Skip to content
On the Teacher

CAPUT V · 5 of 14

Signa mutua.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

11. Aug. Bene attendisti : nunc illud vide, utrum veniantur signa quæ se invicem signiflcent, ut quemadmodum boc ab illo, sic illud ab hoc significetur : non enim ita sunt inter se hoc quadrisyllabum, cum dicimus, Conjunctio, et illa quæ ab hoc significantur, cum dicimus, Si, vel, nam, namque, nisi, ergo, quoniam, et similia; nam hæc illo uno significantur, nullo antem horum unum ilud quadrisyllabum significatur. Ad. Video, ct quænam signa sint se invicem fignificautia, cupio cognoscere. Aug. Tu ergo nescis, cum dicimus, Nomen et verbum, duo verba nos dicere ? Ad. Scio. Aug. Quid ? illud nescis, cum dicimus, Nomen et verbum, duo nomina nos dicere ? Ad. Id quoque scio. Aug. Scis igitur tam nomen verbo, quam etiam verbum nomine significari. Ad. Assen- Hor. Aug. Potesnc diccre, excepto eo quod diverse scribuntur et sonant, quid inter se differant? Ad. Possum fortasse; nam id esse video quod paulo ante dixi. Verba enim cum dicimus, omne quod articulata voce cum aliquo significatu profertur, significamus; unde omne nomen , et ipsum cum dichnus, Nomen, verbum est: at non omne verbum nomen est, quamvis nomen sit, cum dicimus, Verbum.

12. Aug. Quid, siquisquam tibi affirmet et probet, ut omne nomen verbum est, ita Qmne verbum nomen esse? poterisne invenire quiddislent, praeter diversum in litteris sonum? Ad. Non potero, nec omnino distare aliquid puto. Aug. Quid, si omnia quidem quæ voce articulata eum aliquo significatu proferuntur, et verba sunt et nomina; sed tamen alia de causa verba, et alia de causa nomina sunt? nihilne distabit inter nomcn et verbum? Ad. Quomodo istud sit non intelligo. Aug. Hec saltem intelligis, omne coloratum visibile esse, et omne visibile coloratum, quamvis hæc duo verba distincte differenterque significent. Ad. Intelligo. Aug. Quid si ergo ita et omne verbum nomen, et omne nomen verbum est, quamvis hæc ipsa dno nomina, veF duo verba, id est nomen et verbum, differentem habeant significationem? Ad. Jam video posse id accidere : sed quomodo id accidat, exspecto ut ostendas. Avg. Oinne quod cum aliquosiguificatu articulata voce prorumpit, animadvertis, ut opinor, et aurem verberare, ut sentiri ; et momoriæ mandari, ut nosci possit. Ad., Animadverto. Aug. Dno ergo quædam contingunt, cum aliquid tati voce proferimus, Ad. Ita est. Aug. Quid, si horum duorum ex uno appellata sinit verbar ex altero nomina; verba scilicet a verberando, nomina vero a noscendo, ut illud primum ab nuribus; hoc autem secundum ab animo vocari meruerit?

13. Ad. Concedam, cum ostenderis quomodo recte possimus omnia verba nomina dicere. Aug. Facile est: nam credo te accepisse ac tenere pronomen dictum, quod pro ipso nomine valeat, rem tamen nolet minus plena significatione quam nomen. Nam, u! opinor, definivit ille ita, quem grammatico reddidisti : Pronomen est pars orationis, quæ pro ipso posita nomine, minus quidem plene, idem tamen significat. Ad. Recordor et probo. Aug. Vides igitur secundum hanc definitionem nullis nisi nominibus servire, ct pro his solis poni posse pronomina, velut cum dicimus, Hic vir, ipse rex, eadem mulier, hoc aurum, illud argentum : hic, ipse, eadem, boc, illud pronomina esse; vir, rex, mulier, aurum, argentum, nomina, qnibus plenius quam illis pronomibus res significatæ sunt. Ad Video et assentior. Aug. Tu ergo nunc mihi paucas conjunctiones quaslibet enuntia. Ad. Et; que, a!, atque. Aug. Hæc omnia quæ dixisti, nonne tibi videntur esse nomina? Ad. Non omnino. Aug. Ego saltem tibi recte locutus vidcor, cum dicercm, Hæc omnia quae dixisti? Ad. Recto prorsus; ct j;un intelligo quam mirabiliter ostenderis inc nomina enuntiasse : non enim aliter de Iris recte dici potuisset, Hæc omnia. Scd enim vercor adJfuc, ne propterea milii recte locutus videaris, quod has quatuor conjunctiones etiam verba esse non nego ;,ut ideo de his recte dici potuerit, Hæc omnia, quoniam recte dicitur, Ilac verba omnia. Si autem a me quæras quæ sit pars orationis, Verba; nihil aliud respondebo quam, Nomen. Quare huic nomini fortasse pronomen adjunctum est, ut illa recta esset locutio tua.

