Skip to content

TRACTATUS XIV · 14 of 123

Homilies on the Gospel of John

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

Ab eo Evangelii loco, Hoc ergo gaudium meum impletum est, etc., usque ad id, Qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super cum. Cap. III, T • 29-36.

4. Lectio ista de sahcto Evangelio excellentiam divinitatis Domini nostri Jesu Christi, et humilitatem hominis qui meruit dici amicus sponsi, nos docet; ut distinguamus quid intersit inter hominem hominem , et hominem Deum. Quia homo Deus Dominus noster Jesus Christus, Deus ante omnia sxcula, et homo in nostro sæculo : Deus de Patre, homo de Virgine, unus tamen atque idem Dominus et Salvator Jesus Christus, Filius Dei, Deus et homo. Joannes vero excellentis gratiæ missus ante ipsum; illuminatus ab illo qui lumen est. De Joanne enim dictum est, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine (Joan. i. 8), Potest quidem dici lumen, et bene dicitur et ipse lumen ; sed illuminatum, non illuminans. Aliud est enim lumen quod illuminat, et aliud lumen quod iUuminatur : nam et oculi nostri lumina dicuntur, et tamen in tenebris patent, et non vident. Lumen autem illuminans a seipso lumen est, et sibi lumen est, et non indiget alio lumine ut lucere possit, sed ipso indigent cætera ut luceant.

2. Confessus est ergo Joannes, sicut audistis, quia cum discipulos multos faceret Jesus, et perferretur ad eum veluti ut instigaretur; quasi invido enim narraverunt, Ecce ille facit plures discipulos quam tu : ille confessus est quid esset, et inde meruit ad ipsum pertinere, quia nou est ausus se dicere quod cst ille. Hoc ergo dixit Joannes, < Non potest horno accipere quidquam, nisi datum illi fuerit de coelo. > Ergo Chriatus dat, homo accipit. « Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum Christus, sed quia missus sum ante ilium. Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi > (Id. III , 26-29). Non sibi gaudium fecit de se. Qui cnim vult gaudere de se, tristis erit: qui autem de Deo vuit gaudere, semper gaudebit; quia Deus sempiternus est. Vis habere gaudium sempiternum ? Inhære illi qui sempiternus est. Talem se dixit Joannes. Propter vocem sponsi gaudet amicus sponsi, ait, non propter vocem suam : et stat, et audit eum. Si ergo cadit, r,on 1 sie Mss. At editi, et pauca dixi: lectionem tamen fiwe non potui. audit eum : de illo enim quodam qui recidit, dictum est, Et in veritate non stetit (Joan. VIII, 44); de diabolo dictum est. Ergo stare debet amicus sponsi et audirc. Quid est stare? Permanere in gratia cjus quam acccpit. Et audit vocem ad quam gaudeat. Sic crat Joan- Des : noverat undc gaudcbat, non sibi arrogabat quod ipse non crat ; sciebat illuminatum se, non illuminatorero. Erat autcm lumen verum, ait Evangelista, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9). Si ergo omnem hominem, ct ipsum Joannem; quia et ipse de hominibus. Elcnim quamvis nemo exsurrexerit major Joanne in natis mulierum (Matth. xi, 11), unus tamen ct ipse ex his qui nati sunt ex mulieribus. Numquid comparandus est ei qui, quia voluit, natus cst; et idco novo partu, quia novus natus? Ambae enim generationes Damini inusitatæ sunt, ct divina et humana v divina non habet matrem, humana non habet patrem. Ergo unus de caeteris Joannes, sed tamen majoris gratiæ, ita ut in natis mulicrum nemo exsurgeret major illo, tantam testificationem tribuit Domino nostro Jesu Christo, ut illum dicat sponsum, se amicum sponsi, non dignum tamen solvere corrigiam calceamenti ipsius. Hinc audivit jam multa Charitas vestra : quod sequitur videamus; aliquantum enim spissum est ad intelligendum. Sed quoniam dicit ipse Joannes, quia non potest homo accipere quidquam, nisi datum ilii fuerit de cælo; quidquid non intellexerimus, rogcmuseum qui dat de coelo: quia homines sumus, et non possumus accipere quidqnam, nisi illo dederit qui homo non est.

3. Hoc ergo sequitur, ct dicit Joannes, Hoc ergo gaudium meum impletum eat. Quod est gaudium ipsius ? Ut gaudeat ad vocem sponsi. Impletum est in me, habeo gratiam meam, plus mihi non assumo, ne et quod accepi amittam. Quod est hoc gaudium? Gaudio gaudet propter vocem sponsi. Intelligat ergo homo non se gaudere debere de sapientia sua, sed de sapientia . quam accepit a Deo. Nihil plus quærat, et non amittit qnod invenit. Multi enim ideo farti sunt insipientes, quia dixerunt sc esse sapicntes. Arguit illos Apostolus, et dicit de ipsis : c Quia quod notum est Dei, ait, manifestum est illis : Deus enim illis manifestavit. De quibusdam ingratis, impiis, audite quid dicat: < Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim cjus,a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas, ut sint ipsi inexcusabiles. » Quare « inexcusabiles?»Quia i cognoscentes Deum; i non dixit, quia non cognoverunt; < cognoscentes Deum, non sicut Deum gloriacaverunt aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor corum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt » (Rom. I, 19-22). Si enim Deum cognoverant, simul cognoverant quia non eos fecerat sapientes nisi Deus. Non crgo sibi tribuerent quod a se non habebant, sed ei a quo acceperant. Non autem agendo gratias insipientes facti sunt. Ergo Deus quod dederat gratis, tulit ingraiis. Noluit esse hoc Joannes, gratus esse voluit: confessus cst accepisse sc, et gaudere se dixit propter vocem sponsi, ct ait, Hoc ergo gaudium meum impletum est.

4. lllum oportet crescere, me autem minui. Quid cst hoc? Illum oportet exaltari, me autem humiliari. Quomodo crescit Jesus? quomodo crescit Deus? Pcrfectus non crescit. Deus autem nee crescit, nec rninuitur. Si cnim crescit, perfectus non est : si minui. tur, Deus non est. Jesus autem Deus quomodo crescit? Si ad ætatem, quia dignatus est csse homo, et fuit puer; et cum sit Verbum Dei, infans in præsepi jacuit, et cum ipse matrem suam condiderit, lac infantiæ de matre suxit: quia crerit ergo Jesus ætate carnis, ideo fortc dictum est, Illum oportet crescere, me autem minui. Sed quare et hoc? Joannes ct Jesus, quod ad carnem pertinct, coævi erant : sex menses inter se habebant (Luc. I, 36), paritcr creverant; et si diutius ante mortem Dominus noster Jcsus Christus vellet hic esse, et ipsum Joannem hic secum csse, quomodo pariter creverant, ita pariter senescere poterant : quare ergo, Illum oportet cretcere, me autem minui ? Primo, quia jam ct Dominus triginta annorum erat (Id. III, 23) : numquid junonis, si jam triginta annorum sit, adhuc crescit? Jam ab ipsa ætate vcrgere incipiunt homines; et declinare ad graviorem ætatem, ct indc ad senectutem. Sed et si pueri cssent ambo, non diceret, Illum oportet crescere, me autem minui; sed dicerct, Simul nos oportet crescere. Nunc autcm triginta annorum ille, triginta et ille : sex menses qui intererant, nullam distinguunt ætatem; magis illud invenit lectio quam aspectio.

