TRACTATUS LXXXVI · 85 of 123
Homilies on the Gospel of John
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
De eo quod Dominus ait, Vos autem dixi amicos; usque ad id, Ut quodcumque pcticriLis Patrem in nomine meo, det vobis. Cap, xv, f f . 15, 16.
i. Merito quæritur quomodo accipiendum sit quod ait Dominus, Vos autem dixi amicos; quia omnia quaicumque audivi a Patre meo, nota feci. vobis. Quis enim audeat affirmare vel credere ullum hominum scire omnia quæ cumque a Patre audivit unigenitus Filius ; quando ne hoc quidem quisquam capit, quomodo a Patre audiat ullum verbum, cum ipse sit Patris unicnm Verbum? Quid , quod aliquanto post, in hoc ipso tamcn sermone, quem post cnenam ante passionem ad discipulos habuit, Multa, inquit, habeo vobis dicere; scd non potestis illa portare modo (Joan. xvi, 42)? Quo igitur pacto intellecturi sumus omnia eunt nota fecisse discipulis , quæcumque audivit a Patre, cum propterea quædam multa non dicat, quia scit cns modo portare non posse? Sed nimirum quod facturus est, fecisse se dicit, qui ea quæ futura sunt fecit (Isai. XLV, 11). Sicut enim dicit per prophetam, Foderunt manus meas et pedes meos (Psal. XXI, 48); nec ait, fossuri sunt ; velut præterita dicens, et ea tamen futura prædicens : ita et hoc loco ait omnia se notn fecisse discipulis, quæ se novit nota esse facturum in illa plenitudine scientiae, de qua dicit Apostolus, Cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur. Ibi quippe dicit: Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum ; et nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 10, 12). Nam et ipse Apostolus salvos nos dicit esse factos per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5): qui tamen alio loco, Spe, inquit, salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur, non eat spes: quod enitn videt quis, quid sperat ? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus ( Rom. VIII , 24 et 25). Unde ctiam ejus coapostolis Petrus : In quem modo, inquit, non videntes creditis; quem cum videritis, exsultabitis gaudio inenarrabili et honorato, percipientes mercedem fidei, salutem animarum vestrarum (I Petr. I, 8 et 9). Si ergo nunc tempus est fidei, salus autem animarum merces est fidei; quis dubitet in fide, quæ per dilectionem operatur (Gal. v, 6), peragendum diem, atque in fine dici recipiendam esse mercedcm , non solum redemption nem corporis nostri, de qua dicit apostolus Paulus (Rom. vin, 23); verum eliam salutem animarum nostrarum, de qua dicit Apostolus I'etrus ? Utriusque enim rei felicitas isto tempore atque in hac mortalilate in spe potius habetur, quam in re tenetur. "e- rum hoc interest, quod exterior noster homo , id est corpus, adhuc corrumpitur; interior autem, id est anima, jain renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Itaque sicut immortalitatem carnis et salutem animarum futuram exspectamus, quamvis jam pignore accepto salvi facti esse dicamur; ita omnium notitiam quæcumque Unigenitus audivit a Patre, futuram sperare dchemus, quamvis boc jam se fecisse dixerit Christus.
2. Non vos nil elegistis, inquit, sed ego vos elegi. Hæc est illa ineffabilis gratia. Quid euim eramus quando Christum nondum elegemus, et idco non diligebamus? Nam qui ema non elegii, quomodo diligit? Numquid jam in nobis crat quod in Psalmo canitur : Elegi abjectus esse in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII, 11)? Non utique. Quid ergo eramus, nisi iuiqui et perditi? Neque enim jam credideramus in cum, ut eligeret nos : nam si jani credentes elegit, electus elegit Cur ergo diceret, Non vos me elegistis, nisi quia misericordia ejus prævenit nos (Psul. LVIII, 11)? iIic certe vacat vana illorum ratiocinatio, qui prascientiam Dei defendunt contra gratiam Dei, et idco dicunt nos electos ante mundi constitutionem { Ephes. i, 4), quia præscivit nos Deus futuros bonos, non seipsum nos facturum bonos. Non hoc dicit, qui dicit, Non vos me elegistis. Quoniam si propterea nos elegissel, quia bonos futuros esse nos præsciverat; simul etiam præscisset qnod eum non fuissemus prius eJectuM. Non enim aliter esse possenius boni : nisi forte dicendus est bonus qui non elegit bonum. Quid ergo elegit in non bonis? NoM cuiun electi sunt quia boni fuerant, qui boni non essent nisi electi essent. Alioquin gratia jam non est gratia, si præcessisse conlendinuis merita. Hac quippe electio gratiæ est, de qua dicit Apostolus : Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ per electionem gratiæ salvæ factæ sunt. Uude subjungit : Si autem gratia , jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gralia (Rom. XI, 5, 6). Audi, ingrate, audi : Non tos me elegistis, aed ego elegi vos. Non est ut dicas, Ideo eiectus sum, quia jam credebam. Si enim credebas' in eum, jain elegeras cum. Sed audi: Non vos me elegistis. Non est ut dicas, Antequam crederem, jam bona operabar, ideo electus sum. Quid enim est boni operis ante fidem, cum dicat Apostolus, Omne quod non eat ex fide, peccatum est (Id. xiv, 23) ? Quid ergo dicturi sumus audiendo, Non vos me elegistis; nisi quia mali eramus et electi suinus, ut boni per gratiam nos eligentis essemus? Non est euim gratia, si praecesserant merita : est autem gratia ; hæc igitur non invenit, sed effecit merita. 1 Iibri [oinnes, electos eleqit; excepto uno RemigiCDli 11,., ijtii habet, electus eiegtt: hanc vero lectionem conjeotuia assecuti tueraat Lovanienses.
3. Et videte, charissimi, quemadmodum non eligat bonos, sed quos elegit, faciat bonos. Ego, inquit, elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferutis, et fructus vester maneat. Nonne iste est fructus de quo jam dixerat, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5) ? EIt'giL ergo, et posuit ut eamus, et fructum afferamus: nullun. itaque fructum unde noscligerct habebamus. Ut eatis, inquit, et fructum afferatis. Imus ut afferamus, et ipse ost via qua imus, in qua nos posuit ut eamus. Proinde in omnibus miscricordia ejus prævenit nus. Et fructus, inquit, vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Mancal ergo dilectio; ipse cst enim fructus noster. QuaD dilectio nunc est in desiderio, nondum in saturitate : et ipso desiderio quodcumque petierimus in nomine unigeniti Filii, dat no- Lis Pater. Quod autem accipere salvandis nou expedit nobis, non existimemus nos petere in nomine Salvatoris : sed hoc petimus in nomine Salvatoris, quod pertinet ad rationem salutis.