CAPUT IV · 4 of 14
An signa signis monstrentur.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
7. Aug. Acutissime omnino : quare vide utrum conveniat jam inter nos ea posse demonstrari sine signis, quæ aut non agimus cum interrogamur, et tamen statim agere possumus, aut ipsa signa forte agimus. Cum enim loquimur, signa facimus, de quo dictum est significare. 4d. Convenit. Aug. Cum ergo de quibusdam signis quæritur, possunt signis signa monstrari . cum autem de rebus quae signa non sunt, aut eas agendo post inquisitionem si agi possunt, auf signa dando per quae animadverti queant. Ad. Ila est. Aug. In hac igitur tripartita distributione priuS illud consideremus, si placet, quod signis signa monstrantur : num cnim sola verba sunt sina' A4. Non. Aug. Videtur ergo mihi loquendo nos aut verba ipsa signare verbis, aut alia signa , vclul gestum cum dicimus ant lilleram ; nam his duobus verbis quæ significantur, nihilominus signa sunt : aut aliquid aliud quod signum non sit, velut cum dicimus, Lapis; hoc enim verbum signum est, nam significat aliquid, sed id quod eo significatur, non continuo signum est : quod tamen genus, id cst cum verbis ea quae signa non sunt significantur, non pertiuet ad hanc partem quam discutere proposuimus. Suscepimus enin considerare illud, quod signis signa monstrantur, ct partes in eo duas comperimus, cum aut eadem aut alia signa signis docemus vcl commemoramus : an non tibi videtur? Ad. Manifestum est.
8. Avg. Dic ergo signa quæ verba sunt, ad quem sensum pertineant. Ad. Ad auditum. Aug. Quid gestus? Ad. Ad visum. Aug. Quid , cum verba scripta invenimus? num verba non sunt, an signa verborum verius intelliguntur? ut verbum sit quod cum aliquo significatu articulata voce profertur; vot autem nullo alio sensu quam auditu percipi potest : ila lit ut cnm scribitur verbum , signum fiat oculis , quo illud quod ad aures pertinet, veniat in mentem. Ad. Omnino assentior.Aug. Id quoque te arbitror assentiri, cum dicimus, Nomen, significare nos aliquid. Ad. Verum est. Alp. Quid tandem? Ad. Id sci. i <ct quod quidque appellatur, vclut Romulus, Roma, virtus, fluvias, ct innumerabilia cætera. Aug. Num ista quatuor nomina nullas res significant ? Ad. Imo aliquas. Aug. Num nihil distat inter hæc nomina, et cas res quæ his significantur? Ad. Imo plurimum. Aug. Vellom abs te audire, quidnam id sit. Ad. noc vel in primis, quod hæc signa sunt, illa non sunt. Aug. Placetne appellemus significabilia ea quæ signis significari possunt ct signa non sunt, sicut ea quæ videri possunt, visibilia nominamus, ut de his deinceps commodius disseramus? Ad. Placet vero. Aug.. Quid? illa quatuor signa quæ paulo ante pronuntiasti, nullone alio signo significantur ? Ad. Miror quod jam mihi exciisse arbitraris, quod ea quæ scribuntur, eorum quæ voce proferuntur, signorum signa esse comperimus. Aug. Dic inter ista quid dislel? Ad. Quod illa visibilia sunt, hæc audibilia. Cur enim et hoc nomen non admittas, si admisimus significabiJia ? Aug. Prorsus admitto, ct gratum habeo. Sed rursus quæro, quatuor hæc signa nullone alio signo audibili significari queant, ut visibilia recordatus es ? Ad. IIoc quoque recentius dictum recordor. Nam noinen responderam significare aliquid, et huic significationi quatuor ista subjeceram; et illud autem et hæc, si quidem voce proferuntur, audibilia esse cognosco. Aug. Quid ergo inter audibile signum et audibilin significata, quæ rursus signa sunt, intrest? Ad. Inler illud quidem quod dicimus, Nomen, et hæc quatuor quæ significationi ejus subjecimus, noc distare video, quod illud audibile signum est signorum audibilium : hæc vero audibilia quidem signa sunt , non tanicn signorum , sed rerum partim visihilium , sicut csi Romulus, Roma . fluvius; partim intelligibilium, sicut est virtus .
