Skip to content

DE ÆQUIVOCIS · 2 of 20

The Translations and Commentaries on Aristotle

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

Æquivoca dicuntur quorum solum nomen commune estysecundum nomen vero substantiæ ratio diversa,ut animal, homo et quod pingitur. Horum enim solum nomen commune est,secundum nomen vero substantiæ ratio diversa.Si quis enim assignet quid sit utrumque eorum,quo sint animalia,propriam assignabit utrisque rationem.

Omnis res aut nomine autdiffinitionemonstratur: namque subjectam rem aut proprio nomine vocamus, aut diffinitione quid sit ostendimus.Ut verbi gratia, quamdam substantiam vocamus hominis nomine, et ejusdem definitionem damus dicentes esse hominem animal rationale,mortale ; ergo quoniam res omnis aut diffinitione autnominedeclaratur,exhisduobus, nomine scilicet et deffinitione,diversitates quatuor procreantur.Omnes namque res aut eodem nomine et eadem definitione junguntur,ut homo etanimal, utraque enim animalia dici possunt, et utraque una diffinitione junguntur.Est namque animal substantia animata sensibilis,et homo rursus substantia animata sensibilis,et haeo vocantur univoca. Alia vero quae neque nominibus nequediffinitionibusconjungunlur : ut ignis, lapis, color, et qaae propriae substantiae natura discreta sunt,hæc autem vocanturdiversivoca. Alia vero quae diversis nominihus nuncupantur, et uni diffinitioni designationique subduntur, ut gladius,ensis ; hæc enim multa sunt nomina,sed id quod significantunadiffinitionedeclaratur,elhoc vacatur multivocum.Alia vero quae nomine quidem congruunt,diffinitionibus discrepant: ut est homo vivens et homo pictus , nam utrumque vel animalia vel homines nuncupantur.Si vero quis velit picturam hominemquediffinire,diversas utrisque diffinitiones aptabit, et haec vocantur aequivoca. Quare quoniam quid sinl aequivoca dictum est, singulis Aristotelicae diffinitionis sententias persequamur. Æquivoca, inquit, dicitur res scilicet, quae per se ipsas aequivocae non sunt, nisi uno nomine prasdicentur; quare quoniam ut aequivoca sint, ex communi vocabulo trahunt,recteait,aequivocadicuntur. Non enim sunt aequivoca,sed dicuntur. Fit autem non solum in nominibus,sed etiam in verbis aequivocatio : utcum dico complector te,etcomplector a te.In quibus significationibus cum unum nomen sit complector, alia tamen faciendi ratio est, alia patiendi : atque ideo hic quoque aequivocatio est: unum enim nomen quod est complector,diversis faciendi et patiendi diffinitionibus terminatur.In præpositionibus quoque,et in conjunctionibus frequenter aequivocatio reperitur,atque ideo quod ait: Quorum nomen solum commune est, nomen accipiendum est omnis rerum per vocem significatio,id est,omne vocabulum non proprium solum,aut appellativum, quod ab illud tantum nomen pertinet quod casibus inflecti potest,sed ad nomen rerum significationem, qua rebus imposita vocabula prædicamus. Solum autem duobus modis dicitur: semel cum aliquid unum esse dicirnus, ut si dicamus solusest mundus, id est unus ; alio vero modo cum dicimus ad quamdam ab altero divisionem,ut si quis dicat solam me habere tunicam,id eSI,non etiam togam,ad divisionem videlicet togae. Hic ergo Aristoteles posuit dil'ens,Solum nomen commune est,quasi hoc voluisset intelligi non etiam diffinitio, aequivoca enim jungunturnomine,sed diffinitione dissentiunt.Communequoquemultisdiciturmodis.Diciturcommune quod in partes dividitur,et non jam totumcommune est, sed partes ejus propriae singularum,ut domus. Dicitur commune quod id partes non dividitnr,sed vicissim in usus habentium transit, ut servus communis vel equus.Dicitur etiam commune quod utendo cujusque fit proprium,post usum vero in commune remittitur,ut est theatrum,uamcum eo utor,meum est,cum inde discedo, in commune remisi.Dicitur quoque commune,quod ipsum quidem nullis divisum parLibus,totum uno tempore in singulos venit. ut vox vel sermo ad multorum aures uno eodemque tempore totus atque integer pervenit. Secundum hanc igitur ultimam communis significationem Aristoteles putat aequivocis rebus commune esse vocabulum.Namque in homine picto et in homine vivo totum in utrisque vocabulum dicitur animalis,secundum nomen vero substantiæ ratio diversa,hoc hac significatione praemittit,ut si aliter reddanturdiffinitiones quam secundum nomen,statim tota diffinitio labet ac titubet.Ac primumde diffinitionisproprietale dicendum est.Illae enim certa; diffinitiones sunt quæ convertuntur, ut si dicas,Quid est bono? animal rationale mortale ?homo,hoc quoqueverum est.At vero si ita quis dicat,Quid est homo?substantia animata sensibilis. verum est ;quid substantia animata sensibilis ? homo,hoc non modisomnibusverum est,idcirco quod equus quoque est substantia animata sensibilis, sed bomo non est. Ergo illas constat esse diffinitiones integras quæ converti pos- sunt. Sed hoc fit in iis quae non de communi, sed uno tantum,ut cum de hominis nomineredduntur, verbi gratia.Animal est commune nomen,si dixerit quis,Homo est substantia animata sensibilis,procedi : si non convertatur; quia de communi nomine reddita est diffinitiojsin vero de uno nomine redditur, tunc de ipso nomine facienda est diffinitiojsic tamen est recta facienda, ut hominis diffinitio sit animal rationale mortale, non