TRACTATUS XXIX · 28 of 123
Homilies on the Gospel of John
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
1 n illud Evangelii, Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum ; usque ad id, Qui misit illum, hic verax est, et injustitia in illo non est. Cap. VII, f . 14-18.
i. Quod sequitur de Evangelio et hodie lectum est, consequenter et nos videamus ; et quod Dominus donaverit, hinc dicamus. Hesterno die buc usque lectum erat, quia licet non vidissent Dominum Jesum in templo per diem festum, loquebantur tamen de illo : Et alii dicebant, Bonus est; alit autem, Non, sed seducit turbas (Joan. vn , 12). Dictum enim boc est ad eorum solatium, qui postea prædicantes ver- ' bum Dei, futuri erant ut seductores et veraces (II Cor. I VI, 8). Si enim seducere decipere est; nec Cbrisius seductor, nec Apostoli ejus ; nee quisquam seductor debet esse chiristianus : si autem seducere, aliunde aliqucm ad aliud persuadendo ducere est, quaerendum est unde ei quo : si a malo ad bonum, bonus scductor est; si a bono ad malum, malus seductor est. In hanc ergo partem qua seducuntur homines de malo ad bonum, utinam omnes seductores et vocemur ct simus 1
2. Ascendit ergo postea Dominus ad diem festum, mediante die festo, et docebat. Et mirabantur Judœi dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? Ille qui latebat, docebat; et palam loquebatur, et nun tenebatur. Illud enim ut lateret, erat causa exempli, boc potestatis. Sed cum doceret, mirabantur Judcei. Omnes quidem, quantum arbitror, mirabantur ; sed non omnes convertebantur. Et unde admiratio? Quia multi noverant ubi natus, quemadmodum fuerit educatus ; nunquam eum viderant littoras discentem . audiebant autem de Lege disputantem, Legis testimonia proferentem, quae nemo posset proferre nisi legisset, nemo legere nisi litteras didicisset: et ideo mirabantur. Eorum autem admiratio Magistro facta est insinuandæ altius veritatis occasio. Ex eornm quippe admiratione et verbis, dixit Dominns profundum aliqnid, et diligentius inspici et diseuti dignum. Propter quod intentam facio CHaritatem vestram, non solum ad audiendum pro vobts, sed etiam ad orandum pro nobis.
3. Quid ergo Domiuus respondit eis admirantibus quomodo sciret litteras quas noa didicerat? Mea, - inquit, doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Hæc est profunditas prima : videtur euim paucis verbis quasi contraria locutus. Non enim ait, Ista doctrina uon est mea ; aed , Mea doctrina nox eat mea. Si non tua, quomodo tua ? Si tua, quomodo non tua ? Tu cnim dicis utrumque : et, mea doctrina; et, non mea. Nam si dixisset, Ista doctrina non est mea, nulla esset quæstio. Nunc vero, fratres, primitus intendite quoesiionem, et sic ordine exspectate solutionem. Nam qui non videt quæstionem quae proponitur, quomodo intelligit Quod exponitur ? Hoc est ergo in quaestione, qnod ait, mea non mea : hoc videtur esse contrarium, quomodo mea, quomodo non mea. Si ergo intueamur diligenter quod ipse in exordio dicit sanctus Evangelista, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum , et Deus erat verbum (loan. I,1); inde pendet hujus solutio quaestionis. Quæ est ergo doctrina Patris, nisi Verbum Patris ? Ipse ergo Christus doctriua Patris, si Verbum Patris. Sed quia Verbum non potest esse nullius, sed alieujus : et suam doctrinam dixit, seipsum ; et non snam, quia Patris est Verbum. Quid enim tam tuum quam tu ? et quid tam non tuum quam tu, si alicujus est quod es ?
