim proprium esse hoc relativorum, non secundum suamnuncupationem,sed secundum aliquamhabitudinem,eodem modoconverti.Quienim dicit cum sol est super terram,dies est,et cum dies est, sol est superterram : nullam habitudinem monstrat,sed tantummodo consequentiam ostendit.Consequiturenim super terram solem esse cum dies est, etcum sol superterram cursus agat,diem esse ;cum vero aliquis dicit filius patris filius,et pater filii pater, habitudinem et comparationem et quodammodo continentia mutrorumque declarat.Atque hoc quoque in alia quavis relatione spectare Iicet.Quocirca quoniam omnia ad aliquid secundum quamdam ad se invicem habitudinem continentiamque dicuntur,se- . cundum continentiam quoque ethabitudinern eorum conversio facienda est,qua in re nos quoque graviter dicentis Jamblici auctoritati concedimus. Nunc vero quaesitars fingendi nomina sicubi desunt,dicendum videtur,quam ipse Aristoteles his verbis tradit.
Sic autem fortasse quis facile sumet in quibus nomen est positum, si ab his quæ prima sunt his ad quæ convertuntur nomina ponat, ut in his quæ dicta sunt, ab ala alatum, a remo remitum. Omnia ergo quæ ad aliquid dicuntur, si convenienter assignentur, ad conver tentiam dicuntur.
Quoniam sunt quae ita dicuntur ad aliquid,ut nisi convenienteraptenturconversio nulla sit,in omnibus autem ad aliquid conversionem exspectari necesse est,quae sit hæc convenientia, et quemadmodum assignari relationes oporteat,ipse demonstrat. Si quid enimdicitur ad aliquid quod converti non possit,ab ipso quod dicitur si denominatio fit,mox convertitur : utaladicitur avis,etrectaquidemesth ahæc prædicatio, sed ad naturamrelationisincongrua.Nuncigiturquoniam d ici non potest avis alæ,dicitur autem ala avis, ab ipsa praedicatione,quae ad aliud praedicatur,si denominatio fit, mox redit consueta conversio relativis. Nam cum dicitur ala avis, ut dicatur avis alæ,inconveniens est; si vero ex ala fiat denominatio,ut dicatur ala alati,sic conversio manet. Alatum enim ala alatum esse dicimus,sicut alam alati esse alam. Et hoc idem in remo evenit.Nam quoniam remus navis dicitur, et remi navis ut sit ulla ratione convertitur,si ex remo sitdenominatio,statim reddit ex more conversio.Dicimus enim esse remum remitas rei esse remum,ethocilli convertitur.Remita enimres remo remita est. Ergo ex eo quod prius dicitur, nomen fingendum est, sicut ex eo quod est ala, quoniam prius ad avem non dicitur, quia avis ad alam non convertitur,denominatio facta est, ut diceretur alatum. Atque hoc est quod ait, si ab his quae prima sunt his ad quae convertuntur nomina ponantur. Prima namque praedicatio est ab ala.Dicimus enim alam avis, et hoc quaerimus ut ad alam praedicatio convertatur. Ergo ab eo quod prius dicitur, illi ad quod convertitur nomen fingendum est, ut ea quae prius dicitur ala, rei ad quam convertitur sic ut convenienter aptetur,fingendum est nomen alatum, quod ipsum ex ala denominatum est,atque hoc idem et in cæteris relativis licet intelligi.
Nam si ad quodlibet aliud assignentur, et non ad illud ad quod dicitur, non convertuntur. Dico autem quoniam nec eorum quæ indubitanter convertibilia dicuntur,etquibusnomina posita sunt,ullum convertitur, si ad aliquid eorum quæ sunt accidentia assignentur,et non ad ea ad quas dicuntur: ut servus, si domini non assignetur servus, sedhominis,vel bipedisyaut alicujus taliumtnon convertitur. Non enim et conveniens assignatio.
Aliud quoque argumentum dedit, si relatione convenienter non reddantur, non posse converti. Fortasse enim quis dicat alam et caput non esse ad ahquid : quod si quis hoc quoque concedat,illud tamen nuJlus negare poterit,quin servus aut filiussemper ad aliud praedicentur. Ergo in hac quoque re, quae confessae relativa est, perit relationis propria conversio, si non convenienter et ad illud ad quod proprie dicitur assignetur.Nam cum sit ad aliquid servus,nisi domini reddatur, id est, ad id ad quod convenienter diciturjnullahacratione conversio est. Dicatur ergo servus hominis,vel servus bipedis, non convertitur, ut dicat quis bipedem esse servi, aut hominem esse servi. Eodem quoque modo de filio. Ergo quaecunque sunt extrinsecus, si ad ea id quod est ad aliquid praedicetur, nulla conversio est. Quod autem ait accidentia,non quod homo sit accidens,aut bipes,differentia hominis accidenter insit, sed interdum consuetudinis Aristotelicae estuae secundo loco et extrinsecus praedicantur, dicere secundum accidens prædicari. Servus autem prius ad hominem est, secundo vero loco ad hominem. Idcirco enim quod dominus homo est,ideo servus ad hominem dicitur. Et idcirco quia dominus bipes est, ideo servus bipedis dicitur. Ergo secundum accidens dixit secundo loco, volens ostendere extraneam et non convenientem fieri praedicationem,si quis ad hominem vel hipedem servum et non ad dominum referat.Manifestumigitur est quoniam in his quoque quae confessae sunt ad aliquid, et in quibus nomina sunt. Nomen enim et servi et domini in usu est,non quemadmodum in remo aut in ala, ubi neque alatum neque remitum nomen fuit, nisi ipse fingeret Aristoteles. Cum ergo hæc ita sint, manifestum est quoniam si non convenienter aptarentur, conversionem praedicatio non teneret.
