Skip to content

TRACTATUS L · 49 of 123

Homilies on the Gospel of John

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

Ab eo loco, Proximum erat Pascha Judaeorum ; usque ad id, Multi propter illum abibant, et credebant in Jesum. Cap. xi, f f . 55, 56, et cap. XII, f . i-ii.

i. Hesternam lectionem sancti Evangelii, de qua locuti sumus quod Dominus dedit, hodierna sequitur, de qua locuturi sumus quod Domiuus dabit. Quandam in Scripturis tam manifesta sunt, ut potius auditorem quam expositorem desiderent: in eis nos immorari non oportet, ut necessariis in quibus immorandum est, tempus sufficiat.

i. Proximum ergo erat Pascha Judæorum. Illum diem festum Judæi cruentum habere Domini sanguine voluerunt. Illo die festo occisus est Agnus, qui nobis eumdem diem festum suo sanguine consecravit. Consilium erat inter Judaeos de occidendo Jesu : ille qui de coelo venerat pati, propinquare voluit loco passionis, quia immincbat hora passionis. Ascenderunt ergo multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. Hoc faciebant Judaei secundum praeceptum Domini, per sanctum Moysen in Lege mandatum, ut die festo quod Pascha erat, omnes undique convenirent, et illius dici celebratione sanctificarentur. Sed ilia celebratio umbra crat futuri. Quid est, umbra futuri ? Propbelia Christi venturi, prophetia pro nobis illo die passuri: ut transiret umbra, et lux veniret; ut transiret significatio , et veritas teneretur. Habebant ergo Judaei Pascha in umbra, nos in luce. Quid enim opus erat ut eis Dominus præciperet per ipsum festum diem ovem occidere, nisi quia ille erat de quo prophetatum est, Sicut ovis ad immolandum ductus est (laai. LIII, 7). Sanguine occisi pecoris Judxorum postes signati sunt ; sanguine Christi frontes nostræ signantur. Et illa signalio, quia erat significatio, dicta est a domibus signatis exterminatorem prohibere (Exod. XII , 22, 25) : signum Christi a nobis repellit exterminatorem, si cor nostrum recipiat Salvatorem. Quare hoc dixi? Quia multi postes habent signatos, et intus non manel habitator : facile habent in fronte signum Christi, ei corde non recipiunt verbum Christi. Ideo dixi, fratres, quod repeto, signum Christi a nobis repellit exterminatorem , si eor nostrum habeat Christum habitatorem. H.rc dixi, ne quis forte cogitaret quid sibi vellent ista festa Judacorum. Venit ergo Dominus tanquam ad victimam, ut verum Pascha nos haberemus, cum ejus passionem tanquam ovis immolationem celebraremus.

3. Quærebant ergo Jesum : sed male. Beati enim qui quærunt Jesum, sed bene. Illi quaerebant Jesum, ut nec ipsi haberent eum, nec nos: sed ab ipsis abscedentem suscepimus nos. Reprehenduntur qui currunt, laudantur qui quærunt : animus enim quærentis aut laudem invenit, aut damnationem. Habcs enim et in Psalmis, Confundantur et revereantur, qui quærunt animam meam (Psal. xxxix, 15): isti sunt qui male quærebant. Alio autem loco dicit : Periit juga a me, et non eat qui requirat animam meam (Psal. cxu, 5). Culpantur qui quærebant, culpantur qui non quærebant. Ergo quæramus Christum ut habeamus ; quæramus ut teneamus, sed non ut occidamus : nam et illi ideo quxrebant1 ut tenerent, sed ut cito non haberent. Quærebant ergo, et loquebantur inter se: Quid putatis, quia non venit ad diem festum ?

4. Dederant autem pontifices et Pharisæi mandatum, ut si quis cognoverit ubi iit, indicet, ut apprehendant eum. Nos indicemus modo Juda'is, uhi sit Christus. Utinain velint audire et appprehendere quicumque sunt ex semine illorum, qui dederant mandatum nt indicaretur eis ubi esset Christus. Veniant ad Ecclesiam, audiant ubi sit Christus , et apprehendant eum. A nobis audiant, ex Evangelio audiant. Occisus est a parentibus eorum, sepultus est, resurrexit, a discipulis agnitus , ante oculos eorum ascendit in coelum, ibi sedet ad dexteram Patris; qui judicatus est, venturus est judex : audiant, et teneant. Respondent: Quomodo tenebo absentem 1; quomodo in coelum manum mittam, ut ibi sedentem teneam ? Fidcin mitte, et tenuisti. Parentes tui tcnuerunt carne, tu lene corde : quoniam Christus absens etiam præsens est. Nisi praesens esset, a nobis ipsis teneri non pos- I sic Mss. At editi, non ideo qwerebant. * fdili : Quem tetu boabsentem9 Aliquot Mss.:Quomodo teneuv .,j set. Sed quoniam verum est, qnod ait, Eccc ego t'obiscum sum usque ad consummationem sæculi (Matth. XXVIII, 20); et abiit, et hic est ; et rediit, et nos non deserit : corpus enim suum intulit coelo, majestatem non abstulit mundo.

5. Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam , ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Jesus. Fecerunt autem ei ibi coenam, et Martha ministrabat: Lazarus vero unus erat ex discumbentibus. Ne putarent harnines phantasma esse factum, quia mortuus resurrexit, unus erat ex recumbentibus; vivebat, loquebatur, epulabatur : veritas ostendebatur, infidelitas Judæorum confundebatur. Discumbebat ergo Dominus cum Lazaro et cæteris, ministrabat Martha una ex sororibus Lazari.

6. Maria vero, altera soror Lazari, accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, unxit pedes Jesu, et extersit capillis suis pedes ejus, et domus impleta eat ex odore unguenti. Factum audivimus, mysterium requiramus. Quxcumque anima fidelis vis esse, cum Maria unge pedes Domini pretioso unguento. Unguentum illud justitia fuit, ideo libra fuit: erat autem unguentam nardi pistici pretiosi. Quod ait, pistici, locum aliquem credere debemus, unde hoc erat unguentum pretiosum : nec tamen hoc vacat, et sacramento optime consonat. Πίστις græce , lides dicilnr. Quærehas operari justitiam: justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Unge pedes Jesn ; bene vivendo dominica sectare vestigia. Capillis terge : si habes superflua, da pauperibus, et Domini pedes tersisti; capilli enim superflua corporis videntur. Habes quod agas de superfluis tuis : tibi superflua sunt, sed Domini pedibus nccessaria. Forte in terra Domini pedes indigent. De quibus enim nisi de membris suis in fine dicturus cst, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. xxv, 40)? Superflua vestra impendistis, sed pedibus meis obsecuti estis.

7. Domus autem impleta est odore; mundus impletus est fama bona : nam odor bonus , fama bona est. Qui male vivunt et christiani vocantur, injuriam Christo faciunt : de qualibus dictum est quod per eos nomen Domini blasphematur (Rom. n, 24). Si per tales nomen Dei blasphematur, per bonos nomen Domini laudatur. Audi Apostolum : Christi bonus odorsumus, inquit, in omni loco. Dicitur et in Canticis canticorum: Unguentum effusum nomen tuum (Cant. I, 2). Ad Apostolum revoca intentionem : Christi, inquit, bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt; aliis sumus odor vitæ in vitam, aliis odor mortis in mortem : et ad hæc quis idoneus (H Cor. i!, 14-16) ? Occasionem nobis præbet præsens lectio sancti Evangelii de odore isto ita loqui , ut et a nobis sufficienter dicatur, et a vobis diligenter audiatur , Apostolo ipso ita dicente, Et ad hæc quis idoneus? Ergo ut inde nos conemur loqui, numquid idonei sumus, aut vos audire hæc idonei estis?Nos quidem idonei non sumus; sed idoneus est ille qtu per noa dignetur1 dicere quod vobis prosit audire. Ecce Apo- I In quatuor Mss., dignatur. stolus bonus odor est, sicut dicit ipse : sed ipse bonus odor alii. cst odor vitæ in vitam, aliis autem odor mortis in mortem; tamen bonus odor. Numquid enim ait, Aliis sumus bonus odor ad vitam, aliis malus odor ad martem ? Bonum odorem se dixit, non malum; et eumdem bonum odorem aliis ad vitam dixit , aliis ad mortem. Felices qui bono odore vivunt: quid autem infelicius illis qui bono odore moriuntur?

8. Et quis est, ait aliquis, quem bonus odor occidit? Hoc est quod ait Apostolus, Et ad hac quis idoneus? Quomodo ea facit Deus miris modis, ut bono odore et boni vivant, et mali moriantur; quomodo sit, quantum Dominus inspirare dignatur 1 (nam fortasse ibi lateat1 altior intellectus, qui a me non potest pcnetrari); tamen quousque penetrare potui, vobis non debet denegari. Paulum apostolum bene agentem, bene viventem, justitiam verbo praedicantem, opere demonstrantem , doctorem mirabilem, fidelem dispensatorem, fama usquequaque disseminabat: quidam diligebant, quidam invidebant. Nam ipse quodam loco ait de quibusdam, quod non caste, sed per invidiam Christum annuntiarent; existimantes, inquit, tribulationem suscitare vinculis meis. Sed quid ait? Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur (Philipp. I, 17, 18). Annuntiant qui me amant, annuntiant qui mibi invident; illi bono odore vivunt, et illi bono odore moriuntur : tamen utrisque praedicantibus nomen Christi annuntietur, odore optimo mundus impleatur. Amasti bene agentem, vixisti bono odore: invidisti bene agenti, mortuus es bono odore. Numquid quia mori voluisti, ideo odorem illum malum esse fecisti ? Noli invidere, et non te occidet bonus odor.

