SERMO CCCL * (a) · 9 of 21
De Charitate, 11 (b).
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
1. Charitatis laus. Per eam divina doctrina sine errore comprehenditur, sine labore custoditur. Mandatum novum faciens hominem novum. Divinarum Scripturarum multiplicem abundantiam, latissimamque doctrinam, fratres mei,sine ullo errore comprehendit, et sine ullo labore custodit, cujus cor plenum est charitate : dicente Apostolo, Plenitudo autem tegis charitas (Rom, XIII, 10) ; et alio loco, Finis autem præcepti eat charitas de corde puro, et conscientia bona , et fide non ficta 2 (I Tim. 1, 5). Quis cstautcm finis præcc; Hi, nisi proccepti adimpletio ? et quid est præcepti adimpletio, nisi legis plenitudo? Quod ergo illi dixit, Plenitudo legis est charitas; hoc eliam hic dixit, Finis præcepti est charitas. Nec dubitari ullo modo potest, quod lemplum Dei sit homo, in quo habitat charitas. Dicit enim et Joannes , Deus charitas est ( I Joan. IV, 8). Hæc autem dicentes Apostoli et nobis charitatis extr llentiam commendantes, non utique aliud, nisi quod comederanl, ructuare potuerunt. Ipse quippe Dominus pascens cos verbo veritatis, verbo charitalis, quod est ipse panis vivus, qui de cœlo descendit, Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis invicem: ei iterum,In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si vos invicem dilexeritis (Joan. XIII, 5t, 55). Ille enim qui venit per crucis irrisionem carnis perimere corruptionem, etveiustatcm vinculi mortis nostræ suæ mortis novitate dissolvere, mandato novo fecit hominom novum. Res enim vetus erat, ut homo moreretur. Quod ne semper valeret in homine, res nova facta est, ut Deus moreretur. Sed quia in carne mortuus est, non in divinitate, per sempiteinam vitam divinitatis non permisit esse sempiternum interitum carnis. haque, sicut dicit Apostolus, Mortuus eat propter dei ,!ic in Mss. At in e(htis : vincat in te pius timor. t Hic iit prius editis additur : si ergo rwn vacat omnes paginas Scripturarum evolvere, tene charitatem, et in ea invenics omnem scientiam. Quæ sententia in manuscriptis non isto loco, sed alio tautum infra cum nonnulla varietate reporiiur. * Emendatus ad duos e. et duos t. ad cb. m. et ad Am. Er. Par. l-ov. ((I) Alias, de Tempore oi) et in tomo nono. (b) Exstat in fiue Excerptorum Kugypii cum titulo, a De a laudo diaritatis. » Sic etiam vocant Beda et Florus ad I (:or. xm et xiv , et ad I Tim. I. Legebatur olim et in loinii non sed uitotpo!aLus ibi, et Erasmi censura reprobauis. licta nostra , et resurrexit propter justificationem no ■ stram (Rom. IV, 25). Qui ergo contra mortis vetustatem attulit vitæ novitatem , ipse con Ira vetus peccatum opponit novum mandatum. Quapropter quisquis vetus peccatum vis exstinguere, mandato novo exstiugule cupiditatem, et amplectere charitatem Sient cnim radix omnium malorum esi cupiditas ; ita cl radix omnium bonorum est charitas.
2. Charitate doctrina Scripturarum tota, possidetur. Totam magnitudinem et lalitudinem divinorum cloquiorum secura possidet charitas, qua Deum proximumque diligimus. Docet cnim nus cælestis unus Magister, et dicit: Diliges Dominum Deum tuum es toto corde tuo, et ex lota anima tua, et ex tuta mente tua : et diliges proximum tunm sicut te ipsum. In hit duobus præceptis, universa Lex pendet, et Prophetae (Matth. nil, 57-40). Si ergo non vacat omnes paginas sanctas perserutari, omnia involucra sermonum evolvere, omnia Scripturarum secreta penetrare; lene charitatem, ubi pendent omnia : ita tenebis quod ibi didicisti; tenebis ctiam qnod nondum didicisti. Si cnim nosti charitatem, aliquid nosti unde ct illud pendet quod forte non nosti : et in eo quod in Scripturis intelligis, charitas patct; in co qnod non intelligis, charitas latet. Ille itaque tenet ct quod patet et qnod latet in divinis sermonibus, qui charitatem tenet in moribus.
5. Charitatis præconium prosequitur. Quapropter , fratres, sectamini charitatem , dulce ac salubre vinculum mentium, sine qua dives pauper est , et cum qua pauper dives est. Hæc in adversitatibus tolerai, in prosperitatibus temperat; in duris passionibus furtis, in bonis operibus hilaris; in tentatione tutissima, in hospitalitate lalissima ; inter veros fratres lætissima, iutcr falsos paticutissima. In Abel per sacrilicium grata, in Noc per diluvium secura, in Abrahæ peregrinationibus fidelissima, in Moyse inter injurias lenissima, in David tribulationibus mansuetissima. In tribus pueris blandos ignes innocenter exspectat : in Machabæis sævos ignes fortiter tolerat. Casta in SIIsanna erga virum, in Anna post virum, in Maria preter virum. Liber:! in Paulo ad arguendum, humilis in Petro ad obediendum : humana in Christianis ad coafitendum, divina in Christo ad ignoscendum. Sed quid ego de charitate majus aut uberius possum di cere, quam quas per os Aposluli laudes ejus intonat Dominiis, supereminentem viam demonstrantis atquo dicentis : Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum æramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Etsi donavero omnes facultates meas, et si distribuero omnia men pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Charitas magnanima est. charitas benigna est. Charitas non æmulatur , non agit perperam, non inflatur, nou dehonestatur, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia suffert, Charitas nunquam . adit (I Cor. XIII, 1-8) ? Quanta est isti? Anima litterarum, prophetiæ virtus, sacramentorum salus, scienciæ solidamentum 1, fidei fructus, divitiæ pauperum, vita morientium. Quid tam magnanimum, quam pro impiis mon ? quid tam benignum, quam inimicos diligere? Sola est quam felicitas aliena non premit, quia non æmulatur. Sola est quam felicitas sua non extollit, quia non inflatur. Sola est quam conscientia mala non pungit, quia non agit perperam. Inter opprobria secura est, inter odia benclica est : inter iras placida est, inter insidias innocens : inter iniquitates gemens, in veritate respirans. Quid illa fortius, non ad retribuendas, sed ad non curandas injurias? Quid illa fidelius, non vanitati, sed æternitati 2? Nam ideo tolerat omnia in præsenti vita, quia credit omnia de futura vita ; et suffert omnia quæ hic immittuntur, qnia sperat omnia quae ibi promittuntur: merito nunquam cadit. Ergo sectamini charitatcm, et eam sancte cogitantes afferte fructus justitiæ. Et quidquid uberius, quam ego dicere potui, vos inveneritis in ejus laudibus, appareat In vestris moribus. Oportet enim ut senilis sermo non solum sit gravis, sed etiam brevis.