Skip to content

TRACTATUS LXIY · 63 of 123

Homilies on the Gospel of John

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

In id quod Dominus dicit, Filioli, adhuc modicum vobiscum sum : quaeretis me, et sicut dixi Judaeis, 1 1)1enque Mas. omiUtmt, et In ceternam virtutem temporulis uifirrudrra commutata. quo ego vado, vos non potestis venire; et vobis dico modo. Cap. XIII, f 35.

1. Advertenda est, charissimi, dominicorum vcfborum ordinata connexio. Cum cin superius dixisset, posteaquam Judas egressus est, ei ab illa sanctorum etiam corporali conversatione sejunetus est, Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo : quod sive futurum regnum significans dixit, quando mali separabuntur a bonis, sive quod ejus resurrectio tunc futura esset, id est, differenda non esset, sicut in sinem sacculi nostra differtur : ac deinde addidisset, Si Deus clarificatus eat in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso, et continuo clarificabi, eum, quod sine ulla ambiguitate de sua resur. rectione continuo futura testatus est : adjecit, atque ait, Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Ne puta. rent ergo qaod sic cum clarificaturus esset Deus, ut non cis conjungeretur ulterius ca conversatione qua in terra cst; Adhuc modicum, inquit, vobiscum sum : tanquam diceret, Continuo quidcm resurrectione clarificabor; non tamen continuo ascensurus in cœlum, sed adhuc modicum vobiscum sum. Sicut enim scriptum est in Actibus Apostolorum, fecit cum eis post resur. rectionem quadraginta dies intrans et exiens, manducans et bibens (Act. I, 3) : non quidcm habens esuriendi ac siticndi egestatem, sed usque ad isti carnis insinuans vcritatem, quæ cibandi ac potandi jam non habebat nccessitatem, sed potestatem. Hos ergo quadraginta dies significavit dicendo, Adhuc modicum vobiscum sum, an aliquid aliud ? Potest enim et sic intelligi, Adhuc modicum vobiscum sum, Adhuc, sicut vos, in hac infirmitate carRis etiam ipse sum, donec scilicet moreretur atque resurgeret : quia posteaquam resurrexit, cum illis quidem fuit dicbus, ut dictum est, quadraginta cxhibitione corporalis prarsentiae ; sed non cum illis fuit consortio infirmitatis humanæ.

2. Est et alia divina præsentia sensibus ignota mortalibus, de qua item dicit : Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi (Matth. XXVIII, 20). Hoc certe non est, Adhuc modicum vobiscum sum : non enim modicum est usque ad consummationem saeculi. Aut si et hoc modicum est (volat enim ætas, et in oculis Dei mille anni sicut dies unus, ant sicut vigilia in nocte [Psal. LXXXIX, 4], non tarnen hoc significare voluisse credendus est nunc, quandoquidem scculus adjunxit, Quæretis met et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire. Utique post hoc modiculn quo vobiscum sum, Quæretis me , et quo ego vado, vos non potestis venire. Numquid post consummationem sæculi, quo ipse vadit, vcuire non poterunt? Et ubi est quod aliquanto post in hoe ipso sermone dicturus est: Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Joan. XVII, 24) ? Non ergo de illa sua cum suis præsentia, qua cum illis est usque ad consummationem sæculi, nunc locutus est, uhi ait, Adhuc modicum vobiscum sum : sed vel de infirmitate mortali, qua cuin illis crat usque ad pas. sionem suam; ant de præsentia corporali, qua rum illis futurus crat usque ad ascensionem suam. Quodlibet horum quis eligat, cum fitlc non litigat.

5. Ne cui aulcm videatur abhorrere iste sensus a 'cro, quo dicimus Dominum mortalis carnis communionem, in qua cum discipulis usque ad passionem fuit, significare potuisse dicendo, Adhuc modicum vobiscum sum; apud alium quoque evangelistam post resurrectionem verba cjus attendat, ubi ait, Hœc locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum (Luc. xxiv, 44): quasi tunc non crat cum ipsis simul assistentibus, videntibus, tangentibus, colloqucnlibus. Quid csi ergo, cum adhuc essem vobiscum, nisi, cum adhuc essem in carne mortali, in qua estis et vos? Tunc cnim quidem in cadem carne resuscitatas erat; sed cum illis in cadem mortalitate jam non erat. Quapropter sicut ibi jam immortalitate carnis indutusveraciter ait, cum adhuc essem vobiscum; ubi nihil aliud iutelligere possumus, nisi, cum adhuc essem in carnis mortalitate vobiscum : ita et hic non absurde dixisse intelligitur, Adhuc modicum vobiscum sum, tanquam diceret, adhuc modicum sicut vos estis, mortalis sum ego. Ergo scquentia videamus.

4. Quœretis me, et sicut dixi Judœis, quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. Hoc est, modo non potestis Judæis autem cum hoc diceret, nox addidit modo. Isti itaque veniro non polcrant tunc quo ille ibat, sed poterant postea : nam hoc apostolo Petro apertissime paulo post ait. Cum enim dixisset illc, Domine, quo vadis? respondit ei, Quo ego vado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea(Joan. XIII, 36). Sed hoc quid sit, non negligenter cst prætereundum. Quo enim sequi tunc non poterant discipuli Dominum, sed postea poterant? Si dixerimus ad mortem : homini nato quod invenitur tempus, quo ad moriendum non sit idoneus; quandoquidem talis est in corpore corruptibili hominum sors, ut non sit in ea facilior vita quam mors ? Non igitur adhuc minus idonei erant sequi Dominum ad mortem, sed minus idonei erant sequi Dominum ad vitam quæ non liabct mortem. Illo quippe ibat Dominus, ut surgens a mortuis jam non moreretur, et mors ei ultra non dominaretur (Rom. vit 9). Moriturum quippe Dominum pro justitia quomodo jam fucrant secuturi, adhuc martyrio non maturi? Aut iturum Dominum ad immortalitatem carnis, quomodo jam fuerant secUturi, quandolibet morituri, sed in sæculi fine resurtecturi? Autiturum Dominum adsinum Patris, nec relicturum eos, uude nec recessit cum vcnisset ad eos, quomodo jam fuerant secuturi; cum esse nemo possit in illa felicitate nisi perfectus in charitate? Ideoque docens quomodo idonci esse possint pergere quo ille antecedebat, Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis invicem (Joan. XIII, 54). IIi suut gressus quibus sequendus est Christus : sed de his sermo uberior in aliud tempus est differendus.