CAPUT VIII · 8 of 14
Non frustra hcec disputari. Item signis auditis animum , ut interroganti respondeatur , ad res significatas esse referendum.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
21. Aug. Satis tu quidem memoriter omnia quae vellem recoluisti; et, ut tibi fatear, multo evidentius mihi nunc videntur ista distincta, quam cum ea inquirendo ac disserendo de nescio quibus latebris ambo crueremus. Sed quonam tantis ambagibus tecum pervenire moliar, difficile dictu est hoc loco. Tu enim fortasse aut ludere nos, et a seriis rebus avocare animum, quasi quibusdam puerilibus quæstiunculis, arhitraris, aut parvam vel mediocrem aliquam utilitatem requirere; aut si magnum quiddam parturire istam disputationem suspicaris, jamjamque id scire sive saltem audire desideras. Ego autem credas velim , neque me vilia ludicra hoc instituissc sermone, quamvis fortasse ludamus, idque ipsum tamen non pucrili sensu æstimandum sit; neque parva bona vel mediocria cogitare. Et tamen si dicain vitam esse quamdam beatam, eamdemque sempiternam, quo nos Deo duce, id est ipsa veritate, gradibus quibusdam infirmo gressui nostro accommodatis perduci cupiam; vereor ne ridiculus videar, qui non rerum ipsarum quæ significantur, sed consideratione signorum tantam viam ingredi cœpcrim. Dabis igitur repiam, si pracludo tecum non ludendi gratia, sed exercendi vires et mentis acicm,quibus regionis illius, ubi beata vita est, calorem ac lucem non modo sus tinere, verum ctiam amare possimus. Ad. Perge potius ut cœpisti : nam nunquam ego contemnenda putem quæ tu dicenda vel agenda putaveris.
22. Aug. Age, jati ergo illam partem consideremus, cuna signis non a!ia signa significantur, sed ca quæ significabilia vocamus. Et primum die mihi utrum homo, homo sit. Ad. Nunc vero an ludas ncscio. Aug. Quid ita? Ad. Quia quærendum ct me censes, utrum homo aliud sit quam homo. Aug. Ita credo te illudi arbitrareris, si etiam quærerem utrum prima hujus nominis syllaba aliud sit quam, ho, ct aliud secunda quam, mo. Ad. Iia omnino. Aug. At istæ duæ syllabæ conjunctæ, humo ct : an negabis? Ad. Quis neget? Aug. Quæro ergo, num tu dux istæ syllabæ conjunctæ sis. Ad. Nullo modo : sed video quo tendas. Aug. Dicito ergo, ne mc contumeliosum putcs. Ad. Concludi existimas quod bomo non sim. Aug. Quid, tu non idein existimas, qui omnia supcriora cx quibus hoc coufectum est, vera esse concedis? Ad. Non tibi ego dicam quid exstimem, nisi prius abs te audiero, cum quærercs utrum homo. bomo sit, de duabus istis syllabis, an de re ipsa quam significant, me interrogaveris ? Aug. Tu potius responde ex qua parte accepcris interrogationcm meam: nam si est ambigua, prius hoc cavere debuisti, neque mihi respondere antequam certus fieres quonam modo rogaverim. Ad. Quid enim me impediret hæc ambigultas, cum ego ad utrumque responderim; homo enim prorsus homo est: nam et ist-e dux svllabæ nihil aliud sunt quam istæ dum syllabae; ct id quod significant, nihil aliud est, quam id quod est. Aug. Scite hoc quidem : sed cur hoc solum quod dictuin est homo, non etiam cætera quæ locuti sumus, ad utrumque accepisti ? Ad. Unde enim convincor quod et caetera non sic acceperim? Aug. Ut alia omittam, eam ipsam primam rogationem meam, si totam ex ea parte accepisses, qua syllabæ sonari, nihil mihi respondisses; possem tibi cnim vidcri nibil eliam interrogasse: DUnC vero cum tria verba sonuerim, quorum unum in medio repetivi dicens utrum homo, homo sit, primum et ultimum verbum, non secundum ipsa signa., sed secundum ea quæ his significantur te accepisse, vel hoc solo manifestum est, quod statim certus ac fidens rogationi respondendum putasti. Ad. Verum dicis. Aug. Cur ergo id lautum quod in medio positum est, et secundum id quod sonat, et secundum id quod signilicat, te accipere libuit? Ad. Ecce jam totum ex ea tantum parte qua significatur accipio : assentior enim tibi, sermocinari nos omnino non posse, nisi auditis verbis ad ea furatur animus, quorum ista sunt signa. Quare ostende nunc, quomodo ista ratiocinatione deceptus sim, qua me hominem non esse concluditur. Aug. Imo eadem rursus interrogabo, ut ipse invenias ubi lapsus sis- Ad. Bene facis.