Amplius si convenienter assignetur id ad quod dicitur, omnibus aliis circum scriptis quæcunque accidentia sunt relicto solo illo ad quod assignatum est, semper ad ipsum convenienter dicitur ut si servus dicatur ad dominum. circumscriptis aliis omnibus quæsunt accidentiadomino,ul esse bipedem,lJel scientiæ susceptibilem, vel hominemjreliciosolo domino,semper servus dicetur ad ipsum, servus enim domini servus dicitur.Si autem non convenienter reddatur id ad quod dicitur, circumscriptis omnibus aliis, relictoque illo solo ad quod redditum est, non dicetur ad aliud : assignetur enim servus hominis, et ala avis, circum scribaturque ab homine esse dominum, non amplius servus ad hominem dicetur, cum enim dominus non sit, servus non est. Similiter autem et de ave : adimatur ab ea alatam esse, non erit arnplius ala ad aliquid, cum enim non [sit alatum, nec ala erit alicujus. Quare oportet assignare id ad quod convenienter dicitur. Ac si sit nomen positum, facilis erit assignatio; sin autem non sil, fortasse erit necessarium fingere nomen ; si sic autem redduntur, manifestum est, quoniam omnia relativa conversim dicentur.
Aliud quoque validum addidit argumentum in omni secundum ad aliquid,prxedicatione solam esse assignationis convenientiam requirendam.Quo enim permanente cunctis aliis pereuntibus relativorum praedicatio constat,et quo pereunte cunctis aliis permanentibus ,ad aliquid praedicatio non manet,illud estad quod convenienter nominis relatio referatur. Qui enim dominus est,idem ei homo est, idemque bipes,idem quoque scientiæ perceptibilis. Ad quodlibet igitur horam servus non prædicabitur,si dominus non sit; quod si dominus sit,etiamsi quodlibet horum pereat,nihil impeditpraedicationem. Prædicetur enim servus ad dominum,et ab eo caetera perimantur. Pereant enim ab eo quod esl homo, ac bipes,quod scientiae perceptibilis, his omnibus pereuntibus,dominus solus permaneat; caeteris igitur pereuntibus, servus tamen nihilominus dicitur ad dominum, ad hominem vero non dicitur, pereunte enim domini nomine,servi ad hominem nulla prædicatio est,quod si ad dominum servus non referatur,pereatque domini nomen,omnibus aliis manen. ' tibus,non erit praedicatio. Auferatur enim dominus et maneat homo, et bipes,et scienliae perceptibilis, non potest dici servus hominis, vel servus bipedie. Domino enim non manente servusinterit:quare manente domino ad quod servus convenienteraptatur, cuneUs aliis pereuntibus.prædicatio manet; sublato vero domino, ad quem est conveniens praedicatio, cunctis aliis manentibus prædicatio non est.Eodem modo etiam de ala; nisi enim ad alatum referatur, cunctis aliis manentibus integra praedicatio non est. Adeo non solum non convertitur,sed nec prædicatio ulla erit,nisi relatio ei ad quod convenienter dicitur assignetur. Simul etiam hæc quoque ars est et via noscendi,cum in natura multa sunt,ad quod potissimum relatio praedicetur.Nam cum in domino sit,et homo,et animal, etdisciplinse perceptibile,et bipes, in servo quoque idem, ad quod horum aut domini nomen aut servi referre possimus,sic ostenditur.Qua enim re manente sublatis cæteris praedicatio valet, et qua re sublata caeteris manentibus, intercipitur praedicatio.adillud relatio reclissime'prædicatur.His igitur positis totius argumenti vim sententiamque concludit, ait enim : omnia quæcunque ad aliquid sunt aequa praedicatione converti hoc autem hujusmodi est.Qusecunque enim ad se invicem aequaliter praedicantur,et conversione facta retorquentur, illa aequali natura et dimensione fundata sunt, ut sunt propria et species.Relativa quoque ut convertantur, aequalia esse oportet.Nam si una res amplior, alia fuerit minor,conversionem non habent, nam in eo quod est ala avis, minuo est avis ala, multa enim sunt quæ alas habent, et aves non sunt, atque ideo conversio non fit. Et in eo quod est remus navis, major est navis remo, multæ enim naves sunt quarum remi non sunt; quare in his nulla potest esse conversio. Si vero sint aequalia ut filius at-que pater, conversio non fugit. Nunquam enim est filius nisi patris,et rursus nunquam pater est nisi filii. Quocirca aequalia esse oportet quæcunque ad aliquid praedicantur. Horum vero si nomen sit positum, positis nominibus uti oportet.Si vero nomen positum.:: non sit, ex his quae in prima praedicatione sunt (ut; superius dictum est) nomen oportet effigere. Quod, si ila reddantur ut omne ad aliquid convenienterad quod dicitur praedicetur, et aequalis ent prædicatio, et mox conversionis reciproca natura subsequitur. Cone tat igitur omnia relativa ad convertentia dici. His aliud proprium jungit.
Videntur autem ad aliquid simul esse natura, et in pluribus quidem verum est.In aliquibus autem verum non est : simul enim duplum est, et dimidium, et cum sit dimidium,duplurn est; et cum sit dominus, seruus est; et cum sit seruus,dominusest.Similiter autem his et alia,simul etiam auferunt hæc sese invicem.Si enim non sit duplum,non est dimidium,et si non est dimidium,non est duplum3simihter autem et in aliis quæcunque talia sunt.
