SERMO CCCLI * (a) · 10 of 21
De utilitate agenda pænitentiæ, i (b).
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
CAPUT PRIMUM. — i. Pænitentiæ humilitas quam necessaria. Deo excelso humilitate propinquatur. Lex ad quid data. Quam sit utilis et necessaria poenitentiæ medicina , facillime homines intelligunt, qui se homines esse meminerunt. Scriptum est enim. Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ( Jacobi IV, 6). Et Dominus in Evangelio dicit, Quoniam qui se exaltat, humiliabitur ; et qui se humiliat, exaltabitur : magisque justificatus descendit de templo Publicanus ille peccatorum confessione sollicitus , quam Pharisaeus meritorum enumeratione sccurus. Quamvis enim et ipse gratias egerit Deo, dicens : Gratias tibi ago , Deus, quoniam non sum sicut cæteri homines, injusti, adulteri, raptores ; quomodo et publicanus iste. Jejuno bis in sabbato , decimas do omnium quæeumque possideo : tamen ei prælatus est ille, qui de longinquo stabat, neque oculos audebat ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus , propitius esto mihi peccatori ( Luc. xvm , 10-14 ). Non enim ille pharisæus tam sua sanitate, quan morbo• Editi : Quanta est ista animarum salus, scientiæ solidametUum. Nos hic sequimur codices manuscriptos. . sic Mss. At editi: Quid iUa facilius, non vanitate, sed verilate ? ....,. • F:n,endalus ad duos cI. ad f. gr. ph. r. rm. s. el aa Am. Br. har. l.ov. (fl) Alias, 50 inter Homilias quinquaginta, et In lomo (6) Exstabat in tomo 9 DODO.membris mullis mutilus apud Erasinum, qui hunc et subsequentem tractatum censuit plurimum discrepare ab Aupfustino. sed i, sius sane et doctrinam uterque habeL et situm, nostro Judicio. Notat utrumque seorsim Possidius in eodem indiculi capite 8. Atque hunc priorem saepe citat Florus, appellans .lihrum de Prenitentia, ad I Cor. v et vi, etc. Sermonem tamen sapiunt nonnulli modi loquendi, ut isu*, car. 2, ,d,)Uas mecum vestra Eluditio recognoscit.» rum alienorum comparatione gaudebat. Utilius autem illi erat, quoniam ad medicum venerat, ea de quibus aegrotabat, confitendo monstrare, quam dissimulare a vulneribus suis, et de cicatricibus alienis au. dere gloriari. Non ergo mirum si publicanus magis curatus abscessit, quem non puduit ostendere quod dolebat. In rebus quippe visibilibus, ut excelsa quis. que contingat, in excelsum erigitur : Deus autem cum sit omnium excellentissimus, non elatione , sed bumilitate contingitur. Unde propheta dicit : Prope eat Dominus his qui obtriverunt cor ( Psal. XXIIII, ,19). Et iterum: Excelsus Dominus, et humilia respicit, ei excelsa a longe cognoscit ( Psal. CXXXVII , 6 ). Excelsa ipsa posuit pro superbis. Illa ergo respicit, ut attollat ; ista cognoscit, ut dejiciat. Cum enim ait, quod a longe excelsa cognoscit, satis eum ostendit humilia de proximo attendere : ipsum tamen Dominum excelsum esse pradixit. Solus enim Deus arrogans non est, quantacumque se prædicatione laudaverit. Non ergo se arbitretur ab oculis Dei abscondi superbia : Deus enim excelsa cognoscit. Nec se rursus Deo conjunctam putet: excelsa enim a longe cognoscit. Quisquis itaque poenitentiae recusat humilitatem, Deo propinquare non cogitat. Aliud est enim levare se ad Dcum ; aliud est levare se contra Deum. Qui ante illum se projicit, ab illo erigitur : qui adversus illum se erigit, ab illo projicitur. Alia est enim soliditas magnitudinis, alia est inanitas inflationis. Qui foris tumescit, intus tabescit. Qui eligit abjici in domo Dei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum ; eligit illam Deus, ut inhabitet in atriis ejus ; et nihit sibi assumentem ille in sedem beatitatis assumit. Unde in Psalmo suavissime et verissime canitur, Beatus vir cujus eat susceptio ejus aba te , Domine. Ne putcs eum qui se humiliat semper jacere ; cum dictum sit, Exaltabitur. Et ne opincris ejus exaltationem in oculis hominum per sublimitates fieri corporales ; cum cnim dixisset, Beatus vir, cujus eat susceptio ejus aba te, Domine ; consequenter annexuit et ostendit ejusdem susceptionis celsitudinem spiritualem : Ascensus, inquit, in corde ejus disposuit in convalle plorationis, in locum quem disposuit. Ubi ergo disposuit ascensus ? In corde, in convalle scilicet plorationis. Hoc est, Qui se humiliat, exaltabitur. Sicut enim ascensus exallaLioncm indicat ; ita vallis humilitatem, et convallis ploraliones. Sicut enim comes poenitentiae dolor est ; iia lacrymne sunt testea doloris. Optime autcm scquitur, et dicit : Etenim benedictionem dabit, qui legem dedit (Psal. LXXXIII , it, G, 7, 8). Ad hoc enim lex data est, ut vulnera ostenderet peccatorum , quae gratiæ benedictio sana. rct. Ad hoc lex data est, ut superbo infirmitatem suam notam faceret, infirmo pænitentiam suaderet. Ad hoc lex data est, ut diceremus in convalle plorationis, V ideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis : et cum ipso pioratu clamaremus, Infelix ego homo ! quis me liberabit de corpore mortis hujus ? ct succurreret nobis, exaudiente illo qui erigit elisos , solvit compeditos, illuminat cæcos ( Psal. CXLV , 7, 8), gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum ( Rom. VII, 23, 25).
CAPUT II. —2. Tria pænitentiæ genera. Prima pænitentia, ante Baptismum. Tres sunt autem actiones poenitentiae, quas mecum vestra Eruditio recognoscit. Sunt enim usitatæ in Ecclesia Dei, et diligenter attendentibus notæ. Una est quæ novum hominem parturit, donec per Baptismum salutare omnium præteritorum fiat ahlutio peccatorum : ut tanquam puero nato dolores transeant, quibus viscera urgebantur ad partum, et tristitiam lætitia consequatur. Omnis enim qui jam arbilcr voluntatis suae constitutus est, cum accedit ad Sacramenta fidelium, nisi eum poeniteat vitæ veteris, novam non potest inchoare. Ab bac poenitentia, cum baptizantur, soli parvuli suut immunes : nondum enim uti possunt libero arbitrio. Quibus tamen ad consecrationem remissionemque originalis peccati prodest eorum fides, a quibus offeruntur ; ut quascumque maculas delictorum per alios, ex quibus nau sunt, contraxerunt, aliorum etiam interrogatione ac responsione purgentur. Verissime quippe in Psalmis plangitur, Ecce in iniquitate conceptus sum , et in peccatis mater mea me in utero aluit ( Psal, L, 7 ). Item quod scriptum est, non esse mundum in conspectu Dci, nee infantem, cujus est vita diei unius super terram ( Job XIV, 4, sec. LXX ). Exceptis ergo talibus , de quorum ordine ac merito in futura illa, quæ promittitur, sorte sanctorum, velle amplius quærere , bominum modulum excedit ; pie tamen creditur cis prodesse ad spiritualem salutem , quod ecclesiasticæ auctoritatis per totum orbem terrarum tam lirmo robore custoditur : cæterorum hominum nullus transit ad Christum , ut incipiat esse quod non erat, nisi cum pœniteat fuisse quod erat. Hæc prima pœnitentia præcipitur Judæis , dicente apostolo Petro , Pænitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in . nomine Domini nostri Jesu Christi ( Acc. II, 38). Talis ab ipso Domino imperabatur, cum diceret : Pæn - tentiam agite, appropinquavit enim regnum cælorum , (Matth. iv, 17). De hac etiam Joannes Baptista, ple- - nus Spiritu sancto, præcursor et præparator viæ 110- mini ita dicit : Generatio viperarum , quis ostendit vobis fugere a ventura ira ? Facile ergo fructum dignam pænitentiæ (Id. III, 7, 8).
