CAPUT X · 10 of 14
An quaedam doceri sine signis queunt. Res non discuntur per ipsa verba.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
29. Aug. Omniane tihi videntur, quæ interrogati mox agere possumus, sine signo posse monstrari ? an aliquid excipis ? Ad. Ego vero etiain atque etiam genus hoc totum considerans, nihil adhuc invenio quod sine signo valeat doceri, nisi forte locutionem, et se forte idipsuin quispiam quærat, quid sit docere. Video enim cum, quidquid post ejus interrogationem fecero ut discat, ab ea ipsa re non discere quam sibi dcmonstrari cupit : nam si me cessantem , ut dictum est, vel aliud agontem roget quispiam quid sit ambulare, et ego staliin ambulando, eum quod rogavit sine siguo coner docere ; unde cavebo ne id tantum putet esse ambulare, quantum ego ambulavero ? quod si putaverit, decipletur : quisquis enim plus minusve quam ego ambulaverit, hunc ille ambulasse non arbitrabitur. Et quod de hoc uno verbo dixi, transit in omnia qn;c sine signo monstrari posse consenseram præter duo illa quæ excopimus.
30. Aug. Accipio quidem istud : sed nonne tibi vidctur aliud esse loqui, aliud docere? Ad. Videtur sane : nam si esset idem, non doceret quisquam nisi loqucns; cum vero ct aliis signis, practer verba, multa doceamus, quis de ista differentia dubitaverit? Aug. Quid? docere et significare, nihilne interest! an aliquid dffferunt ? Ad. Idem puto esse. Aug. Nonne recte dicit, qui dicit idco nos significare ut doceamus? Ad. Recte prorsus. Aug. Quid, si dicat alius ideo nos docere ut significemus? nonne facile superiore sententia refellelur ? Ad. Ita cst. Aug. Si ergo significamus ut doceamas, non docemus ut significemus; aliud est docere, aliud significare. Ad. Verum dieis, nec recte idem esse utrumque respondi. Aug. Nunc illud responde , utrum qui docet quid sit docere, significando id agat, an aliter. Ad. Non video quomodo aliter possit. Aug. Falsum cst igitur quod paulo aute dixisti, doceri rem posse sine signis, cum quæritur quid sit ipsuin docere; quando nc hoc quidem videmus sine significatione agi posse, cum aliud esse significare, aliud docEre concesseris. Si enim diversa sunt, sicut apparet, neque hoc nisi per illud ostenditur, non per sc utique ostenditur, sicut tibi visum erat. Quamobrem nihil adhuc inventum est, quod monstrari pcr scipsum qncat præter locutionem, quæ inter alia se qooque significat : quæ tamen cum etiam ipsa signum sh nondum prorsus exstat quod sine signis doceri posse videatur. Ad. Nihil habeo cur non assentiar..
31. Aug. Confectum est igitur et nihil sinc signis doceri, etcognitionem ipsam signis quibus cognoscimus, chariorem nobis esse oportere : quamvis noti omnia quc significantur possint signis suis esse po. tiora. Ad. Ita videtur. Aug. Quanto tandem circuitu res tantilla peracta sit, meministine, quæso? Nam cx quo inter nos verba jaculamur, quod tam diu fecimus, bxc tria ut invenirentur laboratum est : utrum nihil siue signis possit doceri; et utrum siut quædam signa Jebus-quas significant præferenda; et utrum melior quam ligna sit rerum ipsa cognitio. Sed quartum est, quod breviter abs te vellem cognoscere, utrumnam ista inventa sic putes, ut jam de his dubitare non possis. Ad. Vellem quidem tantis ambagibus atque anfractibus esset ad certa perventum ; sed et ista rolatio tua uescio quomodo me sollicitat, et ab assensione deterret. Videris enim mUn non hæc de me fuisse quæsiturus, nisi haberes quod contradiceres : et ipsa rerum implicatio totum me inspicere, ac securum respondere non sinit, verentem ne quid in tantis Involucris lateat, quod acies mentis meæ lustrare non possit. Aug. Dubitationem tuam non invitus accipio; significat enim animum minime temerarium I quæ custodia tranquillitatis est maxima. Namdifficillimum omnino est non perturbari, cum ca quæ prona et procliva approbatione tenebamus contrariis disputationibus labefactantur, et quasi extorquentur c manibus. Quare, ut æquum est bene consideratis perspectisque rationibus cedere, ita incognita pro coguilis habere periculosum. Metus est enim ne cum sæpe subruuntur quæ firnlissimc statura et mansura præsumimus, in tantum odium vel timorem rationis incidanaus, ut ne ipsi qaidem perspicuae vcritati fides habenda videatur.
