TRACTATUS VII · 7 of 123
Homilies on the Gospel of John
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
, Ab eo quod scriptum eat, Et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei, mque ad id, Amen dico vobis, videbitis cœlum apertum, et Angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis. Cap. I, t • 34-51.
i. Congaudcmus frequentiæ vestræ, quia ultra quam sperare potuimus, alacriter convenistis. Hoc est quod nos lætificat, et consolatur in omnibus laboribus, et periculis vitae hujus, amor vester in Deum, et pium studium, et certa spes, et fervor spiritu£ Audistis cum Psalmus legeretur, quia inops et panper clamat ad Deum in boc saeculo (Psal LXXIII, 21). Vox enim cst, ut sæpius audistis, et meminisse debetis, non unius hominis, et tamen unius hominis : non unius, quia fideles multi; multa grana inter paleas gementia, diffusa toto orbe terrarum : unius autem, quia membra Christi omnes; ac per hoc unum corpus. Iste ergo populus inops et pauper, non novit gaudcre de saeculo : et dolor ejus intus est , et gaudium ejus intus cst, ubi non videt nisi ille qui exaudit gementem, et cronat sperantem. Lætitia sæculi, vanitas. Cum magna exspectatione speratur ut veniat, et non potest tencri cum venerit. Iste cnim dies qui lætus est perditis hodie in ista civitate, cras utique non erit : nec iidem ipsi cras hoc erunt quod hodie sunt. Et transeunt omnia, et evolant omnia, et sicut fumus vanescunt : ct vae qui amant talia ! Omnis enim anima sequitur quod amat. Omnis caro fenum, et omnis honor carnis quasi flos feni; fenum aruit, flos decidit : Verbum autem Domini manet in æternum (Isai. XL, 6-8). Ecce quod ames, si vis manere in æternum. Sed dicere habebas : Unde possum apprehendere Verbum Dei? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14).
i. Quapropter, charissimi, ad inopiam nostram et paupertatem nostram pertineat et quod illos dolemus qui sibi abundare videntur. Gaudium enim ipsorum quasi phreneticorum est. Quomodo autem phreneticus gaudet in insania plerumque, et ridel; ct plangit illum qui sanas est : sic ct nos, charissimi, si reccpimus medicinam de cælo vcnientem, quia et nos omnes phrenetici eramus, tanquam salvi facti, quia ea quae diligebamus non diligimus, gemamus ad Deum de iis qui adhuc insaniunt. Potens est enim at et ipsos salvos faciat. Et opus est ut respiciant se, et displiceant sibi. Spectare volunt1, et spectare se non noverunt. Nam si aliquantum oculos ad se convertant, vident confusionem suam. Quod donec fiat, alia sint studia nostra, alia sint avocamenta animae nostra;. Plus valet dolor noster, quam gaudium illorum. Quantum pertinet ad numerum fratrum, difficile est ut quisquam illa celebritate raptus fuerit ex viris : quantum autem ad sororum numerum, contristat nos, et hoc magis dolendum. cst, quia non ipsae potius ad Ecclesiam currunt, quas dcbuit si non timor, certe verecundia de publico re- vocare. Viderit hoc qui videt, et aderit misericordia ejus, ut sanet omnes. Nos autem qui convenimus » pascamur epulis Dei, ct sit gaudium nostrum sermo ipsius. Invitavit enim nos ad Evangelium suum : et ipse cibus noster est, quo nihil dulcius ; sed si quis habet palatum sanum in corde.
3. Bene autem arbitror mominissc Charitatem vestram hoc Evangelium lectionibus congruis ex ordine recitari : et puto vobis non excidisse quæ jam tractata sunt, maxime recentiora de Joanne et cnlu uba. De Joanne scilicet, quid novum didicerit in Domino per columbam, qui jam novcrat Domiuum. Et hoc inventum cst inspirante Spiritu Dei, qnod jam quidem Joannes noverat Dominum, sed quod ipse Dominus ita esse! baptizaturus, ut baptizandi pote- t uas., spedart votuni. statem a se in neminem transfunderet, hoc didicit per columbam , quia dictum ei erat, Super quem videris Spirilnm descendentem velut columbam, el manentem super cnm, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 53). Quid cst, hic eat? Non alius, etsi per alium. Quare aulon per columbam? Multa dicta sunt, nee possum, nec opus est omnia retexere : præcipue tamen propter pacem; quia et ligna quæ baptizata sunt foris, quia fructum in eis invenit columba, ad arcam attulit : sicut meministis columbam emissam a Noe de arca, quæ diluvio natabat, et baptismo ablucbatur, non mergebatur. Cum ergo esset emissa, attulit ramum olivæ : sed non sola folia habebat, habebat el fructum (Gen. VIII, 8-11). Itaque hoc optandum cst fratribus nostris qui foris baptizantur, ut habeant fructum : non illos sinet columba foris, nisi ad arcam reduxerit. Fructus autem est lotus charitas, sinc qua nihil est homo quidquid aliud habuerit. Et hoc uberrime ab Apostolo dictum commemoravimus et recensuimus. Ait enim : c Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut æramentum sonans, aut cymbalum linnicns : ct si habuero omnem scientiam, et sciam omnia sacramenta. et habeam omnem prophetiam, et habuero omnem fidem, (fidem autem quomodo dixit omnem?) cut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidcro corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodesll (I Cor. XIII, 4 3). Nullo modo autem possunt dicere se habere charitatem, qui dividunt unitatem. Hæc dicta sunt : sequentia vidcamus.