5. Quid ergo est, Illum oportet crescere, me autem minui? Magnum hoc sacramentum ! intelligat Charitas vestra. Antequam venirct Dominus lesus, homines gloriabantur de se : venit illc homo, ut minueretur hominis gloria, et augeretur gloria Dei. Etenim venit ille sine peccato, et invenit omnes cum peccato. Si sic venit ille ut dimitteret peccata , Deus largiatur, homo confiteatur. Etenim confessio hominis, humilitas hominis : miseratio Dei, altitudo Dei. Si ergo venit ille dimittere homini peccata, agnoscat horno humilitatem suam, et Deus faciat misericordiam suam. Illum oportet cresceret me autem minui : hoc est, illum oportet dare, me autem accipere; illum oportet glo - rificari, me autem confiteri. Intelligat homo gradum suum, et confiteatur Deo, et audiat Apostolum dicentem homini superbienti et elato, extollere se volenti : Quid enim habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Intelligat crgo homo quia accepit, qui volcbat suum dicere quod non est ejus, et minuatur : honum est enim illi ut Deus in illo glorificetur. Ipse iti se minuatur, ut in Deo augeatur. Hæc testimonia et hanc veritatem, etiam passionibus suis significaverunt Christus et Joannes. Nam Joannes capite minutus, Christus in cmce exaltatus; ut et ibi apparcret quid est, Illum oportet creare, me autem minui. Dcinde natus est Christus cum jam inciperent crescere dies, natus est Joannes quando coepcrunt minii dies. At. testata est ipsa crcatura cl ipsæ passiones verbis Joannis dicentis, Illum oportet crescere, me autem minui. Grescat ergo in nobis gloria Dei, et minuatur gloria nostra, ut in Deo crescat et nostra. Hoc cain dicit Apostolus, hoc dicit Scriptura sancta : Qui gloriatur, in Domino glorietur ( I Cor. I, 31, et Jerem. IX, 25, 24). In te vis gloriari? crescere vis : sed malo tuo male crescis. Qui enim male crescit, juste minuitur. Crescat ergo Dcus qui semper perfectus est, crescat in te. Quanto eniin magis intelligis Deum , ct quaulo inagis capis, videtur in te crescere Deus : in se autem non crescit, sed semper perfectus est. Intelligebas heri modicum, intelligis hodie amplius, intelliges cras multo amplius : lumen ipsum Dei crescit in te ; iia velut Deus crescit , qui semper perfectus manet. Quemadmodum si curarentur alicujus oculi ex pristina cæcitate, et inciperet videre paululum lucis, et alia dic plus videret, et tertia die amplius , videretur illi lux crescere : lux tamen perfecta est, sive ipse videat, sive non videat. Sic est et interior homo : proficit quidem in Deo', et Deus in illo videtur crescere; ipse tamen minuitur, ut a gloria sua decidat, et in gloriam Dei surgat.

G. EI distincte jam ct manifestc apparet quod modo audivimus. Qui de sursum venit, supra omnes est. Vide quid dicat de Christo. Quid de se ? Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de sursum venit, supra omnes est; Christus est : Qui autem est de terra, de terra eat, et de terra loquitur; Joannes est. Et hoc est totum, Joannes de terra est, et de terra loquiLur? totum testimonium quod perhibet de Christo, de terra loquitur? non voces Dei audiuntur a Joanne, ubi testimonium perhibet de Christo? Quomodo ergo de terra loquitur? Sed de homine dicebat. Quantum ad ipsum hominem pertinet, de terra est, et de terra loquitur : si autem aliqua loquitur divina, illuminatus cst a l eo. Nam si non esset illuminatus, terra terram loqueretur. Ergo seorsum est gratia Dei, seorsum natura liominis. Modo naturam hominis interroga : nascitur et crescit, usitata ista hominum discit. Quid novit nisi terram de terra? Humana loquitur, humana novit, humana sapit; carnalis carnaliter aestimat, carnaliter suspicatur : ecce est totus homo. Veniat gratia Dei, illuminet tenebras illius, sicut dicit, Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas (Psal. xvn, 29); assumat mentem humanam, convertat I ad lucem suam : incipit jam dicere, quod Apostolus dicit, Non ego autem , sed gratia Dei mecum (I Cor. xv, 10); et, Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Galat, n, 20). Hoc cst, Illum oportet crescere, me autem minui. Ergo Joannes, quod ad Joannem pertinet, de terra est, ct de terra loquitur : si quid divinum audisti a Joanne, illuminantis cst, non recipientis.