Illa simul esse dicuntur quaecunque talia sunt,ut uno posito quolibet aliud necessario subsequatur,et uno quolibet perempto aliud modis omnibus interimatur,ut pater et filius. Nam cum pater est, filium quoque esse necesse est; cum sit filius, pater est. Rursus si pereat filius,patrem quoque perire manifestum est, non quod pareat ipsa substantia,ut pereunte Hectore Priamus pereat,sed perit ipsa relatio. Ergo quoniam vel interempto patris nomine,fiJii nomen perit,sublato quoque filii nomine nomen patris perit. Posito etiam patre in subslantiaque constituto, filii quoque nomen infertur, et posito filii nomine sequitur patris et a patris nominenuoquam separatur,idcirco pater et filius simul esse dicuntur. Ergo simul ea sunt quae se invicem vel interimunt vel inferunt,et de his quidem ipse posterius tractat. Nunc autem hoc quoque inesse relativis exposuit,dicens retativis quoque esse ut simul sint; nam cum duplum sit, dimidium est, etcumdimidium, duplum.Hujus autem argumentum est, quod interempto duplo dimidium perit.Rursus quoque duplo constituto, dimidium constituitur. Igitur quoniam duplum atque dimidium relativa sunt, et haec simul sunt natura, id est ipsa essentia, et hoc manifestum est quoque relativis accidere, ut simul natura esse videantur. Idem quoque est in eo quod est servus et dominus. Nam quoniam alterutris interemptis uterque deperit, et alterutro constituto uterque subsistit, constat servum atque dominum cum sint ad aliquid simul esse natura. Sed haecita sunt, ut sint quidem in relativis, sed omnibus his quae sunt ad aliquid non aequentur. Sunt enim quaedam relativa quorum unum prius natura sit, quod ipse rursus adjecit.
Non autem in omnibus relativis verum videtur esse ut sint simul natura. Scibile enim scientia prius naturaliter esse videtUl. Namque ut plurimum prius rebus subsistentibus scientias accepimus. In paucis vero vel nullis hoc quis reperiet, simul cumscibiliscientiam esse factam.
Proposuit non in omnibus relativis esse hoc, ut videantur simul esse natura ; hoc autem probat ex his,quod quoniam scientia ad aliquid est (scibilis enim rei scientia dicitur), non poterit esse scientia, nisi sit res aliqua quae sciri possit.Hanc autem primam esse necesse est, ut in matheseos disciplina. Scimus enim triangulumtresinteriores angulos duobus recti!! angulis æquos habere. Unde necesse est prius fuisse quod sciri posset, postea vero ad hanc rem aptam fuisse notitiam. Atque hoc est quod ait: Namque in pluribus subsistentibus rebus scientias accipimus.priusenimrebusconstitutiset quasi praepositis scientiae ratio sequitur.Quare non est in omnibus relativis simul esse natura.Nam cum scientia et scibile relativa sint, antiquius est scibile quam scientia. Quod vero interposuit, in paucis enim vel nullis bocquis perspiciet simulcum scibili scientiam factam,tale est.Quasdam namque res animus sibi ipse confingit,utchimeram,vel centaurum, vel alia hujusmodi, quæ tunc sciuntur,cum ea sibi animus finxerit.Tunc autem esse incipiunt,quando primum in opinione versantur. Tunc igitur sciuntur, cum in I opinione versata sint, et haec simul habent esso et sciri. Nam quoniam in opinione nascuntur,mox esse incipiunt, sed cum in rationesunt,tunc eorum scientia capitur.Igitur mox ut fuerint, mox sciuntur, et esteorumscientiacumeorumdemessentia conj uncta.Namque antequam chimera fingeretur, sicut ipsa in nullaopinione t'uerat, ita quoque ej us scientia nun erat. Postquam vero ipsa animarum imaginatione constituta est, ejus quoque cum ipsa imaginatione scientia consecuta est: atque ideo ait in paucis hoc posse perspici, ut simul cum scientia scibile sit, ut in hac eadem chimera, quae cum sit scibilis, cum scientia nata est. Sed quoniam nihil quod in substantia non permanet, neque in veritate consistit, sciri potest (scientia enim est rerum quae sunt com- prehensio veritatis), et quidquid sibi animus fingit, vel imaginatione reperit, cum in substantia atque veritateconstitutum non sit, illud posse sciri non dicitur, atque ideo non est eorum scientia ulla quae sola imaginatione subsistullt.Idcirco itaque dubitans dixit,in paucis enim vel nuliis.Haecenim ipsa pauca ita quisque reperiet, ut si ad veram rationem examinationemque contenderit, nulla esse perpendat. Quod siquisquamchimerse aliqua esse sciendam dicat,quaa non est, quanquam hoc falsum sit, tamen hoc quoque concesso pauca erunt in quibus scientia cum scibili simul natura sit. Multis enim antepositis et constitutis scientia nascitur.Quocirca non q. ; • . 'ili/ im<ffiI._•r in omnibus relativis verum est,ut simul esse natura dicantur;et sicut falsum illud est,in nullis hoc esse relativis,ita falsum est rursus in omnibus.Sed hunc tractatum longius texit.
Amplius scibile quidem sublatum simul aufert scientiam, scientia vero simul non aufert scibile. Nam si scibile non sit, non est scientia; scientia vei o si non sit, nihil prohibet esse scibile, velut circuli quadratura si modo est scibilis, scientia siquidem ejus nondum est ipsa vero scibilis est.
