TRACTATUS XXXIU · 32 of 123
Homilies on the Gospel of John
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
Ab eo loco Evangelii, Ex illa ergo turba cum audissent las sermones ejus, etc., usque ad id, Nec ego te condemnabo ; vade, et amplius noli peccare. Cap. VII, f . 40-53, et cap. VIII, j . 1-11.
4. Meminit Charitas vestra, sermonc pristino ex occasione lectiOnis evangelicæ locutos nos esse vobis dc Spiritu sancto. Ad hunc potandum cum Dominus invilasseL credentes in se, loquens inter eos qui illum tenere cogitabant, et 'nterficerc cupiebant nec valebant, quia ille nolcbat : cum ergo haec locutus esset, nata est de illo in turba dissensio, aliis putantibus quod ipse esset Christus, aliis dicentibus quia de Ga. lilæa non exsurget Christus. Qui vero missi fuerant, ut eum tenerent, redicrunt immunes a crimine, et pleni admiratione. Nam et testimonium perhibuerunt divinæ doctrinae ejus, cum dicerent a quibus missi fuerant, Quare non adduxistis eum? Responderunt en m nunquam se audisse hominem sic locutum : Non enim quisquam sic loquitur homo. Ille autem sic . locutus est, quia Deus crat et homo. Tamen Pharisai testimonium eorum repellentes, dixerunt eis : Numquid et vos seducti ectis? Videmus enim delectatos vos esse sermonibus illius. Numquid aliquis de principibus credidit in tU,,,, aut ex Pharisæis? Sed turba hæc quas non novit Legem, maledicti sunt. Qui non noverant Legem, ipsi credebant in eum qui miserat Legem : et eum qui miserat Legem, contemnebant illi qui docebant Legem : ut implerctur quod dixerat ipse Dominus, Ego veni ut non videntes videant, et videntes cæci fiant (Joan. ix, 39). Cæci enim facti sunt Pharisæi doctores, illuminati sunt populi nescientes Legem, et in auctorem Legis credentes.
i. Nicodemus tamen unus ex Pharisæis, qui ad Do minum nocte venerat, et ipse non quidem incredulus, sed timidus; nam ideo nocte venerat ad lucem, quia illuminari volebat, et sciri timebat: respondit Judais Numquid Lex nostra judicat hominem, nisi audierit ab ipso prius ct cognoverit quid faciat? Volebant Enim illi perverse ante esse damnatores quam cognitores. Sciebat cnim Nicodemus, vel potius credebat, quia si tantummodo eum vellent patienter audire, forte similes fierent illis qui missi sunt tenere, ct maluerunt credere. llli responderunt, ex præjudicio cordis sui, quod et illis : Numquid et tu Galilæus es? Id est, quasi a Galilæo seductus. Dominus enim Galilæus diccbatur, quoniam de Nazareth civitate orant parentes ejus. Secundum Mariam dixi parentes, non secundum virile semen : non enim quaesivit in terra nisi matrem, qui jam habebat desuper Patrem. Nam utraque ejus nativilas mirabilis fuit; divina sine matre, humana sine patre. Quid ergo illi quasi Legis doctorcs ad Nieudemum dixerunt ? Scrutare Scripturas, et vide quia propheta a Galilæa non surgit. Sed Dominus Prophetarum inde surrexit. Reversi sunt, inquit Evangelista, unusquisque in domum suam.
3. Inde Jesus perrexit in montem : in montem au- t m Oliveli, in montem fructuosum, in montem unguenti, in montem chrismatis. Ubi enim decebat docere Christum, nisi in monte Oliveti ? Christi euim I nomen a chrismale dictum est : χρίσμα autem græce, latine unctio nuncupatur. Ideo autem nos unxit, quia luctatores contra diabolum fecit. Et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eoa. Et noa tenebatur, quia nondum pati dignabatur.