4. Verbum ergo et Deus est, et doctrinæ stabilis Verbum est, non sonabilis per syllabas et volatilis, sed manentis cum Patre, ad quam I convertamur manentem, sonis transeuntibus admoniti. Non enim nos ita admonet quod transit, ut ad transitoria vocet. Admonemur ut diligamus Deum. Totum hoc qnod dixi, syllabæ fuerunt ; percussum aerem verberaverunt, nt ad sensum' vestrarum aurium pervenirent, sonando transierunt : non tamen illud quod vos admonui, transire debet; quia ille quem vos diligere admonui, non transit; et cum transeuntibus syllabis admoniti, conversi ad cum fucritis, nec vos transibitis, sed cum manente manebitis. Hoc est ergo indoctrina magnum, altum et aternum quod manet; quo vocant' omnia quæ temporaliter transeunt, quando benc significant, j nec mendaciter proferuntur. Omnia quippe signa quæ proferimus sonis, aliquid significant quod non est sonus. Non enim duae breves syllabae Deus est, et duas breves syllabas colimus, et duas breves syllabas 1 t.ov., ad quem : refragantibus editis aliis et Mss. 9 MsS., itf ad sonwn. » sic Mss. At editi Am. Bad. Er., quod vocant. Lor., Quo vocaniur. adoramus, et ad duas broves syllabas pervenire desi j deramus : quæ pene ante desinunt sonare, qnam cœpe- rint ; nee in eis secundæ locus est, nisi prima transierit Manet ergo aliquid magnum quod dicitur Deus, quamvis non maneat sonus cum dicitur Deus. Sic intendite doctrinam Christi, et pervenietis ad Verbum Ici : cum autem perveneritis ad Verbum Dei, intendite, Deut erat Verbum; et videbitis verum dictum esse, mea doctrina : intendite etiam cujus est Verbum; et videbitis recte dictum esse, non est mea.
5. Breviter ergo dico Charitati vestræ ; hoc videmur mihi dixisse Dominus Jesus Christus, Mea doctrina non est mea, ac si diceret, Ego non sum a meipso. Quamvis enim Filium Patri dicamus et credamus æqualem, nec ullam in eis esse naturæ substantiæque distantiam , nec inter generantem atque generatam aliquod interfuinse temporis intervallum ; tamen hoc servato et custodito ista dicimus, quod ille Pater Nit , ille Filius. Pater autem non est, si non habeat Filium ; et Filius non est, si non habeat Patrem : sed tamen Filius Deus de Patre ; Pater autem Deus, sed non de Filio. Pater Filii, non Deus de Filio : ille autem Filius Patris, et Deus de Patre. Dominus enim Christus dicitur Lumen ex Lumine. Lumen ergo quod non ex lumine, et Lumcn aequale quod ex Lumine, simul unum Lumen, non duo lumina.
6. Si intelieximus, Deo gratias : si quis autem parum intellexit, fecit homo quo usque potuit, cæntera videat unde speret. Forinsecus ut operarii possumus plantare et rigare, sed Dei est incrementum dare (1 Cor: in, 6). Meat inquit, doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Audiat consilium, qui dicit, Nondum intellexi. Magna quippe res et profunda cum fuisset dicta, vidit utique ipse Dominus Christus hoc tam, profundum non omnes intellecturos, et conse quenti dedit consilium. Intelligere vis ? crede. Deus enim per prophetam dixit : Nisi credideritis, non intelligetis. (Isai. VII , 9, sec. LXX). Ad hoc pertinet quod etiarn hic Dominus secutus adjunxit : Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit , an ego a meipso loquar. Quid est hoc , Si quis voluerit voluntatem ejus facere ? Sed ego dixeram, Sk quis crediderit; et hoc consilium dederam. Si non in... tellexisti, inquam, crede. Intellectus enim merces esl fidei. Ergo noli quærere intelligere ut credas, sed crede ut iutelligas; quoniam nisi credideritis, non intelligetis. Cum crgo ad possibilitatem intelligendi consilium dederim obedientiam credendi, et dixerim Dominum Jesum Christum hoc ipsum adjunxisse in consequenti sententia , invenimus eum dixisse , Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, Quid est, cognoscet ? Hoc est intelligct. Quod est autem , Si quis voluerit voluntatem ejus facere, hoc est credere. Sed quia cognoscet, hoc est intelliget , omnes inteliigunt: quia vero quod ait, Si quis voluerit voluntatem ejus facere, hoc pertinet ad credere, ut diligentius intelligatur, opus est nobis ipso Domino nostro expositore, ut indieet nobis utrum revera ad credere pertineat faccre voluntatem Patris ejus. Quis nesciat hoc esse facere voluntatem Dei, operari opus ejus, id est. quod illi placet? Ipse autem Dominus aperte alio loco dicit : Uoc eat opus Dei, ut credatis in eum t quem ille misit (Joan. VI, 29). Ut credatis in eum; non, ut credatis ci. Sed si creditis in cum, creditis ei : non autem continuo qui credit ei, credit in eum. Nam et dæmones credebant ei, et non credebant in eum. Rursus etiam de Apostolis ipsius possumus dicere, Credimus Paulo; sed non, Credimus in Paulum : Credimus Petro; sed non, Credimus in Petrum. Credenti enim in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus od justitiam (Rom. IV, 5). Quid cst ergo credere in eum? Credendo amare, credendo diligere, cre, dendo iti eum ire, et ejus membris incorporari. Ipsa est ergo fides quant de nobis exigit Dens : et non invenit quod exigat, nisi donaverit quod inveniat. Quæ fides, nisi quam definivit alio loco Apostolus plenissime dicens : Neque circumcisio aliquid valet, neque prœputium, sed fides quæ per dilectionem operatur (Galat. v, G) ? Non qualiscumque fides , sed fides quæ per dilectionem operatur: hæc in te sit , et inlelliges de doctrina. Quid enim intelliges? Quia doctrina ista non est mea, sed ejus qui misit me : id est. intelliges quia Christus Filius Dei, qui est doctrina Patris, non est ex scipso, sed Filius cst Patris.