Diximusillaessesimul, quaecunque alterutro con. stituto, velalterutro interempto, simul utraque constituerentur, vel etiam perimerentur. Constituto enim ut sit pater, constituetur esse filius, et pater simul infert substantiam filii.Eodem quoque modo filius simul infert vocabulum patris, non est enim filius nisi patris. Eodem quoque modo altero interempto utrumque perire necesse est, alterum autem altero priusmultisdiciturmodis;sed quod nunc quaerimus tale est. Nam prioraillaesse dicuntur, quæ ipsa quidem peremptares alias tollunt, ipsa vero illataatque constituta simul res alias non inferunt, utest unus atque duo. Interempto enim uno, duo quoque pereunt.Unde enim est unius in duobus geminatio, si unus intereat ? Constituto vero atque posito ut situnus, nondumduo sunt- Nondum est enim facta unius geminalio. Ergo dicuntur illa priora esse, quæcunque alia simul quidem illata non inferunt, sed perimunt interempta.Scibile ergoet scientiam non esse simul illa res probat, quod si quis rem scibilem tollat, scienliam quoque sustulerit.Nulla potestenim scientia permanere, si res quae sciri possit intereat.Atsi scibile esse constituas,non omnino scientia consequitur.Infantibus enim ea nobis quæ nunc novimus erant, et in sua: naturae substantia permanebant,sed eorum apud nos scientia non erat. Multae quoque sunt artes,quas esse quidem in suas naturae ratione perspicimus, quarum neglectus soientiam sustulit. Multumque ego ipse jam metuo ne hoc verissime de omnibus studiis liberalibus dicatur.Quocirca si et scientiam sublatum scibile perimit,et illatum scibile scientiam non infert,neque constituit, prius est id quod sciri potest quam illud quod comprehendere videlicet atque complecti notitia. Ipse autem ad hanc rem obscurissimum commodavit exemplum. Solet enim in geometria hujusmodi esse propositio.Jube- mur enim proposito quatuor laterum spatio, aequale triangulum constituere, et facimus hoc modo. Sit quatuor laterum spatium a b, oportet ergo a b spatio aequale triangulum constituere,et ut sit duplum a b spatio c d e f spatium. Ducatur angularis c /, dico quoniamc d f triangulum aequale est a b spatio,quoniam cde f spatium duplum est a b spatio:ab igitur cd e r spatii medietas est, angularis enim fc totum cdef spatium medium dividit.Quae autem ejusdem sunt media, sibi æqualia sunt, c d f igitur et c e /' triangulum a b spatio aequale est. Proposito igitur spatio a b, aequum triangulum constitutum est c d f, quod oportebat facere.Eodem quoque modo quaesitum est si sit propositum oirculo aequum fieri quadratum.Quadratum ergo est quod æqualibus lateribus omnesquatuoranguloseequoshabet,id est rectos, et Aristotelis quidem temporibus non fuisse inventum vi detur. Post vero repertum est, cuj us quoniam longa demonstratio est, prætermittenda est.Atque huc est, quod ait, velut circuli quadratura: nam sicut manente quadrato, linea per obliquum ducta triangula figura producilur; itM circulo non mutato circumpositis angulis,qui et ipsius circuli laleribus;æqualiter diriguntur, quadrati forma consurgit, quod(ut potuimus) conjecturadepinximus.Cum enim alicui circulo æquum quadratum constiLuitur,in quadraturam circuli illius mensura redigitur. Nunc ergo hoc est quoddicit,utcirculi quadratura,id estaequi quadrati ad circulum constitutio si fieri potest, et si res est quae sciri possit, scientia quidem ejus nondum inventa est. Nondum enim quisquam sub Aristotele aequum quadratum circulo constituerat.Quod si est aliqua ejus scientia quæ nondum reperta est,certe prius est quod sciri possit,post vero scientia.Nam cum posset Aristotele vivo sciri circuli quadratura, nulla tamen adhuc ejus scientia reperta est, atque ideopriuseratquodsciri posset,quam ipsius rei ulla notitia.
Amplius, animali quidem sublato, non est scientia, scibilium uero plurima esse contingit.
Addit aliud validius argumentum, prius esse scibile scientia.lllud enim notum estsiperdesidiam disciplinadepereat,interire quidem scientiam, sed scibile permanere.Scibile autem dico quod sciri possit. Quod si omnino animal non sit,cum quis scire possit omnino non fuerit, scientia quidem ipsa funditus interibit: nihil tamen probibet esse ea quae permanente animali possit inquirentis animus scientiæ ratione complecti.
Similiter his sese habent et ea quæ de sensu sunt, sensile enim prius quam sensus videtur esse. Sublato enim sensili simul aufertur sensus:sensus vero sensile non simul aufert. Sensus enim circa corpus et in corpore sunt,sensibili autem perempto, peremptum est et corpus, sensile enim est et corpus ; cum vero corpus non sit9sublatus est et sensus. Quare simul aufert sensile sensum, sensus vero sensile non tollit. Animali enim perempto,sensus quidem peremptus est,sensibile autem nOn,est autem sensile,ut corpus caldum, dulce, amarum et alia omnia quæcunque sensilia sunt.
