Skip to content
Homilies on the Gospel of John

TRACTATUS XCVII · 96 of 123

In eamdem leclionem.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

i. Spiritus sanctus quem promisit Dominus se discipulis suis esse missurum, qui eos doceret omnem veritatem, quam tunc quando cum eis Loquebatur, portare non poterant: de quo Spiritu sancto, sicut dicit Apostolus, nunc pignus accepimus (II Cor. I, 22), quo verbo intelligeremus ejus plenitudinem nobis in vita alia reservari: ipse ergo Spiritus sanctos et nunc docet fideles, quanta quisque potest capere spiritualia; et corum pectora desiderio majore succendit, si quisque in ea charitate proficiat, qua et diligat cognita, et cognoscenda desideret: ita ut ea quoque ipsa quoe nunc quomodocumque cognoscit, nondum se scire sciat, sicut scienda sunt inca vita quam nee oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Quo sciendi modo, si nunc ea vellet interior magister dicere, id est, nostre menti aperire atque monstrare; humana infirmitas portare non posset. Unde me vestra Dilectio meminit jam locutum, cum sancti Evangelii verba tractaremus, ubi Dominus ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Non ut in his Domini verbis nescio quae secreta nimis abdita suspicemur, quae cum dici a docente possint, portari a discente non possint : sed ea ipsa quae in doctrina rcligionis in quorumlibet hommum notitia legimus et scribimus, audimus et dicimus, si vellet eo modo nobis Christus dicere, sicut ea dicit Angelis sanctis in seipso unigenito Patris Verbo, Patrique coæterno; quinam portare homines possent, etiam si jam essent spirituales, quales adhuc Apostoli non fuerunt, quando ista eis Dominus loquebatur, qualesque postea venicnte sancto Spiritu facti sunt? Nam utique quidquid de creatura sciri potest, minus est ipso Creatore, qui summus ei verus et immutabilis est Deus. Et quit eam tacet? Ubi non a legentibus, disputantibus, quærentibus, respondentibus, laudantibus, cantantibus, quoquomodo sermocinantibus, postremo ab ipsis ctiam blasphemantibus nominator? Et cum eum nemo taceat, quis est qui eum sicut intelligendus est capiat, cum de oribus et auribus hominum non recedat? Quis est cujus acies ad eum mentis accedat? Quis est qui cum Trinitatem esse scisset, nisi ipse sit innotescere voluisset ? Et quis hominum jam istam sileat Trinitatem : et tamen quis bominum siccat Angeli sapiat Trinitatem? Ea ipsa ergo quæ do Dei æternitate. veritate, sanctitate, in promptu et palam sine cessatione dicuntur, ab aliis bene, ab aliis male intelliguntur : imo ab aliis intelliguntur, ab aliis non intelliguntur. Qui enim male intelligit, non intelligit. Ab cis ipsis autem a quibus bene intelliguntur, ab aliis minus, ab aliis amplius mentis vivacitate cernuntur, et a nullo hominum sicut ab Angelis capiuntur. In ipsa ergo mente, hoc est in interiore homine, quodammodo crescitur, non solum ut ad cibum a lacte transeatur, verum etiam ut amplius atque amplius cibus ipse sumatur. Non autem crescitur spatiosa mole, sed intelligentia luminosa ; quia et ipse cibus intelligibilis lux est. Ut ergo crescatis, eumque capiatis, et quanto magis crescitis, tanto magis magisque capiatis; non ab eo doctore qui vestris auribus sonat, hoc est, forinsecus operando plantat et rigat, sed ab eo qui dat incrementum (I Cor. III, 6), petere ac sperare debetis.

i. Proinde, sicnt praeterito sermone commonui, cavete, maxime qui parvuli estis et adhuc alimentis lacteis indigetis, ne hominibus sub hac occasione de. ceptis ac deceptoribus, quia Dominus ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, aurem curiosam praebeatis ad incognita scienda, cum mentes invalidas habeatis ad vera et falsa dijudicanda: maxime propter obscœnissimas turpitudines, quas docuit satanas animas instabiles atque carnales, ad hoc Deo sinente, ut ejus ubique sint tremenda judicia, et in comparatione impurae nequitiæ dulcescat purissima disciplina ; atque ut illi det honorem, timorem autem vel pudorem sibi , qui in illa mala vel illo regente non cccidit, vel illo inde levante surrexit. Cavete timendo et orando, ne irruatis in illud ænigma Salomonis, ubi mulier insipiens et audax, inops panis effecta, convocat praetereuntes dicens, Panes occultos libenter attingite, et aquæ furtivæ dulcedinem (Prov. ix , 13-17). Hæc- enim mulier vanitas est impiorum v cum sint insipicntissimi, aliquid se scire opinantium, sicut de ista muliere dictum est, inops panis effecta. Quae cum sit inops panis, promittit panes ; id est, cum- sit, ignara veritatis, promittit scientiam veritatis. Occultos tamen panes promittit, quos dicit libenter attingi, et aquæ furtivæ dulcedinem ; ut ca scilicet Iibentius et dulcius audiantur ct agantur, quae palam in Ecclesia dici credique prohibentur. Ipsa quippe occultatione condiunt quodammodo nefarii doctores sua venena curiosis; ut ideo se existiment aliquid discere magnum, quia meruit habere secretum, et suavius hauriant insipientiam , quam putant scientiam, cujus prohibitam quodammodo furantur audientiam.

