Skip to content

TRACTATUS XCII · 91 of 123

Homilies on the Gospel of John

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

In hæc verba, Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, etc. Cap. XV, f ℣. 26, 27.

i. Dominus Jesus in sermone quem locutus est discipulis suis post coenam, proximus passioni, tanquam iturus et relicturus eos praesentia corporali, cum omnibus aulcm suis usque in consummationem saeculi futurus præsentia spirituali, exhortatus est eos ad perferendas persecutiones impiorum, quos mundi nomine nuncupavit : ex quo tamen mundo etiam ipsos discipulos se elegisse dixit, ut scirent se Dci gratia esse quod sunt, suis autem viliis fuisse quod fuerunt. Dcindc persecutores et suos et ipsorum Judanos evidenter expressit, ut omnino appareret etiam ipsos mundi damnabilis appellatione conclusos, qui persequitur sanctos 1. Cumque de illis diceret quod ignorarent eum a quo missus est, et tamen odissent 1 Quinque Mss., qui persequuntur sanctos. ci Filium et Patrem, hoc Cit, cl cum qui missus est, et eum a quomissus cst, de quibus omnibus in aliis sermonibus jam disseruimus; ad hoc pervenit ubi ait, Ut adimpleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis. Deinde tanquam consequenter adjunxit, undc mudo disputare suscepimus : < Cum autcm venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patrc, Spiritum vcritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; ct vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. Quid hoc pertinet ad illud quod dixcrat, < Nunc autem'et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum : sed ut impleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis? » An qum Paracletus quando venit, Spiritus veritalis, eos qui videruntetoderunt, testimonio manifestiore convicit f Imo vero ctiam aliquos ex illis qui viderunt, et adhuc odcrant, ad fidem quæ per dilectionem operatur (Galat. v, 6),sui manifestatione convertit. Hoc ut ita intelligamus, ita factum esse recolimus. Venit enim die Pentecostes Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, in quibus ct Apostoli omnes erant, qui illo adimpleti cum linguis omnium gentium loquerentur, pla.. res ex his qui oderant 1, tanto miraculo stupefacti (quandoquidem viderunt loquente Petro tam magnum atque divinum testimonium perhiberi de Christo, ut ille qui occisus ab eis inter mortuos deputabatur, resurrexisse ct viverc probaretur), compuncti corde conversi sunt; et tanti sanguinis tam impie atque immaniter fusi indulgentiam perceperunt, ipso redempii sanguine qucm fudcrunL (Act. II, 2). Christi enim sanguis sic in remissionem peccatorum omnium fusus est, ut ipsum etiam peccatum posset delere quo fusus cst. Hoc ergo intuens Dominus dicebat, Odio habuerunt me gratis : cum autem venerit Paracletus, ille testimonium perhibebit de me: tanquam diceret, Odio IDe habuerunt, et occiderunt vidcutcs; sed tale de me Paracletus testimonium perhibebit, uteos faciat in me credere non videntes.

2. Et vos, inquit, testimonium perhibebi a ab initio mecum estis. Perhibebit Spiritus sanctus, perhibebitis ct vos. Quia eni:n ab initio mecum estis, potestis praedicare quod nostis : quod ut modo non faciatis, illius Spiritus plenitudo nondum adest vobis. Ille ergo testimonium perhibebit de me, et vos perhibebitis : dabit cnim vob.s fiduciam testimonium perhibendi charitas Dci diffusa in cordibus vestris per Spiritum sanctum qui dabitur vobis ( Rom. v, 5 ). Quæ utique Petro adhuc defuit, quando mulieris ancillae interrogatione perterritus, non potuit verum testimonium perhibere; sed contra suam pollicitationem timore magno compulsus est ter ncgare ( Matth. XXVI, 69-74 ). Timor antem iste non cst in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 48). Denique antc passionem Domini, servilis timor ejus interrogatus cst a femina servitutis; post resurrectionem vcro Domini liberalis ejus amor ab ipso Principe libertatis (Joan. xxi, 13) : et ideo ibi turbabatur, hic I Mss.t aderunt. tranquillabatur; ibi quem dilexerat negabat, hic quem negaverat diligebat. Sed adhuc etiam tunc amor ipse infirmus fucrat et angustus, donec cum roboraret et dilataret Spiritus sanctus. Qui posteaquam illi est ahundantia gratiae largioris infusus, sic ad perhibendum de Christo testimonium quondam ejus frigidu:n pectus accendit, atque illa prius trepida quæ veritatem suppresserant, ora reseravit, ut cum omnes in quos venerat Spiritus sanctus, linguis omnium gentium loquerentur, Judæorum circumstantibus turbis, solus ad testimonium de Christo perhibendum præ cæteris promptius emicaret, cjusque interfectores dc illius resurrectione confunderet. Si quem delectat tam suaviter sanctum tale spectaculum intueri, Actus Apostolorum legat ( Act. II-V.) : ibi beatum Petrum quem negantem doluerat, stupeat prædicantem; ilii linguam illam videat ad fiduciam a diffidentia , et aj libertatem a servitute translatam, tot linguas inimicorum convertere ad Christi confessionem, quarum non valendo unam ferre; versa fuerat in negationem. Quid plura? Tantus in illo fulgor gratiæ, tanta Spiritus sancti plenitudo apparebat, tanta de ore prædicantis pretiosissimæ veritatis pondera procedcbant, ut ingentis multitudinis adversarios interfectores Christi Judæos faceret pro illo paratos mori, a quibus cum illo formidabat occidi. Hoc fecit Spiritus sanctus tunc missus, ante promissus. Ista Dominus magna atquo miranda sua beneficia pra videbat, quando dicebat, « Et vidcrunt, et oderunt ct me et Patrem nieum : ut adimpleatur sermo qui in Lege corum scriptus est, quia odio habucrunt me gratis. Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Palre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; et vos testimonium perhibebitis. > Ille quippe testimonium perhibens ct testes fortissimos faciens, abstulit Christi amicis timorem, ct iuilnicorum odium convertit in amorem.