Id namque proponit sensibus inveniri. Dicit enim sensu prius esse sensibile, quod communi priorum diffinitione probabile esse constituit. Dictum est namque illa esse priora quae simul quidem interempta perimerent,non autem simul aliis interemptis ipsa deperire,ut orbem solis prius dicimus proprio lumine,sublatoenimorbe,lumenillud quod abeoestpenitus non manebit;sublatolumine solis,orbis manebit. Ita quoqne nunc in sensibilibus,atque in ipso sensu esse proposuit, sublato quod sentiri possit, sensus omninosublatusest.Neque enimessepoteritsensus, cum quod possit sentire non invenit.Quod si sensus omnino depereat,sensibile permanebit; et hoc evi- dentibus firmat exemplis.Nam cum ea quae sunt in rebus, vel incorporea sint, vel certe corporea, et quidquid ad corporis materiam referri potest, hoc sensuum varietatisubjaceat,quidquid ad incorporalia intellectus ratione et speculatione teneatur.Cum sit sensus omnis in corpore,si corpus intereal,cum omnino corpus non sit, quoniam quæ sunt incorporea sentiri non possunt,et quae sentiri poterant interempta sunt,omnino sensus evertitur.Sed si sensus auferatur,sensibilia permanebunt: et quoniam sensus animalium effectivus est,sequa est utrorumque perditio;sive enim sustulerisanimal,sensus peribit,sive sensusevertantur,animaliaquoquesublatasunt.Sed eversis atque interemptis animalibus cum propriis sensibus,permanent corporaquae anima non utuntur,quodsisublatisanimalibussensibusquedeperditis,corpora inanimata subsistunt,cum corpora sint quassentiri possunt,animalia quæ sentire valeant si interempta sint, manente sensibili sensus eversus est. Non igitur sicut sensibilis interemptio sensus interimit,sic sensuum perditionem exstinctio sensibilium comitatur.Id vero etiam hoc probabitur argumento, anteenim quam actu ipso aliquid sentiamus, sensus non est.Nam priusquam dulce aliquid degustemus, gustatio ipsa dulcedinis non est; quod autemgustari possit,id est, mel,vel quodlibet aliud propriæ naturae ratione consistit. Quocirca prius esse quod sentiri possit,post vero sensus Aristotele auctore firmatur.
Amplius sensus quidem simul cum sensato fit, simul enim et animal fit et sensus. Sensile autem ante est quam sensus esset. Ignis enim et aqua et alia hujusmodi,ex quibus ipsum animal constat, ante sunt quam animal sit omnino,vel sensus. Quare prius sensile quam sensus esse videtur.
In compositis rebus atque ex aliis junctis priores sunt hae res quae componunt aliquid ipsa substantia quam componunt.Namque cum corpus animalis sit ex igne,aere, aqua et terra,priora haec esse necesse est quam ipsum sit animal quod illa elementa conjungunt. Hoc quoque etiam in aliis patet,nam cum sit liber ex versibus,prior est versuum natura quam libri. Cumque versus constet verbis atque nominibus,et caeteris quas grammatici partes orationis vocant,hsec ex quibus ipse versus constat versu ipso priora esse necesse est.Quocirca sensusquoqueipsis , jam compositis animalibus supervenit. Nam cum animal constet ex quatuor elementis, et cum sensus semper naturam animalium comitetur, cum ipsis animalibus sensus fieri at nasci necesse est. Quod si cum animalibus, id est compositis rebus, sensus nascitur,sicutanimali propria sunt ea ex quibusipsumanimaiconstat,sicquoquesensuquicumanima- Ii nascitur,illapriorasunt,exquibusanimalisnatura conjungitur.Conjungitur autem animalatquecomponitur ex quatuor elementis. Quatuor igitur elementa sensu priorasunt,sedquatuorelementacorpara sunt,corpus vero omne sensibile est. Prius igitur sensibile quam sensus est. Sensus enim cum re composita nascitur,illa vero quae componunt etsensibilia sunt,et priora ipso composito. Universaliter enim si quae duae res sintsimul,cum quaelibet res una earum prior sit,et altera prior erit, ut animal atque sensus, cum utraque simul sunt, simulque nascuntur,cumquatuor elementaquae sunt sensibilia priora sint quam animal, sensu quoque esse priora necesse est,quocirca conclusit dicens: Quare prius quam sensus sensibile esse videtur.Sed quidam,quorum Porphyrius quoque unus est,astruunt in omnibus verum esse relativis,ut simul natura sint,veluti ipsum quoque sensum et scientiam non praecedere scibile atque sensibile, sed simul esse, quam quoniam brevis est oratio,non gravabor opponere.Ait enim : Si cujuslibet scientia non sit,ipsum quod per se poterit permanere scibile esse non poterit, ut si formarum scientia pereat,ipsae fortasse formae permaneant,atquein priore natura consistant,scibiles vera non sint.Cum enim scientia quae illud compreben. derepossit,nonsit,ipsaquoque sciri non potest res. Namque omnis res scientia scitur, quae si non sit, sciri non possit.Porro autem res quæ sciri non potest scibilis non est. Hoc idem de sensu gustantis: si gustus enim pereat, mel forsitan permanebit,gustabile autem non erit.llaquoque omnino si sensus pereat,res quidem quae sentiri poterant sint, sensibiles vero non sint sensu pereunte.Et fortasse neque scientia neque sensus secundum sentientes speculandus est, sed secundum ipsam naturam quae sensu valeatcomprehendi.Namque res quæcunque per naturam sensibilisest,eam quoque in natura sua,proprium sensum quo sentiri possit, babere necesse est. Et quodcunque sciri potest per naturam,nunquam possit addisci, nisi quaedam ejus in natura scientiaversaretur.HascPorpbyrius.Sed nos ad Aristotelis ordinem textumque veniamus. Namque ille adjecit quoque alias quaestiones.