CAPUT III. — 3. Altera pænitentia quæ hic omnium est ac perpetua. Vitæ hujus pænitere nos debet, quia corruptioni et tentationibus obnoxia est. Altera vero pænitentia cst, cujus actio per lotam istam vitam , qua in carne mortali degimus , perpetua supplicationis humilitate subeunda est. Primo, quia nemo vitam æternam, incorruptibilem, immortalemquedesiderat, nisi eum vitæ hujus temporalis, corruptibilis, mortalisque pcenitcat. Non enim sic quisque in vitam novam per sanctificationem Baptismi nascitur, ut quemadmodum deponit ibi omnia peccata praeterita, ita etiam statim mortalitatem ipsam carnis corruptionemque dcponat. Quod si non ila est, restat ut illud quod scriptum est, quod etiam quisque in se sentit adhuc, dum in hac vita est, corpus quod corrumpitur aggravet animam , et deprimat terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. ix, 15). Quod tunc in illa beatiludine quia non erit, cum absorbebitur mors in victoriam (I Cor. xv , 54); quis dubitet in quacumque temporali felicitate I versemur , poenitere tamen nos debere hujus vitae, ut ad illam incorruptionem tota aviditate curramus? Inde est enim quod etiam Apostolus ait: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino : per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. v, 6, 7). Quis ergo festinat atque optat ad patriam remeare , et illam speciem quæ est facio ad faciem contemplari, nisi quem pcregrinationis suæ poenilucrit? Ex quo dolore pænitentis, etiam vox illa miserabilis erumpit et sonat : Heu me! quoniam peregrinatio mea longinqua facta est. Et ne putes nondum fidelem ista loqui, vide quid sequitur : Inhabitavi in tabernaculis Cedar : cum his qui oderunt pacem , eram pacificus ; cum loquerer eia , impugnabant me valde (Psal. CXIX ,5-7). Non solum hominis fidelis, sed etiam evangelistæ firmissimi et martyris fortissimi hæc verba sunt. Nam inde est etiam illud Apostoli : Scimus enim , quia et si terrena nostra domus hujus habitationis dissolvatur , ædificationem habemus ex Deo , domum non manu factam , æternam in cælis. Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum , quod de cælo est, superindui cupientes : si tamen et induti, non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione , ingemiscimus gravati, in quo nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (11 Cor. v, 1-4). Quid ergo cupimus, nisi ita non esse ut nunc sumus ? et quid ingemiscimus, nisi poenitendo quia ila sumus? Sed quando ita non crimus, nisi terrena domo resoiuta , ut coelestem habitationem et animo et corpore totius hominis immutatione sortiamur? Quapropter et sanctus Job non ait esse tentationem in hac vita , sed hanc ipsam vitam tentationem dixit esse, ita loquens : Numquid non tentatio eat vita humana super terram ? Quo in loco etiam mysterium lapsi hominis mirabiliter tetigit dicens : Tanquam servus fugiens dominum suum , et consecutus umbram (Job VII, t , i , sec. LXX). Non enim hæc vita dicenda est potius, quam umbra vitæ. Nec immerito fugitivus Adam post offensionem peccati abscondit se a facie Domini, tectus foliis arborum, quibus opacantur umbracula , tanquam fugiens Dominum suum, sicut dictum cst, et consecutus umbram.
4. Pænitentiæ humilitas etiam justificatis necessaria. Quantumcumque justis , non gloriandi, aed pænitendi cautam semper adesse. Dispensatoribus verbi Dei et Sacramentorum unde pænitentiæ causa. Quae universa ad hoc dicta sunt, ne quis per Baptismum quamvil justificatus sit a prioribus peccatis, tamen superbire audeat, si nihil committat , unde ab altaris communione separetur, quasi jam de plena securitate se jactans ; sed potius servet humilitatem, quae pene una I mss. carent verbo, felicitate; pro quo torte supplendum fuisset, uta. disciplina christiana est : nec superbiat terra et cinis (Eccli. x, 9), donee ista nox tota transeat, in qua pertranseunt omnes bestiæ silvæ, catuli leonum rugientes, quærentes a Deo escam sibi (Psal. CIII, 21). In hanc escam Job ipse petitus est, qui dixit, Tentatio eat vita humana super terram. Etiam Dominus , In hac nocte , inquit, postulavit satanas vexare vos sicut triticum (Luc. XXII , 31). Quis itaque sanc mentis non ingemiscat i Cui non per pænitentiam sic esse displiccat ? Quis non tota humilitate supplicans divino adjutorio se exaudibilem præbeat, donec transeat omnis ista tentationum malcrics atque umbra terrena : et ille qui nunquam deficit, etiam nobis illucescat sempiternus dies, et illuminet abscondita tcnebrarnm , et manifestet cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV , 5)? Deinde quamvis se quisque glorictur sic habere corpus edomitum, ut mundo crucifixusabomni opere malo, in servitutem redacta membra castiget, ne jam regnet peccatum in ejus mortali corpore, ad obediendum dcsidcriis cjus; solum unum ,.c- Tum Deum colat, nulli simulacrorum rituideditus, nullis sacris dæmnniorum irretitus, non accipiens in vanum nomen Domini Dei sui, quietem sempiternam certus exspectans, debitum honorem parentibus reddens , ncc cruentus homicidio, ncc fornicatione turpatus , nee furto fraudulentus, nec mendacio duplicatus, nec rei vel uxoris nlicnx concupiscentia sordidus; non in suis etiam rebus aut luxuria diffluat , aut arescat avaritia ; non siI contentiosus, non sit contumeliosus, non maledicus ; vendat postremo omnia sua , et det pauperibus, et sequatur Christum , atque thesauro cælesti radicem cordis infigat : quid videtur addi posse ad tam plenam justitiam? tamen nolo glorietur. Intelligat hæc omnia præstita sibi esse, non a se ciistere. Quid enim habet, quod non accepit ? Quod si accepit, quid gloriatur, quasi non acceperit ( Ibid., 7 )? Eroget sane pecuniam dominicam : consulat proximo, sicut sibi sentit esse consultum Nec pulet satis esse servare integrum quod accepit, ne dicatur ei : Serve nequam et piger , dares pecuniam meam, et ego veniens cum usuris exigerem : ne aufcratur ab eo quod accepit , ne projiciatur in tenebras exteriorcs (Matth. xxv, 26-30). Quam vehementissimam poenam si timerc debent illi, qni servare integrum possunt quod acceperuut; quæ spes illorum est, qui hoc impie scelerateque disperdunt? Versabitur ergo iste in rebus humanis, non carnalis, sed spiritualis acquisitionis dcWnctus officio; non quidem ncgotiis sæcularibus obligatus, sed tamen qnia militat Dco, non otio desidiæ torpidus ct abjectus. Det ergo, si potest, suas eleemosynas omnes cum hilaritate, sive cum carnalibus necessitatibus pauperum aliquid crogat, sive cum panis cælestis dispensator f invicta adversus diaboluin castra in credentium cordibus construit. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Non itaque tædio frangatur in difficultatibus rerum , quæ ne' in editis edditur, rel consulendum; quod abest I 11\1- 8USCriptiS. I sic in Mss. At in editis, dispematione. cesse est existant, ut ostendatur homlni quod homo est. Non ira subrepat in eum qui aut odiose irruit, aut inepportune inopia coactus petit; aut negotio suo, cum tu majore occupatus es , indifferenter flagitat subveniri ; aut in verbo manifestæ justitiæ resistit cæca cupiditate, aut miserabili tarditate. Non det quidquam amplius vel minus quM. oportet: non loquatur amplius quam opus est, ant cum etiam uon opus est. Speciosi enim pedes evangelizantium pacem , evavgelizantium bona (Rom. x, 15). Sed tamen de terra sicca pulverem contrahunt, qui sane in judicium corum excutitur, qNi sibi hanc exhibitionem perversa voluntate contemnunt. Non solum ergo propter ipsam vitæ hujus mortalitatem I et ignorantiam, et propter dici malitiam, quæ utinam sufficeret, sicut de illa dictum est, Sufficit diei malitia sua (Matth. VI, 34) ; quam jubemur ferre atque portare, donee transcat , et sustinere Deum viriliter agendo, ut fructum afferamus cum tolerantia : sed etiam propter ipsum pulverem mundi hujus, qui per itinera consulendi consu. lentium pedibus adhaerescit, et damna quae in ipsa ncgotiosissima dispensationis actione contingunt, quæ Dominus praestet ut cum lucris majoribus conipensentur, quotidianam debemus habere poenitentiam.
