TRACTATUS LV · 54 of 123
Homilies on the Gospel of John
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
Ab eo loco, Anie diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus; usque ad id , Et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat præcinctus. Cap. xiu, f . i -5.
1. Coena Domini secunduni Joannem, adjuvante ipso, debitis est explicanda tractatibus , et ut nobis posse donaverit, explananda. Ante diem autem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Pascha , fratres, non sicut quidam existimant, græcum nomen est, sed hebræum: opportunissime tamen occurrit in hoc nomine quædam congruentia utrarumque linguarum. Quia enim pati græce πάσχειν dicitur, ideo Pascha passio putata est, velut hoc nomen a passione sit appellatum : in I sic duo Mss.; cæteri vero ut in editis, verbum lcquor. ' Stc Mss. At Lov., audire. Editi alii, credere. I Editi, sed credendo capimus. Mss., sed crescendo : et quiuquc ex his optativo modo habent, capiamus... crescamus... ambidemus. sua vcro lingua, hoc est in hebræa, Pascha transitus dicitur : propterea tunc primum Pascha celebravit populus Dei , quando ex .Egypto fugientes, Rubrum mare transierunt (Exod. xiv, 29). Nunc ergo ligura illa prophetica in veritate completa est, cum sicut ovis ad immolandum ducitur Christus (Isai. LIII, 7), cujus sanguine illitis postibus nostris , id est, cujus signo crucis signatis frontibus nostris, a perditione hujus sæculi tanquam a captivitate vel interemptione ÆgypHa liberamur (Exod. XII , 23); et agimus saluberrimum transitum, cum a diabolo transimus ad Christum, et ab islo instabili sæculo ad ejus fundatissimum regnum. Ideo quippe ad Deum permanentem transimus, ne cum mundo transeunte transeamus. De hac nobis collata gralia Deum laudans Apostolus dicit : Qui eruit noa de potestate tenebrarum , et transtulit in regnum Filii charitatis suæ (Goloss. I, 13). Hoc itaque nomen , id est, Pascha, quod latine, ut dixi, transitus nuncupatur, velut interpretans nobis beatus Evangelista, Ante diem, inquit, festum Pascha, sciens Jesus quia venit hcra ejus ut trunseat ex hoc mundo ad Patrem. Ecce Pascha, ecce transitus. Unde, et quo ? De hoc scilicet mundo ad Patrem. Spes membris in capite data est, quod essent illo transeunte sine dubio secutura. Quid ergo infideles, et ab hoc capite atque ab ejus corpore alieni? nonne et ipsi transeunt, quia non permanent ? Transeunt plane et ipsi : sed aliud est transire de mundo, aliud est transire cum mundo; aliud ad Patrem, aliud ad hostem. Nam et Ægyptii transierunt; non tamen transierunt per mare ad regnum, sed in mari ad interitum.
i. Sciens ergo Jesus quia venit hora ejus ut transiret ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Utique ut et ipsi de hoc mundo ubi erant, ad suum caput, quod hinc transisset, ejus dilectione transirent. Quid est enim , in finem, nisi, in Christum ? Finis enim Legis Christus, ait Apostolus, ad justitiam omni credenti (Rom. x , 4). Finis perficiens, non interficiens : finis quo usque eamus , non ubi pereamus. Sic omnino intelligendum est, Pascha nostrum immolatus eat Christus (I Cor. v, 7). Ipse est finis noster, in illum est transitus noster. Nam video posse ista verba evangelica quodam humano modo ctiam sic accipi, lanquam usque ad mortem Christus dilexerit suos, ut hoc videatur esse, in finem dilexit cos. Humana est hæc sententia , non divina: neque cum nos hucusque ille dilexit, qui semper et sinc liuc nos diligit. Absit ut dilectionem morte finierit, qni non cst mortc finitus. Etiam post mortem , quinquc fratres suos dilexit dives ille superbus atque impius (Luc. xvi, 27,28), et usqim ad mortem nos dilexisse putandus est Christus? Absit, charissimi. Nequaquam ille nos diligendo usque ad mortem veniret, si dilectionem nostram morte finiret. Nisi forte ita sit intelligendum, in finem dilexit eoa : Quia tantum dilexit eos, ut moreretur propter eos. Hoc enim testatus est dicens : Majorem hac charitatem nemo Irabet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis ;Joan. xv, 13). Ita sane non prohibemus intelligi, in finem dilexit, id est, usque ad mortem illum dilectio ipsa perduxit.
3.« Et coena, inquit, « facta, cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas Sirnonis Iscariotes 1: sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exiit, et ad Deum vadit, surgit a coena , et ponit vestimenta sua; et cum accepisset linteum, præcinxit se. Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo crat praecinctus. I Non ita debemus intelligere coenam factam veluti jam consummatam atque transactam I : adhuc enim coenabatur, cum Dominus surrexit et pedes lavit discipulis suis. Nam postea recubuit, et buccellam suo traditori postea dedit, utique cœna nondum finita , hoc est, dum adhuc panis esset in mensa. Cæna ergo facto, dictum est, jam parata, et ad convivantium mensam usumque perducta.