Habet autem quæstionem, utrum nulla substantia ad aliquid dicatur, quemadmodum videtur, si hoc contingat secundum quasdam secundas substantias; nam in primis substantiis verum est,unamneque totaneque partes ad aliquid dicuntur, uam aliquis homo non dicitur alicujus aliquishomotneque aliquis bos,alicujus aliquis bos. Similiter autem et partes : quædam enim manus non dicitur alicujus quædam manus, sed alicujus manus, et quoddam caput: non dicitur alicujus quoddam caput, sed alicujus caput. Similiter autem et in secundis substaniiisyatque hocquldem in pluribus, ut homo non dicitur alicujus homo, nec bos allcujus bos, nec lignum alicujus lignum,sed alicujus possessio dicitur. In hujusmodi ergo manifestum est quoniam non est ad aLiquid.ln aliquibus vero secundis substantiis habet aliquam dubitationemyut caput alicujus caput diciMur, et manus alicujus manus dicitur, et singula hujusmodi. Quare hæc fortasse ad aliquid esse videntur.
Contra eaquaesuperiusdisputatasunthujusmodi nudum quaestionis opposuit,quoniam enim prima diffinitio relativorum fuerat,illaesse relativa quæcunque hoc ipsumquod essent aliorum dicerentur. secundumhanc diffinitionem possunt quædam substanliæ videri esse relativae:quod si sit, substantiæae in diffinitionem accidentium transeunt. Nam cum sint accidentia relativa, si quas substantias rei a- tivas esse concedimus,in accidentium numero ponendas esse censebimus,sed hoc contrarium est.Si enim substantia in subjecto non est,accidens autem in subjecto est,quifieri potest ut idem et in subjecto sit et in subjecto non sit?Utrumautem possit. quædam substantiaaccidentium suscipere rationem, hocmodo quærendum est.Primæ namquesubstantiseipsae quidem ad aliquid non dicuntur,neque partes primarum substantiarum quas ipsas quoque in primis substantiis numeramus.Socrates enim non dicitur alicujus aliquis Socrates, nec homo alicujus aliquis homo,nec bos alicujus aliquisbos,neque partes primarumsubstantiarum quasipsaequoquesunt primae substantiae.Caput enim non dicituralicujus aliquod caput,sed tantum alicujuscaput,etmanus non dicitur alicujus aliqua manus,sedtantum alicujusmanus. Quare neque primæ substantiae, neque primarum substantiarum partes ad relationem dici poterunt.Quod si secundas quoque substantias speculemur,nec ipsae quoque ad aliquid dicentur.Neque enim dicitur animal alicujus esse animal, aut homo alicujus esse homo. Quod si quis dicat posse esse animal alicujus, ut equum meum,vel quodlibetaliud, non in eo quod animal est,sed in eo quod est possesaio dicituralicujus,etsic non dicitur animal alicujus animal,sed animalis possessio,alicujus possessio.Ergo neque primæ substantiae,neque partes primarum substantiarum, neque secundæ substantiæ ada liquid dicuntur.Partes autemsecundarum substantiarum ad aliquid hoc ipsum quod sunt dicuntur. Caput enim alicujus caputdicitur,si quidem capitati caput dicernus,et manus alicujus manus.Si quidem ex manu nomen fingerevolumus,ad quod manus referri possit, sicutcaputad capitatum,et in aliis quidem rebus eodem modo.Sedsipartessecundarumsubstantiarum accidentes sint, et ipsæ secundæ substantiæ accidenteserunt,autsihoc non placet, constabuntsecundae substantiæ ex partibus accidentibus, quod fieri nequit. Quid igitur dicendum est? aut enim diffinitio relativorum reprehendenda est,aut aliter solvenda dubie- PATROL. LXIV. 8 tas.Sed posita atque constituta priori diffinitione, quae dicit illa esse relativa quæ id quod sunt aliorum dicuntur,hic quaestionis nodus solvi non poterit,quod ipse Aristoteles hac adjunctione testatur.
Si igitur sufficienter eorum quæ sunt ad aliquid diffinitio assignata est, aut nimis difficile, aut impossibile est ostendere,quoniam nulla substantia ad aliquid dzcitur.Si autem non sufficienter, sed sunt ad aU- quidsquibus hoc ipsum esse, est ad aliquid quodammodo se habere, fortasse aliquid ad ista dicetur. Prior vera diffinitio sequitur quidem omnia relativa, non tamen quod ipsa sint ad aliquid est hoc quod ea ipsa sunt quæ aliorum esse dicuntur.