4. Perhibuit Joannes testimonium, quia vidit. Quale testimonium perhibuit? Quia ipse est Filius Dei. Oportcbat ergo ut ille baptizaret qui est Filius Dei unicus, non adoptatus. Adoptati filii, ministri sunt Unici: Unicus habet potestatem, adoptati ministerium. Licet baptizet minister non pertinens ad numerum filiorum, quia male vivit et male agit, quid nos con solatur ? llic est qui baptizat.
5. Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo, et respiciens Jesum ambulantem dicit, Ecce Agnus Dei. Utique singularitcr iste Agnus: nam et discipuli dict! sunt agni, Ecce ego mitto vos sicut agnos in medio luporum (Matth. x, 16). Dicti sunt ct . ipsi lumcn , Vos estis lumcn mundi (Id. v, 14): sed aliter ille de quo dictum est, Erut lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. i, 9). Sic ct Agnus singulariter, solus sine Inacula, sine peccato ; non cujus maculae abstersne sint, sed cujus macula nulla fuerit. Quid enim? quia dicebat Joannes de Domino, Ecce Agnus Dei, ipse Joannes non erat agnus? non erat vir sanctus? non erat amicus sponsi ? Ergo singularjier ille , Hic est Agnus Dei; quia singulariter hujus Agni sanguine solo homines rcdimi potucrunt.
0. Fratres mci, si agnoscimus pretium Bostrum quia sanguis est Agni; qui sunt illi qui hodie celebrant festivitatem sanguinis, nescio cujus mulicris? et quam ingrati sunt? Raptum est aurum, dicunt, de aure mulieris, et cucurrit sanguis, et positum est aurum in trutina vel statera, et præponderavit multum dc sanguine. Si pondus ad inclinandum aurum laa. buitsanguis mulieris, quale pondus habet ad inclinan• dum mundum sanguis Agni, per quem factus est mundus? Et quidem ille spiritus nescio quis, ut premeret pondus, placatus est sanguine. Immundi spiritus noverant venturum Jesum Christum, audierant ab Angelis, audierant ex Prophetis, et sperabant eum venturum. Nam si non sperabant, unde clamaverunt, Quid nobis et tibi est? venisti ante tempus perdere nos? scimus qui aia, Sanctus Dei (Marc. I, 24). VenturUm sciebant, sed tempus ignorabant. Sed quid audistis in Psalmo de Jcrusalcm ? Quoniam beneplacitum habuerunt servi tui lapides ejus, et pulveris ejus miserebuntur: tu exsurgens, inquit, misereberis Sion, quoniam venit tempus ut miserearis ejus (Psal. CI, 15, 14). Quando venit tempus ut misereretur Deus, venit Agnus. Qualis Agnus quem lupi timent? qualis Agnus cst qui leonem occisus occidit? Dictus est enim diabolus leo circumiens et rugiens, qua rens quem devorct ( I Petr. v, 8): sanguine Agni victus est leo. Ecce spectacula Christianorum. Et quod est amplius, illi oculis carnis vident vanitatem, nos cordis oculis veritatem. Ne putetis, fratres, quod sine spectaculis nos dimisit Dominus Deus noster : nam si nulla sunt spectacula, cur hodie convenistis? Ecce quod diximus, vidistis, et exclamastis : non exclamarctis, nisi vidissetis. Et magnum est hoc spectare pcr tomum orbem terrarum, victum leonem sanguine Agni, cducta de dentibus leonum membra Christi, et adjuncta corpori Christi. Ergo nescio quid simile imitatus est quidam spiritus, ut sanguine simulacrum suuin emi vellet, quia novcraL pretioso sanguine quandocumque redimendum esse genus humanum. Fingunt enim spiritus mali umbras quasdam honoris sibimetipsis, ut sic decipiant eos qui sequuntur Christum. Usque adeo, fratres mei, ut illi ipsi qui seducunt per ligaturas , per præcantationes, per machinamenta inimici, misceant præcantationibus suis nomcn Christi: quia jam non possunt seduccre Christianos, ut dent venenum, addunt mellis aliquid, ut per id quod dulce est , lateat quod amarum est, ct bibatur ad pernicicm. Usque adeo ut ego noverim aliquo tempore i!lius Pilleati sacerdotem solcre dicere. Et ipse Pilleatus christianus est. Ut quid hoc, fratres, nisi quia aliter non possunt seduci Christiani ?