7. Qui de cælo venit, supra omnes est; et quod vidit et audivit, hoc testificatur; et testimonium ejus I vindocinensis lIS" in Deum. I ,:diti, convertatur Melius Mss., comertat; scilicet, gralui. nemo accipit. De cælo venit, supra omnes est, Dominus noster Jesus Christus : de quo superius dictum est, Nemo ascendit in cælum, nisi qui de cælo descendit, Filis hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Est autem super omnes ; et quod vidit et audivit, hoc loquitur. Ilabet enim ct Patrem ipsc Filius Dei; habct et Patrem, et audit a Patre. Et quod audit a Patre quid est? quis hoc explicat? Quando lingua mca, quando cor meum sufficere potest, vel cor ad intelligendum, vel lingua ad proferendum, quid estquod Filius audivit a Patre? Forte Filius Verbum Patris audivit ? Imo Filius Verbum Patris est. Videtis quemadmodum hic faligetur omnis conatus humanus ; videlis quemadmodum hic deficiat omnis conjectura pectoris nostri, et omnis intentio mentis caligantis. Audio dicentem Scripturam quia Filius hoc loquitur, quod audit a Patre ; ct rursus audio dicentem Scripturam quia ipse Filius Verbum Patris est : In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Nos loquimur verba volantia et transenntia : mox ut sonuerit ore tuo verbum tuum, transit; peragit strepitum suum ct transit in silentium. Namquid polcs sequi sonum tuum, et tenere ut stet ? Cogitatio tamen tua manet, et de ipsa cogitatione manente dicismulla verba transeuntia. Quid dicimus, fratres ? Deus cum loqueretur, adhibuit vocem, adhibuit sonos, adhibuit syllabas ? Si adhibuit ista, qua lingua locutus est ? Hebræa, an græca, an latina? ibi necessariæ linguæ, ubi distinctio gentium. Ibi autem nemo potest dicere, illa lingua, vel illa lingua locutum esse Dcum. Cor tuum attende. Quando concipis verbum qnod dicas : dicam cnim, si poicro, quod in nobis attendamus, non unde illud comprehendamus : quando crgo concipis verbum quod proferas, rem vis dicere, et ipsa rei conceptio in corde tuo jam verbum est; nondum processit, sed jam natum est in corde, et manet ut procedat : attendis autem ad quem procedat , cum quo loquaris; si Latinus est, vocem latnam quicris; si Græcus est, verba græca mcditaris; si Punicus cst, attendis si nosti linguam punicam; pro diversitate auditorum diversas linguas adhibcs, ut proferas verbum conceptum : illud autem quod cordc concepcras, nulla lingua tenebatur. Cum ergo Deus loquens, linguarn non quæreret, et genus locutionis 1 nox assumeret, quomodo auditus est a Filio, cum ipsum Filium sit locutus Deus? Quomodo euim tu verbum quod loqucris, in corde habes, et apud te est, et ipsa tonceptio spiritualis est (nam sicut anima tua spiritus est, ita et verbum quod concepisti, spiritus est ; nondum enim accepit sonum ut per syllabas dividatur, sed manet in conceptione cordis et in speculo mentis') : sic Deus edidit Verbum, hoc est, genuit Filium. Et tu quidem ex tempore gignis verbum eliam in corde : Deus sine tempore genuit Filium, per quem creavit omnia tempora. Cum ergo Verbum Dci Filius sit, Fdius autem locutus est nobis, non ver* in omnibus MSS., eloc" lionis. t Plerique Mss., in spectaculo maitis. hodie recitata est. Ea quae dicturus sum Domino donante multi sic audituri cslis , ut magis recognoscatis qunm discatis. Non idco tamen pigra debet esse intentio, quia non cst cognilio, sed recognilio. Hoc lectum est , et hanc lectionem tractandam gestamus in manibus, quod Dominus Jesus ad puteum Jacobloquebatur cum Samaritana muliere. Dicta enim ibi sunt magna mysteria , et magnarum similitudines rerum; pascentes animam esurientem, reficientes languentem.

2. Dominus enim hæc « cum audisset, cognovisse Pharisæos quod plures discipulos faceret quam Joannes, et plurcs baptizarct (quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli cjus), reliquit Judxam terram, et abiit iterum in Galiheam. > Hinc diutius disputandum non est , nc immorantes in manifestis, angustias temporis patiamur ad obscura scrutanda et aperienda. Utique Dominus si sciret Pharisæos ita de se cognovisse, quod plures discipulos faceret, et quod plures baptizaret, ut hoc eis ad salutem valeret sequcndi cum , ut et ipsi essent discipuli , et ipsi vellent ab eo baptizari; magis non relinqueret Judæan terram, sed propter illos maneret iui : quia vero cognovit corum scicntiam, simul cognovit et invidentiam, quia non hoc propterea didiccrunt ut sequerentur, sed ut persequcrentur; abiit inde. Poterat quidem ille et præsens ab his non teneri, si nollet ; non occidi, si nollet; quia potuit et non nasci, si nollet : sed quia in omni re quam gessit ut homo, hominibus in se credituris præbcbat exemplum (quia unusquisque servus Dei non peccat, si secesserit in alium locum, videns furorem forte persequentium se, aut quærentium in malum animam suam ; videretur autem sibi tervus Dei peccare si faceret, nisi in faciendo Dominus præcessisset), fecit hoc ille magister bonus ut duceret , non quod timeret.

3. Fortassis t'tiam hoc moveat, cur dictum sit, Baptizabat Jesus plures quam Joannes; et posteaquam dictum est, Baptizabat, subjectum est, Quanquam Jesus non baptizabat, sed discipuli ejus. Quid ergo ? falsum dictum erat, et correctum cst, cum additum est, Quanquam Jesus non baptizabat, sed discipuli ejus? An utrumque verum est, quia et Jesus baptizabat, et non baptizabat? Baptizabat enim, quia ipse mundabat; non baptizabat, quia non ipse tingebat. Præbebant discipuli ministerium corporis, præbebat ille adjutorium majestatis. Quando enim cessaret a bapLizando, quamdiu non cessat a mundando ? De quo dictum est ab eodem Joanne, per Joannis Baptiste personam dicentis, IIic est qui baptizat (Joan. i, 33). Ergo Jesus adhuc baptizat ; et quo usque baptizandi sumns , Jesus baptizat. Securus horno accedat ad inferiorem ministrum ; habet enim superiorem magistrum.

4. Sed forte ail aliquis : Baptizat quidcm Christus in spiritu , non in corpore. Quasi vcro alterius dono quam illius, quisquam ctiam sacramento corporalis . ct visibilis Baptismatis imbuatur. Vis nosse quia ipse baptizat, non solum spiritu, sed ctiam aqua? Audi Apostolum : « Sicut Christus , inquit, dilcxit Ecclesiam, ct scipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aquæ in verbo, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam , non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujus modi i (Ephes. v, 25-27). Mundans eam. Unde? Lavacro aquæ in verbo. Quid est baptismus Christi ? Lavacrum aquæ in verbo. Tolle aquam, non cst baptismus : tollc verbum, non cst baptismus.

5. Jam ergo his præjactis , per quæ venit ad collocutionem cum illa mulicre, videamus quærestant plena mysteriis, et gravida sacramentis. « Oportebat autem , inquit, cum transire pcr Samariam. Venit ergo in civitatem Samariae quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dcdit Jacob filio suo Joseph. Erat autem ibi fons Jacob. > Puteus erat : sed omnis putens fons, non omnis fons puteus : Ubi enim aqua de terra manat, et usui præbetur haurientibus, fons dicitur : sed si in promptu et superficie sit, fons tantum dicitur; si autem in allo et profundo sit, ita puteus vocatur, ut fontis nomen non amittat.

6. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic super fontem. Hora erut quasi sexta. Jam incipiunt mysteria. Non enim frustra fatigatur Jesus; non enim frustra fatigamur Virtus Dei; non enim frustra fatigatur, per quem fatigati recreantur; non enim frustra fatigatur, quo descrente fatigamur , quo præsente firmamur. Fatigatur tamcn Jesus; et fatigatur ab itinere, et sedet, et juxta puteum sedet, et hora sexta fatigatus sedet. Omnia ista innuunt aliquid, indicare volunl aliquid ; intentos nos faciunt, ut pulsemus hortantur Ipse ergo aperiat et nohis ct vobis, qui dignatus est ita hortari utdiceret, Pulsate, et aperictur vobis (Matth. VII, 7). Tibi fatigatus est ab itinere Jesus. Invenimus Virtutem 1 Jesum, ct invenimus infirmum Jesum ; fottem et infirmum Jesum : fortem, quia in principio crat Verbum, et Verbum erat apud Deum , et Deus erat Verbum : hoc erat in principio apud Deum. Vis videre quam iste Filius Dei furtis sil ? Omnia per ipsum facta sunt, et siue ipso factum eat nihil ; et sine labore facta sunt. Quid ergo illo fortius, per quem sine labore facta sunt omnia ? Infirmum vis nosse ? Verbum caro factum eat, et habitavit in nobis (Joan. I, 1 , 3, ii). Fortitudo Christi tc creavit, infirmitas Christi tc recreavit. Fortitudo Chr isti fecit ut quod non crat essct : intirnitas Christi fccit ut quod crat non periret. Condidit nos fortitudine sua, quæsivit nos infir mitate sua.

i. Nutrit ergo ipse infirmus infirmos , tanquam gallina pullos suos ; huic enim se similem fecit : Quotics volui, inquit ad Jerusalem , congregare filios tuos' sub alas, tanquam gallina pullos suos, et noluisti (Matth. XXIII , 57) ? Videtis autem , fratres, quemadmodum gallina infirmetur cum pullis suis. Nulla alia avis quod sit mater agnoscitur. Videmus nidificare passeres quoslibet ante oculos nostros; hirundines, ciconias, columbas quotidie videmus nidificare ; quos nisi quando in nidis videmus, parentes esse non agnoscimus. Gallina vero sic infirmatur in pullis suis, ut ctiamsi ipsi pulli non scquantur, filios non videas, I Mss. quatuor, fortem. matrem tamen agnoscas. Ita fit alis demissis, plumis hispida, voce rauca , omnibus membris demissa et abjecta, ut quemadmodum divi, ctiamsi filios non videas, matrem tamen intelligas. Sic ergo infirmus Jesus, fatigatus ab itinerc. Iter ipsius est caro pro nobis assumpta. Quomodo enim iter babel qni ubique cst, qui nusquam deest? Quo it, aut unde it, nisi quia non ad nos veniret, nisi formam visibilis carnis assumeret ? Quia ergo veuire ad nos co modo dignatus est, ut in forma servi assumpta carne appareret, ipsa carnis assumptio est iter ipsius. Ideo fatigatus ab iIinere quid est aliud, quam fatigatus in carne? Infirmus in carne Jesus : sed noli tu infirmari ; in illius infirmitate tu fortis esto, quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. i, 25).

8. Sub hac rerum imagine Adim qui erat forma futuri (Rom. v, t4), præbuit nobis magnum indicium sacramenti; imo Deus in illo præbuit. Nam et dormiens meruit accipere uxorem , ct de costa ejus facta est ei ufor (Gen. II, 21) : quoniam ac Christo in cruce dormiente futura crat Ecclesia de lalcre ejus, de latere scilicet dormientis ; quia et de latere in cruce pendentis lancea percusso (-Joan. xix, 34) Sacramenta Ecclesiae profluxerunt. Sed quare hoc dicere volui , fratres? Quia infirmitas Christi nos facit fortes. Magna ibi imago praJcessit. Potuit Deus carnem detrahere homini unde faceret feminam, ct magis videtur quasi congruere potuisse. Fiebat enim sexus infirmior, et magis de carne infirmitas fieri debuit quam de osse : ossa enim in carne firmiora sunt. Non detraxit carnem unde faceret mulierem; sed detraxit os, et detracto osse formata est mulier, et in locum ossis caro adimpleta est. Potcrat pro osse os reddere, poterat ad faciendam mulierem non costam, sed carnem detrahere. Quid igitur significavit ? Facta est mulier in costa tanquam fortis : factus est Adam in carne tanquam infirmus. Christus est et Ecclesia, iilius infirmitas nostra est fortitudo.

9. Quare ergo hora sexta? Quia ætate sæculi sexta. Computa in Evangelio tanquam unam horam , unam ætatem ab Adam usque ad Noe; secundam a Noe usque ad Abraham; tcriiam ab Abraham usque ad David; quartam a David usque ad transmigrationem Babyloniæ ; quintam a transmigratione Babyloniae usque ad baptismum Joannis : inde sexta agitur. Quid miraris? Venit Jesus, et humiliando se venit ad puteum. Fatigatus venit, quia intirmam carnem portavit. Hora sexta , quia ætate saeculi sexta. Ad puteum , quia ad profunditatem hujus habitationis nostræ. Undc dicitur in Psalmis , De profundis clamavi ad te, Domine ( Psal. CXXIX, i). Sedit, ut dixi, quia humiliatus est 1.

10. Et venit mulier. Forma Ecclesiæ, non jam justificatae, sed jam juslificandae; nam hoc agit sermo. Venit ignara, invenit eum, et agitur cum illa. Videamus quid, videamus quare : Venit mulier de Samaria haurire aquam. Samaritani ad Judæorum gentem non pertinebant: alienigenæ enim fuerunt, quamvis vici- 4 Sic Mss. cum Bad. et Am. At Er. et Lov , humilis venit. nas terras incoicrent. Longum est origincm Samaritanomm retexere, ne nos multa teneant, et necessaria non loquamur : suflicit ergo ut Samaritanos inter alienigenas deputemus. Et ne hoc audacius me arbitremini dixisse quam verius , audite ipsum Dominum Jesum, quid dixerit de illo Samaritano, uno de decem leprosis quos mundaverat, qui solus rediit ut gratias ageret : Nonne decem mundati sunt ? et novem ubi sunt ? non erat alius qui daret gloriam Deo, nisi alienigena iste (Luc. XVII, i7, 18). Pertinet ad imaginem rei, quod ab alienigenis venit ista mulier, quae typum gerebat Ecclesiae : ventura enim erat Ecclesia de Gentibus, alicnigena a genere Judaeorum. Audiamus ergo in illa nos, et in illa agnoscamus nos, et in illa gratias Deo agamus pro nobis. Illa enim figura erat, non veritas; quia et ipsa præmisit figuram, et facta est vcritas. Nam credidit in eum, qui de illa figuram nobis prætendebat. Veni' ergo haurire aquam. Simpliciter venerat haurire aquam, sicut solent vel viri vel feminae.

i!. « Dicit ei Jesus : Da mihi bibere. Discipuli enim ejus abierant in civitatem , ut cibos emcrent. Dicit ergo ci mulier ilia Samaritana : Quomodo tu Judacus cnm sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana ? Non enim coutuntur Judæi Samaritanis. Videtis alicnigenas: omnino vasculis eorum Judæi non utebantur. Et quia ferebat secum mulier vascolum unde aquam hauriret, eo mirata est, quia Judacus petebat ab ea bibere, quod non solebant facere Judaei. Ille autem qui bibere quaerebat, fidem ipsius mulieris sitiebat.

