TRACTATUS XXXV · 34 of 123
Homilies on the Gospel of John
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
Ab eo quod legitur, Dixerunt ergo Pharisæi, Tu de teipso testimonium perhibes, etc., usque ad id, Verum est testimonium meum, quia scio unde veni, et quo vado. Cap. vin, f . 13, 14.
1. De verbis Domini nostri Jesu Christi, ubi ait, Ego sum lux mundi: qui me sequitur, non ambulabit in . tenebris; sed habebit lumen vitæ (Joan. vm, 12), hesterno die qui adfuistis, diu disputatum esse mem!nislis : et si adhuc velimus de illo lumine disputare, diu loqui possumus; nam non possumus explicare compendio. Itaque, fratres mei, sequamur Christum lumen mundi, ne ambulemus in tenebris. Tenebræ metuendæ sunt, morum, non oculorum : et si oculorum, non exteriorum, sed interiorum, unde discernitur non album et nigrum, sed justum et injustum.
i. Cum hæc ergo dixisset Dominus noster Jesus Christus, responderunt Judæi : Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum noM cat verum. Antequam veniret Dominus noster Jesus Christus, multas ante se lucernas propheticas accendit et misit. De his etiam erat Joannes Baptista, cui tam magnum ipsum lumen, quod cat Dominus Christus, perhibuit testimonium, quale nulli hominum : ait enim, In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Hic tamen, quo nemo erat major in natis mulierum, dicit de Domino Jesu Christo: Ego quidem baptizo vos in aqua; qui autem venit, fortior me eat, cujus non sum dignus calceamentum solvere (loan. I, 26, 27). Videte quemadmodum se lucerna diei submittat. Lucernam vero ipsum Joannem fuisse Dominus ipse testatur: Ille erat, inquit, lucerna ardens et lucens; et vos voluistis ad horam exsultare in lumine ejus (Id. v, 55). Quando autem dixerunt Judæi Domino, Dic nobis, in qua potestate ista facis? sciens Dominus quia Joannem Baptistam pro magno haberent, et quod ipse quem pro magno habebant, cis de Domine testimonium perhibuisset, respondit eis - Interrogabo et ego vos ununi sermonem : dicite mihi, Baptismus Joannis unde est? de coelo, an ex hominibus? Turbati illi intra sernetipsos cogitabant, quia si dicerent, Ab hominibus, lapidari po sent a turba, quæ Joannem prophetam esse credebat: si dicerent, De coelo, responderet eis, ille quem conflemini de coelo habuisse prophetiam, milii testimonium perhibuit, et ab illo audistis in qua ego ista faciam potestate. Viderunt ergo, quodlibet horum respondissent, in laqueum se casuros; et dixerunt, Nescimus. Et Dominus eis: Nec ego dico vobis, ' in qua potestate ista facio (Matth. xxi, 23-27). Non vobis dico quod scio, quia non vultis fateri quod scitis. Justissime utique repulsi, confusi abscessenmt: et impletum est quod iti Psalmo per Prophetam dicit Deus Pater, Paravi lucernam Christo meo, id est, ipsum Joannem ; inimicos ejus induam confusione ( Psal. CXXXI. 17, 18).