7. Ne quxraiis ergo alibi Christum, quam ubi se vobis voluit praedicari Christus; et quumido vobis voluit prædicari, sic illum tenete, sic in corde vestro scribite. Murus est adversus omnes impetus ct adversus omnes insidias inimici. Nolite timere, nec tentat ille, nisi permissus fuerit : constat illum nihil facere, nisi permissus fuerit aut missus. Mittitur tanquaM angelus malus a potestate dominante; permittitur, quando aliquid petit: et hoc, fratres, non fil, nisi ut probentur justi, puniantur injusti. Quid ergo times ? Ambula in Domino Dco tuo, ccrius esto : (juod te non vult pali, non pateris ; quod te permiserit pali, flagellum corrigculis est, non poena damnantis. Ad hæreditatem sempiternam erudimur, et flagellari dedignamur ! Fratres mci, si recusaret quisquam puer colaphis aut flagellis cædi a patre suo, quomodo diceretur superbus, desperatus, ingratus paternæ disciplinæ? Et utquid erudit pater bomo filium hominem? Ut possit non perdere temporalia quae illi acquisivit, quæ illi collegit, quæ non vult eum perdere, qua; ipse qui relinquit, non potuit in sempiternum tenere. Non docet filium cum quo possideat, sed qui post eum possideat. Fratres mei, si filium docet pater successorem, et quem docet et ipsum similiter per illa oninia transiturum, qua et ille qui monebat transiturus est ; quomodo vultis erudiat nos Pater noster, cui non successuri, sed ad quem accessuri sumus, et cum quo inæternum mansuri in haereditate, quæ non marescit, nec moritur, nec grandinem novit? Et ipse hæredilas et ipse Pater est. Hunc possidebimus, ct erudiri non debemus? Sufferamus ergo eruditionem Patris. Non quando nobis dolet caput, curramus ad præcantatores I, ad sortilegos et remedia vanitatis. Fratres mei, non vos plangam ? Quotidie invenio ista ; et quid faciam ? Nondum persuadeo Christianis in Christo spem esse ponendam ? Ecce, si cui factum est remedium, moriatur, (quam multi euim cum remediis mortui sunt ? et quam multi sine remediis vixerunt?) qua fronte exiit anima ad Deum? Perdidit signum Chrisli, accepit signum diaboli. An forte dicat: Non perdidi signum Christi ? Ergo signum Christi cum signo diaboli habuisti. Non vult Christus communionem, sed solus vult possidcre quod emit. Tanti emit ut solus possideat : tu facis ei consortem diabolum, cui te per peccatum vendideras. Vae duplici corde (Eccli. II, 14) ! qui in corde suo partem faciunt Deo, partem faciunt diabolo. Iratus Deus, quia fit ibi pars diabolo, discedit, et lotum diabolus possidebit. Non frustra itaque Apostolus dicit : Neque detis locuM diabolo (Ephes. IV, 27). Cognoscamus ergo Agnum, fratres , cognoscamus pretium nostrum.
8. Slabal Joannes, el ex discipulis ejus duo. Ecce duo de discipulis Joannis : quia talis erat Joannes amicus sponsi, nun quærebat gloriam suam, sed testimonium perhibebat veritati ; numquid voluit apud se remanere discipulos suos, ut non scquerentur Dominum ? Magis ipse ostendit discipulis suis quem sequerentur. Habebant enim illum tanquam Agnum : et ille, Quid me attenditis ! ego non sum Agnus ; Ecce Agnus Dei: de quo etiam superius dixerat, Ecce Agnus Dei. Et quid nobis prodest Agnus Dei ? Ecce, ait, qui tollit peccatum mundi. Secuti sunt illu:u, hoc audito, duo qui crant cum Joanne.
9. Vidcamus sequentia. Ecce Agnus Dei: hoc Joannes. < Et audicrunL ei m duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ? > Non sic illum sequebantur quasi jam I ID plerisque vas., præcantationes. ut inhærerent illi : nam manifestum est quando illi inhæserunt, quia de navi eos vocavit. In his enim duobus erat Andreas, sicut modo audistis; Andreas autem frater Petri erat : ct novintus in Evangelic quod Petrum et Andream Dominus de navi vocavit, dicens, Venite post me, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 0). Et ex illo jam inhæserunt illi, ut non recederent. Modo ergo quod illum sequuntur isti duo, non quasi non recessuri sequuntur; sed videre voluerunt ubi habitaret, et facere quod scriptum est, Limen ostiorum ejus exterat pes tuus; surge ad illum venire assidue et erudire præcepti. ejus (Eccli. vi, 36, 37). Ostendit eis ille ubi maneret: venerunt et fuerunt cum illo. Quam beatum diem duxerunt, quam beatam noctem! Quis est qui nobis dicat quæ audierint illi a Domino? Ædificemus et nosmetipsi in corde nostro, et faciamus domum quo veniat ille, et doceat nos; colloquatur nobis.