3. Hinc et nefarios ritus suos hominibus sacrilega curiositate deceptis vel decipiendis magicarum artium doctrina commendat. Hinc illæ illicitae divinationes inspectis pecudum viscenbus occisorum, aut vocibus et volatibus avium, aut signis multiformibus dæmunum, insusurrantur auribus hominum pcriturorum per colloquia perditorum. Propter hæc iHieila atquo punienda secreta, mulier illa non solum insipiens, velum audax etiam nuucupatur. Sed hæc noa solam a re ipsa, verum et a nomine nostrae religionis aliena sunt. Quid quod mulier hæc Insipiens et audax, sub christiano vocabulo tot scelestas hæreses condidit, tot ncfandas fabulas finxit ? Utinam talus quales in theatris sive cantantur, sive saltantur, sive mimica scurrilitate ridentur ; et non quasdam tales, quales adversus Deum fingere potuisse sic illam doleamus insipientiam , ut mircmur andaciam. Omnes autem insipientissimi hæretici, qui se christianos vocari voiuut, audacias figmentorum suorum, quas maxime exhorret sensus humanus, occasione evangelicae sententiæ colorare conantur, ubi Dominus ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo: quasi hæc ipsa sint quæ tunc discipuli portare nun poterant, et ea docuerit Spiritus sanctus, quæ palam docere atque praedicare, quantalibet feratur audacia, spiritus crubescit immundus.

4. Hos Apostolus in Spiritu sancto praevidens1 ait: « Erit enim tempus quo sanam doctrinam non susti • nebunt, sed secundum desidcria sua magistros sibi coacervabunt prurientes auditu : et a veritate quidem auditum suum avertent, ad fabulas autem convertentur, (II Tim. IV, 3, 4). Ilia enim secreti furtiquc commemoratio quadicilur, Panes occultos libenter attingite, et aquæ furtivæ dulcedinem, pruritum facit audientibus in auribus spiritualiter fornicantibus, sicut pruriiu quodam libidinis eliam in carne corrumpitur integritas castitatis. Audite itaque Apostolum talia prævidentem , et ea vitanda salubriter admonentem : Profanas , inquit, verborum novitates evita : multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum sicut cancer scrpit (Id. II, 4G, 47). Et non ait, verborum novitates ; sed addidit, profanas. Sunt euim eldoctrinae re. ligionis eongruentes verborum novitates, sicut ipsum nomen Christianerum quando dici cœperit, scriptum est. III Antiochia enim primum pest ascensionem Domini appellati sunt discipuli Christiani , sicut legitur in Actibus Apostolorum (Act. XI , 26) : et xenodochia et monasteria postea sunt appellata novis nominibus , res tamen ipsae et ante nominasua erant, et religionis xerilate firmantur, qua etiam contra improbos defenduntur. Adversus impietatem quoque Arianorum haereticorum novam nomen Patris Homousion condiderunt : sed non rem novam tali nomine signaverunt; hoc enim voeatur Hemousion, quod est, Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30), unius videlicet ejusdemque substantiae. Nam si omnis novitas profana esset, nec a Domino diceretur, Mandutum novum do vobis (Id. XIII, 34); nec Testamentum appellaretur Novum, nec Cantaretur in universa terra Canticum novum. Sed profanae sunt verborum novitates, ubi dicit mulier insipiens et audax : Panes occultos libenter attingite, et aquæ furtivæ dulcedinem. Ab hac pollicitatione falsae scientiæ prohibet ctiam illo loco Apostolus ubi dicit: 4 sic. F.r. Lugd. et von. * Hoc Apostolus... pranidens. M. ( 0 Timothee, depositum custodi , devitans profanas vocum novitates, eteontradictiones falsi nominis scientiae , quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt > (I Tim. VI, 20). Nihil enim sic amant isti quam scientiam promittere ; ct fidcm rerum verarum quas credere parvuli praecipiuntur, velut imperitiam deridere.

5. Dieet aliquis : Nihilne spirkuales viri habent in doctrina, qu*od carnalibus taceant, et spiritualibus cloquantur? Si respondero, Non habent, cootinuo mihi dicetur ex Epistola ad Corinthios apostoli Pauli: « Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis polum dedi, non escam ; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales (I Cor. III, i et 2) ; et illud., c Sapientiam loquimur inter perfectos ; > et illud, c Spiritualibus spiritualia comparaates : animalis aulem homo non percipit quæ sunt Spiritus Dei ; stultitia enim est illi » (Id.II, 6,13 et 14). Hoc totum quale sit, ne rursus propter haec verba Apostoli profanis vocum novitatibus secreta quaerantur, et ea quae debet castorum spiritus corpusque vilare, dicatur carnales sustinere non posse, sermone alio si Dominus donaverit, disputandum est ,. ut jam istum aliquondo claudamus.