TRACTATUS CI · 100 of 123
Homilies on the Gospel of John
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
De eo quod Dominus dicit, Modicum et jam non videbitis me; usque ad id, Et in illo die me non rogabitis quidquam. Cap. xvi, f . 16-23.
i. Hæc Demini verba uhi ait, Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad Patrem, ita obscura erant discipulis, antequam id quod dicit impletum esset, ut quærentes inter se quid esset qnod diceret, omnino se faterentur nescire. Sequitur enim Evangelium : Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem, Quid eat hoc quod dicit nobis, Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, et quia vado ad Patrem ? Dicebant ergo t Quid eat hoc quod dicit, Modicum ? Nescimus quid loquitur. Hoc cnim est quod eos movebat, quia dixit, Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Nam in præcedentibus quia non dixerat, Modicum, sed dixerat, Ad Patrem vado. et jam non videbitis me (Joan. xvi, 10) ; tanquam aperte illis visus est locutus, nec inter se de hoc aliquid quæsierunt. Nunc ergo quod illis tunc obscurum fuit, et mox manifestatum est, jam nobis utique manifestum est: post paululum euim passus est, et non viderunt eum; rursus v post paululum resurrexit, et viderunt eum. Illud autem quod ait, Jam non videbitis me, quia isto verbo, id est, jam, hoc intelligi voluit quod eum ulterius non viderent, ibi exposuimus quomodo accipiendum sit, ubi dixit, De justitia arguet mundum Spiritus sanctus , quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me (Supra, Tract. 95) : quia scilicet mortalem Christum ulterius non viderent.
i. Cognovit autem Jesus, sicut sequens Evangelista dicit, quia volebant eum interrogare, et dixit eis : De hoc quæritis inter vos, quia dixi, Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos ; mundus autem gaudebit : vos autem contristabimini, sed tristitia vestra in gaudium erit. Et boc sic accipi potest, quia contriStati sunt discipuli de morte Domini, et confestim de resurrectione lætati : mundus autem , quo nomine 1 sic Mss. At editi, vertetur in gaudium., significatisunt inimici a quibus Christus oeelsus cst, tunc utique lætati sunt occiso Christo, quando sunt discipuli contristati. Mundi quippe nomine, malitia potest mundi hujus intelligi, id est hominum mundi hujus amicorum. Unde Jacobus apostolus in Epistola sua dicit, Quicumque voluerit amicus esse hujus sæculi inimicus Dei constituitur (Jacobi iv, 4): quibus inimicitiis Dei factum est ut nec ejus Unigenito parcerctur.
3. Deinde subjungit, et dicit : Mulier cum parit , tristitiam habet, quia rexit hora ejus; cum autem peperent puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum : et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Nec ista similitudo ad intelligendum videtur esse difficilis; quoniam comparatio ejus in promptu est, eodem ipso exponente cur dicta sit. Parturilio quippe tristitiæ, partus autem gaudio comparatur ; quod tunc majus esse consuevit , quando non puella, sed puer nascitur. Quod vero ait, Gaudium vestrum nemo tollet a vobis, quia gaudium eorum est ipse Jesus, significatum esi quod ait Apostolus, Christus surgens a mortuis jam non moritur, et mors ci ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).
4. Hueusque in isto Evangelii capitulo, urfde hodie disputamus, velut facili intellectu omnia cucurrerunt : acrior necessaria esi in his quæ sequuntur intentio. Quid est enim quod ait, Et in illo die me non rogabiti. quidquam? Hoc verbiun quod est rogare, non solum petere, verum etiam interrogare significat ; et grecum Evangelium, uude hoc translatum est, tale babet verbuM quod utrumque possit intelligi,ut hæc ambiguitas nee inde solvatur (a) : quanquam etsi solveretur, non ideo nulla quaestio remaneret. Dominum etenim Christum, postquam resurrexit, et interrogatum legimus et rogatum. Nam interrogatus est a discipulis ascensurus in cœlum, quando præsentaretur, et quando regnum esset israel (Act. I, 6) : cum vero jam essol in cælo, rogatus est a sancto Stephano, tit spiritum ejus acciperet (Id. VII, 58). Et quis audeat vel cogitare vet dieere, in coelo sedentem Christum rogandum non esse, et in terra manentem rogatum fuisse? rogandum non esse immortalem, rogari dcbuisse mortalem? kno, charissimi, rogemus eum , ut nodum quaestionis bujus ipse dissolvat, lucendo in cordibus nostris ad videnda quæ dicit.