9. Denique audi ct hic ex unguento isto, quomodo aliis erat odor bonus in vitam, aliis odor bonus in mortem. Posteaquam hoc lecit religiosa Maria ad Domini obsequium , continuo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui eum erat traditurus, dixit: Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? Væ tibi, miscr! bonus odor occidit te. Quare cnim hoc dixerit, Evangelista sanctus aperuit. Putaremus autem et nos, si mens ipsius nubis per Evangelium non proderetur, pauperum cura hoc illum dicere potuisse. Non ita est. Sed quid ? Audi testem veracem : Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad illum; sed quia fur erat, et locutos habens, et ea quæ millebantur portabat. Portabat, an exportabat? Sed ministerio portabat, furto cxpor- Labat (a).

10. Ecce audite quia Judasiste non tunc perversus factus est, quando a Judæis corruptus Dominum tradidit. Plerique enim incuriosi Evangelii, existiniant tunc periisse Judam , quando accepit a Judæis pecuniam ut Dominum traderet. Non tunc periit, jam fur erat, et Dominum perditus sequebatur; quia non corde, sed corpore sequebatur. Duodenarium nume' nic in editis additur. ostettdam; quod abest a MM. 1 Latet, juxta Er. Lugd. ven. Lov. II. (a) F.pist. 108, c. 3, n. 8. % rum Apostolorum implebat, apostolicam beatitodinem non habebat, ad imnginem fuerat duodecimus : quo decedente, et alio succedente, et suppleta est apostolica veritas, et numeri permansit integritas (Act. I, 26). Quid ergo voluit Dominus nos lor Jesus Christus, fratres mei, admonere Ecclesiam suam, I quando unum perditum inter duodecim habere voluit, nisi ut malos tolcremus, nec corpus Christi dividamus ? Ecce inter sanctos est Judas, ecce fur est Judas, et, ne contemnas, fur et sacrilegus, non qualiscumque fur : fur loculorum, sed dominicorum; loculorum, sed sacrorum. Si crimina discernuntur in foro, qua. liscumque furti et peculatus; peculatus enim dicitur furtum de re publica ; et nen sic judicatur furtum rei privatæquomodo publicae : quanto vehementius judi. candus est fur sacrilegus, qui ausus fuerit non undecumque tollere, sed de Ecclesia tollere? Qui aliquid de Ecclesia furatur, Judae perdito comparatur. Talis erat iste Judas, et tamen cum sanctis discipulis undecim intrabat et exibat. Ad ipsam dominicam cænam pariter accessit : conversari cum eis potuit , eos inquinare non potuit. De uno pane et Petrus et Judas accepit, et tamen quae pars fideli cum infideli ? Petrus enim accepit ad vitam, Judas ad mortem. Quomodo enim ille odor bonus, sic ille cibas bonus. Sicut ergo odor bonus, ita et cibus bonus, bonos vivificat, malos mortificat. Qui enim manducaverit indigne, judidum sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29) : judicium libi, non tibi. Si judicium sibi, non tibi; tolera malum bonus, ut venias ad praemia bonorum, ne mitlaris in pænam malorum.

it. Exemplum Domini accipite conversantis in terra. Quare habuit locolos cui Angeli ministraverunt, nisi quia Ecclesia ipsius loculos suos habitura erat? Quare furem admisit, nisi ut ejus Ecclesia fures patieuter tolert? Sed ille qui consueverat de loculis pecuniam tollere, non dubitavit accepta pecunia ipsum Dominum vendere. Videamus quid ad ista Dominus respondeat. Videte, fratres : non illi ait, Propter furta tua dicis ista. Furem noverat, nec prodebat; sed potius tolerabat, et ad perferendos malos in Ecclesia nobis exemplum patientiae demonstrabat. Dixit ergo ei Jesus : Sine illam, ut in diem sepulturæ meas servet illud. Moriturum se denuntiavit.