i. Sabellianam hæresim sententia ista dissolvit. Sabelliani enim dicere ausi sunt ipsum esse Filium qui est ct Pater ; duo esse nomina, sed unam rem, Si dno essent nomina, et res una, non diceretur, Alea doctrina non eat mea. Utiquc si Ilia doctrina non est tua, o Domine, cujus est, nisi alkis sit cujus sit? Quod dixisti, Sabelliani non intelligunt : non enim Trinitalem vidcrunt, sed sui cordis errorcm scculi sunt. Nos cultores Trinitatis et unitatis Patris et Filii et Spiritus sancti, et unius Dei, intelligamus de doctrina Christi, quoniam non est cjus Et ideo dixit non se a scipso loqui, quoniam Christus Patris csl Filius, et Pater Christi est Pater, et Filius de Dco Patre Deus est: Pater autem Deus, non de Filio Deo Deus est.
8. Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit. Hoc crit ille qui vocalur Antichristus, extollens se, sicut Apostolus ait, supra omne quod dicitur Deus, et quod colitur (II Thess. II, 4). Ipsum quippe annuntians Dontinus gloriam suam quæsiturum, non gloriam Patris, ait ad Judæos : Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me : alius veniet in nomine afro , hunc suscipietis (Joan. v, 45). Significavit eus Antichristum suscepturos, qni gloriam nominis sui quæsiturus cst, inflatus, non solidus; et ideo non stabilis, sed utique ruinosus. Dominus autem noster Jesus Christus Inagnum exemplum nobis præbuit humilitatis : nempe æqualis est Patri, nempe in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; nempe ipsc dixit, et verissime dixit, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui vidit me, vidit ct Patrem (Id. xiv, 9); nempe ipse dixit, et verissime dixit, Ego et Pater unum sumus (ld. x, 50). Si ergo ille cum Patre unum , æqualis Patri, Deus de 1 Juxta Er l.ugcl. Vcn. l.ov" quorndo non estejiis. M. Deo, Deus apud Deum, coaeternus, immortalis, pari. ter incommutabilis , pariter sine tempore, pariter creator et dispositor temporum; tamen quia venit in tempore, et formam servi accepit, et habitu est inventus ut horno (Philipp. II, 7), quærit gloriam Patris, non suam : quid tu, homo, facere debes, qui quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris; qnando antem aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris? Intende tibi; creatura es, agnosce Creatorem : servus es, ne contemnas Dominum : adoptatus es, sed non meritis tuis; quære ejus gloriam , a quo habes hanc gratiam, homo adoptatus, cujus gloriam quaesivit qui est ab illo unicus natus. Qui autem quærit gloriam ejus qni misit illum, hic verax est, et injustitia in illo non est. In Antichristo autem injustitia est, et verax non est; quia gloriam suam quæsiturus est, non cius a quo missus est: non euim est missus, sed venire permissus. Omnes ergo pertinentes ad corpus Christi, ne inducamur in laqueos Antichristi, non quæramus gloriam nostram. Sed si ille quæsivit gloriam ejus qui eum misit, quanto magis nos ejus qui nos fecit?