4. Nunc jam auendite, ubi ab inimicis tentata sit Domini mansuetudo. < Adducunt autem illi Scribx et Pharisæi mulierem in adulterio deprehensam, et statuerunt eam in medio; et dixerunt ei : Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio. In Lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare : tu ergo quid dicis ? Haec autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. * Unde accusare? Numquid ipsum in aliquo facinore deprehenderant, aut illa mulier ad eum aliquo modo pertinuisse dicebatur? Qnid cst ergo, tentantes eum, ut possent accusare eum? Intelligimus, fratres, admirabilem mansueludinem in Domino præeminuisse. Animadverterunt eum nimium esse mitem, nimium esse mansuetnm : de illo quippe fuerat ante prædictum, Accingere gladio tuo circa femur tuum, potentissime; specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna : I propter veritatem et mansuetudinem et justitiam. (Psal. Į XLIV, 4 et 5). Ergo attulit vcritatem ut doctor, mansuetudinem ut liberator, justitiam ut cognilor. Propter hæc cun. esse regnaturum in Spiritu sancto propheta prædixerat (Isai. XI). Cum loqueretur, vcritas agno- . scebatur : cum adversus inimicos non moveretur, mansuetudo laudabatur. Cum ergo de duobus istis, id est de veritate et mansuetudine cjus, inimici livore ct invidia torquerentur; in tertio, it! est justitia, scandalum posuerunt. Quare? Quia Lex jusserat adulteros lapidari; et ulique Lex quod injustum erat jubere non poterat : si quis aliud diceret qnam Lex jusserat, injustus deprehenderetur. Dixerunt ergo apud semetipsos: Verax putatur, mansuetus videtur; de justitia illi quærenda calumnia est. Offeramus ei mulierem in adulterio deprehensam, dicamus quid de i illa in Lcge præceptum sit: si eam jusserit lapidari, mansuetudinem non habebit; si cam dimitti censuef rit, justitiam non tenebit. Ut autem mansuetudinem, inquiunt, non perdat, in qnn jam populis amabilis factus est, sine dubio eam dimitti dcbere dicturus est. Hinc nos invenimus accusandi occasionem, et reum facimus tanquam Lcgis prævaricatorem : dicentes ei, Hostis es Legis, contra Moysen respondes, imo contra eum qui per Moysen Legem dedit; reus es mortis, cum illa et tu ipse lapidandus. Posset his verbis atquo his sententiis inflammari invidia, fervere accusatio, flagitari damnatio. Sed cui hoc? Perversitas rectitudini, falsitas vcritati, corruptum cor cordi recto, stultitia sapientiæ. Quando illi laqueos præpararent, in quos non prins ipsi caput injicerent? Ecce Dominus in respondendo et justitiam servaturus cst, et amansuetudine non recessurus. Non est captus cui tendebatur, sed potius capti sunt qui tendebant; quia :n eum qui cos posset de laqueis eruere, non credebant.
5. Quid ergo respondit Dominus Jesus ? quid respondit veritas? quid respondit sapientia? quid respondit ipsa cui calumnia parabatur justitia ? Non dixit, Non lapidetur; ne contra Legem dicere videretur. Absit antem ut diceret, Lapidetur: venit enim uon perdere quod invenerat, sed quærere quod pcr crat (Luc. XIX, 10). Quid ergo respondit ? Videte quam plenum sit justitia, plenum mansuetudine et veritate ! Qui sine peccato est vestrum, inquit, prior in illam lapidem mittat. 0 responsio sapientiæ! Quomrdo eos intromisit in se? Foris enim calumniabantur, seipsos intrinsecus non perscrutabantur : adulteram videbant, se non perspiciebant. Praevaricatores Legis Legem im. pleri cupiebant, et hoc calumniando ; non vere, lanquam adulteria castitate damnando. Audistis, Judæi; audistis, Pharisæi; audistis, Legis doctores, Legis custodem, sed nondum intellexistis Legislatorem. Quid vobis aliud significat, cvm digito scribit in terra? Digito enim Dei Lex scripta est ; sed propter duros in lapide scripta est ( Exod. xxxi, 18 ). Nunc jam Domimis in terra scribebat, quia fructum quærebat. Andistis ergo, Impleatur Lex, lapidetur adultera : sed numquid in illa punienda, Lex implenda est a puniendis ? Consideret se unusquisque vestrum, intret in semetipsum, ascendat tribunal mentis suae, constituat se ante conscientiam suam cogat se coniiteri. Scit enim qui sit : quia nemo scit hominum quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipsoest ( I Cor. II, 41). Unusquisque in se intendens, peccatorem se invenit. Ita plane. Ergo ant istam dimittite, ant simut cnm illa poenam Legis excipite. Si diceret, Non lapidetur adultera; injustus convinceretur : si diceret, Lapidetur; mansuetus non videretur : dicat quod dicere debet, et mansuetus et justus, Qni sine peccato est vestrum, prior in illam lapidem mittat. Hæc vox justitiæ est: Punintur peccatrix, sed non a peccatoribus; impleatur Lex, sed non a prævaricatoribus Legis. Hæc vox omnino justitiæ est : qua justitia illi tanquam trabali telo percussi, sese inspicientes et rem invenientes, unus post unum omnes recesserunt. Relicti f sunt dno, misera et misericordia. Dominus autem ^ cum cos illo telo justitiæ percussisset, nec dignatus est cadentes attendere, sed averso ab eis obtutu, rursum digito scribebat in terra.