5. Puto enim quod ait, Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, non ad illud tempus esse referendum quo resurrexit, eisque suam carnem cernendam tangendamque moostravit (Joan. xx, 27) : sed potius ad illud unde jam dixerat, Qui diligit me, diligetur a Patre meo ; et ego diligam eum, et manifestabo meipsum illi (Id. xiv, it). Jam quippe resurrexerat, jam se illis in carne monstraverat, jam sedebat ad dexteram Patris, quando dicebat idem ipse apostolus Joannes, cujus est hoc Evangelium, in Epistola sira : Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum eat quid (a) Graec., erdUscte. ' erimus : ,cimus quia cum manifestatum fuerit, similes ei erimus, quomam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Ista visio non vitæ hujus est, sed futuræ ; non temporalis, sed æterna I. Ilrec est autem vita ceterna, diceule ipsa vita, ut cognoscant tet inquit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3), De hac visione et cognitione dicit Apostolus : Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem : nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (1 Cor. XIII, 12 et 13). Hunc totius laboris sui fructum Ecclesia nunc parturit dcsiderando, tunc est paritura cernendo; nunc parturit gemendo, tunc paritura lætando ; nunc parturit orando, tunc paritura laudando. Et ideo masculum ; quoniam ad istum fructum contemplationis cuncta officia referuntur actionis. Solus est enim tiber; quia propter se appetitur, et non refertur ad aliud. Huic servit actio : ad hunc enim refertur quidquid bene agitur, quia propter hunc agitur; ipse autem non propter aliud, sed propter scmetipsum tenclur et habetur. Ibi ergo finis qui suflicit nobis. j£ternus igitur erit : ncque enim nobis suflicit linis, nisi cujus nullus est finis. Hoc inspiratum erat Philippo quando dixit: Ostende nobis Patrem , et sufficit nobis. In Qua ostensione se promisit ct Filius dicens : Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. xiv, 8,10) ? De hoc itaque quod sufficit nobis, rectissime audimus, Gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
6. De hoc etiam quæ superius dicta sunt, melius existimo intelligi, Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Modicum est enim hoc totum spatium quo præsens pervolat saeculum : unde dicit idem ipse evangelista in Epistola sua, Novissima hora eat (I Jorn. 11,18). Ideo namque addidit, quia vado ad Patrem . quod ad priorem sententiam referendum est, ubi ait, Modicum et jam non videbitis me; non ad posteriorem ubi ait, et iterum modicum et videbitis Me. Eundo quippe ad Patrem, facturus erat ut cum non viderent. Ac per hoc non ideo dictum est, quia fuerat moriturus, et donec resurgeret, ab eorum aspectibus recessurus; sed quod esset iturus ad Patrem, quod fecit posteaquam resurrexit, et cum eis per quadraginta dies conversatus ascendit in caelum (Act. I, 3, 9). Illis ergo ait, Modicum et jam non videbitis me , qui eum corporaliter tunc videbant, quia iturus erat ad Patrem, et eum deinceps mortalem visuri non crant, qualem cum ista loqueretur videbant. Quod vero addidit, et iterum modicum et videbitis me, universæ promisit Ecclesiæ : sicut universæ promisit, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem sæculi (Matth. XXVIII , 20). Non tardat Dominus promissum : modicum, et videbimus eum, ubi jam nihil rogcmus, nihil interrogemus ;quia nibil desiderandum rcmancbit, nihil quærendum latebit. Hoc modicum longum uobis videtur, quoniam adhuc agitur : cum finitum fuerit, tunc sentiemus quam modicum fuerit. Non ergo sit gaudium nostrum quale habet mundus, de quo dictum est, Mundus autem gaudebit: 1 ites Mss., non temporalis, sed tekrrue. nec tamen in hujus desiderii parturitione sine gaudio tristes simus, sed sicut ait Apostolus, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. xu , 12); quia ct ipsa parturiens, cui comparati sumus, plus gaudet de mox futura prole, quam tristis est de praesenti dolore. Sul hujus sernaonis iste sit finis: habent enim quæstionem molestissimam quae sequuntur, nec brevitate coarctanda sunt, ut possint commodius , si Dominus vo luerit, explicari.