10. < Quid quaeritis? Qui dixerunt ci : Rabbi, (quod interpretatum dicitur Magister), ubi habitas? Dicit eis : Venite, et videte. Et venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud cum manserunt die illo : hora autcin erat quasi dccima. > Nihilne arbitramur pertinuisse ad Evangelistam, dicere nobis quota hora erat? Potest ficri ut nihil ibi nos animadvertere, nihil quarere voluerit ? Decima erat hora. Numerus iste legem significat, quia in decem præceptis data est lex. Venerat autem tempus ut impleretur lex per dilectionem; quia a Judæis non poterat impleri per timorem. Unde Dominus dicit: Non veni solvere legem, sed implere (Matth. v, 17). Merito ergo decima hora eum secuti sunt ad testimonium amici sponsi duo isti : et decima hora audivit, Rabbi, quod interpretatur Magister. Si decima hora Rabbi Dominus audivit, et decimus numerus ad legem pertinet; magister legis non est nisi dator legis. Nemo dicat quia alius dedit legem, et alius docet legem : ipse illam docet qui illam dedit; ipseest magisterlegis suae, et docet illam. Et misericordia est in lingua ipsius, ideo misericorditer docet legem, sicut dictum est de sapientia, Legem autem et misericordiam in lingua portat ( Prov. xxxi, 26). Noli timere, ne implere legem non possis, fuge ad misericordiam. Si multum est ad te legem implere, utere pacto illo , ulcre chirographo, utere precibus quas tibi constituit et composuit jurisperitus caelestis.
ii. Qui enim habent causam, et volunt supplicare imperatori, quærunt aliquem scholasticum jurisperitum, a quo sibi preces componantur; ne forte si aliter petierint quam oportet, non solum non impetrent quod petunt, sed et poenam pro beneficio consequantur I. Cum ergo quærerent supplicare Apostoli, et non invenirent quomodo adirent imperatorem Deum, dixerunt Christo, Domine, doce noa orare: hoc est, Jurisperite noster, assessor, imo consessor Dei, compone nohis preces. Et docuit Dominus de libro juris coo.. lestis, docuit quomodo orarent : et in ipso quod docuit, posuit quamdamconditionem : Dimitte nobis debita no. stra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Luc. XI, I Plerique Mss., mereaniur. - 1-4). Si nou sccundum legcm pcticris, reus eris. Cuntremiscis imperatorum factus reus ? offer sacrificium humilitatis, offer sacrificium misericordiæ. dic in precibus, Dimitte mihi, quoniam et ego dimitto. Sed si ilicis, fac. Quid enim facturus es, quo iturus es, si mentitus fueris in precibus? Non quomodo dicitur in foro, carebis beneficio rescripti ; sed nec rescriptum impetrabis. Juris enim forensis est ut qui in precibus mentitus fuerit, non iili prosit quod impetravit. Sed hoc inter homines, quia potest falli homo ; potuit falli imperalor, quando preces misisti : dixisti enim quod voluisti, et cui dixisti, nescit an verum sit ; dimisit te adversario tuo convincendum, utsi ante judicem convictus fueris de mendacio, quia non potuit ille nisi præstare, nescirns an fueris mentitus, ibi carebis ipso beneficio rescripti, quo perduxisti rescriptum. Deus autem qui novit utrum mentiaris, an verum dicas, non facit ut in Judicio tibi non prosit; sed nec impetrare te permittit, quia ausus es mentiri veritati.
ii. Quid ergo facturus es? dic inibi. Implere legem ex omni parte, ila ut in nullo offendas, difficile est : reatus ergo certus est; remedio uti non vis? Ecce, fratres mti, quale remedium posuit Dominus contra ægritudines animæ. Quod ergo? Cum caput tibi dolet, laudamus si Evangelium ad caput tibi posueris, et non ad ligaturam cucurreris. Ad hoc enim perducta est infirmitas hominum, et ita plangendi sunt homines qui currunt ad ligaturas, ut gaudeamus quando videmus hominem in lecto suo constitutum, jactari febribus et doloribus, nee alicubi spem posuisse, nisi ut silii Evai gclium ad caput poneret : non quia ad hoc factum est, sed quia prælatum est Evangelium ligaturis. Si ergo ad caput ponitur ut quiescat dolor capiiis, ad cor non ponitur ut sanctur a peccatis ? Fiat cIro. Quid fiat ? Ponatur ad cor, sanetur cor. Bo' num est, bonum, ut de salute corporis non satagas, nisi ut a Deo illam petas. Si scit libi prodesse, dabit illam : si non tibi dederit, non proderat habere illam. Qnam multi aegrotant in lecto innocentes; et si sani rucrint, procedunt ad scelera committenda? Quam multis obest sanitas ? Latro qui procedit ad faucem occidere hominem, quanto illi melius erat ut ægrotarot? Qui noctu surgit ad fodiendum parietem alienum, quanto illi mclius si febribus jactaretur? Innocentius ægrotaret, scelerate sanus est. Novit ergo Deus quid nobis expediat : id agamus tantum, ut cor nostrum sanum sit a peccatis; et quando forte flagellamur in corpore, ipsum deprecemur. Rogavit eum Paulus apostolus, ut auferret stimulum carnis, ct noluit auferre. Numquid perturbatus est? numquid contristatus dixit se dcsertum ? Magis se dixit non desertum , quia non ablatum est quod volebat auferri, ut illa infirmitas sanaretur. Hoc enim invenit in voce medici: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII. 8,9). Unde ergo scis quod non vult te sanare Deus? Adhuc tibi expedit flagellari. Unde scis quam putre est quod secat medicus, agens ferram per putria? Nonne novit modum, quid faciat, quo usque faciat? Numquid ululatus ejus qui secatur, retrahit manus medici artificiose secantis? Ille clamat; ille secat. Crudelis qui non audit clamantem, an potius misericors qui vulnus persequitur ut sanet ægrotum? Ilac, fratres mei, ideo dixi, ne quis quærat aliquid præter auxilium Dui, quando forte in aliqua correptione Domini smnus. Vidcte ne percatis, vidcte ne ab Agno rccedalis, (t a leone devoremini.