3. Habebat ergo Dominus Jesus Christus testimonium Prophetarum ante se premissorum, præconum judicem præcedentium ; habcbat testimonium a Joanne : sed ipse majus I testimonium cr t, quod sibi per-. hibebat. Illi autem infirmis oculis lucernas qu:erebant, quia diem ferre non poterant : nam Joannes idem ipse apostolus, cujus Evangelium in manibus habemus, in ipsius Evangelii sui capite nit de Joanne, c Erathomo ixissus a Deo, cui nomen erat Joannes : hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per eum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lumen verum , quod illuminat omnem hominem venientem in mundum. t Si omnem, ergo et Joannem. Unde dicit ct ipse Joannes, Nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. i, 6-9, 16). Discernite ergo ista, ut proficiat mens vestra in (ide Christi; ne semper infantes sitis ubera quærentes, et a cibo solido resilientes. Debetis apud matrem sanctam Ecclesiam Christi nutriri et ablactari, et ad escas solidiores accedere, mente, non ventre. Hoc ergo discernite, aliud esse lumen quod illuminat, aliud esse quod illuminatur. Nam et oculi nostri lumina dicuntur; et unusquisque ita jurat, tangens oculos suos, per lumina sua, Sic vivant lumina mea : usitata juratio est. Quæ lumina si lumina sunt, desit lumen in cubiculo tuo clauso, patcant et luceant libi: non utique possunt. Quomodo ergo ista in facie quæ habemus, et lumina nuncupamus, et quando sana sunt, ct quando patent, indigent extrinsecus adjutorio luminis; quo ablato aut non iIlato, sana sunt, aperta sunt, nec tamen vident: sic mens nostra, qui est oculus animae, nisi veritatis lumine radietur, et ab illo qui illuminat nec illuminatur, mirabiliter illustretur, nec ad sapientiam nec ad justitiam poterit pervenire. Ipsa est enim via nostra juste vivere. Quomodo autem non offendat in via, cui non lucet lumen ? Ac per hoc in tali via videre opus est, in tali via videre.magnum est. Nam Tobias in facie oculos clausos habebat, et filius patri manum I Lov , ipsum majus. At Am. Bad. et Er., ipse. Sic etiam Mss. e quibus \ lenque loco majus, habeat, magis. dabat; pater filio viam præcipiendo monstrabat(Tob. II, it, iv).
4. Responderunt ergo Judæi, Tu dt te testimonium dicis; testimonium tuum non eat verum. Videamus quid audiant: audiamus et nos, sed non sicut illi. Ulli contemnentes, nos credentes : illi occidere Christum volentes, nos per Christum vivere cupientes. Interim ista distantia distinguat aures mentesque nostras, ct audiamus quid Judaeis responderit Dominus. Respondit Jesus, et dixit eis : Etsi ego de me testimonium perhibeo, verum est testimonium meum; quia scio uude veni, ct quo vado. Lumen et alia demonstrat et seipsum. Accendis lucernam, verbi gratia, ut quæras tunicam, et prae£tat tibi ardens lucerita ut invenins tunicam: numquid accendis lucernam ut videas ardentem lucernam ? Lucerna quippe ardens idonea estet alia quæ tenebris operiebantur nudare , et seipsam tuis oculis demonstrare. Sic ei Dominus Christus et inter fideles suos, et inimicos Judaeos, tanquam inter lucem et tcnebras distinguebat; tanquam inter illos quos radio fidei perfundebat, et illos quorum clausos oculos circumfundebat. Nam etiam sol iste et videntis faciem illustrat, et cæci : ambo pariter stantes, et faciem ad solem habentes illustrantur in carne, sed non ambo illuminantur in acie; videt ille, ille non videt; ambobus sol praesens cst, sed præsenti soli unus est absens. Sic et Sapientia Dei, Verbum Dei, Dominus Jesus Christus ubique præsens est; quia ubique est veritas, ubique est sapientia. Intelligit quis in oriente justitiam; intelligit alius in occidente justitiam : numquid alia est justitia quam ille intelligit, alia quam iste? Separati sunt corpore, et in uno habent acics mentium suarum. Quam video justitiam hic constitutus, si justitia est, ipsam videt justus nescio quot mansionibus a me carne sejunctus, et in illius justitiæ luce conjunctus. Ergo tesiimonium sibi perhibet lux : aperit sanos oculos, et sibi ipsa testis est, ut cognoscatur lux. Sed quid agimus de infidelibus? numquid illis non est præsens? Est præsens et illis : sed quibus eam videant, oculos non habent cordis. Audi de illis ex Evangelio ipso prolatam sententiam : Et lux lucet in tenebris, et tenebræ eam non comprehenderunt (Joan. I, 5) Ergo ait Dominus, et verum ait, Etsi ego de me testimonium perhibeo, verum est testimonium meum; quia scio unde veni, et quo vado. Patrem volebat intelligi ; Patri gloriam dabat Filius. Æqualis glorificat eum a quo est missus: quantum debet homo glorificare eum a quo est creatus?