1 i. Aug. Acute quidem falleris, sed ut falli desinas, acutius attende quod dicam, si tamen id dicere. ut volo, valuero : nam verbis de verbis agcre tam impli catum est, quam digitos digiti inserere et confricare; ubi vix dignoscitur, nisi ab eo ipso qui id agit, qui digiti pruriant, et qui auxilientur pruricntibus. Ad. En toto animo adsum, nam ista haec similitudo me intentissimum fecit. Aug. Verba certe sono, et litteris constant. Ad. Ita cst. Aug. Ergo ut ea potissimum auctoritate utamur, quæ nobis charissima est, cum ait paulus apostolus, Nor erat in Christo Ext et Non 1, sed Est in ilto eral (II Cor. i, 19), non opinor, putandum est tres istas litteras, quas enuntiamus cum dicimus est, fuisse in Christo, sed ittud potius quod islis tribus litteris significatur. Ad. Verum dicis. Aug. Intelligis igitur eum qui ait, Est in illo erat, nihil aliud dixisse quam, Est appellatur quod in illo erat: tanquam si dixisset, Virtus in illo erat; non utique aliud dixisse acciperetur, nisi, virtus appellatur quod in illo erat: ne duas istas syllabas quas enuntiamus, cum dicimus, 1 Nocixa. ιου̌ . Viruis, cl non illud quod his dUabUs syllabis signif - tatur, in illo fuisse arbitraremur. Ad. Intelligo ac sequor. Aug. Quid? illud nonne intelligis etiam nibil interesse utrum quisque dicat, Virtus appcilalur, an, Virtus nominalur? Ad. Manifestum est. Aug. Ergo ita manifestum est, nihil interesse utrum quis dicat, Est appellatur, an, Est nominatur quod in illo erat. Ad. Yideo et hic nihil distare. Aug. Jamne etiam vides quid velim ostendere? Ad. Nondum sane. Aug. Itane tu non vides nomen esse id quo rcs aliqua nominatur? Ad. Hoc plane nihil certius video. Aug. Vides ergo, Est nomen esse, siquidem illud quod erat in illo, Est nominatur. Ad. Negare non possum. Aug. At si eX te quærerem qu:c sit pars orationis, Est; non opinot homen, sed verbum esse diceres, cum id ratio etiam nomen esse docucrit. Ad. Ita est prorsus ut dicis. Aug. Num adhuc dubitas alias quoque partes orationis codem modo, quo demonstravimus, nomina esse ? Ad. Non dubito, quandoquidem fateor ea significare aliquid. Si autcm res ipsæ quas significant, quid singulæ appellentur, id est nominentur, interroges; respondere non possum, nisi cas ipsas partes orationis, quas nomina uon vocamus, sed, ut cerno, vocare convincimur.