Proposita ergo atque firmata priore relativorum diffinitionedifficile defendi poterit, aut fortassenun- quam,quasdam substantias non esse relativas.Nam si ad aliquid illa sunt, quæcunque idquodsuntaliorum dicuntur,ut id quod est caput capitati dicitur caput,habebit igitur substantia quæ est caput ad aliquid relationem, et ita erit substantia relativa atqucaccidens,quod est impossibile.Quarequoniam proposita atque constituta priore diffinitione hæc incommoditas indispositioneconsequitur, ut constet ratio non integrae diffinitionis,assignatio permutetur. Ait enim non esse integram diffinitionem quæ supra sit reddila,nec magis ilIa esse ad aliquid,quae id quod suntaliorum dicuntur,potius quam eaquibus ipsum esse est ad aliquid quodammodo sehabere. Sed fortasse videatur quibusdam inconsulte legentibus et minimeconsiderautibus,id quoddiffiniri oportuerat, hoc in diffinitione esse sumptum, quod est vitiosissimum. Si enim idcirco diffinitio sumitur,ut res de qua quæritur assignetur, quæ magis est apertior dilfinitio,si reipsaquam diffinit.in assignatione diffinitionis utatur? Diffinitio namque idcirco redditur,ut res de cujus quidem esse dubitatur,diffinilione patefiat.Quod si rem ipsam quam diffinit,in diffinitione protulerit,nihilo planior diffinitio sit,utsi quis hominem diffinire volens dicat, hocipsum esse hominem quod hominem.Ita quoque non considerantibus,Aristoteles relativorum diffinitionem reddidisse videbitur.Aitenim esseadaliquid, quibus hoc ipsum esse est ad aliquid quodammodo se habere,ac si diceret :Ea sunt ad aliquid, quae se ad aliquid quodammodohabent.Sed minutius atque scutius considerantibus, vis integrae diffinitionis T prompte atque veraciter apparebit ;non enim ineo quod est dici, ad aliquid consideramus, sed in eo quod est esse;ea namque sunt relativa,quae inquadam comparatione etrelationishabitudine consideramus,ut quaternarius numerus,et hocipsum quod est esse dicitur,id eslquatuor,etaliud quoddam,id est duplum,ut si ad binariumconferatur.Sed quod dequaternario numero dicimus, quaternarium hoc ad ipsius quaternarii numeri naturam refertur.Quod vero duplum, non est hoc quaternarii,sed duorum ad quodduplumdicitur,etadquodpropriarelatione duplum est. Binarius quoque numerus et binarius est, et medietas,binarius quidem secundum suam naturam,medietasverosecundumquaternariusrelationem. Quocirca in comparationequadam atque in habitudineeaquse sunt ad aliquid speculamur;qua ternarius enim in eo quod quaternarius est ad aliquid non dicitur,in eo vero quod est duplus,duorum relativus est, scilicet ad binarium comparatus.Binarius quoque in eo quod sunt duo,ad aliquid non refertur, sed in eo quod est medietas, scilicet ad quaternarium comparatus.Ergo, ut sitduplus quaternarius, non duobus,sed medietate eget,ut simedietas binarius,non quaternario,sed duplo opus est. Videsne ut habitudine quadam et comparatione res aliud in naturaretinentes,aliud tamen ad se invicem sint ? et hoc non ex propria, sed ex invicem natura mutuentur, nam quod est duplus numerus ex medio trabit.quod est medietas ex dupio.atque hoc iis quae sunt ad aliquid extraevenit,etideonihil patientibus neque permutatis ipsis quae ad aliquid referuntur, ipsaadaliquid fiunt,nihil enim permutato de quater. nario duplus ipse est,sit ad binarium referatur, et nihil de binario permutato,medietas est binarius,si ad quaternarium dicitur. Ergo relativorum hoc est esse,id est hæc eorum natura atque substantia est, ut id quod sunt ad aliquid referantur,id est non solum referri dicantur, sed etiam referantur. Atque hoc est quod ait, sed sunt ad aliquid quibus hoc ipsum esse est ad aliquid quodammodo se habere, ac si diceret quorum substantia est ad aliquidaliud referri,et quae ita sunt ut ipsa id quod sunt ad aliud referantur,etesse eorum sit ad aliquid aliud referri, sed non omnia uae dicuntur ad aliud.et esse de alio mutuantur.Illa namque diffinitio prior, majus est, diffinitionem namque relativorum supergressa est, includit enim ea quoque quæ relativa non sunt, et quemadmodum hominem cum dico,mortalem eum esse necesse est, cum dico mortalem, non necesse est esse hominem, ita quoque ea quae hoc ipsum quod sunt ex altero trahunt,et essehabent ad alterius relationem, et esse suum ad alterius referunt nuncupat:onem.Quæ vero ad aliud tantum dicuntur, non necesse est,ut esse suum ad aliquid habeant relatum,quo posteriorem diffinitionem suscipiant, et ista sententia breviter includatur, ut quæcunque hanc diffinitionem susceperint,uthocipsum esse sit ad aliquid quodammodo se habere, habeant eam quoque diffinitionem, quæ est relativaesse qnaecun- que id quod sunt aliorum dicuntur, quæ vero hanc habuerint diffinitionem illam non necessario habeant, ut ea quæ sunt ad aliquid,etiam ad aliquid dicantur. Sedeaquædicuntur adaliquid, non omninoad aliquid sint,quod si ista diffinitio posterior recipiatur, quaediciteaessead aliquid,quibushoc ipsumesseest ad aliquid quodammodo se habere,poterit superior solvi dubitatio,quod dicamus id quod ipse posteriore disputatione secutus est. Quod autem ait:Priorvero diffinitio sequitur quidem omnia relativa,non tamen hoc eis est esse,quod sint ad aliquid,quod ea ipsa quae sunt aliorum dicuntur,hoc est quod non idcirco aliquid relativum esse dicitur,quoniam alterius esse dicitur.Sed tunc merito res aliqua relationis nomine continebitur, quoties non solum ad aliquid dicitur, sed hoc ipsum esse ejus ad aliquid est quodammodo se habere. Quare quid hanc diffinitionem proprium consequatur, ipse addidit.
Ex his ergo manifestum est qnod si quis aliquid eorum quæ sunt ad aliquid diffinite sciet, et illud ad;quod dicitur diffinite sciturus est.Si enim quis nouit aliquid quod est eorum quæ sunt aliquid (estaulem esse eorum qua: suntad aliquid idem quod ad aliquid quodammodo se habere), et illud novit ad quod hoc quodammodo se habet.