5. Scio unde veni, et quo vado. Iste qui in præsentia vobis loquitur, habet quod non deseruit, sed tamen venit: non enim veniendo inde discessit, aut redeundo nos dereliquit. Quid miramini? Deus est. Non potest hoc fieri ab homine; non potest hoc fieri ab ipso sole. Quando pergit ad occidentem, deserit orientem, et donec oriturus redeat ad orientem, non est in oriente: Dominus autem noster Jesus Christus et venit, et ibi est; et redit, et hic est. Audi ipsum Evangelistam alio loco dicentem, et si potes, cape; si non potes, crede: Deum, inquit, ncmo vidit unquam, nisi unigenitus Filius, qni cst iu sinu Patris, ipse enarrant (Joan. It 18). Non dixit, Fuit in sinu Patris, quasi veniendo deseruerit sinum Patris. Hic loquebatur, et ibi se esse dicebat: qui et hinc discessurus, quid dixit? Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi (Matth. XXVIII, 20).
6. Ergo verum est testimonium luminis, sive se ostendat, sive alia; quia sine lumine non potes videre lumcn, et sine lumine non potes videre quodlibet aliud quod non est lumen. Si idoneum est lumen ad demonstranda ea quae non sunt lumina, numquid in se deficit? numquid se non aperit, sine quo alia patere nou possunt? Locutus est Propheta verum; sed unde habcret, nisi de fonte veritatis hauriret? Locutus est Joannes verum; sed unde locutus est, ipsum interroga : Noa omnes, inquit, de plenitudine ejus accepimus. Ergo idoneus est Dominus noster Jesus Christus qui sibi perhibeat testimonium. Sed plane, fratres mei, in nocte hujus sæculi audiamus et prophetiam intenlC : modo enim ad fragilitatem nostram nocturnasque cordis nostri intimas tenebras humilis voluit venire Dominus noster. Homo venit contemnendus et honorandus, venit negandus et confitendus; contemnendus et negandus a Judaeis , honorandus et confitendus a nobis : judicandus et judicaturus; judicandus injuste, judicaturus juste. Talis ergo venit, ut oporteret ei lucernam testimonium perhibere. Nam quid opus erat ut Joannes tanquam lucerna perhiberet testimonium dicit si dies ipse ab infirmitate nostra posset videri ? Scd nen poteramus : infirmus factus est infirmis, per infirmitatem sanavit infirmitatcm; per mortalem carnem, carnis abstulit mortem; de corpore suo collyrium fecit luminibus nostris. Quia ergo Dominus venit, et in nocte saeculi adhuc sumus, oportet ut et pro. phetias audiamus.
i. Nam de prophetia convincimus contradicentesPaganos. Quis cst Christus, dicit Paganus ? Cui respondemus : Quem prænuntiaverunt Prophetæ. Et ille : Qui Prophetæ? Recitamus Isaiam, Danielem, Jeremiam, aliossanctos Prophetas; dicimusquam longe ante illum venerint, quanto tempore adventum ejus præcesserit. Hoc ergo respondemus: Prævenerunt eum Prophetæ, prædixerunt eum esse venturum. RespondeL aliquis eorum: Qui Prophetæ? Nos recitamus, qui nobis quotidie recitantur. Et ille: Qui sunt hi Prophetae ? Nos respondemus: Qui et prædixerunt ea quæ fieri videmus. Et ille: Vos, inquit, vobis ista finxistis, vidistis ea fieri, et quasi ventura prædicta essent, in libris quibus voluistis conscripsistis. iIic contra inimicos Paganos occurrit nobis aliorum testimonium inimicorum. Profcrimus codices a Judaeis, ct respondemus : Nempe et vos et illi, fidei nostrae estis inimici. Ideo sparsi sunt per gentes, ut alios cx aliis convincamus inimicis. Codex ; Isaiæ proferatur a Judæis, videamus si non ibi lego, < Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente fuit sine voce, sic non aperuit os suum. III humilitate judicium ejus sublatum est; livore cjus sanati sumus: omnes ut oves crravimus, et ipso traditus est pro peccatis nostris (Isai. LIII, 5-8). Ecce lucerna una. Alia proferatur, Psalmus aperiatur, etiam inde prædicta passio Christi recitetur. < Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea : ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum menm miserunt sortem. Apud te laus mea; in Ecclesia magna confitebor libi. Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae : et adorabunt in conspectu ejus universae patrine gentium; quia Domini est regnum, et ipse dominabitur gehtium > (Psal. XXI, 17-29). Erubescat unus inimicus, quia codicem mihi ministrat alius inimicus. Sed ecce de codicibus prolatis ab uno inimico alterum vici: et ipse qui mihi codicem protulit, non relinquatur; ab illo proferatur, unde et ipse vincatur. Lego alium prophetam, et invenio Dominum loquentcm ad Judæos : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Donrinul, nee accipiam sacrificium 1 de manibus vestris: quoniam ab ortu solis usque ad occasum, sacrificium mundum offertur nomini meo (Malach, i, 10 et i i ). Non venis, Judæe, ad sacrificium mandum; convinco te immundum.