15. Aug. Nihilne tc movet, ne quis existat qui nostram istam rationem labefactet dicendo, Apostolo non verborum, sed rerum auctoritatem esse tribuendam; quamobrem fundamentum persuasionis hujus non tam esse firmum quam putamus : fieri enim posse ut Paulus, quanquam vixerit præceperitque rectissime 1, minus tamen recte locutus sit, cum ait, Ea, in illo erat; præsertim cum se ipse imperitum sermone fateatur ? (II Cor. XI, 6.) quo tandem modo istum refellendum arbitraris ? Ad. Nihil habeo quod contradicam, et te oro ut aliquem de illis reperias, quibus verborum notitia summa conceditur, cujusauctoritatc potius id quod cupis efficias. Aug. Minus enim tibi videtur idonea , remotis auctoritatibus, ipsa ratio, qua demonstratur omnibus partibus orationis significari aliquid, et ex eo appellari ; si autem appellari, et nominari; si nominari, nomine utique nominari : quod in diversis linguis facillime judicatur. Quis enim non videat, si quæras quid Graeci nominem quod nos nominamus, Quis, responderi, τίς • quid Gradi nominent quod nos nominamus, Volo, responderi, θέλω • quid Græci nominent quod nos nominamus, Bene, responderi, ϰαλω̃ ; • quid Græci nomincut quod nos nominamus, Scriptum, responderi, τὸ γεγραμμένον * quid Græci nominent quod nos nominamus, Et, rcsponderi, ϰαὶ . quid Græci nominent quod nos nominamus, Ab, responderi, ἀπό . quid Græci nominent quod nosnominamus, Heu, responderi, ot• atque in his omnibus partibus orationis, quas nunc enumcravi, recte loqui eumqui sic interroget : quod, nisinomina essent, fiori non posset? Hac ergo ratione Paulum apostolum recte loculum esse, cum remotis omnium cioquentium auctoritatibus obtinere possimus; quid opus est quarere cujus persona sententia nostra falciatur? » IUI. habent, dixerU præceperitque rectissimc.

16. Sed ne quis tardior aut impudentior nondum cedat, asseratque, nisi illis auctoribus, quibus verborum leges consensu omnium tribuuntur, nullo modo esse cessurum; quid in latina lingua excellentius Cicerone inveniri potest? At hie in suis nobilissimis orationibus quas Verrinas vocant, Coram, praepositionem, sive illo loco adverbium sit, nomen appellavit. Verumtamen quia fieri potest ut ego illum locum nrinus bene intelligam, exponaturquc alias aliter, vel a ure vul ab alio ; est ad quod responderi pos.e nihil puto. Tradunt enim nobilissimi disputationum magisiri, nomine et verbo plenam constare sententiam, quan afirmari negarique possit : quod genus idem Tullius quodam loco pronuntiatum vocat : et cum verbi tertia persona est, nominativum cum ea casun. nominis aiunt esse oportere; et recte aiunt : quod mecum si consideres, velut cum dicimus, nomo sedet, Equus currit, agnoscis , ut opinor, duo esse pronuntiata. Ad. Agnosco. Aug. Cernis in singulis singula esse nomina, in uno homo, in altero equus ; et verba singula, in uno sedet, in allero currit? Ad. Cerno. Aug. Ergo si dicerem, sedet tantum, aut currit tautum, recte a me quæreres, quis vel quid; ut respondcrem, Homo, vel equus, vel animal, vel quodlibet aliud, quo possit nomen redditum verbo implere pronuntiatum, id est illam sententiam qux affirmari et negari potest. Ad. Intelligo. Aug. Attende cætera, et finge nos vidcre aliquid longius, ct incertum habere utrum animal sit an saxum, vcl quid aliud, meque tibi dicere, Quia homo est, animal est; nonne temnere dicercm? Ad. Temere omnino : sed non temnere plane diceres, Si homo est, animal est. Aug. Recte dicis. itaque in locutione tua placet mihi, Si ; placet et tibi : utrique autem nostrum in mea displicet, Quia. Ad. Assentior. Aug. Vide jam utrum istæc duæ sententiæ plena pronuntiata sim : Placet si, displicet, quia. Ad. Plena omnino. Aug. Age, nunc dic mihi quæ ibi sint verba, quæ nomina. Ad. Verba ibi video esse, placet, et, displicel: nomina vero quid aliud quam, si, ct, quia? Aug. Uas ergo duas conjunctiones etiam nomina esse salis probatum est. Ad. Prorsus satis. Aug. Potesne ipse per tc in aliis partibus orationis hoc idcin ad camdem regulam docere? Ad. Possum.