13 Diximus ergo quare hora decima : sequcntia vidcainus. Erat Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Joanne, et secuti fuerant eum. Invenit hic Simonem fratrem suum , et dicit ei, Invenimus Messiam; quod eat interpretatum Christus. Messias hebraice, Christus græce est, latine Unctus. Ab unctione enim dicitur Christus. Χρι̃σμα unctio est græce; ergo Christus, unctus. Ille singulariter unctus, præcipue unctus; uude omnes Christiani unguntur, ille præcipue. Quomodo in Psalmo dicit, audi : Propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis, præ participibus tuis ( Psat. XLIV , 8). Parlicipcs enim ejus omnes sancti; sed ille singularilcr Sanctus sauctorum, singulariter unctus, singulariter Christus.
14. Et duxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum, Jesus dixit, Tu es Simon filius Joannis, tu vocaberis Cephas; quod interpretatur Petrus. Non magnum qnia Dominus dixit cujus filius esset iste. Quid magnum Domino? Omnia nomina sanctorum suorum scicbal, quos ante constitutionem mundi prædestinavit; et miraris quia dixit uni homini , Tu es filius illius, et tu vocaberis illud? Magnum quia mutavit ei nomen; et fecit de Simone Petrum ? Petrus autem a petra , petra vero Ecclesia : ergo in Petri nomine figurata est Ecclesia. Et quis securus, nisi qui aedificat super petram? Et quid ait ipse Dominus? t Qui audit verba mca hæc et facit ea, similabo eum viro prudenti, aedificanti super petram > (non cedit tentationibus) : . descendit pluvia, venerunt numina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et nqn cecidit; fundata enim erat super petram. Qui audit verba mea et nou facit ea > (jam unusquisque nostrum timeat et cavcat), < similabo eum viro stulto qui ædificavit domum suam super arenam : descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, ct cecidit; et facta est ruina ejus magna i (Matth. VII, 24. 27). Quid prodest quia intrat Ecclesiam, qui vult super arenam ædificare? Audiendo enim et non (aciendo, ædificat quidem, sed super arenam. Si euim nihil audit, nihil ædificat : si autem audit, ædificat. Sed quærimus, ubi. Si enim audit et facit, super petram : si audit et non facit, super arcnam. Duo suut genera ædificantium; aut super petram, aut super arenam. Quid ergo illi qui non audiunt? securi sunt? securus eos dicit, quia nihil ædificant? Nudi sunt sub pluvia , ante ventos, aute flumina : cum venerint ista, ante illos tollunt, quam domos dejiciant. Ergo una est sccuritas, ei ædificare, et super petram ædificare. Si audire vis et non facere, ædificas ; sed ruinam ædifi cas : cum autem venerit tentatio, dejicit domum, ct cum ipsa ruina tua te tollit. Si autem non audis, n'i- dus es, illis tentationibus tu ipse traheris. Audi ergo, et fac; unam est remedium, Quanti forte hodie audicndo et non facicndo rapti sunt fluvio celebritatis hujus? Audiendo enim et non faciendo, vcnit fluvius ipsa celebritas anniversaria, impletus cst torrens, transiturus est ei siccaturus : sed vx illi quem tulcrit! Illud ergo novent Charitas vestra, quia nisi quis et audiat et faciat, non ædificat super petram , et non pertinct ad nomen tam magnum, quod sic commendavit Dominus. Intentum enim te fecit. Nam si hoc ante Petrus vocaretur, non ita vidercs mysterium petræ ; et putares casu eum , sic vocari, non providentia Dei: ideo voluil eum aliud prius vocari, ut ex ipsa commutatione nominis, sacramenti vivacitas commendaretur.
15. Et in crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Dicit ei : Sequere me. Erat autem de civitate Andreae et Petri. Et invenit Philippus Nathanaelem : jam vocatus a Domino Philippus. Et dixit ei : Quem scripsit Moyses in Lege, et Prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph. Ejus filius dicebatur, cui dcsponsata crat mater ejus. Nam quod ea intacta conceptus cl natus sit, bene novcrunt omnes Christiani ex Evangelio. Uoc Philippus dixit Nathanaeli; addidit ei locum, a Nazareth. Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse. Quid intelligitur, Fratres ? Non quomodo aliqui pronuntiant : nam et sic solet pronuntiari, A Nazareth potest aliquid boni esse? Scquilur enin vox Philippi, et dicil, Veni, et vide. Ambas autein pronuntiationcs potest ista vox sequi, sive sic pronunLies tanquam confirmans , A Nazareth potest aliquid boniesse; et ille, Veni, et vide : sive sic dubitans, et totum interrogans , A Nazareth potest aliquid boni esse? Venit et vide. Cum ergo sive illo modo, sive isto pronuntietur, non rcpugnent verba scquenlia; noslruin cst quærere quid potius intelliganius in his verbis.
