Skip to content
On the Teacher

CAPUT II. —Verborum significatus nonnisi verbis ab homine ostenditur · 2 of 14

On the Teacher

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

3. Aug. Constat ergo inter nos verba signa esse. Ad. Constat. Aug. Quid? signum, nisi aliquid significet, potest esse signum ? Ad. Non potest. Aug. Quot verba sunt in hoc versu, si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui ? j , (Æn eid . tib. 2, v. 639.) ! Ad. Octo. Aug. Octo ergo signa sunU Ad. Ita est, Aug. Credo te hunc versum intelligere. Ad. Satis arbitror. Aug. Dic mihi quid singula verba significent. Ad. Video quidcm quid significet, Ii; sed nullum aliud verbum, quo id exponi possit, invenio. Aug. Saltem illud invenis, quidquid significatur hoc verbo, ubinam sit? Ad. Videtur mihi quod, si, dubitationem significet: jam dubitatio, ubi nisi in animo est? Ang. Accipio interim; persequere caetera. Ad. Nihil, quid aliud significat, nisi id quod non est? Aug. Verum fortasse dicis ; sed revocat me ab assenticndo quod superius concessisti, non esse signum nisi aliquid significet; quod autem non cst, nullo modo esse aliquid potest. Quare secundum verbum in hoc versu non cst signum, quia non signilicat aliquid; et falso inter nos constitit, quod omnia verba signa sint, aut omne signum aliquid significet. Ad. Nimis quidem urges; sed quando noa habemus quid significemus, omnino stulte verbum aliquod promimus : tu autem nunc mecum loquendo, credo quod nullam sonum frustra emittis, sed omnibus quas ore tuo erumpunt, signum mihi das ut intelligam aliquid; quapropter non te oportet istas duas syllabas enuntiare dum loqueris, si per eas non significas quidquam. Si autem vides necessariam per eas enuntiationem fieri, nosque doceri vel commoneri cum auribus insonant, vidcs etiam profecto quid velim dicere, sed explicare non possum. Aug. Quid igitur facimus ? An affectionem aniipi quamdam , cum rem non vidct, et tamen non esse invenit, aut invenisse se putat, hoc verbo significari dicimus potius, quam rem ipsam quæ nulla est? Ad. Istud ipsum est fortasse quod explicare moliebar. Aug. Transeamus ergo hinc, quoquo modo se habct, ne res absurdissima nobis accidat. Ad. Quæ tandem ? Aug. Si nihil nos teneat, et moras patiamur. Ad. Ridiculum hocquidemesl, ettamen nescio quomodo video posse contingere; imo plene video contigisse.

4. Aug. Suo loco genus hoc repugnantiæ, si Deus siverit, planius intelligemus : nune ad illum versum te refer, et conare, ut potes, cætera ejus verba quid significetnt pandere. Ad. Tertia præpositio est, ex, pro qua, de. possumus, ut arbitror, dicere. Aug. Non id quæro, ut pro una voce notissima aliam vocem æque nitissimam, quæ idem significet dicas; si tamen idcm significat : sed interim concedamus ita esse. Certe si poeta iste non, ex tanta urbe, sed, de tanta, dixisset, quærerem que abs te quid. de, significaret; diceres, ex, cum hæc duo verba essent, id cst signa, unum aliquid, ut tu putas, significantia : ego autcm idipsum# nescio quid unum, qnod his duobus signis significatur, inquiro. Ad. Mihi videtur secretionem quamdam significare ab ea rc in qua fuerat aliquid, quod ex illa esse dicitur, sive il!a non mancat, ut in hoc versu, non manente urbe, poterant aliqui ex illa esse Trojani : sive manent, sicut ex urbe Roma dicimus esse negotiatores in Africa. Aug. Ut concedam tibi hæc ita esse, nec enumerem quam multa fortasse præter hanc tuam regulam reperiantur; illud certe tibi attendere facije est, exposuisse te verbis verba, id est signis signa, eisdemque Hotissimis notissima : ego autcm illa ipsa quorum hæc signa sunt, mibi, si pr.sses, vellem ut ostenderes.