Skip to content
On the Teacher

CAPUT XIV.- Christus intus docet, homo verbis foris admonet · 14 of 14

On the Teacher

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

Num hoc magistri profitentur, ut cogitata eorum , ac non ipsæ disciplinæ quas loquendo se tradere putant, percipiantur atque teneantur? Nam quis tam stulte curiosus est, qai filium suum mittat in scholatn, ut quid magister cogitet discat? At istas omnes disciplinas quas se docere profitentur, ipsiusque virtutis atque sapientiae, cum verbis explicaverint; tum illi qui discipuli vocantur, utrum vera dicta sint, apud semetipsos considerant, interiorem scilicet illam veritatem pro viribus intuentes. Tunc crgo discunt: et com vcra dicta esse intus invenerint, laudant, nescientes non se doctores potius laudare qnam doctos; si tamen et illi quod loquuntur sciunt. Fatiuntur autem homines, ut eos qui non sunt magistros vocent, quia plerumque inter tempus locutionis et tempus cognitionis, nulla mora interponitur; et quoniam post admonitionem sermocinantis cito intus discunt, foris se ab eo qui admonuit, didicisse arbitrantur.

46. Scd de tota utilitate verborum, quae si bene consideretur non parva est, alias , si Deus siverit, requiremus. Nunc enim ne plus eis quam oportet tribueremus, admonui te; ut jam non crederemus tantum, sed etiam intelligere inciperemus qnam vere scriptum sit auctoritate divina, ne nobis quemquam magistrum dicamus in terris , quod unus omnium magister in coelis sit (Matth. XXIII, 8-10). Quid sit autem in coetis, docebit ipse a quo etiam per homines signis admonemur et foris , ut ad eam intro conversi erudiamur: quem diiigere ac nosse beata vita est, quam se omnes clamant quærere, pauci autem sunt qui eam vere se invenisse lætentur. Sed jam mihi dicas velim , quid de hoc toto meo sermone sentias. Si enim vera esse quae dicta sunt nosti, etiam de singulis sententiis interrogatus ea te scire dixisses : vides ergo a quo ista didiceris; neque enim a me, cui roganti omnia responderes. Si autem vera esse nna nosti, nee ego nec ille te docuit : sed ego, quia nunquam possum doccfe; ille, quia tu adhuc non potes discere. Ad. Ego vero didici admonitione verborum tuorum, nihil aHud verbis quam admoneri hominem ut discat, et perparum esse qnod per locutionem aliquanta cogitatio loquentis apparet: utinm autem vera dicantur, eum docere solum, qui se intus habitare, cum foris loqueretur, admonuit ; quem jam , favente ipso , tanto ardentius diligam , quanto ero in discendo provectior. Verumtamen huic orationi tuæ, qua perpetua usus es, ob hoc habe maxime gratiam, quod omnia quoe contradicere paratus eram, praeoccupavit atque dissolvit; nibilqu4 omnino abs te dcrelictom est, quod me dubium faciebat, de quo non ita mihi responderet secretum illud oraculum, ut tuis verbis asserebatur.