16. Qualis fuerit Nathanael iste, in sequentibus probamus. Audite qualis ruerit : Dominus ipse perhibet testimonium. Magnus Dominus cognitus testimonio Joannis : beatus Nathanael cognitus testimonio veritalis. Quia Dominus etsi testimonio Joannis non commendaretur, ipse sibi perhibebat testimonium; quia sufficit sibi ad testimonium suum vcritas. Sed quia veritatem nun poterant capere, homines, per lucernam quærebant veritatem : et ideo Joannes per quem Dominus ostenderetur, missus est. Audi Dominum Nathanaeli testimonium perhibentem : Et dixit ei Nathanael : A Nazareth potest aliquid boni esse. Dicit ei Philippus : Veni, et vide. Et vidit Jesus Nathanaelem venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Magnum testimonium! hoc nec Andreæ dictum, nee Petro dictum, nec Philippo, quod dictum est de Nathanaele : Ecce vere Israelita, in quo dolus non eat. 9
17. Quid ergo facimus, fratres? Deberet iste primus esse in Apostolis? Non solum primus non invenitur in Apostolis, scd nec medius, nec ultimus inter duodecim Nathanael cst, cui tantum testimonium perhibuit Filius Dui, dicens, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Quæritur causa? quantuM Dominus in- timat, probabiliter invenimus. intelligere enim dcbemus ipsum Nathanaelem eruditum et peritum Legis fuisse : propterea noluit illum Dominus inter discipulos poncre; quia idiotas elegit, unde confunderet mundum. Audi Apostolum dicentem ista : c Videte enim, inquit, vocationem vestram, fratres, quia non multi potentes, non multi nobiles : sed infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia ; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Dens, et ea quæ non sunt, tanquam quæ sunt, ut ea quæ sunt evacuentur > (I Cor. I, 26- 28). Si doctus eligeretur, fortasse ideo se diceret electum, quia doctrina ejus meruit eligi. Dominus noster Jcsus Christus volens superborum frangere cervices, non quaesivit per oratorem piscatorem; sed de piscatore lucratus cst imperatorem. Magnus Cyprianus orator, sed prior Petrus piscator, per qucm postea crederet non tantum orator, sed et imperator. Nullus nobilis primo electus est, nullus doctus ; quia infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia. Erat ergo iste magnus et sine dolo : hoc solo non electus, ne cuiquam videretur Dominus doctos elegisso. Et ex ipsa doctrina Legis veniebat, quod cum audisset a Nazareth : scrutatus enim crat Scripturas, et sciebat quia inde erat expectandus Salvator, quod non facile alii Scribae et Pharisæi noverant : iste ergo doctissimus Legis, cum audisset Philippum dicentem, Invenimus Jesum, quem scripsit Moyses in Lege, et Prophetæ, a Nazareth, filium Joseph; ille qui optime Scripturas noverat, audito nomine Nazareth, erectus est in spem, et dixit, A Nazareth potest aliquid boni esse.
is. Jam cætera de ipso videamus, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Quid est, in quo dolus nou est ? Horte non habebat peccatum? forte non erat ager? forte illi medicus non crat necessarius ? Absit. Nemo hic sic natus est, ut illo medico non egeret. Quid sihi ergo vult, in quo dolus non est? Aliquanto intentius quæramus ; apparebit modo in nominc Domini. Dolum dicit Dominus; et omnis qui verba latina intelligit, scit quia dolus est, cum aliud agitur et aliud fingitur. Intendat Charitas vestra. Non dolus dolor est : propterea dico, quia multi fratres imperitiores latinitatis loquuntur sic, ut dicant, Dolus illum torquet, pro eo quod est dolor. Dolus fraus est, simulatio est. Quando aliquis aliquid in corde tegit, et aliud loquitur, dolus cst, et tanquam duo corda hahet : uinum quasi sinum cordis habet, ubi videt veritatem ; et alterum sinum, ubi concipit mendacium. Et ut noveritis hunc esse dolum, dictum est in Psalmis, Labia dolosa. Quid est, Labia dolosa ? Sequitur, In corde ei corde locuti sunt mala (Psal. XI, 3). Quid est, Jn corde et corde; nisi duplici corde ? Si ergo dolus in islo non erat, sanabilem illum medicus judicavit, non sanum. Aliud est enim sanus, aliud sanabilis, aliud insanabilis : qui aegrotat cum spe, sanabilis dicitur; qui ægrotat cum desperatione, insanabilis; qui autem jarn sanus est, non eget medico. Medicus ergo qui venerat sanare, vidit istuin sanabilem, quia dolus in illo non erat. Quomodo dolus in illo non erat? Si peccator est, fatetur se peccatorem. Si enim peccator est, et justum se dicit; dolus est in ore ipsius. Ergo in Nathanaele confessionem peccati laudavit, non judicavit non esse peccatorem.