G. Relicta autcm sola illa muliere, omnibusque abeuntibus, levavit oculos suosad mulierem. Audivimus vocem justitiæ, audiamus et mansuetudinis. Plus enim, credo, territa erat illa mulier cum audisset a Domino dictum, Qui sine peccato est vestrum, prior in illam lapidem mittat. Illi crgo attendentes se. et abscessu ipso confessi de se, reliquerant mulierem cum grandi peccato, ei qui erat sine peccato. Et quia illa hoc audierat, Qui sine peccato est, prior in iliam lapidem mittat; ab illo se sperabat puniendam, in quo peccatum inveniri non poterat. Illo autem qui advorsanos ejus repulerat lingua justitic, levans in eam oculos mansuetudinis, interrogavit eam : Nemo te condemnavit ? Respondit illa : Domine, nemo. Et ille : Nec ego te condemnabo; a quo te forte damnari timuisti, quia in me peccatum non invenisti. Nec ego te damnabo. Quid est, Domine ? Faves ergo peccatis ? Non plane ita. Attende quod sequitur : Vade, de inceps jam noli peccarc. Ergo et Dominus damnavit, sed peccatum, non homincm. Nam si peccatorum fautor esset, diceret, Nec ego te damnabo; vade, vive ut vis: de mea liberatione csto secura ; ego quantumcumque peccaveris, te ab omni poena ctiam gehennæ et inferni tortoribus liberabo. Non hoc dixit.
7. Intendant ergo qui amant in Domino mansuetudinem, et timeant veritatem. Etenim dulcis et reclus Dominus (Psal. XXIV, 8). Amas quod dulcis est, time quod rectus est. Tanquam mansuetus dixit, Tacui: sed tanquam justus, Numquid semper tacebo ( larii. XLII, 14, sec. LXX)? Misericors et miserator Domitis. Ita plane. Adhuc adde, longanimis; adhuc addc, et multum misericors : sed time quod cst in novissimo, et verax (Psal. LXXXV, 45 ). Quos cnim modo sustinet peccantes, judicaturus est contemnentes. Andivitias longanimitatis et mansuctudinis ejus contemnis, ignorans quia patientia Dei ad pœnitentiam te adducit ? Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impœnitens, thesaurizas tibi iram in die itæ et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua ( Rom. II, 4-6). Mansuetus Dominus, longanimis Do' Apud ET., quts sil, M minus, misericors Dominus : sed ,et justus Dominus, et verax Dominus. Largitur libi spatium correctionis : sed tu plus amas dilationem quam emendationem. Malus fuisti heri ? bodic bonus esto. Et hodiernum diem in malitia peregisti? vel cras mutare. Semper exspeetas, et de misericordia Dei tibi plurimum polliceris : quasi it .e qui libi per poenitentiam 1 promisit indulgentiam, promiserit libi eliam prolixiorem vitam. Unde scis quid pariat crastinus dies? Recte dicis in corde tuo : Quando me correxero, Dens mihi omnia peccata dimittet. Negare non possumus quod correctis atque conversis indulgentiam Deus promisit. Nam in quo propheta mihi legis quia promisit correcto indulgentiam, non mihi legis quia promisit tibi Deus longam vitam.
8. Ex utroque igitur homines periclitantur, et sperando et desperando, contrariis rebus, contrariis affectionibus. Sperando qui decipitur? Qui dicit I, Bonus est Dens, misericors est Deus, faciam quod mihi placet, quod libet; laxem habenas cupiditatibus meis, impleam desideria animæ meae. Quare hoc? Quia misericors est Deus. bonus est Deus, mansuetus est Deus. Spe isti periclitantur. Desperatione autem, qui cuin inciderint in gravia peccata, putantes sibi non posse jam ignosci poenilenlibus, et statuentes se ad damnationem sine dubio destinatos, dicunt apud seipsos, Jam damnandi sumus I, quare non quod volumus facimus? animo gladiatorum ferro destinatorum. Ideo molesti sunt desperati : jam enim quod timeant non habent, et vehementer timendi sunt. Istos desperatio necat, spes illos. Inter spem et desperationem flufLuat animus. Metuendum cst ne te occidat spes, et cum mullum speras de misericordia, incidas in judicium : metuendum est rursus ne te occidat desperatio, ot cum putas jam tibi non ignos,ci quæ gravia commisisti, non agas poenitentiam, ct incurras in judicem Sapientiam, quae dicit, Et ego vestras perditioni superridebo ( Prov. i, 26 ). Quid ergo agit Dominus cum periclitantibus utroque morbo ? Illis qui spe periclitantur, hoc dicit: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem; subito enim veniet ira illius, et in tempore vindict æ disperdet te ( Eccli. v, 8, 9 ). Illis qui desperatione periclitantur, quid dicit ? In quacumque die iniquus conversus fuerit, omnes iniqaitates ejus obliviscar ( Ezech. XVIII, 21,22, 27). Propter illos ergo qui desperatione periclitantur, proposuit indulgentiæ portum : propter illos qui spe periclitantur ct dilationibus illuduntur, fecit diem mortis incertum. Quando veniat ultimus dies, nescis. Ingratus es, quia hodiernum habes, in quo corrigaris? Sic ergo ad istam mulierem, Nec ego te damnabo; sed facta secura de i præterito, cave futura. Nec ego te damnabo : delevi ; quod commisisti, observa quod praecepi, ut invenias quod promisi. * Sic Ms. Orcasfionensis. At cæteri libri, per palirntiam. y I In B.: Sperando decipitur, qui decipitur, qui dicit. Fr. mcd. ven. et IjOV. secuti sumus. M. '. 10 duobus MS8., jam clanuUlti sumus.