5. Laicorum peccata quotidiana. Conjugii usus quandonam inculpabilis. Sed si hoc dispensatores verbi Dci et ministri Sacramentorum ejus, milites Christi; quanto magis cætera stipendiaria multitude, et quaedam provincia magni regis? Quam ne forte vel falsa suspitione avaritiæ miles ille fidelissimus atque fortissimus apostolus Paulus offenderet, suis stipendiis militavit : et ubi forte defuit sumptus necessarius , Alias, inqnit, Ecclesias exspoliavi, accipiens ab eis stipendium ad vestram ministrationem (II Cor. XI, 8). Quanto ergo magis Ecclesiae provinciales (a) sæcularibus negotiis obligati, quotidianam debent agere pænitentiam? Qui quamvis a furtis, a rapinis, a fraudibus , ab adulteriis -et fornicationibus omnique luxuria, a crudelitate odiorum et inimicitiarum pertinacia, ab omni denique idololatriae foeditate, spectaculorum nugacitate, hæresim atque schismatum impia vanitate , atque ab omnibus hujuscemodi flagitiis et facinoribus immunes, pari atque integri esse debeant : tamen propter administrationem rerum familiarium , et conjugiorum arctissima vinculi, tam multa peccant, ut non tam de istius nitidi pulvere aspergi, quam luto obtiniri videantur. Hoc est quod Apostolus cis dicit : Jam quidem omnino detirtum est in vobis, quia judicia habetis vobiscum. Quare non magia iniquitatem patimini 1 quare non potius fraudamini ? Nam illud exsecrabile est, quod propter quosdam I ita Mss. •Kditf vero, mutabUftalem. 9 Mss., deistQ mututo pulvere asperqi. (a) Quos laicos usitatius Qjcimus, ipsos vocat Ecclesiæ provipciMes et stipendiarios : pulchre alludens, ut srpo ,alias, ?d popularem loquendi usym, quo provuiciae qt*e solvendo multmus stipendio obnoxjje essent, stipendiariæ dicebantur. vide supra serm. 303, ii. ,et ctiata ibtoem loca sermouuni qiiorwdam in Psalmes, ncenon Tractatuai Iii in Joan., n. a. addit et dicit : Sed vos iniquitatem facitis, et frau datis, et hoc fratribus (I Cur. vi, 7 , 8). Exceptis tamen iniquitiatibus et fraudibus, hoc ipsum habere inter se judicia et lites de sæcularibus rcbus, delictum esso dicit : quod tamen ferendum esse admonet , si vcl ecclesiastico judicio lites hujuscemodi finiantur. Hinc est etiam illud : Qui sine uxore est, cogitat ea qua .unt Dei, quomodo placeat Deo : qui autem matrimonio conjunctus est, cogitat ea qua sunt mundi, quomodo placeat uxori. Quod etiam de femina similiter notat. Vei Illud 1 cum ait, Et iterum ad idipsum estote, ne vos tentet satanas propter intemperantiam vestram. Quod lit peccatum esse demonstraret , sed infirmitati concesum ; subjecit statim : Hoc autem dico secundum veniam , non secundum imperium (Id. VII, 32 , 33, 5 , 6). Sola enim generandi causa est inculpabilis sexus utriusque commixtio. Quam multa sunt alia peccata , sive in loquendo de rebus et negotiis alienis, quæ non ad te pertinent ; sive in vanis cachinnationibus , cum scriptum sit, Stultus in risu exaltat vocem suam, tapiens uutemvix tacite ridebit (Eccli. xxi, 23) : sive in ipsis escis , quæ ad necessitatem sustentandæ hujus vitæ præparantur , avidior atque immoderatior appetitus, sæpe excessum modum postridiana I cruditate contestans : sive in vendendis et emendis rebus tharitatis ct vilitatis vota perversa3. Piget cuncta colligere, quæ quisque in se ipso certius comprehendit atque reprehendit, si divinarum Scripturarum speculum non negligenter attendat. Quæ quamvis singula non lethali vulnere ferire sentiantur, sicuti homicidium et adulterium , vel cætera hujusmodi : tamen omnia simul congregata velut scabies, quo plura sunt necant, auv nostrum decus ita exterminant, ut ab illius sponsi speciosi forma præ filiis hominum (Psal. XLIV, 3) castissimis amplexibus separent, nisi medicamento quotidianæ pœnitentiæ desiccentur 4.
6. Peccata quotidiana omnes ex carnis infirmitate contrahimus. Lucta christianæanimæ. Quod si falsum est, unae quotidie tundimus pectora? Quod nos quoque antistitcs ad altare assistentes cum omnibus facimus. Unde etiam orantes dicimus, quod in tota isla vita oportet ut dicamus : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. vi, 12). Non enim ea dimitti precamur, quæ jam in Baptismo nisi dimissa credimus, de ipsa fide dubitamus : sed uti que de quotidianis peccatis hoc dicimus, pro quibus etiam sacrificia eleemosynarum, jejuniorum, et ipsarum orationum ac supplicationum quisque pro suis viribus offerre non cessat. Quisouis itaque se diligenter attendens, nulla se ipsum adulatione scducil, satis intelligit cum quanto periculo mortis aeternas, et cum quanta penuria perfectæ justitiæperegrinetur a Domino; quamvis jam in Christo, hoc est, in via constitutus red ire conetur. Nam si non habemus peccata, et tundentes pectora 1 Apud Er. Lugd. Ven. Lov., III illud. M. I Mss., post triduana. Lov., postriduaua. Melius Parisieusium editio Niveliiana, postridiana. * Lov., nola perversa; dissentientibus editis aliis et ouh nUt<cr)('U£. * aic £. et ras. At LoT., desecentur. dicimus, DimiUe nobis debiia nostra; ex hoc ipso certe et graviter nullo dubitante peccamus, cum inter ipsa Sacramenta mentimur. Quamobrem, in quantum Deo nostro fide, spe et charitate connectimur, et cum in quantum possumus, imitamur, non peccamus, sed filii Dei sumus : in quantum autem ex occasione carnalis infirmitatis, quia nondum morte resoluta, nondum resurrectione mutata est, motus reprehensibiles improbique subrepunt, peccamus. Quod utique fateri nos convenit; ne dura cervice, non languoris nostri sanitatem, sed damnationem superbiae mereamur. Unde utrumque verissime scriptum est : et, Qui natu est ex Deo, non peccat (I JoaM. III, 9); et quod ill eadem Joannis Epistola legimus, Si dixerimus quia peccatum non habens, nosmetipsos decipimus, et veritas in nobis non est (Id. I, 8). Illud enim ex primitiis novi hominis, hoc eX reliquiis veleris dictum est : utrumque enim ngimus in hac vita. Paulatim autem novitas accedit, et paulatim vetustate cedente succedit. Cum vero utrumque agitur, in stadio sumus; nec solum pcrcnlimus adversarium bonis opcribus, sed etiam pcccata incaulius evitando percutimur. Neque nunc quis nostrum viceril, sed quis crebrius feriat, quis fortius confligat attenditur; donec alios secum in sempiternam mortem pertrahat, qui homini stanti lapsus invidit, et ab aliis triumphantibus in fine dicatur : Ubi est, mors, contentio tua ? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. xv, 55)? Sed neqne facilius ab inimico dejicimur, quam cum eum superbiendo imilamur; nec vehementius eum prosternimus, quam cum humililate Dominum sequimur; nec acriores ei dolores infligimus, quam cum plagas peccatorum nostrorum confitendo et poenitendo sanamus.
