CAPUT XI · 11 of 14
Discimus non verbis foris sonantibus, sed docente intus veritate.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
36. Hactenus verba valucrunt, quibus ut plurimum tribuam, admonent tantum ut quaeramus res, non exhibent ut noverimus. Is me autem aliquid docet, qui vel oculis, veL ulli corporis sensui, vul ipsi etiam menti præbet ea quae cognoscere volo. Verbis igitur nisi verba non discimus, imo sonitum strepitumque verborum : nam si ea quæ signa non sunt, verba esse non possunt, quamvis jam auditum verbum, nescio tamen verbum esse, donec quid significct sciam. Rebus ergo cognitis, verborum quoque cognitio perficitur; verbis vero auditis, nec verba discuntur. Non enim ea vetba quæ novimus, discimns; aut quæ nou novimus, didicisse nos possumus confiteri, nisi eorum significatione percepta, quje non auditione vocum emissarum, sed rerum significatarum cognitione contingit. Verissima quip;.e ratio est, et verissime dicitur, cum verba proferuntur, aut scire nos quid significent, aut nescire : si scimus, commemorari potius qnam discere; si autem nescimus, ne commemorari quidcm, sed fortasse ad quærendum admoneri. '
37. Quod si dixeris, tegmina quidem illa capitum, quorum nomen sono tantum tenemus, non nos posse nisi visa cognoscere, neque nomen ipsum plenius nisi ipsis cognitis nosse : quod tamen de ipsis pucris ac< epimus, ut regem ac flammas fide ac religione superaverint, quas laudes Deo cecincrint, quos laonorcs ab ipso ctiam inimico meruerint, num aliter nisi per verba didicimus? Respondebo, cuncta quæ illis verbis significata sunt, in nostra noLlia jam fuissc. Nam quid sint tres pueri, quid fornax, quid ignis, quid reI, quid denique illaesi ab igne, caeteraque omnia jam tenebam qune verba illa significant. Ananias vero, et Azarias et Misael tam mihi ignoti sunt quam illæ saraballæ; nec ad eos cognoscendos huec me nomina quidquam adjuverunt aut adjuvare jam potuerunt. Hæc autem omnia quæ in illa leguntur historia, ita illo tempore facta esse, ut scripta sunt, credere me potius quam scire fateor: neque istam differentiam iidem ipsi quibas credimus nescierint. Ait enin propheta, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX): quod non dixisset profecto, si nihil distare judicasset. Quod ergo intelligo, id etiam credo: at non omne quod credo , eliam intelligo. Omne autcm quod intelligo, scio : non omne quod credo, scio. Nec idco nescio quam sit utile credere eliam multa quæ nescio; cui utilitati hanc quoque adjungo de tribus pueris historiam : quare pteraque rerum cum scire non possim, quaRta LameD utilitate credantur, scio.
38. De universis autem quae intelligimus non loqucntem qui personat foris, sed intus ipsi menti præsidentem consulimus veritatem, verbis fortasse ut consulamus admoniti. Ille autem qui consulitur, docet, qui in interiore homine habitare dictus est Christus (Ephes. III, 16. 17), id est incommutabilis Dei Virtus atque sempiterna Sapicntia: quam quidem omais ralionalis anima consulit; sed tantum cuique panditur, quantum capcre propter propriam, sive malam sive bonam voluntatem potest. Et si quando fallitur, DOn tit vitio consultæ veritatis, ut neque hujus, quæ foris est, lucis vitium est, quod corporei oculi saepe falluotur: quam lucem de rebus visibilibus consuli fatemur, ut eas nobis quantum cernere valemus, ostendat.