8. Ecce et lucernae perhibent testimonium diei propter infirmitatem nostram, quia diei claritatem tolerare et videre non possumus. Nam et nos ipsi Christiani in comparatione quidem infidelium lux jam sumus; unde dicit Apostolus, Fuistis enim aliquando tenebræ; nunc autem lux in Domino, sicut filii lucis ambulate (Ephes. v, 8) : et alibi dixit, Nox præcessit, dies autem eppropinquavit: abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis ; sicut in die honeste ambulemus ( Rom. XIII, 42, 13). Tamcn quia in comparatione illius !ocis ad quam venturi sumus, adhuc nox est etiam dies in quo sumus, audi Petrum apostolum : delatam dicit Domino Christo vocem de magnilira potestate, Tu es Filius meus dilectus, in quo bene sensi. Hanc vocem, inquit, nos de ccelo audivimus delatam, cum essemus cum illo in monte sancto. Sed quia nos nou ibi fuimus, et istam vocem de coelo tunc non audivimus; nit ad nos ipse Petrus, Et habemus certiorem propheticum sermonem. Non audistis vocem de cœlo delatam, sed certiorem habetis propheticum sermonem. Prævidens enim Dominus Jesus Christus impios quosdam futuros, qui miraculis ejus calumnia- rentur, magicis artibus ea tribuendo, Prophetas ante præmisit. Numquid enim, si magus erat et magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, magus erat antequam natus? Prophetas audi, o homo mortue, et - crmescendo calumniose, Prophetas audi: lego, audi qui ante Dominum venerunt. Habemus, aquit apotolus Petrus, certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, sicut lucerna in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris ( I Petr. I 17-19).
9. Quando ergo Dominus noster Jesus Christus venerit, et, sicut dicit etiam apostolus Paulus, ilium!naverit occulta tenebrarum, et manifestaverit cogitationes cordis, ut laus sit unicuique a Deo (I Cor. iv, 5); 1 uagiio Consensu l1li., wcrificia. tunc præsente tali die lucernæ non erunt necessariæ: non legetur nobis Propheta, non aperictur codex Apostoli, non requiremus testimonium Joannis, non ipso indigebimus Evangelio. Ergo omnes Scripturæ tollentur de medio, quæ nobis in hujus sæculi nocte tanquam lucernae accendebantur, ne in tenebris remaneremus : istis omnibos sublatis, ne quasi nobis luceant indigentibus, et ipsis hominibus Dei, per qnos haec ministrata sunt, nobiscum lumen illud verum clarumque videntibus, remotis ergo his adjumentis quid videbimus! uude pascetur mens nostra? unde obtutus ille lætabitur? unde erit illud gaudium quod nec oculus vidit, nee auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9)? quid videbimus ? Obsecrovos, amate mecum, currite credendo mecum: : patriam supernam dcsideremns, supernae patriæ suspiremus, peregrinos nos esse hic sentiamus. Quid tunc videbimus ? Dicat nunc Evangelium : In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 4). Unde tibi ros iuspersus cst, ad fontem venies : unde radius per obliqua et per anfractuosa tibi ad cor tenebrosum missus est, nudam ipsam lucem videbis, cui videndae ferendaeque mundaris. Dilectissimi, quod et hesterno commemoravi, Joannes ipse dicit, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus : scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Sentio vestros affectus attolli mecum in superna : sed corpus quod corrumpitur, aggravat animam ; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 45). Depositorus sum et ego codicem istum, discessuri estis et vos quisque ad sua. Bene nobis fuit in luce communi, bene gavisi sumus, bene exsultavimus : sed cum ab invicem recedimus, ab illo non recedamus.