10. Propterea cum Pharisæi qui sibi videbantur justi, reprehenderent Dominum quia miscebatur ægrotis medicus, et dicerent, Ecce cum quibus manducat, cum publicanis et peccatoribus ; respondit medicus phreneticis, Non eat opus sanis medicus, sed male habentibus : non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 11-13). Hoc est dicere, Quia vos justos dicitis, cum sitis peccatores, sanos vos judicalis I, cum langueatis , medicinam repellitis, non sanitatem tenetis. Unde ille pharisaeus qui vocaverat Dominum ad prandium, sanus sibi videbatur : ægrota autem illa mulier irrupit in domum, quo non erat invitata, et desiderio salutis facta impudens, accessit, non ad caput Domini, non ad manus, sed ad pedes; lavit eos lacrymis , tersit capillis, osculata est eos, unxit unguento, pacem fecit cum vestigiis Domini peccatrix. Reprehendit ille tanquam sanus medicum, ille pharisæus qui illic discumbebat; et ait apud se : Hic si esset propheta , sciret quœ mulier illi pedes letigisset. Ideo autem suspicatus crat cum ignorasse, quia non illam repulit, quasi ne immundis manibus tangeretur : noverat autem ille, permisit se tangi, ut tactus ipse sanaret. Dominus videns cor Pharisæi, proposuit similitudinem : c Duo dchilores erant cuidam fencraturi; unus ei debebat quinquaginta dellarios, alter quingentos : cum non haberent unde reddi rent, donavit ambobus; quis eum plus dilexit ? Et ille : Credo, Domine, cui plus donavit. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides istam mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam mihi ad pedes non dedisti ; illa autem lacrymis lavit pedes meos, etcapillis suis tersit : osculum mibi non dedisti; illa non destitit pedes meos osculari : olcum mihi non dedisti; illa pedes mcos unxit unguento. Propterea dico tibi ; dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum : cui autcm modicum dimittitur, modicum diligit » (Luc. VII, 36-47). Hoc est dicere, Plus argrotas, sed sanum te putas : modicum putas tibi dimitti, cum plus debitor sis. Bene ista, quia dolus in illa non erat, meruit medicinam. Quid est, dolus in illa non crat? Confitebatur peccata. Hoc et laudat in Nalhanaclc, quod dolus in illo non erat: quia multi pharisæi qui abundabant peccatis, justos se dicebant, ct dolum afferebant, pcr quem sanari non poleraut.
20. Vidit ergo jam istum in quo dolus non erat, et ait : Ecce vere Israelita, in quo dolus non eat. Dicit ei Nathanael : Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te; id est, sub arhorc fici. Respondit ei Nathanael, et ait : Rabbi , tu ea Filius Dei, tu ea rex Isracl. Aliquid magnum potu it Nathanael iste intelligere, in eo quod dictum est, Cum esses sub fici arbore, vidi te, I Mss., vradiculis. priusquam te Philippus vocaret. Nam talem vocem protulit, Tu es Filius Dei, tu es rex Israel; qualem tanto post Petrus, quando ei Dominus ait, Beatus es Simon Bar Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Puter meus qui eat in coelo (Matth. xvi, 17). Et ibi nominavit petram, et laudavit firmamentum Ecclesirc in ista fide. Hic jam dicit, Tu es Filius Dei, tu es res Israel. Unde? Quia dictum est ei, Antequam te Philippus vocaret, cum esses sub arbore fici, vidi te.
21. Quærendum est, an aliquid significet ista arhor fici. Audite enim, fratres mei : Invenimus arborem tici maledictam, quia sola folia habuit, et fructum non habuit ( Id. xxi, 19). In origine humani generis Adam et Eva cum peccassent, de foliis ficulneis succinctoria sibi fecerunt (Gen. III, 7): folia ergo ficulnea intelliguntur peccata. Erat autem Nathanael sub arbore fici, tanquam sub umbra mortis. Vidit cum Dominus, de quo dictum est, Qui sedebant sub umbra mortis, lumen ortum est eia (Isai. IX, i). Quid ergo dictum est Nathanaeli? Dicis mihi, o Nathanael, Unde me nosti? Modo jam loqueris mccum, quia vocavit te Philippus. Jam quem vocavit per apobtohun, ad Ecclesiam suam vidit pertinere. 0 tu Ecclesia, o tu Israel, in quo dolus non est; si es populus Israel in quo dolus non est, modo jam cognovisti Christum per Apostolos, quomodo Nathanael cognovit Christum per Philippum. Sed misericordia sua ante te vidit, qnam tu eum cognosceres I, cum sub peccato jaceres. Nunquid enim nos prius quæsivimus Christum, et non ille nos quæsivit ? Numquid nos venimus ægroti ad medicum, et non medicus ad ægrotos? Nonne ovis ilia perierat, et relictis nonaginta novem pastor quæsivit illam et invenit, quam lætus in humcris reportavit ? Nonne perierat drachma illa, et accendit mulier lucernam, et quæsivit in tota domo sua donec invenit? Et cum invenisset, Collœtamini mihi, ait vicinis suis, quia inveni drachmam quam perdideram (Luc. xv, 4. 10). Sic et nos sicut ovis perieramus, et sicut drachma perieramus : et pastor noster invenil ovcm, sed quesivit ovem ; mulier invenit drachmam, sea quæsivit drachmam. Quæ cst mulier? Caro Christi. Quæ est lucerna? Paravi lucernam Christo meo (Psal. CXXXI, 17). Ergo quæsiti sumus, ut inveniremur; inventi loquimur. Non superbiamus, quia antequam invcuiremur, pcricramus, si non quæreremur. Non ergo nobis dicant quos amamus, et volumus lucrari paci Ecclesii catholic;c : Quid nos vultis? quid nos quæritis, si peccatores sumus ? Idco vos quærimus, ne pereatis : quaerimus, quia quæ.. siti sumus; invenire vos volumus, quia inventi silius.