12. Denique audi quis petat bibere. Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit lib;, Da mihi bibere, tu forsitan petisses abeo, el dedisset tibi aquamvivam. Pctit bibere, et promittit bibere. Eget quasi accepturus, et affluit tanquam satiaturus. Si scires, inquit, donum Dei. Donum Dei est Spiritus sanctus. Sed adhuc mulieri tecte loquitur, et paulatim intrat in cor. Fortassis jam docet. Quid enim ista hortatione suavius et benignius ? Si scires donum Dei, et scires quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu forsitan peteres, et daret tibi aquam vivam : huc usque suspendit. Viva aqua dicitur vulgo illa quae de fonte exit. IlIa enim quae colligitur de pluvia in lacunas aut cisternas, aqua viva non dicitur. Et si de fonte manaverit, et in loco aliquo collecta steterit, nec ad se iI.. lud unde manabat admiserit, sed interrupto I meatu, tanquam a fontis tramite separata fuerit; non dicitur aqua viva : sed illa aqua viva dicitur, quae manans excipitur. Talis aqua erat in illo fonte. Quid ergo promittebat quod petebat ?

i3. Tamen mulier suspensa ait: Domine, neque in quo haurias habea, et puteus altus est. Videte quomodo intellexerit aquam vivam, aquam scilicet quae erat in illo fonte. Tu mihi vis dare aquam vivam, et ego fero unde hauriam, et In non fers. Aqua viva hic est, quomodo mihi daturus cs? Aliud intelligens et camalitcr sapiens quodammodo pulsat, ut aperiat magister quod I Mss., inrupto; sive, irrupto. . PATROL. XXXV. (Quarante-huit.) clausum est. Pulsabat ignorantia, non studio; adhuc miseranda, non dum instruenda.

14. Dicit aliquid evidentius Dominus de illa aqua viva. Dixerat enim mulier, Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii eju, et pecora ejus ? De hac aqua viva dare mihi non potes, quoniam hauritorium nop habes: torte alium fontem promittis? Patre nostro melior potes ease, qui huncputeum fodit, et ipse cum suis usus esteo? Dominus ergo dicat quid dixerit aquam vivam. Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum : qui autem biberit ex aqua qnam ego dabo ei, non sitiet in æternum; sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam æternam. > Apertius locutus est Dominus, Fiet in eo fons aquas salientis in vitam œternam. Qui biberit de aqua ista, non sitiet in œternum. Quid evidentius, quia non aquam visibilem, sed invisibitem promittebat ? quid evidentius, quia non carnaliter, sed spiritualiter loquebatur?

15. Adhuc tamen illa mulier carnem sapit: delectata est non sitire, et putabat hoc secundum carnem promissum sibi esse a Domino. Quod quidem fiet, sed in resurrectione mortuorum. Jam hoc volebat illa. Dederat enim Deus atiquando servo suo Elia:, ut per quadraginta dies nec esuriret, nec sitiret (III Reg. xtx , 8). Qui hoc potuit dare per quadraginta dies, non potuit dare semper?Suspirabat tamcn illa, nolens indigere, nolens laborare. Assidue venire ad illum fontem, onerari pondere, quo indigentia suppleretur; et finito quod hauserat, rursus redire cogebatur : et quotidianus ei fuit iste labor; quia indigentia illa reficiebatur, non exstinguebatur. Delectata ergo tali munere, rogat ut ci aquain vivam daret.

16. Verumtamen non praetereamus , quoniam Dominus spirituale aliquid promittebat. Quid est, Qui biberit de aqua hac, sitiet iterum ? Et verum est secundum bane aquam ; et verum est secundum quod significabat illa aqua. Etenim aqua in puteo, voluptas sæculi est in profunditate tenebrosa : hinc eam hauriunt homines hydria cupiditatum. Cupiditatem quippe proni submittunt, ut ad voluptatem haustam de profundo perveniant ; et fruuntur voluptate, præcedente et praemissa cupiditate. Nam qui non præmiserit cupiditatem, pervenire non potestad voluptatem. Pone ergo hydriam, cupiditatem; et aquam de profundo, voluptatem : cum pervenerit quisque ad voluptatem sæculi hujus, cibus est, potus est, lavacrum est, spectaculum est, concubitus cst; numquid non iterum sitiet? Ergo de hac aqua qui biberit, iterum, inquit, sitiet: si autem acceperit a me aquam, nan sitiet in ceternum. Satiabimur, inquit, in bonis domus luce (Psal. LXIV, 5). Dc qua ergo aqua daturus est, nisi de illa dc qua dictum cst, Apud te est fons vitœ? Nam quomodo sitient qui inebriabuntur ab ubertate domus tua (Psal. XXXV, 10, 9)?

17. Promittebat ergo saginam quamdam et satictatem Spiritus sancti: et illa nondum intelligebat ; et non intelligens, quid respondebat? Dicit ad eum mwtier: Domine, da nrihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. Ad laborem indigentia cogebat, et laborcm infirmitas recusabat. Utinam audiret, Venile ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28). Hoc enim ci dicebat Jesus, ut jam non laborariet: sed illa nondum intelligebat.

18. Denique volens ut intelligeret, dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc. Quid est, Voca virum tuum? Per virum suum ei volebat aquam illam dare? An quia non intelligebat, per virum suum eam volebat docere? Forte quomodo ait Apostolus de mulieribus, Si quid auteM volunt discere, domi viros suos interrogent ? Sed ibi dicitur, domi viros suos interrogent, ubi non est Jesus qui doceat: denique dicitur mulieribus quas prohibebat Apostolus loqui in Ecclesia (ICor. xiv, 35, 3i). Cum vero ipse Dominus aderat, et praesens prasenti loquebatur ? quid opus erat ut per virum ejus ei loqueretur ? Numquid per virum suum loquebatur Mariae sedenti ad pedes suos, et excipienti verbum suum, quando Martha circa multum ministerium etiam de sororis suae felicitate occupatissima murmurabat (Luc. x, 59,40)? Ergo, fratres mei, audiamus et intelligamus quod ait Dominus, Voca virum tuum, mulieri. Forte enim et animæ nostræ dicit, Voca virum tuum. Quaeramus et de viro animæ. Cur jam non ipse Jesus vir animae verus cst? Adsit intellectus, quoniam quod dicturi sumus, vix capitur nisi ab intentis : adsit ergo intellectus ut capiatur, et ipse intellectus erit fortasse vir animæ.