CAPUT IV, — 7. Tertia poenitentia severior pro peccatis mortiferis. Lacrymœ sanguis pœnitentis. Terlia actio est pœnitentiæ, quæ pro illis peccatis subeunda est. Quæ Legis decalogus coulinet; ct de quibus Apostolus ait, Quoniam qui talia agunt, regnum Det non pos idebunt (Galat. v, 21). In hac ergo pœnitentia, majorem quisque in se severitatem delet exercere; ut a se ipso judicatus, non judicetur a Domino, sicut idem apostolus ait : Si mim noa judicaremus, a Domino non judicaremnr (I Cor. XI, 31). Ascendat itaque homo adversum se tribunal mentis suæ; si timet1 illud quod oportet nos exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque quod per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. v, 10), Constituat se ante faciem suam, ne hoc ei postea fiat. Nam minatur hoc Deus peccatori, dicens : Arguam te, et statuam te ante faciem tuam (Psai. XLIX, 21). Atque ila constituto in corde judicio, adsit accusatrix cogitatio, testis conscientia, carnifex timor. Inde quidam sanguis animi conlilentis pcr lacrymas profluat. Postremo ab ipsa mente tatis sententia proferatur, ut se indignum homo judicet parlicipationo corporis et sanguinis Dcmini : ut qui separari a regno cælorum timet per ultimam sententiam summi ju- I Lov.. txistimet. Aptius caeteri librl, al itmei. dicis, per ecclosiasticam disciplinam a Sacramento coelestis panis interim separetur. Versetur ante oculos imago futuri judicii : ut cum alii accedunt ad altare Dei, quo ipse non accedit, cogitet quam sit contremiscenda illa paena, qua percipientibus aliis vitam aeternam, alii in mortem præcipitantur æternam. Ad hoc enim altare, quod nunc in Ecclesia est in terra positum, terrenis oculis expositum, ad mysteriorum divinorum signacula celebranda, multi etiam scelerati possunt accedere : quoniam Deris commendat in hoc tempore patientiam suam, ut in futuro exserat severitatem suam. Accedunt enim ignorantes quoniam patientia Dei ad pœnitentiam eos adducit. IlIi autem secundum duritiam cordis sui et cor impœnitens, thesaurizant sibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secunduin opera sua (Rom. II, 4-6). Ad illud autem altare, quo præcursor pro nobis introiit Jesus, quo caput Ecclesiæ præcessit, membris cæteris secuturis, nullus eorum accedere poterit, de quibus, ut jam coinmemoravi, dixit Apostolus, Quoniam qui tatia agunt, regnum Dei non possidebunt. Solus enim sacerdos, sed plane ibi lotus assistet, adjuncto scilicet corpore qui caput est, quod jam ascendit in coelum. Ipse est cui dixit apostolus Petrus, Plebs sancta, regale sacerdotium (I Petr. 11, 9). Quomodo crgo in interiora veli, et in illa invisibilia Sancia sanctorum intrare audebit aut poterit, qui medicinam coelestis disciplinae contemnens, noluit paulisper a visibilibus separari ? Qui cnim noluit humiliari, ut exaltaretur; cum exaltari voluerit, dejicietur; et in aeternum sejungetur ab alternis sanctis, quisquis hoc tempore per merita obedientiae et per satisfactionem poenitentiae non sibi providit locum in corpore sacerdotis. Qua enim fronte impudentiae tunc volet averti faciem Dei a peccatis suis, qui nunc toto corde non dicit, Quoniam facinus meum ego agnosco, et peccatum meum ante me eat semper (Psal. L, 5)? Quo pacto, quæso, Deus dignatur ignoscere, quod in se ipse homo dedignatur agnoscere ?
8. in cos qui sibi salutem prœter regnum cœlorum pollicentur. Sententia ultima mittens aut in regnum, aut in ignem. Aut illud quale est, in quo sibi blandiunLur, qui sua se vanitate seducunt? Perseverantes enim in malitiis atque luxuriis suis, cum audiunt Apostolum dicentem, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei noM possidebunt: audent sibi praeter Dei regnum salutem, quam desiderant, polliceri; atque ita inter se loquuntur, dum recusant agere pænitentiam pro peccatis suis, et perditos mores aliquando in melius commutare : Regnare nolo, sufficit mihi salvum me esse. In quo primum eos fallit, quia eorum nec salus ulla est; quorum iniquitas perseverat. Quod enim ait Dominus, Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas, multorum; qui autem perseveranerit usque in finem, hic salvus erit (Matth. xxiv, ii, 13): salutem utique promisit perseverantibus in charitate, non in iniquitate. Ubi autem charitas est, opera illa mala a regno Dei separantia esse non possunt. Omnis enim lex in uno sermone impleta est, in eo quod scriptum eat, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Galat. v, 14). Deinde si est aliqua differentia inter regnantes et non regnantes; oportet tamen ut in unu regno sint omnes, ne in hostium aut alienorum numero deputentur. Omnes enim Romani Romanum reguum possident; quamvis non omnes in eo regnent, sed cæteris regnantibus pareant. Nou autem ait Apostolus, Qui talia agunt, non regnabunt cum Deo; sed regnum Dei non possidebunt. Quod ctiain de carne et sanguine dictum eat , Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt : quia corruptibile hoc induet incorruptionem , et mortale hoe induet immortalitatem ( I Cor. xv, 50, 53) ; ut jam non caro et sanguis, sed ex animali corpore spiritualis corporis habitum naturamque mereatur. Vel illa eos terrcat ultima sententia judicis nustri, quam propterea nunc aperiri voluit, ut ab ejus fidelibus pracaveatur; dans metuentibus se significationem, ut fugiant a facie arcus (Psal. LIX , 6). Exceptis enim eis qui cum illo etiam judicabunt, quibus et promisit, dicens : Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duocteccim tribus Israel (Malth. xix, 28). In quo numcro judicantium omnes intelliguntur, qui propter Evangelium omnia sua dimiserunt, et secuti sunt Dominum. Duodenarius quippe numerus ad quamdam universitatem refertur. Non enim Paulus apostolus ibi non erit, quia inter illos duodecim non fuit. Exceptis ergo illis, quos eliam nomine Angelorum significavit, quando ait, Gum venerit Filius hominis judicare cum Angelis suis. Angeli cnim utique nuntii sunt. Nuntius autem rectissime accipimus omnes qui salutem cœlestem hominibus nuntiant. Unde etiam Evangelistæ boni nuntii possunt interpretari: et de Joanne Baptista dictum est, Ecce mitto angelum meum ante faciem tuum (Malach. III, 1). Ilis ergo, ut dicere coeperam , exceptis, cætera omnium hominum multitudo, sicus in ipsius verbis Domini manifestum est, in duas par tes dividetur. Positurus est enim oves ad dexteram hædos ad sinistram : et dicetur ovibus, id est justis Venite , benedicti Patria mei , percipite regnum quoa vobis paratum eat a constitutione mundi. De hoc utique regno dixit Apostolus, cum enumeraret opera mala , Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Audi quid audiant qui a sinistris erunt: Ite, inquit, ir. ignem æternum, qui præparatu eat diabolo et ungelis ejus (Matth. xxv, 31-41). Quapropter, præsumere quis audeat1 de nomine christiano, et non cum omni obedientia cl timore audiat Apostolum dicentem, Hoc enim scitote, cognoscentes ,quoniam omnis fot nicator, aut immundus, aut avarus, quod eat idolorum servitus, non . habet hæreaitatem in regno Christi et Dei? Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hæc enim venit tra Dei in filios diffidentiæ. Nolite itaque effici participes eorum (Ephes. v, 5-7). Latius autem ad Corinthios hæc die cit : Nolite errare; netne fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculo- I Mss.: QtIU gaudeat; omisso verbo, prasumert* rum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, reynum Dei possidebunt. Sed videle quemadmodum timorem et desperationem salutis abstulerit eis, qui hæc ill viia veteri commiscrunl.£i hæc quidem, inquit, fuistis sed abluti eatis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI,
9. Pænitentia relapsis post Baptismum amplectenda. Quisquis ergo post Baptismum aliquorum pristinorum malorum opere obligatus tenetur, usque adeone sibi inimicus est, ut adhuc dubitet vitam mutare, cum tempus est, cum ita peccal et vivii? Nam utiquequod ita perseveranter peccat, thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei. Quod autem adhuc vivit, patientia Dei ad pænitentiam eum adducit. Implicatus igitur tam mortiferorum vinculis peccatorum detrectat, alii differ I , aut dubitat confugere ad ipsas claves Ecclesiæ, quibus solvatur in terra, nt sit solutus in cœlo ; et audet sibi post hanc vitam, quia tanlum christianus dicitur, salutem aliquam polliceri; nec veridico illo dominicæ vocistonitruocontremiscit, Non omnis qui dicit milii, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum (Matth. vn, 21) ? Quid, ad Galatas idem apostolus, nonne talia enumerans codem fine concludit ? Manifesta sunt, inquit, opera carnis, quæ sunt fornicationes , immunditiæ, luxuriæ, idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ , contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, hæreses, invidiæ, ebrietates, comessationes, et his similia; quæ prædico vobis, sicut prædixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. v, 19-21). Judicet ergo se ipsum homo in istis voluntate, dum potest, et mores convertat in melius : ne cum jam non poterit, eliam præter voluntatem a Domino judicetur. Et cum ipse in se protulerit severissimæ medicinæ, sed tamen medicinae sententiam , veniat ad antistites, per quos illi in Ecclesia claves ministran- tor : et tanquam bonus jam incipiens esse filius, maternorum membrorum ordine custodito, a praepositis Sacramentorum accipiat satisfactionis suae modum ; ut in oflerendo sacrificio cordis contribulati devotus et supplex, id tamen agat quod non solum ipsi prosit ad recipiendam salutem, sed etiam cæteris ad exemplum. Ut si peccatum ejus , non solum in gravi ejus malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum est, atque hoc expedire utilitati Ecclesiævidetur antistiti, in notitia multorum, vel etiam totius plebis agere pœnitentiam non recuset, nou resistat, non lethali et mortiferæ plagæ per pudorem addat tumorem. Meminerit semper , quod superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam ( Jacobi IV, 6). Quid enim est infelicius, quid perversius, quam de ipso vulnere, quod latere non potest, non erubescere, ct de ligatura ejus erubescere ?