23. Aug. Illud ergo quod primo quæsieram, quia jam dcdisti,non quæram. Vide igitur diligentius, utrum syllaba, ho, nihil aliud sit quam, iro; et utrum, mo, nihil aliud sit quam, mo. Ad. Hie prorsus nihil aliud video. Aug. Vide etiam num istis duabus junctis, homo, fiat. Ad. Nequaquam hoc concesserim : placuit euim, et recte placuit, signo dato id quod significatur attendere, et ex ejus consideratione vel dare, vcl negare quod dicitur. Illæ autem separatim enuntiatæ syllabæ, quia sinc ulla significatione sonuerunt, hoc cas esse quod sonuere concessum est. Aug. Placet igilur, firmumque animo tenes non respondendum esse interrogationibus, nisi ex iis rebus quæ verbis significantur. Ad. Non intelligo cur displiceat, si modo verba sint. Aug. Vellem scire quomodo illi resisteres, de quo jocantes solemus audire, quod ex cjus ore cum quo disputabat, lconem processisse concluscriL. Cum enim quæsisset, utrum ea qua: loquercmur, nostro ore procederent, atquc ille non potuisset negare; quod facile fuit, egit cum homine, ut in loquendo leonem nominaret : hoc ubi factum est, ridicule insultare cœpit ct premcre, ut quoniam quidquid loquimur, ore nostro exire confessus crat, et leonem se locutum csse ucquibat abnuere, homo non malus tam immanem bestiam videretur vomuisse. Ad. Minime vero crat arduum scurrx huic resistere ; non cnim concederem ore nostro exire quodcumque loquimur. Nam quæ loquimur, ea significamus; non autem quæ res significatur , sed signum quo significatur loqucntis ore procedit, nisi cum ipsa signa significantur : quod genus paulo ante tractavimus.
24. Aug. Bene tu quidcm hoc modo adversus illum esses pnratus: verumtamen mihi quid respondehis, utrum homo nomen sit requirenti ? Ad. Quid, nisi esse nomen? Aug. Quid? cum te video, num nomen video? Ad. Non. Avg. Visne igitur dicam quod scquitUI.? Ad. Ne quaeso; nam mihi ipse rcnuntio, me honiincm non esse. qui nomen esse responderim, cum homo utrum nomen esset inquireres. Jam enim placuerat, ex ca re qu:u significaretur, aut assentiri, ant negare quod dicilur. Aug. At mihi videtur non te frustra in hanc responsionem decidisse; nam vigilanliam tuam mentibus nostris indita ipsa lex rationis evicit : nam si quærerem quid esset homo, responderes fortasse, Animal; si autem quærerem quæ pars orationis esset homo, nullo modo posses recte respondere nisi, Nomen : quamobrem cum homo et nomen , et animal esse inveniatur, illud dicitur ex ea parte qua signum est, hoc ex parte rei quam significat. Qui ergo quxrit utrum homo nomen sit, nihil ei aliud quam esse respondeam : satis euim significat ex ca parte se velle audire, qua signum cst. Si autcm quærit utrum animal sit, multo proclivius annuam : quoniam si tacens et nomen et animal, tantum quid esset homo rcquirerct, placita ilIa loqucndi regula ad id quod duabus syllabis significatur, animus curreret; neque quidquam responderetur nisi animal, vel cHam tota definitio diceretur , id est animal rationale mortale : an tibi non videtur! Ad. Prorsus videtur: sed cum esse nomen concesserimus, quomodo iliam conclusioncm nimis contumeliosam evitabimus, qua nos bomines non esse conficitur? Aug. Quomodo putas, nisi docendo non ex ea parte illatam, qua interroganti assentiebamur ? Ant si ex ea parte illam se fatetur inferre e, nullo modo est formidanda : quid enim metuam hominem, id est tres istas syllabas non esse me confiteri? Ad, Nibil est verius. Cur ergo animum offendit, cam dicitur, Non ea igitur ho. mo; cum secundum illa concessa, nUtU vcrius dici potuerit? Aug. Quia non possum non putare ad id conclusionem referri, quod his duabus syllabis significatur, simul atque ista verba sonnerint, ea scilicet regula, quae naturaliter plurimum valet, ut auditis signis ad res significatas feratur intentio. Ad. Accipio quod dicis.