Proprium relativis secundum eam quæ superius dicta est diffinitionem hoc esse confirmat, quod si quis id quod est ad aliquid diffinite scit, quoniam relativum est,et illud ad quod referri potest>diffinite sciturus est quid sit,nam relativa easunt quibus boc est esse ad aliquidquodammodosebabere,quoniam ut sit quaternarius duplum a binario trahit. Si quis novit esse quaternarium numerum duplum,et binarium necessario sciturus est esse dimidium,ad quem quaternarius duplus est fieri; enim nullo modo potest, ut cum quis noverit aliquam rem esse relativam diffinite,non illud quoque sciat ad quod illa res dicitur diffinite;hujus autem rei una probatio est quae ex diffinitione venit. Diffinita enim sunt illa esse ad aliquid,quorum ea esset substantia, ut quodammodo se ad aliquid haberent,quod si scio quaternarium numerum esse duplum, eo quod ad binarium quodammodo conjungatur, nullus quaternarium duplum esse potent scire, nisi qui sciet medietatem esse bi- I narium,et hoc quidem in omnibus consideretur. Nam si nesciat quis ad quid aliquid referatureorum quæ relativa sunt, illud quoque ignorabit,utrurn ommino ad aliquid referatur,quod his verbisAristoteles dicit:
Si enim id non noverit omnino, ad quod hoc quodammodo se habetynec si ad aliquid quodammodo se habet sciturus est, sed in singulis palam hoc est : Ut hoc si quis novit diffinite quod est duplum, et cujus duplum est, moxdiffinite novit, si vero nullius diffinite novit, zpsum duplum, neque si est duplum omnino novit.Similiter autem et hoc aliquid, si novit aliquis quod melius est diffinite, et quo melius est, necessarium est nosse. Indiffinite autem non sciet quod hoc est pejore melius, opinio enim id quidem sit, non disciplina, non enim sciet exacte quod est pejore mehus, si enim sic contingit, nihil est pejus eo. Quapropter palam est quod si noverit quis aliquid relati- uorum diffinite necessarium est et illud ad quod dicitur diffinite nosse.
Hujus quoque rei exempla persequitur dicens : Si duplum ad aliquid esse novimus, scimus quoque id cujus duplum est; quod si nescirnusid cujus est duplum, duplum autem esse cujuslibet rei ex hoc est, quod ei sit medietas, ipsam quoque rem quae dupla sit, utrum dupla sit scire non possumus. Si igitur diffinite novimus quamlibet illam rem esse duplam, etiam cujus dupla est diffinite nos scire necesse est. Ut si novit quis Anchisem patrem diffinite esse Æneæ, et Æneam diffinite filium esse agnoscet, vel si indiffinite novit quoniam pater est, indiffinite etiam sciturus est quoniam filii pater est.Et rursus si tEneam quis indiffinite novit quoniam filius est, sciturus quoque est indiffinite quoniam patris est filius.Manifestum est ergo quoniam ea quæ sunt ad aliquid, si diffinite ad aliquid esse sciantur, etiam illud diffinite sciendum est ad quod illa referuntur. Quod in substantiis non eodem modo esse Aristotele probamus auctore, qui hujus quaestionis seriem ita concludit.
Caput vero, et manus, et horum singula quae substantiæ sunt,hoc ipsum quod sunt est scire diffinite, Ad quod autem dicantur, non est necessarium scire. Cujus enim caput hoc, vel cujus manus sit, non est scire diffinite, quare non erunt hæc ad aliquid. Si vero non sunt hæc relativa verum erit dicere quod nulla substantia relativorum est.
In capite, inquit,etin manu, et in aliis substantiis non est verum, quoniam si quis aliquid horum alicujus esse novit, et ad aliquid aliud referri, idcirco et ad quam referatur diffinite sciturus est. Si quis enim operto capite atque omnibus membris manum foras exerat, manifestum est quoniam manus illa alicujus manus est, cujus autem manus sit, dici diffinite non potest. Similiter quoque opertis oculis, facieque velata si cujuslibet caput aspicias, illud quidem caputalicujus esse non dubitas,cujusautem sit diftinitenon proferes.Quare quoniam haec hujusmodi sunt, ut si quis ea diffinite sciat esse alicujus, cujus sint, diffinite scire non poterit,a relativorum diffinitione, quorum si una res quælibet diffinile sciatur esse ad aliquid, illa quoque res ad quam dicitur, diffinite scitur, substantiæ segregantur. Subjiciendum tamen est illud quoque,quod omnino verum est, in diffinitionibus rem ipsam quae diffinitur sumi non oportere. Multa enimsunt quæ aliter proferuntur et diffiniuntur, et aliter accipiuntur, ut si quis dicat album esse colorem nigro contrarium, potest hoc et in corpore accipi, namque et color album dicitur, et corpus quod albo participat,album nominatur. Quocirca ne quis putet tale album esse diffinitum, quod ad participationem albi etcorporis referatur,ita dicendum est: Album est quod cum in aliquibus est, tum color nigro contrarium. Atque ita rem ipsam in sua diffinitione sumimus, quod scilicet Aristoteles, id est rem ipsam quæ diffinitur in diffinitione sumi non oportere, inter verisimilia topicorum posuit argumenta. Nunc autem post relativorum disputationem, ad majorem nos de his rebus tractatum studiosus doctor hortatur, dicens :
Fortasse diffinite est de hujusmodi rebus confidenter declarare, nisi sæpe pertractata sint, dubitasse autem de his singulis non erit inutile.
Quod scilicet nunquam diceret, nisi nos ad majorem acuminisexercitationemconsiderationemque revocaret. Quod quoniam ejus est adhortatio, nos quoque in aliis de his rebus dubitationes solutionesque ponere minimo gravabimur.