10. In eos qni pænitentiæ negligendæ exemplum ex aliis sumunt. A communione non prohibentur nisi sponte confessi, vel legitime convicti. Nemo arbitretur, fratres, propterea se consilium salutiferæ hujus pænitentiæ debere contemnere, quia multos forte advertit et novit ad Sacramenta altaris accedere, quorum talia erimina non ignorat. Multi enim corriguntur, ut Petrus : multi tolerantur, ut Judas : mulli nesciuntur, donec veniat Dominus, qui illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis (I Cor. iv , 5). Nam plerique propterea nolunt alios accusarc, dnm se per illos cupiunt excusare. Plerique autem boni christiani propterea tacent, et sufferunt aliorum peccata quae noverunt, quia documentis sæpe deseruntur, et ea qua ipsi sciUnt, judicibus ecclesiasticis probare non possunt. Quamvis enim vera sint quædam; non tamen judici facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur. Nos vero a communione prohibere quemquam non possumus (quamvis hæc prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis), nisi aut sponte confessum, aut in aliquo sive sæculari. sive ecclesia. stico judicio nominatum atque convictum. Qnis enim sibi utrumque audeat assumere , ut cuiquam ipse sit et accusator et judex ? Cujusmodi regulam etiam Paulus apostolus in eadem ad Corinthios Epistola breviter insinuasse intelligitur, cum quibusdam talibus commemoratis criminibus, ecclesiastici judicii formam ad omnia similia ex quibusdam daret. Ait enim : Scripsi vobis in epistola non commisceri fornicariis : non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut raptoribus, aut idolis servientibus ; alioquin debueratis de hoc mundo exire. Non enim possunt homines in hoc mundo viventes, nisi cum talibus vivere : nec eos possunt luciifacere Christo , si corum colloquium convictumque vitaverint. Unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedens : Non est opus, inquit, sanis medicus, sed mate habentibus. Non enim veni vocare justos, sed peccatores (M atA. IX, 12 et 13). Et ideo sequitur Apostolus, et adjungit : Nunc autem scripsi tobis non commisceri. Si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut matedicus , aut ebriosus , aut rapax; cum hujusmodi nec quidem cibum sumere. Quo enim mihi de his qni foris sunt judicare I ? Nonne de his qui intus sunt vos judicatis ? De his autem qui foris sunt, Deus judicubit. Auferte matum a vobis ipsis (I Cor. v, 9-i3). Quibus verbis satis ostendit non temere aut quomodolibet, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiæ communione : ut si per judicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos quisque cvitando, ab Ecelesia ipse discedens, eos quos fugere vidotur, vinciat 2ad gehennam. Quia et ad hoc nobis sunt in Scripturis sanctis exempla proposita, vetut in messe, ut palea sufferatur usque ad ultirnum ventitabrum (Matth. m , 12); velut intra illa retia , ubi pisces bnni cum malis usque ad segregationem , quæ futura est in littore, id est, in line sæculi, æquo animo toterentur (Id. XIII, b7 50). Non enimcoutrarium est huic loco id quod alio loco dlcit Apostolus : Tu quis es qui judicas alienum servum? Suo domino I Apud Er. Lugd. Ven. Lov., Quid enwi rrahi de his quiforis sunt judicare / M. I MitS., t'nlcal. PATROL. XXXIX. (Quarante-neuf.) stat, aut cadit (Rom. XIV, 4). Noluit enim hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis, vcl etiam extraordinario usurpato judicio : sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum. Alioquin illud cur dixit, Si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolii serviens, et cætera; nisi quia eam nominationem intelligi voluit quæ fit in quemquam , cum sententia ordine judiciario atque integritate profertur ? Nam si nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia sæpe falso in quoquam crimine1 nomiuantur.
11. Adversus eoa qui pravis exemplis acquiescentes contemnunt pænitentiam. Præpositi fati non imitandi. Elegans similitudo. Non ergo illi, quos monemus agere poenitentiam, quærant sibi comites ad supplicium; nec gaudeant quia plures inveniunt.. Non enim propterea minus ardebunt, quia cum multis ardebunt. Non est enim hoc sanitatis certum consilium, sed malevolentiæ vanum solatium. An forte attendunt multos etiam in ipsis honoribus ecclesjasticis præpositorum et ministrorum non congruenter vivere sermonibus et Sacramentis, quae per cos populid ministrantur! 0 miseros homines, qui hos intuendo Christum obliviscuntur! qui et tanto ante prædixit, ut legi Dei potius obtemperetur, quam imitandi videantur illi, qui ea quae dicunt non faciunt (Matth. xxm, 3): et traditorem suum tolerans usque in finem, etiam ad evangelizandum cum cæteris misit. Tam sunt autem isti absurdi et praeposteri et miseri, qui praepositorum suorum malos mores. imitari eligunt, quam per eos pradicata Domini præcepta servare; quam si quisquam viator remanendam sibi esse existimet in itiaere, cum viderit milliaria lapidea litteris plena viam docere, et non ambulare. Cur enim non potius, si pervenire desiderat, tales comites intuetur et consequitur, qui et viam bene demonstrant, et in ea perseveranter atque alacriter ambulant? Quod si isti desint, vel potius minus appareant, nam deesse non possunt: non enim sic quaerunt homines charitate studiosa quod prædicent ad imitationem, quomodo quærunt iniquitate suspiciosa quod murmurent ad deceptionem, partim non inveniendo bonos, dum ipsi mali sunt; partim timendo invenire, dum mali esse semper volunt. Sed tamen concedamus non apparere nunc homines dignos imitatione. Quisquis hoc putas, mente Dominum intuere, qui homo factus est, ut hominem vivcre doceret. Si habitat Christus in interiore homine per fidem in corde tuo, recordarisque illud quod Joannes ait, Qui dicit se in Christo manere, debet quemadmodum ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. 11, 6): ita nee tibi dcerit quem sequaris, et cum te alius viderit, de bonorum inopia conqucri desinet. Si enim non nosti quid sit recte vivere, divina praecepta cognosce. Fortassis enim multi recte vivunt; sed propterea tibi nul.. lug recte vivere videtur, quoniam quid sit recte vivere 1 sie MSS At editi, crimina. •J.r. Lugd. et von., invenerint Lev.. inveniant. ignoras. Si autem nosti, age quod nost!; ut et tu quod quæris habeas, et aliis quod imitentur ostendas. Christum animo attende, attende Apostolos, quorum novissimus est ille qui dicit, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16). Attende animo lot martyrum millia. Cur cnim te Natalitia eorum conviviis turpibus celebrare delectat, et eorum vitam sequi Ironestis moribus non delectat? Ibi videbis non solum viros, sed etiam feminas, poslremo pucros ct puellas, nec imprudentia decipi, nec iniquitate perverti, nec periculi timore frangi, nec sæculi amore corrumpi. Ita te non invenientem quid excuses, non solum præceptorum inevitabilis rectitudo, sed etiam exemplorum innumerabilis multitudo circumdabit.