19. Videns ergo Jesus quia mulier non intelligebat, et volens eam iutelligerc, Voca, inquit, virum tuum. Ideo enim nescis quod dico, quia intellectus tuus non adest: loquor ego secundum spiritum, tu audis secundum carnem. Quæ loquor, nee ad voluptatem aurium pertinent, nec ad oculos, nec ad olfactum, nec ad gustum, nec ad tactum; mente sola capiuntur, intellectu solo hauriuntur : ille intellectus non tibi adest, quomodo capis quod dico ? Voca virum tuum, præsenta intellectum tuum. Quid tibi est enim animam habere? Non est magnum, nam et pecus habet. Unde tu melior ? Quia intellectum habes, quod pecus non habet. Quid est ergo, Voca virum tuum? Non me capis, non me intelligis : de dono Dei libi loquor , tu autem carnem cogitas; secundum carnem sitire non vis, ego spiritum ailoquor: absens est intellectus tuus, Voca virum tuum. Noli esse sicut equus ct mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Ergo, fratres mci, animam habere, et intellectum non habere, hoc est, non adhihere, nec secundum eum vivere, bestialis est vita. Est enim in nobis quiiddam bestiale quo in carne vivimus, sed intellectu regendum est. Motus enim animæ secundum carnem se moventis, et in delicias tarnalcs immoderate diffluere cupientis, regit desuper intellectus. Qui debet dici vir? qui regit, an qui rcgitur? Procul dubio cum ordinata vita est, intellectus animam regit, ad ipsam animam pertinens. Non cuiUn aliquid aliud est quam anima, sed aliquid animæ est intellectus : quomodo non aliquid aliud quam caro est oculus, sed aliquid camis est oculus. Cum autem carnis aliquid sit oculus, solus tamen luce perfruitur: cætera autcm membra carnalia luce perfundi possunt, lucem sentire non possunt; solus ea oculus et perfunditur et perfruitur. Sic in anima nostra quiddam est quod intellectus vocatur. Hoc ipsum animæ quod intellectus et mens dicitur, iUuminatur luce superiore. Jam superior illa lux, qua mens humana illuminatur, Deus est; Erat enim verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. i, 9). Talis lux Christus erat, talis lux cum muliere loquebatur: et illa intellectu non aderat, qui illa luce illuminaretur, nec tantum perfunderetur, verum etiam frueretur. Ergo Dominus tanquam diceret, Illustrare volo, et non adest quem ; Voca, inqnit, virum tuum: adhibe intellectum per quem docearis, quo regaris. Ergo constitue animam excepto intellectu tanquam feminam : intellectum autem habere, tanquam virum. Sed iste vir non bene regit feminam suam, nisi cum a superiore regitur. Caput enim mulieris vir, caput autem viri Christus (I Cor. XI, 3). Loquebatur caput viri cum femina, et non aderat vir. Et tanquam diceret Dominus, Adbibe caput tuum ut ille suscipiat caput suum : ergo voca virum tuum, et veni huc; id est, adesto, præsens esto : velut enim absens es, dum non intelligis praesentis vocem veritatis; præsens esto, sed noli sola ; cum viro tuo adesto.

20. Et adhuc illa nondum advocato illo viro, non intelligit, adhuc carnem sapit; absens est enim vir : Non habeo, inquit , virum. Et Dominus sequitur, et mysteria loquitur. Intelligas revera istapa mulierem non habuisse tunc virum; sed coutebatur nescio quo non legitimo viro, adultero niagis quam viro. Et Dominus ei : Bene dixisti, Quia non habeo virum. Unde ergo tu dixisti, Voca virum tuum? Et audi quia belle novit Dominus eam non habere virum, Dicit ei, ctc. Ne forte putat et mulier ideodixisse Dominum, Bene dixisti, Quia non habeo virum, quod hoc a muliere didicerit, non quod ipse istud divinitate cognoverit, audi aliquid quod non dixisli: Quinque enim viros IMbuisti, et iste quem habes, non est vir tuus, hoc vere dixisli.

it. Iterum cogit de istis quinque viris subtilius aliquid perscrutari. Multi quippe intellexerunt, non quidem absurde, nec usquequaque improbabiliter, quinque viros mulieris hujus, quinque libros Moysi (a). Utebantur enim eis Samaritani, et sub eadem Lege erant: nam inde illis ct circumcisio inerat. Sed quoniam angustat nos quod sequitur, Et nunc quem habea, non est vir tuus; videtur mihi facilius nos posse accipere quinque viros priores anima, quinque sensus corporis esse. Quando enim quisque nascitur, antequam uti possit mente atque rationc, non rcgilur nisi sensibus carnis. Anhna in puero parvulo, quod auditur, quod videtur, qnod olet, qnod sapit, quod tactu sentitur, hoc appetit aut fugit. Appetit quidquid mulcet, fugit quidquid offendit hus quinque sensus. IIos enim quinque sensus mulcet voluptas, offendit dolor. Secundum hos quinque sensus, tanquam quinque viros, (a) sic intellexit Ambrosius in Luc., capp. 14 et 20. At Origeni cum Augustino visum est significari sensus cortiorts. prius vivit anima; quia istis regitur. Qjare autem viri dicti sunt ? Quia legitimi. A Deo quippe facti, et a Deo doaati animæ. Inlirma est adhuc quae istis quinque sensibus regitur, et sub istis quinque viris agit : at ubi venerit ad annos exserendæ rationis, si eam susceperit optima disciplina et doctrina sapientiae; quinque illis viris ad regendum uon succedit, nisi vir vcrus legitimus et illis melior, ct qui melius regat, ei qui ad aeternitatem regat, ad æternitatem excolat, ad æternitatem instruat. Nam nisi quinque sensus noa ad æternitatem nus regunt, sed ad ista temporalia vei appetenda vel fugienda. Ubi vero intellectus sapientia imbutus regere coeperit animam, scit jam non solum fugere foveam, et ambulare ie æquali quod oculi ostendunt animae infirmae : nec tantum canoras voces suaviter audire, dissonasque repellere; vel blandis odo- ribus delectari, putoresque respuere; aut dulcediue capi, et amaritudine offendi; aut lenibus mulceri, et asperis laedi. ISta enim omnia infirmae animæ sum necessaria. Quid ergo regiminis adhibetur per illum intellectum ? Non alba et nigra discreturus est, sed justa et injusta, bona et mala, utilia et inutilia, castitatem et impudicitiam, hanc ut amet, istam ut vitet; charitatem et odium, in hac ut sit, in illo ut non sit.

