Skip to content
On the Teacher

CAPUT III · 3 of 14

An rea aliqua monstrari absque signo possit.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

5. Ad. Miror te nescire, vcj potius simulare nescientem, responsione mea fieri quod vis omnino non posse; siquidem sermocinamur, ubi non possumus respondere nisi verbis. Tu autem res quaeris eas quæ , quodlibet sint, verba certe non sunt, quas tamen ex me tu quoque verbis quæris. Prior itaque tu sine verbis quære, ulego deinde ista conditione respondeam. Aug. Jure agis, fateor : sed si quærerem istæ tres syllabas quid significent, cum dicitur, Parics, nonne posses digito ostendere, ut ego prorsus rem ipcam viderem, cujus signum est hoc trisyllabum verbum, demonstrante te , nulla tamcn verba referente. Ad. Hoc in solis nominibus quibus corpora significantur, si eadem corpora praesentia sint, fleri posse concedo. Aug. Num colorem corpus dicimus, an non potius quamdam corporis qualitalem? Ad. Ita cst. Aug. Cur ergo et hic digito demonstrari potest? An addis corporibus eliam corporum qualitates, ut nihilominus etiam istae cum præsentes sunt, doceri sine verbis possint ? Ad. Ego cum corpora dicerem, omnia corporalia intelligi volebam, id est omnia quæ in corporibus sentiuntur. Aug. Considera tamen, utrum eliam binc aliqua tibi excipienda sint. Ad. Bene admones : non enim omnia corporalia, sed omnia visibilia dicere debui. Fateor enim sonum, odorcm, saporem, gravitatem, calorem, et alia quæ ad caeteros sensus pertinent, quanquam sentiri sine corporibus nequeant, et propterea sint corporalia, non tamen digito posse monstrari. Aug. Nunquamne vidisti ut homines cum surdis gestu quasi sermecinentur, ipsique surdi non minus gestu, vel quaerant, vel respondeant, vel doceant, vel indicent aut omnia quae volunt, aut certe plurima? Quod cum fit, non utique sola visibilia sine. verbis ostenduntur, sed et soni et sapores, et caetera bujusmodi. Nam et histriones totas in theatris fabulas sine verbis saltando plerumque aperiunt et exponunt. Ad. Nihil habeo quod contradicam, nisi quod illud, ex, non modo ego, sed nec ipse quidem saltator histrio tibi sinc verbis quid significet posset ostendecre.

6. Aug. Verum fortasse dicis : sed fingamus eum posse; non, ut arbitror, dubitas, quisquis illc motus corporis fucrit, quo mihi rem quæ hec verbo significatur, demonstrare conabitur, non ipsam rem futuram esse, sed signum. Quare hic quoque non quidem verbo verbum , sed tamen signo signum nihilominus indicabit; ut et hoc monosyllabum, ex, et ille gestus. anani rem quamdam significent, quam mihi ego vellem non significando monstrari. Ad. Qui potestquod quaeri oro te? Aug. Quomodo paries potuit. Ad. Ne ipse quidem, quantum ratio progrediens docuit, ostendi sine signo potest. Nam et intentio digiti non est utique paries, sed signum datur per quod paries possit videri. Nihil itaque video qnod sine signis ostendi queat. Aug. Quid, si ex te quaererem quid sit ambulare, surgeresque et id ageres? nonne re ipsa potius quam verbis ad me docendum, aus ullis aliis signis utereris? Ad. Fateor ita esse, et pudet me rem tam in promptu positam non vidisse : ex qua etiam mihi millia rerum jam occurrunt, quae ipsae per se valeant, non per signa monstrari, ut edere, bibcre, sedcre, stare, clar marc , et innumerabilia cætera. Aug. Age, nunc die mihi, si omnino nesciens hujus verbi vim, abs te am- bulante quærerem quid sit ambulare, quomodo me doceres? Ad. Idipsum agerem aliquanto celerius, ut post interrogationem tuam aliqua novitate admonercris; et tamen nihil aliud fieret, quam id quod deberet ostendi. Aug. Scisne aliud esse ambulare, aliud festinarc? Nam et qui ambulat, non statim festinat; et qui festinat, non continuo ambulat: dicimus enim et in scribendo ct in legendo, aliisque innumerabilibus rebus festinationem. Quare cum illud quod agebas , celerius ageres post interrogationem meam, putarent ambulare nihil esse aliud quam festinare : id enim novi addideras; et ob hoc fallerer. Ad. Fateor rem non posse nos monstrare sine signo, si cum id agimuf interrogemur : si enim nihil addamus, putabit qui rogat, nolle nos ostendere, contemptoque se, in eo quod agebamus perseverare. Sed si de his rogct quæ agcre possumus, ,ncc eo tamen tem pore quo agimus roget, possumus post ejus interrogationem id agendo, re ipsa potius quam signo demonstrare quod rogat: nisi forte loquentem me interroget quid sit loqui; quidquid enim dixero, ut eum doceam, loquar necesse est: ex quo sccutus docebo, donec ei planum faciam quod vult, non recedens a re ipsa quam sibi voluit demonstrari, nec signa quærens quibus cam pstendam praeter ipsam.