9. Aug. Accipio et probo : sed scisne omnia qua voce ariiculata cum aliquo significatu proferuntur, verba appellari? Ad. Scio. Aug. Ergoetnomen verbum est, quandoqnidcm id videmus cum aliquo significatu articulata voce proferri; et cum dicimus disertum hominem bonis verbis uti, etiam nominibusnlique utitur; et cum seni domino apud Terentium servus retulit, Bona verba quælo (In Andria, act. i, 'cen. 2, v. 33), multa illc etiam nomina dixerat. Ad. Assentior. Aug. Concedis igitur iis duabus syllabis quas edimus, cum dicimus, Verbum, nomen quoque significari, et ob hoc illud hujus signum esse. Ad. Concedo. Aug. Hoc quoque respondeas velim. Cum verbum signum sit nominis, et nomen signum sit fluminis, et flumen signum sit rei quæ jam videri potest, ut inter hanc rem et flumen, id est signum ejus, et inter hoc signum et nomen quod hujus signi signum est dixisti quid intersil; quid interesse arbitraris inter signum nominis, quod vcrbum esse comperimus, et ipsum nomen cujus signum est ? Ad. Hoc distare intelligo, quod ea quæ significantur nomine, etiam verbo significantur; ut enim nomen est verbum, ita et flumen verbum ea : quae autcm verbo significantur, non omnia significantur et nomine. Nam et illud, si, quod in capite habet abs te propositus versus, et hoc, ex, de quo jam diu agentes in ba:c duce ratione pervenimus, verba suut, ncc tamen nomina; et talia multa inveniuntur. Quamobrem cum omnia nomina verba sint, non autem omnia verba nomina sint, planum esse arbitror quid inter verbum distet et nomen, id est inter signum signi ejus quod nulla alia signa significat, ct signum signi ejus quod rursus alia significat. Aug. Concedisne omnem equum animal esse, nec tamen omne animal equum esse? Ad. Quis dubitavtrit? Aug. Hoc ergo inter nomen et verbum, quod inter equum et animai interest. Nisi forte ab assenticndo id te rcvocat, quod dicimus ct alio modo verbum, quo significantur ea quae per tempora declinantur, ut scribo scripsi, lego legi, quæ manifestum est non esse nomina. Ad. Dixisti omnino quod me dobitare faciebat. Aug. Ne te istud moveat. Dicimus enim et signa universalitcr omnia quae significant aliquid, ubi cliam verba esse invenimus. Dicimus item signa militaria, quæ jam proprie signa nominantur, quo verba non pertinent. Et tamen si tibi dicerem, ut omnis equus animal, non alitem omne animal equus cst, ila omne verbum signum, non autem omne signum verbum est, nihil, ut opinor, dubitares. Ad. Jain intelligo, et prorsus assemior, hoc interesse inter universale illud verbum et nomen, quod inter animal et equum.
10. Aug. Scisne etiam, cum dicimus, Animal, aliud esse hoc trisyllabum nomen, quod voce prolatum est, aliud id quod significatur? Ad. Jam line supra concessi de omnibus signis et significabilibus. Aug. Num omnia signa tibi videntur aliud significare quam sunt, sicut hoc trisyllabum, cum dicimus, Animal, nullo modo idem significat quod est ipsum? Ad. Non sane : uam cum dicimus, Signum, non solum signa cætera quæcumque sunt, sed etiam seipsum significat ; est enim verbum, et utique omnia verba sigua sunt. Aug. Quid? in hoc disyllabo cum dicimus, Verbum, nonne tale aliquid contingit? Nam si omne quod cnm aliquo significatu articulata voce profertur, hoe disyllabo significatur, etiam ipsum hoc genere includitur. Ad. Ita est. Aug. Quid? nomen nonne similiter habet? Nam et omnium generum nomina signilicat, et ipsum nomen generis neutri nomen est. An, si ex te quærerem quæ pars orationis nomen, posses milii respondere recte, nisi, nomen? Ad. Verum dieM. Aug. Sunt crgo signa quae inter alia quæ significant, et scipsa signi- Beent. Ad. Sunt. Aug. Num tale tibi videtur luc quadrisyllabum signum, cum dicimus, Conjunctio? Ad. Nullomodo: nam ea quæ significat, non sunt nomina; hoc autem nomen est.