Skip to content
On the Teacher

CAPUT IX · 9 of 14

An rea quæque, vel ejus cognitio pluris habenda sit quam ipsius signa.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

25. Aug. Jam ergo iulelligas volo, res quæ significantur, pluris quam signa esse pendendas. Quidquid enim propter aliud est, vilius sit necesse cst quam id propter quod est; nisi tu aliud existimas. Ad. Videtur mihi non temere hic esse assentiendum : nam cum dicimus, Cœnum longe hoc nomen arbitror rci quam significat antecellere. Quod enim nos offendit audientes, non ad ipsius verbi pertinet sonum; cœnum enim nomen, mutata una littera cœlum esi; inter illa vero quoe his nominibus significantur , quartum distet videmus. Quamobrem nequaquam huic signo tribuerim, quod in re quam significat odimus; et propterea hoc illi jure antepono : libentius enim hoc audimus, quam ullo sensu illud attingimus. Aug. Vigilantissime omnino. Itaque falsum est. omnes res pluris quam earum signa esse pendend as. Ad. Iia videtur. Aug. Dic ergo mihi quid arbitreris cos secutos esse, qui huic rei lam fœdæ atque aspernabili nomen indiderunt; vel utrum eos probes, an iinprob -s. Ad. Ego vero illos nec probare, nec improbare audeo, nec quid fuerint secuti scio. Ang. Potesne saltem scire quid tu sequaris, cum hoc numen enunlias? Ad. Hoc plane possum : nam significare volo, ut cum cum quo loquor, doceam vel admoneam de re illa, quod eum doceri vel admoncri oportere arbitror. Aug. Quid ? ipsum docere aut admonere, sive doceri aut admoneri, quod vel tu cxhibcs commode per hoc nomen, vel exhibetur tibi; nonne charius quam ipsum nomen habendum est9 Ad. Concedo ipsam scientiam, quae per hoc signum evenit, eidem signo esse anteponendam; sed non ideo etiam rem ipsam puto.

tG. 4ug. In illa igitur sententia nostra, quanquam sit falsum, res omnes signis suis præponi oportere; non tamen falsum est, omne quod propter aliud est, vilius esse quam id propter quod est. Cognitio quippe coeni, propur quam hoc nomen est institutum, pluris habenda est ipso nomine, quod eidem coeno præponendum esse comperimus. Non enim ob aliud ista cognitio signo, de quo agimus, antelata est, nisi quia illud propter hanc, nun hæc propter illud esse convincitur. Nam ita cum quidaln vorator, ventrisque, ut ab Apostolo dicitur, cultor (Rom. xvi, 18), diceret ideo se vivere, ut vescereLur; non tulit qui audiebat frugi homo, et, Quanto, inquit, metius ideo vescereris ul viveres? quod utique ex eadem ista regula locutus est 1. Nam naque alia de causa ille displicuit, nisi quod vitam suam tam parvipenderet, ut cam duceret gutturis voluptate viliorem, dicendo se propter epulas vivere: neque hic ob aliud jure laudatur, nisi quod in iis duobus quid propter quid fieret, hoc est quid cui subjectum esset intelligens, cibandum potius ut vivamus, quam vivendum utcibemur, admonuit. Similiter et tu fortasse, et quilibet hominum non imperitc res æstimantium, dicenti cuipiam loquaci amatorique verborum, Idco doceo ut loquar, responderetis, Homo, cur non potius ideo loqueris ut doceas ? Quod si hæc vera sunt, sicuti esse cognoscis, vides profecto quanto verba minoris habenda siut, quam id propter quod utimur verbis; cum ipse usus verborum jam sit verbis anteponendus : verba eum sunt ut his utamur; utimur autem his ad docendum. Quanto est ergo melius doccre quam loqui, tanto melior est quam verba, locutio. Multo ergo melior doctrina quam I Ila Ma<;. At in F(M., ret vivercs ? uterque tamen ex cadem regiLi Ivculus cst, verba Sed cupio audire quia forte contradicendum putes.

27. Ad. Assentior quidem mcliorem quam verba esse doctrinam; scd utrum adversus istam regulam qua dicitur, Omne quod propter aliud est, inferius esse quam id propter quod est, nihil sit quod objici possit, ignoro. Aug. Alias hoc opportunius diligcnliusque tractabimus : nunc illud quod concedis, sntis est ad id quod conficere studeo. Das enim cognitionem rerum quam signa rerum esse chariorcm. Quamobrem cognitio rerum quæ significantur, cognitioni signorum anteferenda est: an tibi non vidctur? Ad. Num ego cognitionem rerum cognitione signorum, ac non signis ipsis præstantiorem esse concessi ? quare vereor ut Iiic tibi assentiar. Quid si cuiun ut cœnum nomen melius cst ea re quam significat ; ita ct hujus nominis cognitio cognitioni quoque illius rei est antepUDenda, quamvis ea cognitione sit ipsum nomen infurius? Quatuor quippe sunt: nomen, ct res, cognitio nominis, et cognitio rei. Sicut ergo primum secundo, cur non ct tertium quarto antecellat? Sed ut non antecellat, num ctiam subjiciendum est?

28. Aug. Mire omnino tc video et trnuisse quid concesseris, et explicasse quid senscris. Sed, ut opinor, intelligis, hoc trisyllabum nomen, quod sonat rum dicimus, Vitium, melius esse quam id quod significat ; cnm ipsius cognitio nominis multo sit inferior cognitione vitiorum. Licet itque constituas etiam ista quatuor atque consideres, nomen et rem, cognitionem nominis et cognitionem rei; primum secundo jure præponimus. Huc enim positum nomcn in carmine, cum ait Persius, Sed stupet hic vitio (Satyra 3, v. 32), non modo nibil vitii fecit in versu , sed nomihil etiam ornatus dedit: cnm tamen res ipsa quæ signilicatur hoc nomine, in quocumque inest, cogat esse vitiosum. At non ita et tertium quarto, sed quartum tertio vidcmus excellere. Hujus enim cognitio nominis vilis est præ cognitione vitiorum. Ad. Etiamne cum ista cognitio miseriores facit, censes esse præferendam ? Nam idem Persius omnibus pœnis, quas tyrannorum vel crudclitas excogitavit vcl cupiditas pendit, hanc unam anteponit, qua cruciantur bnmincs qui vitia quæ vitare non possunt, coguntur agnoscere. Aug. Putes huc modo cognitioni hujus nominis ipsam quoque virtutum cognitionem ucgare præferendam: quia virtutem videre nec tenere, v supplicium est: quo idem ille satyricus tyranni ut puniantur optavit (Ibid., v. 55-38). Ad. Deus hanc avertat amentiam : jam enim intelligo non ipsas cognitiones , quibus animum imbuit optima omnium disciplina, esse culpandas; sed cos omnium rniserrimos judicandos, sicut et Persium judicasse arbitror, qui tali morbo affecti sunt, cui nec tanta medicina subveniat. Aug. Bene intelligis : sed quoquo modo se habeat Persiana sententia, quid ad nos? Non enim horum auctoritati subjecti sumus in talibus rebus. Deinde si qua cognitio cognitioni præferenda sit, non hic facile est explicare. Satis habeo quod effectum est, cognitionem rerum quæ significantur, ctsi uon cognitione signorum, ipsis tamen signis esse pottorem. Quarejam illud magis magisque discutiamus, quale sit genus rerum quas sinc signis monstrari posse di< cubamus per seipsas, ut loqui, ambulare, sedere, jacere, atque hujusmodi caetera. Ad. Jam recolo quid dicas.