32. Sed age, nunc expeditius retractemus utrum recte ista dubitanda putaveris. Nam qua;ro abs te, si quisquam ignarus deceptionis avium, quae calamis et visco affectatur, obviam fieret aucupi, armis quidem suis instructo, non tamen aucupanti, sed iter agenti, quo viso premeret gradum, secumque, ut Gt, admirans cogitaret et quæreret quidnam sibi hominis ille vellet ornatus; auceps autem cum in se videret attentum , o entandi se studio cannas expediret, et prope animadversam aliquam aviculam fistula et accipitre figeri i, subigeret et caperct; nonne illum spectaiorem suum doceret nullo significatu, sed rc ipsa, quod ille scire cupiebat? Ad. Metuo ne quid hic tato sit, quale de illo dixi, qui quæritquid sit ambulare. Neque enim video, et hic totum illud aucupium esse monstratum. Aug. Facile est bac cura te exuere; addo enim, si ille ita intelligens esset, ut ex hoc quod vidit, totum illud genus artis agnosceret: satis est namque ad rem, et de quibusdam rebus tametsi non omnibus, et quosdam homines doceri posse sine signo. Ad. Hoc etiam ego possum illi addere; si enim sit bene intelligeus, paucis passibus ambulatione monstrata, totum quid sit ambulare cognoscet. Aug. Facias per me licet, nee tantum nihil rcsisto, verum etiam faveo : vides enim ab utroque nostrum id efficit ut quaedam quidam doccri sino signis queant, falsumque illud sit quod nobis p:lulo ante videbatur, nihil esse omnino quod sine signis possit ostendi. Jain enim ex his non unum aliquid aut alterum, sed mil lia rerum animo occurrunt, quæ nullo signo dato per scipsa monstrentur. Quid enim dubitcmus, oro te ? Nam ut honunum omit - tam innumerabilia spectacula in omnibus theatris sine signo ipsis rebus exhibentium; solem certe istum tucemque hæc omnia perfundentem atque vestientem, lunam et ca:tera sidera, terras et maria, quasqUe in his innumerabiliter gignuntur, nonne per seipsa exhibet atque ostendit Deus et natura cernentibus'
35. Quod si diligentius consideremus, fortasse nihil invenies, quod per sua signa discatur. Cum enim mihi signum datur, si nescientem me invenit cujus rei signum sit docere me nihil potest: si vero scien. tem, quid disco pur signum? Non enim mihi reu: quam significat ostendit verbum cum lego, Et saraballæ 1 eorum nun sunt immutatæ (Dan. III, 94). Nam si quædam capitum tegmina nuncupantur hoc nomine, num ego hoc audito, aut quid sit caput, aut quid sint tegmina didici? ante ista noveram; neque cum appellarentur ab aliis, sed cum a me viderentur, corum est mibi facta notitia. Etenim cum primum istæ dure syllabae, cum dicimus, Caput, aures meas impulerunt, tam nescivi quid significarent, quam cum primo audirem legeremve, saraballas. Sed cum sape diceretur, Caput, notans atque animadvertens quando diceretur, reperi vocabulum esse rei quæ mihi jam erat videndo notissima. Quod priusquam rcperissem, tantum milii souus erat hoc verbum : signum vero esse didici, quando cujus rei signum esset iuveni; qnam quidem, ut dixi, non significatu, sed aspectu didiceram. Itaque magis signum re cognita, quam signo dato ipsa res discilur.