22. Itaque Nathanael cum dixisset, Unde me nosti ? ait. illi Dominus, Priusquam te vocaret Philippus, cum esses sub arbore fici, vidi tc. 0 tu Israel sine dolo, quisquis es, o popule vivens ex fide, antequam te per Apostolos mcos vocarem, cum csses sub umbra mortis, et tu me non videres, ego te vidi. Dommus dcindc dicit ei : < Quia dixi tibi, Vidi tc sub arbore fici, credis: majus his videbis. > Quid est hoc, < majus his videbis? Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbi- I Mss. iiostri omnes omillunt t quam tu eum cognosceres. tis cœlum apertum, et Angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis. Fratres, nescio quid majus dixi, quam est, sub arbore fici vidi te. Plus enim est quod nos Dominus vocatos justificavit, quam quod vidit jacentes sub umbra mortis. Quid enim nobis proderat si ibi remansissemus, ubi nos vidit? Numquid non jaceremus? Quid est hoc majus? Quando vidimus Angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis?
23. Jam aliquando de his ascendentibus et descendentibus Angelis dixeram; sed ne obliti fueritis, breviter dico tanquam commemorans: pluribus enim dicerem si non commemorarem, sed modo insinuarem. Scalas vidit Jacob per somnium, et in ipsis scalis vidit Angelos ascendentes et descendentes; et lapidem quem sibi posuerat ad caput, unxit (Gen. XXVIII, 12-18). Audistis quia Messias Christus est, audistis quia unctus Christus est. Non enim sic posuit lapidem unctum, ut.veniret et adoraret: alioquin idololatria esset, non significatio Christi. Facta est ergo significatio, quo usque oportuit fieri significationem, et significatus est Christus. Lapis unctus, sed non in idolum. Lapis unctus : lapis quare? Ecce pono in Sion lapidem electum, pretiosum, et qui crediderit in illum, non confundetur (hai. XXVIII, 16; I Petr. II, 6). Quare unctus? Quia Christus a chrismate. Quid autem vidit tunc in scalis? Ascendentes et descendentes Angelos. Sic est et Ecclesia, fratres : Angeli Dei, boni prædicatores, praedicantes Christum; hoc est, super Filium hominis ascendunt et descendunt. Quomodo aMendunt, et quomodo descendunt? Ex uno habenas exemplum : audi apostolum Paulum; quod in ipso invenerimus, hoc de cæteris veritatis prædicatoribus credamus. Vide Paulum ascendentem : c Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim rap!um fuisse usque in tertium coelum, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit: et audisse ineffabilia verba quae non licet homini loqui » (II Cor. XII, 2-4). Ascendentem audistis, descendentem audite.c Non potuiloqui vobis quasi spiritualibus, sed quasicarnalibus: quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam » (I Cor. III, 1, 2). Ecce descendit qui ascenderat. Quaere quo ascenderat. Usque in tertium caelum. Quaere quo descenderit. Usque ad lac parvulis dandum. Audi quia descendit : Factus sum parvulus, inquit, in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos (I Thea. a, 7). Videmus enim et nutrices et matres descendere ad parvulos : et si norunt latina verba dicere, decurtant illa, et quassant quodammodo linguam suam, ut possint de lingua diserta fieri blandimenta puerilia ; quia si sic dicant, non audit infans, sed nec proficit infans. Et disertus aliquis pater, si sit tantus orator ut lingua illius fora concrepent, et tribunalia concutiantur; si habeat parvulum filium, cum ad domum redierit, seponit forensem eloquentiam quo ascenderat, et lingua puerili descendit ad parvulum. Audi uno loco ipsum Apostolum ascendentem et descendentem, in una sententia : < Sive enim, inquit, mente excessimus, Deo : sive temperantes sumus, vobis » (II Cor. v, 13). Quid est, « mente excessimus, Deo? » Ut illa videamus « quæ non licet homini loqui. » Quid est, « temperantes sumus, vobis? Numquid judicavi me aliquid scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum » (I Cor. II, 2)? Si ipse Dominus ascendit et descendit; manifestum est quia et praedicatores ipsius ascendunt imitatione , descendunt praedicatione.
24. Et si aliquanto vos diutius tenuimus, consili fuit ut importunae horae transirent : arbitramur jam illos 1 peregisse vanitatem suam. Nos autem, fratres, quando pasti sumus epulis salutaribus, quæ restant agamus, ut diem dominicum solemniter impleamus in gaudiis spiritualibus , et comparemus gaudia veritatis cum gaudiis vanitatis : et si horremus, doleamus; si dolemus, oremus; si oramus, exaudiamur; si exaudimur, et illos lucramur.