CAPUT V. — 12. Peccator nullus desperet, sed ad pænitentiam confugiat. Mutatio vitce et satisfactio pro commissis. Sed de utilitate ac salubritate pœnitentiæ, ut quod instituimus aliquando peragamus : si jam de sanitate desperans addis peccata peccatis, sicut scriptum est, Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3) : noli contemnere, noli desperare; clama etiam de profundo ad Dominum, et dic ei : De profundis clamavi ad te , Domine; Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem obsecrationis msæ. Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit ? Quoniam apud te propitialio est (Paal. CXXIX, 1-4.). De tali profundo Ninivitæ clamaverunt, et hanc propitiationem invencrunt: faciliusque est evacuata comminatio Prophetæ, quaai humiliatio pœnitentiæ (Jonæ III). Hic fortasse dicis: Sed ego jam baptizatus sum in Christo, a quo onmia mihi peccata praeterita dimissa sunt; vilis factus sum nimis iterans vias meas, et canis horribilis oculis Dei, conversus ad vomitum suum. Quo abibo a spiritu cjus? et a facie ejus quo fugiam? Quo, frater, nisi ad ejus misericordiam poenitendo, cujus potestatem peccando contempseras? Nemo enim recte fugit ab illo, nisi ad illum, ab ejus severitate ad ejus bonitatem. Quis enim locus te excipiet fugientem, ubi ejus praesentia te non inveniat? Si ascenderis in coelum, ibi est: si descenderis ad infernum, adest. Recipe ergo pennas tuas in directum, et habita in spe in extrema1 hujus sæculi : etenim illuc manus sua deducet te, et perducet te dextera sua (Psal. CXXXVIII, 7-10). Quidquid cnim feceris, quæcumque peccaveris ; adhuc in hac vita es, unde te Deus omnino, si sanare nollet1, auferret. Cur crgo ignoras quia patientia Dei ad pœnitentiam te adducit (Rom. II, 4) ? Qui enim clamando non tibi persuasit ut non recederes, parcendo clamat ut redeas. Intuere David regem : jam utique et ipse illius temporis sacramenta perceperat, jam utique circumcisus erat, quod patres nostri pro Baptisroo habebant. Nam ad hoc dicit Apostolus sanctum Abraham signaculum justitiæ fidei recepisse ( Id. IV, 11). Jam etiam unctus erat unctione venerabili, qua regale sacerdotium præfigurabatur Ecclesiæ. Repente autem factus et adulterii et ' Editi, in extremo. At Mss., In extrEma. Augustinus eumdem Psalmum 158 enarrans iegebaL in novissunu. I Mss., Ii sanari nollet. hornicidii reus, non frustra tamcn de lam immani et abrupto profundo sceleris pœnitens clamavit ad Dominum, dicens : Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Quo tandem merito, nisi quia item dicit: Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me eat semper? Quid autem obtulit Domino unde illum propitiaret sibi? Quoniam si voluis- ses, inquit, sacrificium, dedissem uiique; holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 11, 5, 18, 19). Non solum ergo devote obtulit, sed eliam ista dicendo quid offerri oporteret ostendit. Non enim sufficit mores in melius commutare, et a factis malis rccedere; nisi etiam de his quæ facta sunt, satisfiat Deo per poenitentiæ dolorem, per humilitatis gcmitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis. Beati rnim misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Matth. v, 7). Nou enim dictum est, ut tantum abstineamus a peccans : Sed et de prœteritis, inquit, deprecare Dominum, ut tibi dimittantar (Ecc/i. xxi, 1). Et Petrus jam crat (idclis, jam in Christo et alius baptizaverat. Intuere ergo Petrum præsumentem accusatum, timentem vulneratum, flentem sanatum. Jam eliam post advenlum de cæsio Spiritus sancii, quidam Simon pecunia voluit cumdem Spiritum sanctum emere, scelcralissimum et impium mercimonium cogitans, jam baptizatus in Christo : et tamen pœnitentiæ consilium ab ipso Petro correptus accepit (Act. vin, 13-22). Dicit eliam apostolus Paulus, qui utique fidelibus mittebat Epistolas : Ne iterum cum venero ad vos, humiliet me Deus, et lugeam murltos ex his qui ante peccuverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia et luxuria, et fomicatione quam gesserunt (II Cor. XII, 21). Circumstant ergo nos et præcepta recte faciendi, et exempla non tantum recte facientium, sed eliam poenitentium ad recipiendam salutem, quæ fuerat. amissa peccando. Sed fac incertum esse utrum ignoscat Deus. Quid perdit, cum supplicat Deo, qui salutem perdere non dubitavit, cum offenderet Deum? Quis enim certus est quod eliam imperator ignoscat? Et tamen pecunia funditur, maria transmeantur, procellarum incerta subeuntur; et pene ut rnors evitetur, mors ipsa suscipitur. Supplicatur deinde per homines homini : sine dubitatione fiunt ista, cum sit dubium quo fine proveniant. Et tamen cerliores sunt claves Ecclesiæ, quam corda regum: quibus clavibus quodcumque in terra solvitur, etiam in coelo solutum promittitur (Matth. xvi, 19). Et multo est honestior humilitas qua se quisque humiliat Ecclesiæ Dei: et labor minor imponitur, et nullo temporalis mortis periculo mors aeterna vitatur.
CAPUT PRIMUM. — I. Sermoni occasio data ex tertione. Vox poenitentis agnoscitur in verbis quibus * Emendatus id v. et ad Am. Er. Par. Lov. (a) Alias, 27 inter nocTiUM 5(1. psallenti respondimus : Averte facient tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele (Psal. L, 41). Unde cum sermonem ad vestram Charitatem non præpararemus, hinc nobis esse tractandum Domino imperante cognovimus. Volebamus enim hodierna die vos in ruminatione permittere, scienles quam abundantes epulas ceperitis. Sed quia salubriter quod apponitur accipitis, quotidie multum esuritis. Præstet ergo Dominus ipse Deus noster, et nobis virium sufficientiam, et vobis utilem audiemiam. Neque enim ignoramus. esse serviendum bonæ vestræ et utili voluntati. Adjuvemur ergo a vobis et volo et studio; voto ad Deum, studio ad verbum; ut ea dicamus quai vobis esse utilia ipso judicat, qui vos pascit per nos. Vox igitur in his verbis poenitentis agnoscitur: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnia facinora mea dele. Proinde aliquid de pænitentia dicere divinilus jubemur. Neque enim nos istum psalmum cantandum lectori imperavimus: sed quod ille censuit vobis csse utile ad audiendum, hoc cordi etiam puerili imperavit. Dicamus aliquid de utilitate pœnitentiæ: præsertim, quia et dies jam sanctus anniversarius imminet, quo propinquante humiliari animas et domari corpora studiosius decet.