22. Hic vir quinque illis viris in ista muliero non successerat. Ubi enim non succedit ille , error dominatur. Nam cum coeperit anima capax esse rationis, aut a sapiente mente regitur, aut ab errore: sed error non regit, sed perdit. Post istos ergo quinque sensus mulier illa adhuc errabat, et error eam ventilabat. Error autem iste non erat legitimus virt sed adulter : idco ei Dominus, ait, Bene dixisti, Quia non habeo virum. Quinque enim vires habuisti : quinque te sensus carnis primo rexerunt ; venisti ad ætatem utendæ rationis, nee ad sapientiam pervenisti, sed in errorem incidisti. Ergo post illus quinque viros, iste quem habes, non est tuus vir. Et quid erat, si vir non crat, nisi adulter ? Voca itaquo non adulterum, sed virum tuum; ut intellectu me ca. pias, non errore de me aliquid falsum sentias. Adhuc enim errabat mulier, quae aquam illaiu cogitabat; cpm jam Dominus de Spiritu sancto loqueretur. Quare errabat, nisi quia adulterum, non virum habebat? Tulle ergo hinc istum adulterum qui te corrumpit, et vade, voca virum tuum. Voca, et veni, ut intelligas me.

23. Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu. Cœpit venire vir, nondum plene venit. Prophetam Dominum putabat. Erat quidem et propheta: nam de seipso ait, Non eat propheta sine honore, nisi in patria sua (Luc. IV,24). Item de illo dictum est ad Moysen, Prophetam eis suscitabo de fratribus eorum, similem tui (Deut. XVIII, 18). Similem scilicet ad formam carnis, non ad eminentiam majestatis. Ergo invenimus Dominum Jesum dictum prophetam. Proinde jam non multum errat mulier ista. Video, inquit, quia propheta es tu. Incipit vocare virum, adulterum excludere : Video quia propheta es tu. Et incipit quærere quod illam soletmovere. Contentio quippe fuerat inter Samaritanos et Judaeos, quia Judæi in temple a Salomone fabricato adorabant Dcum; Samaritani 1 longe inde positi, non in co adorabant. Ideo Judxi meliores se esse jactabant, quia in templo adorabat Deum. Non enim coutuntur Judœi Samaritanis : quia dicebant eis, Quomodo vos jactatis, et ideo vos meliores nobis esse perhibetis, quia templum habetis quod nos non habemus ? Numquid patres nostri qui Deo placuerant in illo templo adoraverunt ? nonne in monte isto adoraverunt, ubi nos sumus ? Melius ergo nos, inquiunt, in hoc monte Deum rogamus, ubi patres nostri rogarcrunt. Contendebant utrique ignari, quia virum non habentes : illi pro templo, illi pro monte inflabantur adversus invicem.

24. Dominus tamen modo quid docet mulierem, tanquam cujus vir caeperit præsens esse ? Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis qnia Jerosolymis eat locus ubi' adorare oportet. Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi. Veniet enim Ecclesia, sicut dictum est in Canticis canticorum, veniet et pertransiet ab initio fidei (Cant. IV, 8, sec. LXX). Veniet ut pertranseat, et pertransire non potest nisi ab initio fidei. Merito jam praesente viro audit, Mulier, crede mihi. Jam enim est in te qui credat, quia praesens est vir tuus. Coepisti adesse intellectu, quando me prophetam appellasti. Mulier, crede mihi : quia nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Ergo, Mulier, crede mihi, quia veniet hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabilis Patrem. Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus; quia salus ex Judœis est. Sed veniet horae Quando? Et nunc eat. Quae ergo hora? Quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate; non in monte isto, non in templo, sed in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quœrit, qui adorent eum. Quare Pater tales quaerit qui adorent cnm, non in monte, non in templo, sed in spiritu et veritate ? Spiritus eat Deus, Si corpus csset Deus, oportcbat eum adorari in monte, quia corporcus est mons; oportebat eum adorari in templo, quia corporeum cst templum. Spiritus est Deus ; et eoa qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.

i5. Audivimus, et manifestum cst; foras ieramus, intro missi sumus. 0 si invenirem, dicebas, montem aliquem altum et solitarium ! credo enim quia in alto est Deus, magis me exaudit ex alto. Quia in monte es, propinquum te Deo putas, ct cito te exaudiri, quasi de proximo clamantem ? In excelsis habitat, sed humilia respicit. Prope eat Dominus. Quibus? forte altis? His qui obtriverunt cor (Paal. xxx III, 49). Mira rcs est: ut in altis habitat, ct humilibus propinquat : humilia respicit, excelsa autem a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6) ; superbos longe videt, eo illis minus propinquat, quo sibi videntur altiores. Quærebas ergo montem? descende ut attingas. Sed ascendere vis? ascende : noli montem quærere. Ascensiones, inquit , in corde ejus (hoc Psalmus dicit), in convalle plorationis (Psal. LXXXIII, 6, 7). Convallis humilitatcm habet. Ergo intus age totum. Et si forte quæris aliquem locum altum, 1 In Mss. omiltitur, esc locus uvt. aliquem locum sanctum, intus exhibe te templum Deo. Templum enim Dei sanctum cst, quod cstis vos (I Cor. III, 17). In templo vis orare? in te ora. Sed prius esto templum Dei, quia ille in templo suo exaudiet orantem.

26. Venit ergo hora, et nunc eat, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nos adoramus quod scimus, vos adoratis quod nescitis; quoniam salus ex Judæis est. Multum dedit Judæis : sed noli istos reprobos accipere. Parietem illum accipe cui adjunctus est alius, ut pacati in lapide angulari, quod est Christus, copulentur. Unus enim paries a Judaeis, unus a Gentibus: longe a se isti parictes, sed donee in angulo conjungantur. Alienigenæ autem hospites erant, et peregrini a testamentis Dei (Ephes. II, 12-22). Secundum hoc ergo dictum cst, Nos adoramus quod scimus. Ex persona quidem Judaeorum dictum est, sed non omnium Judaeorum, non reprobonim Judæorum : sed de qualibus fuerunt Apostoli, quales fuerunt Prophetæ, quales fuerunt illi omnes sancti, qui omnia sua vendiderunt, et pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum posuerunt (Act. IV, 34, 35). Non enim repulit Deus plebem suam quam praescivit (Rom. xi, 2).

27. Audivit hoc mulier ista, et addidit. Jamdudum prophetam dixerat; vidit talia dicere eum cum quo loquebatur, quae jam plus essent ad prophetam 1; ct quid respondit, videte : Dicit ei mulier, Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus : cum ergo venerit ille, omnia nobis demonstrabit. Quid est hoc ? Modo, inquit, de templo contendunt Judæi, et nos de monte contendimus : cum ille venerit, et montem spernet, et templum evertet; docebit nos iste omnia, ut in spiritu et veritate noverimus adorare. Sciebat quis eam posset docere, sed jam docentem nondum agnoscebat. Jam ergo digna erat cui manifestaretur. Messias autem unctus est; unctus græce Christus est; hebraice Messias est: unde et punice, Messe dicitur unge. Cognatæ quippe sunt linguae istæ et vicinae, hebraica, punica, et syra.