34. Quod ut apertius intelligas, finge nos primum nunc audirc quod dicitur, caput; et nescientes utrum vox ista sit tantummodo sonans, an aliquid etiam significans, quærere quid sit caput (memento nos non rei quæ significatur, sed ipsius signi velle habere notitiam, qua caremus profecto, quamdiu cujus signum est ignoramus) : si ergo ita quxrentibus res ipsa digiio demonstretur, bac conspecta discimus signum quod audieramus tantum, nondum noveramus. In quo tamen signo cum duo sint, sonus et significatio, sonum certe non per signum percipimus, sed eo ipse aure pulsata; significationem autem re, quae signilicatur, aspecta. Nam illa intentio digiti significare nihil aliud potest, quam illud in quod intenditur digitus ; intentus est autem non in signum. sed in membrum quod caput vocatur. Itaque per iilam Deflue rem pos- 1 In editione Bad. et nostris Mss. hic et iafra constante t scribitur per r sarabarce; quo I acto etium teriullianus scripsit inlibro de Pallio, et in libro do Resurrectione Carnis. Porro autemtextusgraicus, Dan. cap. 3, v. 94,habet in neutro genere, ta sarubara, quem scribendi modum non pauci sequuntur; improbat vero Hieronymus in Dan. cap. 3, v. iJ, vultque legendum saraballa. Ad haec Mss. Fiscannensis et Michaetiaus pro, quædam capitum, habent, quædam vedvm tegmina; et consentanee postea praeferunt, aut quid sint pedes, etc.; cum dicinuspeaesy aurea, etc.; pedesnotans, etc.; denique omittunt, capUum, eo loci ubi legimus, tegmina qnidem illa capiltan. contigit isthæc varietas ex varia vo-. cabuli istius interpretatione, quod quibusdam significai tegmina capitum, ut refert Isidorus, lib. 19, cap. 13; aliis, fluxa ac sinuosa vestimenta, ut 11* isidoro ibidem placet. pallia, "atablo aliisque scripturae Interpretibus sonat; uon. nullis etiam, calctammta; Hieronymo demum in ioco ciute VviKcas scu tilialiu. sum nosse quam noveram, neque signum in quod intentus digitus non est. Sed de intentione digiti non minis curo; quia ipsius demonstrationis signum milii videtur potius, quam rerum aliquarum quæ demonstrantur, sicut adverbium quod, Ecce, dicimus; nam et cum hoc adverbio digitum silemus intendere, ne unum demonstrandi signum non sil satis. Et id maxime tibi nitor persuadere, si poiero, per ea signa quæ verba appellantur, nos nihil discerc; potius enim, ut dixi, vim verbi, id est signilicationem quae latet in sono, re ipsa quæ significatur cognita, discimus, quam illam tali significatione percipimus.
35. Et quod dixi de capite, hoc etiam de tegminibus, deque aliis rebus innumerabilibus dixerim : quas tamen-cum jam noverim, saraballas illas adhuc usque non novi ; quas mihi si gestu quispiam significarit aut pinxerit, aut aliquid cui similes sunt, ostenderit, non dicam non me d cucrit, quod facile obtinerem, si pa ndo amplius loqui vellem; sed dico id quod proximum cst, non verbis docuerit. Quod si eis forte conspectis cum simul adero me admonueritt dicens, Ecce saraballas; discam rem quam nesciebam, non per verba quæ dicta sunt, sed per cjus aspectum, per quem factum est ut etiam nomen illud quid valeret, nossem ac tcnerem. Non enim cum rem ipsam didici, verbis alienis credidi, sed oculis meis : illis tamen fortasse ut attenderem credidi, id est ut aspectu quærerem quid viderem.