2. Pænitentia triplex. Prima baptizandorum. Pænitentia ante baptismum imperata Judatis. Triplex aulon consideratio agendae pænitentiæ in sacra Scriptura invenitur. Nam neque ad Baptismum Christi, in quo omnia peccata delentur, quisquam hene accedit, nisi agendo poenitentiam de vita pristina. Nemo enim eligit vitam novam, nisi quem veteris poenitet. Hoc autem etiam auctoritate divinorum Librorum probare debemus, utrum baptizandi egerint pænitentiam. Quando Spiritus sanctus missus est ante promissus, et implevit Dominus fidem pollicitationis su;c ; accepto Spiritu sancto discipuli, lit nostis, coeperunt loqui omnibus linguis, ut in illis qui aderant, lingnam suam quisque cognosceret. Hoc autem miraculo territi, consilium vitæab Apostolis petierunt. Tunc cis Petrus annuntiavit cum colendum qnem crucifixerunt, ut ejus jam sanguinem biberent credentes, quem fuderant sævientes. Annunliato autem illis Domino nostro Jesu Christo, et agnoscentibus reatum suum , ut impleretur in eis quod propheta ante prædixerat, Conversus sum in ærumnam meam, dum configitur spina; compuncti sunt. Conversi enim sunt in ærumnam doloris, cum configeretur spina peccati recordationis. Nihil enim mali sjc fecisse putaverant, nondum infixa erat spina. Loquentc autcm Petro, ut agnoscas infixam spinam, Scriptura dixit, Petro loquente compuncti sunt corde. Proinde in eodem psalmo, cum dictum est, Conversus sum in ærumnam meam, dum configitur spina; sequitur, Peccatum cognovi, et facinus meum non operui. Dixi, Proloquar adversum me delictum meum Domino; et tu dimisisti impietatem cordis mei (Psal. xxxi, 4, 5). Cum ergo spina illa recordationis compuncti dicerent Apostolis, Quid ergo faciemus? ait illis Petrus. Agile pænitetiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi; et remittentur vobis peccata ( Act. II, 57). Ergo interim nunc, si qui forte adsunt ex eo numero, qui baplizari disponunt (credimus enim eos adesse tanto ad verbum studiosius. quanto ad indulgentiam vicinius), hos primum paucis alloquimur, ut erigant mentes in spem. Ament fieri quod non sunt, oderint quod fuerunt. Novum hominem nasciturum jam votoroncipiant: quidquidde vita præterita remordebat, quidquid angebat conscientiam, quidquid omnino vel magnum vel parvum, vel dicendum vel non dicendum, non dubilenL posse dimitti; ne forte quod vult dimittere Dei miseratio, contra se teneat bumana dubitatio.
3. Figurae nostræ in iis quae Israelitis contigerunt. Petra, figura Christus. Transitus maris llubri, Baptismus. Manna Christi panis cælestis figura. Quomodo cibum et potum spiritualem eumdem nobiscum sumpserunt Israelitæ. Petra virga percussa. Exemplum etiam in primo illo populo exhibitum unusquisque fideliter rccordetur. Ait enim Apostolus : Omma hæ figuræ nostræ fuerunt : cum de rebus talibus loqueretur. Quid enim dixerat? Nolo enim vos ignorare, fratres, quia palres nostri ornnes sub nube fuerunt; et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari ; et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant enim de spirituali sequente petra. Petra autem erat Christus (I Cor. x, 1-4). Has figuras nostras fuisse ille dixit, cui nemo fidelis unquam contradixit. Et cum multo enumeraret, unam rem solam solvit, quia dixit, Petra autem erat Christus. Solvendo unum aliquid, caetera proposuit inquirenda : sed ne recedens a Christo inquisitor erraret, ut firmus quærat, in petra fundatus; Petra, inquit, erat Christus. Dixit illas figuras nostras fuisse, et obscura erant omnia. Quis evolveret involucra ista figurarum! quis aperiret? quis discutere auderet? In quibusdam quasi dumetis densissimis et crassa umbra lumen accendit : Petra, inquit, erat Christus. Jam ergo lumine illato, quaeramus quid caetera significent; quid sibi velint, mare, nubes, manna. Hæc enim non exposuit, sed petra quid esset ostendit. Per mare transitus, Baptismus est. Sed quia baptismus, id est, salutis aqua non est salutis, nisi Christi nomine consecrata, qui pro nobis sanguinem fudit, cruce ipsius aqua signatur. Hoc ut significaret ille baptismus, mare Rubrum fuit. Manna de caelo aperte ab ipso Domino exponitur. Palres vestri manducaverunt, inquit, manna in eremo, et mortui sunt. Quando enim viverent, cum figura praenuntiare vitam posset, vita esse non posset? Matiducaverunt, inquit, .manna, et mortui sunt; id est, manna quod manducaverunt non illos potuit de morte liberare : non quia ipsum manna mors eis fuit, sed quia eos a morte non liberavit. Ille enim liberaturus erat a morte, qui per manna figurabatur. De coelo certe manna veniebat, attendite quem figurabat: Ego sum, inquit, panis vivus, qui de cælo descendi (Joan.vi, 49, 51). Sicut studiosi autem et bene vigilantes verba dominica attendite, ut proficiatis et legere et audire noveritis. Eumdem, inquit, cibum spiritualem manducaverunt. Quid est, eumdem, nisi quia eum quem etiam nos? Video aliquantum esse ad promendum explicandumque difficile quod dicere institui : sed adjuvabor benevolentia vestra. hæc mihi a Domino impetret facultalem. Eumdem, inquit, cibum spiritualem manducaverunt. Suffecerat ut diceret, Cibum spiritualem manducaverunt. Eumdem, inquit. Eumdem non invenio quomodo intelligam, nisi eum quem manducamus et nos. Quid ergo, ait aliquis, hoc crat mann:, illud , quod ego nunc accipio ? Ergo nihil modo venit, si ante jam fuit. Ergo evacuatum est scandalum crucis. Quomodo ergo eumdem, nisi quia addidit spiritualem? Nam qui manna illud sic acceperunt, ut tantummodo indigentiæ suae corporali satisfieri putarent, et ventrem suum pasci, non mentem ; nihil magnum manducaverunt, factum satis est eorum indigentiæ. Alios Deus pavit, aliis aliquid nuntiavit. Hi tales cibum corporalem manducaverunt, non cibum spiritualem. Quos ergo dicit patres nostros cibum spiritualem eumdem manducavisse ? Quos putamus, fratres, nisi qui vere patres nostri fuerunt ? imo patres nostri non fuerunt, sed sunt. Omnes enim illi vivunt. Sic enim quibusdam illis infidelibus dicit Dominus, Patres vestri manducaverunt manna in eremo, et mortui sunt. Quid est enim, Patres vestri; nisi, quos infidc- litate imitamini, quorum vias non credendo et Deo resistendo sectamini? Secundum quem intellectum quibusdam dicit, Vos a patre diabolo estis ( Joan. VIII , 44). Neqne enim diabolus aliquem hominem vel potentia creavit, vel generando procreavit : et tamen dicitur pater impiorum, non propter gcnerniionem , sed propter imitationem. Sicut e contra de bonis dicitur, Ergo semen Abrahæ eatis (Galat. m, 29) : cum loquatur Gentibus, quae stirpem carnis ex Abrahae genere non ducebant. Filii enim erant, non nascendo, sed imitando. Abrogatur autem et alienatur a perfidis pater Abraham, quando eis Dominus dicit, Si filii Abralue essetis, opera Abrahæ faceretis ( Joan. VIII, 59). Et ut malx arbores de Abrahae paternitatc gloriantes eradicarentur, filii Abrahæ de lapidibus promittuntur (Matth. III, 9). Sicut ergo hoc loco dicit, Patres vestri manducaverunt manna in eremo, et mortui sunt: non enim intellexerunt quod manducaverunt; itaque non intelligentes, cibum nonnisi corporalem acceperunt : sic et Apostolus dicit, patres nostros, non patres infidelium , non patres impiorum, manducantes et morientes ; sed patres nostros, patres fidelium, spiritualem cibum manducasse, et ideo eumdem. Patres nostri, inquit, eumdem cibum spiritualem manducate. runt, et eumdem potum spiritualem biberunt. Erant enim ibi qui quod manducabant, intelligebant : erant ibi quibus plus Christus in corde, quam manna in ore sapiebat. Quid de aliis loquamur? Inde erat primitus ipse Moyses famulus Dei, fidelis in tota domo ejus (8ebr. III, 2), sciens quid dispensaret, et quia illo tempore ita dispensari deberent clausa pra:sentium, aperta futurorum. Breviter ergo dixerim: quicumque in manna Christum intellexerunt, eumdem quem nos cibum spiritualem manducaverunt; quicumque autem de manna solam saturitatem quæsierunt, patres infidelium manducaverunt, et mortui sunt. Sic etiam eumdem polum : Petra enim Chrisius. Eumdem ergo potum quem nos, sed spiritualem ; id est, qui fide capiebatur, non qui corpore hauriebatur. Audistis eumdem potum, Petra erat Christus : non enim alter Christus tunc, aller nunc. Altera quidem illa petra (Exod. XVII, 6), alter lapis quem sibi posuit ad caput Jacob (Gen. XXVIII, 11) ; alter agnus occisus ut manducaretur Pascha (Exod. XII), alter aries hærens in vepribus immolandus , quando filio suo pepercit Abraham jussus, quem jussus obtulerat ( Cen. XXII , 13 ) : altera ovis et altera ovis, alter lapis et alter lapis, idem tamen Christus; idco eumdem cibum, ideo eumdem potum. Denique percussa est ipsa petra ligno, ut aqua deflueret: virga enim percussa est (Exod. XVII, 5 et 6). Quare ligno, non ferro, nisi quia crux ad Christum accessit, ut nobis gratiam propinaret? Eumdem ergo cibum, eumdem potum, sed intelligentibus el credentibus. Non intelligentibus autem, illud solum manna, illa sola aqua; ille cibus esurienti, potus iste sitienti; nec ille, nec iste credenli: credentiautem idem qui nunc. Tunc enim Christus venturus, modo Christus venit. Venturus et venit, diversa verba sunt, sed idem Christus.