23. Ergo dicit ei mulier, Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus: cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Jesus : Ego sum qui loquor tecum. Vocavit virum suum, factus est vir ejus caput mulieris, factus est Christus caput viri (I Cor. xi, 3). Jam mulier ordinatur in fide, et rcgilur bene victura. Postcaquam audivit hoc, Ego sum qui loquor tecum, jam ultra quid diccret; quando Christus Dominus manifestare se voluit mulieri, cui dixerat, Crede mihi?

29. Ei continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Quia quærebat perditam, qui venerat quærere quod perierat, hoc illi mirabantur. Bonum enim mirabantur, non malum suspicabantur. Nemo tamen dixit: Quid quæris aut quid loqueris cum CIl ? .

30. Reliquit ergo hydriam suam mulier. Audito, Ego sum qui loquor tecum, et recepto in cor Christo Domino, quid faceret, nisi jam hydriam dimitteret, et evangelizare curreret? Projccit cupiditatem , ct pro- 1 ln sex Mss., plus esset a propheta. peravit annuntiare veritatem. Discant qui volunt cvangelizare, projiciant hydriam ad puteum. Recortlamini quid superius dixerim de hydria : vas erat uude aqua hauriebatur, graeco nomine appellatur hydria, quoniam grxee ὒδωρ aqua dicitur; tanquam si aquarium diceretur. Projecit ergo hydriam, quæ jam non usui, sed oneri fuit : avida quippe desiderabat aqua tHa satiari. Ut nuntiaret Christum, onere abjecto, cucurrit ad civitatem, et dicit illis hominibus : Venite, et videte hominem qui mihi dixit omnia quæcumque feci. Pedetentim, ne illi quasi irascerentur, et indignarentur, et persequerentur. Venite, et vidcte hominem qui dixit mihi omnia qucecumque feci: numquid ipse est Christus? Exierunt de civitate, et veniebant ad eum.

31. Et interea rogabant eum discipuli dicentes: Rabbi, manduca. ierant enim emere cibos et venerant. Ille antem dixit : Ego habeo cibum manducare quem vos non scitis. Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ? Quid mirum si mulier illa non intelligebat aquam ? ecce discipuli nondum intelligunt escam. Audivit autem cogitationes illorum, et jam instruit ut magister ; non per circuitum, sicut illam cujus adhuc virum requirebat, sed jam aperte: Meus, inquit, cibus eat ut faciam voluntatem ejus qui misit me. Ergo et potus ipse erat in illa muliere, ut iaceret voluntatem ejus, qui miserat eum. Ideo dicebat, Sitio, da mihi bibere; scilicet ut fidem in ea operaretur, et fidem ejus biberct, et eam in corpus suum trajiceret: corpus enim ejus Ecclesia. Ipse est ergo, inquit, cibus meus ut faciam voluntatem ejus qui me misit.

32. Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? In opus fervebat, et operarios mittere disponebat. Vos quatuor menses computatis usque ad messem; ego vobis aliam messem albam et paratam ostendo. Ecce dieo vobis, levate oculos vestros, et ridete quia jam albæ sunt regiones ad messem. Ergo messores missurus est. In hoc enim eat verbum verum, quia alius eat qui metit, alius qui seminat : ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit. Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis. Quid ergo? messores misit, non semiuatores? Quo messores? Ubi jam alii laboraverunt. Nam ubi jam laboratum erat, utique seminatum erat; et quod seminatum erat, jam maturum erat factum, falcem et trituram desiderabat. Quo ergo erant messores mittendi ? Ubi jam Prophetæ prædicaverant; ipsi enim seminatores. Nam si ipsi non seminatores, unde ad illam mulierem pervenerat, Scio quia Messias veniet ? Jam ista mulier fructus maturus erat, et erant albae messes, et falcem quærebant. Misi vos ergo : quo? Metere quod non seminastis : alii seminaverunt, et vos in labores eorum introistis. Qui laboravcrunt? Ipse Abraham, Isaac, et Jacob. Legite labores eorum : in omnibus laboribus eorum prophetia Christi; et ideo seminatorcs. Moyses et cæteri Patriarchæ et omnes Prophetæ, quanta pertulerunt in iulo frigore quando seminabant? Ergo jam in Judica messis parata erat. Merito ibi tanquam matura seges fuit, quando tot hominum millia pretia rerum suarum afferebant, et ad pedes Apostolorum ponentes, expeditis humeris a sarcinis sxcularibus, Christum Dominum sequebantur : vere matura messis. Quid inde factam est? De ipsa messe ejecta sunt pauca grana, et seminaverunt orbem terrarum, et surgit alia messis quae in fine sacculi metenda est. De ista messe dicitur, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV, 5). Ad istam ergo messem non Apostoli, sed Angeli mittentur : Messores, inquit, Angeli sunt (Matth. xni, 39). Ista ergo messis crescit inter zizania, et exspectat purgari in fine. Illa vero messis jam matura erat, quo prius missi sunt discipuli, ubi Prophetae laboraverunt. Sed tamen, fratres, videte quid dictum sit : Simul gaudeat et qui seminat et qui metit. Dispares temporis labores habuerunt: sed gaudio pariter perfruentur, mercedem simul accepturi sunt vitam æternam.

53. Ex civitate autem illa muli crediderunt in eum Samaritani, propter verbum mulieris testimonium perhibentis, Quia dixit mihi omnia quæcumque fex. Cum venissent autem ad eum Samaritani, rogaverunt ut apud eoa maneret, et mansit ibi duos dies. Et multo plures crediderunt propter sermonem ejus : et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus ; ipsi enim noa audivimus, et scimus quia hic eat vere Salvator mundi. Et hoc paululum animadvertendum est, quia lectio terminata est. Mulier primum nuntiavit, et ad mulieris testimonium crediderunt Samaritani, et rogaverunt eum ut apud eos maneret, et mansit ibi biduo, et plures crediderunt: et cum credidissent, dicebant mulieri, Non jam propter verbum tuum credimus, sed ipsi cognovimus, et scimus quia vere hic eat Salvator mundi ; primo per Cainam I, postea per præsentiam. Sic agitur hodie cum eis qui foris sunt, et nondum sunt christiani : Christus nuntiatur per christianos amicos; tanquam illa muliere, hoc est Ecclesia annuntiante, ad Christum veniunt, credunt per istam famam; manet apud eos biduo, hoc est, dat illis duo præcepta charitatis; et multo plures et firmius in cum credunt, quoniam vere ipse est Salvator mundi.