12. Sed quid est quod sequitur? Pauperes enim semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Intelligimus quidem, Pauperes semper habebitis: quod dixit, verum est. Quando Ecclesia sine pauperibus? Ile autem non semper habebitis, quid sibi vult ? Quomodo intelligendum est, Me autem non semper habebitis i Nolite expavescere; Judae dictum est. Quare ergo uon dixit, habebis; sed, habebitis ? Quia non unus est Judas. Unus malus corpus malorum significat ; quomodo Petrus corpus bonorum, imo corpus Ecclesiæ, sed in bonis t. Nam si in Petro non esset 1 Quinque probae notae Mss., corpus bonorum, corpus Eetleriæ, imc corous Ecclesiam, sed in bonis. Favent alii duo qui habent: corpus Ecclesice, tmo corpus Ecclesia, sed, etc. Bad. et Am., corpus Ecciesice, imo'corpus Ecclesiæ, scd in ban:. Ecclesiæ sacramentum, non ei diceret Dominiis, Tibi dabo claves regni cælorum : quæcumque solveris in terra , soluta erunt et in cælo; et quæcumque ligaveris in terra , ligata erunt et in cælo (Matth. XVI, 19). Si hoc Petro tantum dictum est, non facit hoc Ecclesia. Si autem et in Ecclesia fit, ut qum in terra ligantur, in cælo ligentur, et quæ solvuntur in terra, solvantur in cælo : quia cum excommunicat Ecclesia, in caelo ligaturexcommunicatus; cum reconciliatur ab Ecclesia, in cælo solvitur reconciliatus : si hoc ergo in Ecclesia fit, Petrus quando claves accepit, Ecclesiam sanctam significavit. Si in Petri persona significati sunt in Ecclesia boni, in Judae persona significati sunt in Ecclesia mali; ipsis dictum cst, Me autem non semper habebitis. Quid est enim , non semper? Et quid est, semper? Si bonus es, si ad corpus pertines, quod significat Petrus; habes Christum et in praesenti et in futuro : in praesenti per fidem, in prac- . senti per signum, in praesenti per Baptismatis sacramentum, in præsenti per altaris cibum et potum. Habes Christum in praesenti, sed babebis semper; quia cum hinc exieris, ad illum venies qui dixit latroni, Hodie mecum tria in paradiso (Luc. XXIII, i3). Si autem male versaris, videris habere in prasenti Christum , quia intras Ecclesiam , signas te signo Christi, baplizaris baptismo Christi, misces te membris Christi, accedis ad altare Christi : in praesenti habes Christum, sed male vivendo non semper babebis.

13. Potest et sic intelligi : Pauperes semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitia. Accipiant hoc et boni, sed non sint solliciti : loquebatur enim de praesentia corporis sui. Nam seeundum majestatem suam, secundum providentiam, secundum ineffabilem ct invisibilem gratiam, impletur quod ab co dictum est, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem sæculi (Matth. xxviu, 20). Secundum carnem vero quam Verbum assumpsit, secundum id quod de Virgine natus est, secundum id quod a Judxis prehensus est, quod ligno co.fixus, quod de cruce depositus, quod linteis involutus, quod in sepulcro conditus, quod in resurrectione manifestatus , nQn semper habebitis vobiscum. Quare ? Quoniam conversalus est secundum corporis præsentiam quadraginta dicbus cum discipulis suis, eis deducentibus videndo non sequendo, ascendit in coelum (Act. i, 3, 9, 10), ct non est hic. Ibi est enim, sedet ad dexteram Patris : et hic est, non enim recessit præsentia majestatis. Alter : secundum præsentiam majestatis semper habemus Christum; secundum praesentiam carnis, recte dictum est discipulis, Me autem non semper habebitis. Habuit cnim illum Ecclesia secundum prasentiam carnis paucis diebus : modo fide tenet, oculis non videt. Ergo sive ita dictum est, Me autem non semper habebitis, quaestio sicut arbitror jam nulla est, quae duobus modis soluta est.

14. Cætera quæ pauca remanent, audiamus: Cognovit ergo turba multa ex Juda is quia illic est ; et veverunt, non propter Jesum tantum. sed ut Lazarum videret, quem suscitavit Jesus a mortuis. Curiositas eos adduxit, non charitas : venerunt, et viderunt. Audite mirabile consilium vanitatis. Viso Lazaro resuscitato, quia tantum miraculum Domini tanta erat evidentia diffamatum, tanta manifestatione declaratum, ut nun possent vel occultare quod factum est, vel negare, quid invencnint videte. Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent; quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum. 0 stulta cogitatio, et caeca saevitia! Dominus Christus qui suscitare poluit mortuum, nOli posset occisum? Quando Lazaro inferebatis necem, numquid auferebatis Domino potestatem ? Si aliud vobis vidctur mortuus, aliud occisus; ecce Dominus utrumque fecit, et Lazarum mortuum, ct scipsum suscitavit occisum.