4. Quod autem ait, Cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotes; si quaeris quid missum sit in cor Judæ : hoc utique, ut traderet eum. Missio ista , spiritualis suggestio est : non fit per aurem, sed per cogitationem; ac per hoc non corporaliter , sed spiritualiter. Neque enim spirituale quod dicitur, semper in laude accipiendum est. Novit Apostolus quædam spiritualia nequitiæ in cœlestibus, adversus quæ nobis colluctationem esse testatur (Ephes. v!, 12) : non autem essent eliam maligna spiritualia , si non essent etiam maligni spiritus. A spiritu cnim spiritnalia nominantur. Sed quomodo ista fiant, ut diabolicæ suggestiones immittantur, ct humanis cogitationibus misceantur, ut eas tanquam suas deputet homo, ande scit homo ? Nec dubitandum cst etiam bonas suggestiones a bono spiritu ita latenter ac spiritualiter fieri : sed interest quibusnam earum mens humana consentiat, divino auxilio vel de- serta per meritum, vel adjuta per gratiam. Factum ergo jam fuerat in corde Judæ per immissionem diabolicam, ut tradcret discipulus magistrum, sed quem non didicerat Deum. Jam talis venerat ad convivium, explorator Pastoris, insidiator Salvatoris, venditor Redemptoris; jam talis venerat, et videbatur, et tolerabatur, et se ignorari arbitrabatur : quia in eo quem volebat fallere , fallebatur. At ille isto in ipso corde intus inspecto, nesciente scienter utebatur.
5. Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus. Ergo et ipsum traditorem : nam si eum in manibus non haberct, non utique illo uteretur ut vellet. Proinde jam traditor traditus erat ei quem tradere cupiebat, atque ila malum tradendo faciebat, ut de illo tradito bonum fieret quod nesciebat. Sciebat enim Dominus quid faceret pro amicis, qui patienter utebatur inimicis : ac sic omnia dederat Pater in manus ejus , et in usum mala, et in effectum bona. Sciens etiam quia a Deo exiit, et ad Deum vadit : nee Deum , cum inde exiret; nee nos deserens , cum rediret.
6. Hæc ergo sciens, surgit a cana, et ponit vestimenta sua; et cum accepisset linteum, præcinxit se I Mss., constanter habent: Judas simonis scariotis. * Tredecim Mss., jam consumptam tuque transactum. Deinde mittit aquam in pelvim , et ccepit lavare pedos discipulorum , et extergere tinteo quo erat præcinctus. Debemus, di ectissimi, sensum Evangelistae diligenter auendero. Locuturus quippe de tanta Domini humilitate, prius celsitudinem ejus voluit commendare. Ad hoc pertinet quod ait, Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exiit, et ad Deum vadit. Cum illi ergo omnia Pater dedisset in manus, ille discipulorum non manus, sed pedes lavit: et cum se sciret a Deo exiisse, et ad Deum pergere, non Dei Domini, sed hominis servi implevit officium. Ad hoc autem pertinet quod etiam de traditore ipsius, qui jam talis venerat, qui nec ab illo ignorabatur, praeloqui voluit ; ut hoc quoque ad maximum cumulum humilitatis accederet, quod etiam illi non dedignatus est pedes lavare, cujus manus jam prævidebat in scelere.
7. Quid autem mirum si surrexit a cœna, et posuit veslimenta sua, qui cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit? Et quid mirum si praecinxit se linteo, qui formam servi accipiens habitu inventus est ut homo (Philipp. n,6 et 7.)? Quid mirum si misit aquam in pelvim unde lavaret pedes discipulorum, qui in terram sanguinem fudit, quo immunditiam dilueret peccatorum? Quid mirum si linteo quo erat praecinctus, pedes quos laverat, tersit, qui carne qua erat indutus, Evangelistarum vestigia confirmavii ? Et linteo quidcm ut se præcingeret, posuit vestimenta quae habebat: ut autem formam servi acciperet quando semetipsum exinanivit, non quod hahebat deposuit, sed quod non habcbat accepit. Crucifigendus sane suis exspoliatus est vestimentis, et mortuus involutus est linteis : ct tota illa ejus passio, nostra purgatio est. Passurus igitur exitia , praemisit obsequia ; non solum eis pro quibus erat subiturus mortem, sed etiam illi qui eum fuerat traditurus ad mortem. Tanta est quippe humanæ humilitatis utilitas, ut eam suo commendaret exemplo etiam divina sublimitas: quia homo superbus in aeternum periret , nisi illum Deus humilis inveniret. Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. xix, 40). Perierat autem superbiam deceptoris seculus, ergo humilitatem Redemptoris sequatur inventus.