substantia animata sensibilis,illa enim secundum hominis nomen,ista secundum animalis est reddita. Idem etiam in his nominibus quae de duabus rebus communiter prædicantur, si secundum nomen substantiae ratio non reddatur,potest aliquoties fieri,utexunivocisaequivoca sint, et ex aequivocis univoca ; namque homo atqueequuscum secundum nomen animalis univoca I sint, possunt esse aequivoca, si secundum nomen minime diffinita sunt.Homo namque et equus communi nomine animalia nuncupatur, si quis ergo hominis reddat diffinitionem dicens,aninal rationale mortale, et equi,animal irrationale hinnibile, diversas reddidit diffinitiones,et:erunt res univocsein aequivocas permutatæ. Hoc autem idcirco evenit, quoddiffinitiones non secundum animalis nomen redditsesunt,quod eorumcommunevocabulumest, sed secundum hominis atque equi.Nam si secundum commune nomen quod est animal diffinitio redderetur,ita fieret,homo est substantia animata sensibilis, secundum nomen scilicet animalis ; et rursus, equus est substantia animata sensibilis, secundum nomen rursus animalis, secundum idem namque animalis vocabulum equus atque homo univoce prædicantur.Rursusexequivocis univoca fiunt hoc modo;siquisPyrrbum Achillis filium et Pyrrhum Epiroten dicat esseunivocos,idcirco quod uno nomine et Pyrrhi dicantur, et sint animalia rationabilia atque mortalia.Hic secundum nomen hominisredditadiffinitio, ex aequivocis fecit univoca. Quod si secundum nomen Pyrrbi diffinitionis ratio jungeretur vel a parentibus vel a patria,diversis eos oporteret diffinitionibus terminari.Recte igitur additum est,secundum nomen,idcirco quod si aliter facta sit diffinitio, stabilis esse non poterit, et frequenterdiver- sos secum ducit errores. Ratio quoque multimodo dicitur. Est enim ratio animae, et est ratio computandi,est ratio naturae,ipsa nimirum similitudo nascentium,est ratio quae in diffinitionibusvel descriptionibusredditur.Et quoniam generalissima genera genere carent,individuavero nulla substantiali diffe. rentia discrepant, diffinitio vero ex genere et differentia trahitur,neque generalissimorum generum, neque individuorum ulla potest diffinitio reperiri. Subalternorum vera generum, quoniam et differentias habent et genera, diffinitiones esse possunt.At vero quorum diffinitiones reddi nequeunt,illa tantum descriptionibus terminantur.Descriptio autem est, quae quamlibet rem propria quadam proprietate designat. Sive ergo diffinitio sit sive descriptio,utraque rationem substantiæ designat.Quare cum subs- tantiae rationem dixit,et diffinitionis et descriptionis nomen inclusit. Æquivocorum alia sunt casu, alia consilio. Casu, ut Alexander Priami filius et Alexander Magnus.Casus enim id egit,ut idem utrique nomen poneretur.Consilio vero, ea quaecunque hominum voluntate sunt posita. Horum autem alia sunt secundum sirnilitudinem, ut homo pictus et homo verus quo nunc utitur Aristoteles exemplo : alia secundum proportionem, ut principium est in numero unitas,in lineis punctus.Et haec aequivocatio secundum proportionem esse dicitur. Aliavero suntquae ab uno descendunt, ut medicinale ferramentum;medicinale pigmentum,ab una enim medicinacequivocatio ista descendit.Alia quæ ad unum referuntur,utsi quisdicat salutaris veclatioest,salutaris esca est, haec scilicet idcirco sunt aequivoca, quod ad salutis unum vocabulum referuntur. Cur autem prius de æquivocis post de univocis tractat? Idcircoquod ipsa decem prasdicamenta cum diffinitionibus diversa sint, uno praedicationis vocabulo nuncupantur; cuncta enim praedicamenta dicimus, ipsa vero prædicamenta quoniam rerum genera sunl,de subjectis rebus univoce praedicantur.Omne enim genus de speciebus propriis univoce dicitur, quare rectius primodeomnibuspraedicamentorum communi vocabulo tractat,quasidehincquemadmodum singula de speciebus propriis prædicarentur, exprimeret.At si (ut dictum est) non de rebus,sed de nominibus libri hujus intentio est.Cur de aequivocis et non de aequivocatione tractavit ? æquivocæae namque res sunt, aequivocatio vero vocabulum. Idcirco. quomam ipsum nomen nibil in se retinet,,; æquivocationis,nisi diversæ sint res de quibus illud vocabulum prædicetur.Quare inde substantiam ipsa aequivocatio trahit, de ipsis dignus inchoatum est. Videtur autem alius esse modus æqui vocationis quem Aristoteiesomnino non recipit.Namsicutdiciturpes hominis,ilaquoquedicitur pes navis,et pes montis,, quae hujusmodi omniasecundumtranslationemdicuntur. Translatio vero nullius proprietatis est. Quare secundum translationem cequivocanunquam sunt,nisi propriis et immutabilibus subjectæ res vocalubis appellentur.Estautem taliseorum universalis inspeclio.Neque enim omnis translatio abaequi- , vocatione sejungitur,sed ea tantum cum ad res habentes positum vocabulum, ab aliajam nominata re nomenornatuscausatransfertur,utquiajam dicitur quidam auriga, dicitur etiam gubernator, si quis ornatusgratiacumquigubernatorestdicataurigam, non erit auriga nomen sequivocum,licet diversa,id est,moderatorem currus navisque significet.Sed quoties res quidem vocabulo eget,ab alia vero re quaevocabulum sumit,tuncistatranslatio aequivocationis retinet proprietatem,ut ex homine vivo ad picturam nomen hominis dictum est.Et de aequivocis hactenus ; nunc de univocis pertractemus.