Skip to content
On the Teacher

CAPUT VI · 6 of 14

Signa sui significativa.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

17. Aug. Transeamus ergo hinc. et jam dic mihi utrum sicut omnia verba nomina, cet omnia nomina verba esse comperimus, ita libi ct omnia nomina vocabula, et omnia vocabula nurnina esse videantur. Ad. Plane inter hxc quid distet præter diversum syllabarum sonum non video. Aug. Nec ego interim resisto, quanquam non desint qui etaiu significatione ista discernunt, quorum sententiam modo considerare non opus est. Sed certe auimadvei tis ad ea jan signa nos pervenisse, quæ se inviccm significent, nulla præter sonum distantia, et quæ scipsa significent cum cæteris omnibus partibus orationis. Ad. Non intelligo. Aug. Non ergo intelligis et nomen vocabulo et vocabulum nomine significari; et ita ut præter sonum litterarum nihil intersit, quantum ad generale nomen pertinet : nam ct speciale nomen dicimus, qnod inter octo partes orationis ita est, ut alias septem non contiurat. Ad. Intelligo. Aug. At boc ost qnod dixi, se invicem significare vocabulum et nomen.

i8. Ad. Teneo, sed quæro quid dixeris, Cum etiam scipsa significant cum. aliis partibus orationis. Aug. Nonne superior ratio docuit nos, omwes partes oratiouis, et nomina posse dici et vocabula, id est et nomine et vocabulo posse signiGcari? Ad. Ita est. Aug. Quid? ipsum nomen, id est sonum istum duabus syllabis expressum, si ex te quæram quid appelles, nonne recte milii respondebis, Nomen? Ad. Recte. Aug. Num ita se significat hoc signum quod quatuor syllabis enuntiamus cum dicimus, Conjunctio? Hoc enim utinen inter illa qua; significat, numerari non potest. Ad. Recte accipio. Aug. It! est quod dictum est nomen seipsum significare cum aliis quæ significat ; quod etiam dc vocabulo licet per teipsum intelligas. Ad. Jam facile est : sed illud mihi nunc venit in mentem, nomen et generaliter et specialiter dici; vocabulum autcm inter octo partes orationis non accipi : quare hoc qnoque inter se præter diversum sonum differre arbitror. Aun. Quid? noincn et ομα distare inter se aliquid putas præter sonum, quo etiam linguæ discernuntur latina atque græca ? Ad. Hic vero nihil aliud intelligo. Aug. Perventum est ergo ad ca signa quæ et seipsa significent , et aliud ab alio invicem siguificelur, et quidquid ab uno hoc et ab alio; cl nibil præter sonum inter se differant: nam hoc quartum modo invenimos; tria enim superiora, et de nomine et verbo intelliguntur. Ad. Omnino perventum.