Skip to content
On the Teacher

CAPUT XIII.—Verborum vi ne quidem animus loquentis aperitur · 13 of 14

On the Teacher

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

41. Quamobrem in iis etiam quæ mente cernuntur, frustra cernentis loquelas audit quisquis ca cernere non potest, nisi quia talia quamdiu ignorantur utile est credere : quisquis autem cernere potest, intus est ' discipulus veritatis, foris judex loquentis, vel potius ipsius locutionis. Nam plerumque scit illa quæ dicta sunt, eo ipso nesciente quae dixit; veluti si quisquam Epicureis credens et mortalcm animam putans, eas rationes quæ de immortalitate ejus a prudentioribus tractatæ sunt, eloquatur, illu audiente qui spirituali a contucri potest ; judicat iste cum vera dicere : at ille qui dicit, utrum vera dicat ignorat, imo etiam falsissima existimat : num igitur putandus est ca docere qn:c nescit? Atqui iisdem verbis utitur, quibus uti etiam sciens posset.

42. Quare jam ne hoc quidem relinquitur verbis, ut his saltem loquentis animus indicetur; si quidem in.certum est utrum ca qurc loquitur, sciat. Adde mentientes atque fallentes, pcr quos facile intelligas nou modo non apcriri, verum etiam occultari anamum verbis. Nam nullo modo ambigo id conari verba vera.cium, et quodammodo profitcri, ut animus loqucnlis appareat; quod obtinerent omnibus concedentibus, si loqui mentientibus non liceret. Quanquam sæpe experti fuerimus, cl in nobis et in aliis, non earum re. rum quæ cogitantur, verba proferri : quod duobus modis posse accidcre video, cum aut senno memoriæ mandatus et sæpe decursus, alia cogitandis ore funditur; quod nobis cum hymnum canimus sæpe contingit : ant cum alia pro aliis verba præter voluntatem nostram linguæ ipsius errore prosiliunt ; nam hie quoque non earum rerum signa quas in animo habemus, audiuntur. Nam mentientes quidem cogitant etiam de iis rebus quas loquuntur, ut tametsi nesciamus an verum dicant, sciamus tamen eos in aniano habere quod dicunt, si non cis aliquid duorum quae dixi accidat: quæ si quis et interdum accidere contendit, et cum accidit apparere, quanquam saepe occultum est, et saepe me fefellit audientem, non resisto. ;

43. Sed his accidit aliud genus, sane lalc patens, et semen innumerabilium dissensionum atque certa- minum : cum ille qui loquitur, cadem quidem significat quæ cogitat, sed plerumque tantum sibi et aliis quibusdam ; ei vcro cui loquitur et itern aliis nounullis, non idem significat. Dixerit cnim aliquis audientibus nobis, ab aliquibus belluis hominem virtute superari; nos illico ferre non possumus, et hanc tam falsam pestiferamque sententiam magna intentione refellimus : cum ille fortasse virtutem, vires corpoi is vocet, et hoc nomine id quod cogitavit enuntiet, nec mentiatur, nec crret in rebus , nec aliud aliquid volvens animo, mandata memorice verba contexit, nec linguæ lapsu aliud quam volvebat sonet; sed tantummodo rcm quam cogitat, alio quam nos nomine appellat , de qua illi statim assentiremur, si ejas cogitationem possemus inspicere, quam verbis jam prolatis explicataque sententia sua, nondum nobis pandere valuit. Huic errori definitionem mederi posse dicunt, pt in hac quæstione si definiret quid sit virtus; elaeeret, aiunt, non de rc, sed de verbo esse controversiam : quod ut concedam ita esse, quotusquisque bonus definitor inveniri potest? et tamen adversus disciplinam definiendi multa disputata sunt; qum neque hoc loco tractare opportunum est, nec usquequaque a me probantur.

44. Omitto quod multa non bene audimus, et quasi dc anditis diu multumque contendimus ; velut tu nupor verbo quodam punico , cum ego misericordiam dixissem, pietatem significari te audisse dicebas ab eis quibus hæc lingua magis nota esset : ego autcm resistens, quid acceperis tibi omnino excidisse asscrebum ; visus enim mihi eras notr pietatem dixisse, sed fidem , cum et conjunctissimus mihi assidercs, et nullo modo hæc duo nomina similitudine soni aurem decipiant. Diu ie tamen arbitratus sum nescire quid tibi dictum sit, cum ego nescirem quid dixeris : nam si te bene audissem, nequaquam mihi videretur absurdum pietatem et misericordiam uno vocabulo punice vocari. Hæc plerumque accidunt; sed ea. ut dixi, omittamus , no calumniam verbis de audieritis negligentia, vel etiam de surditate hominum videar commovere : itta magis angunt quæ superius enumeravi, ubi verbis liquidissime aure perceptis et latinis non valens, cum ejusdem linguae simus, loquentium cogitata cognoscere.

45. Sed ecce jani remitto et concedo, com verba ejus auditu cui nota sunt, accepta fuerint, poste illi esse nolum de iis rebus quas significant, loqnentem cogilavissc : num ideo etiam quod nuuc quæritur, utrum vera dixerit, discit'