4. Moysi dubitatio figurativa. Aliquid etiam, quoniam res venit in mcdium, de dubitatione famuli Dei Moysi volo dicere. Figura enim erat veterum etiam ista sanctorum. Dubitavit ad aquam Moyses ; quando petram virga percussit ut aqua flueret , dubitavit. Dubitationem autem ejus legens quisque forte transiret, nec intelligeret, quia nec quærere auderet. Domino autem Deo dubitatio illa displicuit, et eam notavit, non solum arguendo, sed etiam vindicando. Nam propter hanc dubitationem dicitur Moysi, Non introduces tu populum iti terram promissionis (Num. xx, 12). Ascende in montem, et morere (Dent. XXXII , 49). Deus hic utique apparet iratus. Quid ergo de Moyse, fratres mei ? Omnis ille labor ejus, omnis pro populo ætus ejus , et illa charitas , dicens, Si dimittis illis peccatum , dimitte; sin autem , dele me de libro ruo (Exod. XXXII, 31, 32), hac subita et repentina dubitatione damnata est? Et quid est quod conclusit lector cum Apostolum legeret, Charitas nunquam cadit (I Cor. XIII, 8)? Cum quædam solvenda proponerem, studium vestrum me fecit et aliud proponere, quod forte non quæreretis. Videamus ergo, et adhuc quantum possumus conemur penetrare mysterium. Irascitur Deus, dicit eum non introducturum populum in lerram promissionis; jubet ut ascendat in montem et moriatur. Et tamen multa injungit agenda eidem Moysi : jubet quid agat, quomodo populum disponat, quomodo non relinquat passim et negligenter. Nunquam ista damnato injungere dignaretur. Aliud accipite mirabilius. Quonam dictum est Moysi (hoc enim placuit Deo certi mysterii dispensationisquegratia) quod ipse in terram promissionis non introduceret populum, eligitur alius Jesus Nave; et iste homo non hoc nomine vocabatur, vocabatur Auses (Num. xin, 17). Et cum ci introducendum populum Moyses commendaret, cavit eum, et mutavit ei nomen, et appellavit eum Jesam : ut non per Moysen , sed per Jesum , id est non per legem , sed per gratiam populus Dei in lerram promissionis intraret. Sicut autem Jesus ille non verus, sed figuratus; ila etiam terra promissionis illa non vera, sed figurata. Illa enim populo primo tempora. lis fuit : nobis quae promissa est, aeterna erit. Sed frguris temporalibus promittebantur et prænuntiabantur æterna. Sicut ergo ille non vcrus Jesus, nec illa terra promissionis vera, sed figurata : ita manna non cibus vere coelestis, sed figuratns ; ita petra ilia non vere Christus, sed figuratus, et sic omnia. Quam ergo sihi exigit considerationem dubitatio Moysi ? Ne forte et ibi aliqua figura expressa sit, et innuerit intelligenti, et ad inquirendum commoverit et provocaverit animum. Video enim et post illam dubitationem , et post iram Dei, et post minas mortis, et post remotionem ab introductione populi in terram promissionis, multa Deum sic dicere ad Moysen, tanquam ad amicum, quomodo et antea loquebatur : usque adeo ut ipsi Jesu Nave obedientiæexemplum de Moyse proponatur, et hoc eum moneat Deus, ut sic ei serviat, quomodo servivit Moyses; et sic se pollicetur cum eo futurum, quomodo cum Moyse. Evidenter, charissimi, constringit nos ipse Deus, non passim reprehendere. sed intelligere dubitationem Moysi. Figura pena jacens, figura virga percutiens, figura aqua fluens, figura et Moyses dubitans. Et ibi dubitavit, ubi percussit. llinc facta est dubitatio Moysi, quando lignum accessit ad petram. Jam veloces praevolant, imo tardos patienter exspectent. Dubitavit Moyses quando lignum accessit ad petram : dubitaverunt discipuli quando viderunt Dominum crucifixum. Ilorum figuram gerebat Moyses. Figura erat Petri illius ter negantis. Quare Petrus dubitavit? Quia lignum petræ propinquavit. Cum mortis suae genus, id est, crucem ipsam praenuntiaret Dominus, ipse Petrus expavit : Absit a te, Domine, non erit hoc (Matth. xvi, 22). Dubitas, quia petræimminere virgam vides. Ideo spem suam, qnam gcrebant de Domino discipuli, tunc perdiderunt : quodam modo interceplaesl, quando crucifixum viderunt, quando planxerunt occisum. Invenit eos post resurrectionem loquentes inter se de hac re, tristi colloquio; et tenens oculos corum ne ab eis agnosceretur, non se auferens credentibus, sed differens dubitantes, se tanquam tertium collocutorem sermoni commiscuit, et qurcsivit ab eis unde loquerentur. Mirantur illi, quia solus ignorat quod in eo facium fuerat qui quærehat. Tu solus, inquiunt, peregrinaris ill Jerusalem? Et commemorant quæ gesta sint de Jesu. Et continuojam desperationis suæ medullas aperiunt. et vulnus medico licet nescientes ostendunt: Nos autem, inquiunt, sperabamus quod in illo redemptio esset Israel (Luc. xxiv, 15-21). Ecce facta est dubitatio, qnia lignum accessit ad petram : impleta est figura Moysi.
5. Moyses in monte moriens, quid adumbravit. Videamus et hanc : Ascende in montem, et morere. Per mortem corporalem Moysi figurata est mors ipsius dubitationis; sed ill monte. 0 mira mysteria ! Hoc certe expositum et intellectum , quanto dulcius quam manna? Ad petram nata est dubitatio, in monte mortua est. Quando fuit humilis Christus in passione, quasi petra jacebat ante oculos : merito in illo dubitabatur, humilitas iila nihil magnum praetendebat. Merito ipsa humilitate factus est lapis offensionis : resurrectione autem clarificatus magnus apparuit, jam mons est. Jam ergo illa dubitatio, quæ nata erat ad petram , in monte moriatur. Agnoscant discipuli salutem suam, revocent spem suam. Attende quemadmodum moriatur illa dubitatio, attende quemadmodum moriatur Moyses in monte. Non intret in terram promissionis : nolumus ibi dubilationem; moriatur. Ostendat nobis eam Christus mori. Trepidavit Petrus : et negavit ter. Petra enim erat Christus. Resurrexit, mons factus est : firmavit et Petrum. Sed moritur dubitatio. Quomodo moritur? Petre, amas me? Cordis inspector, cordis cognitor interrogat; et vult audire quod ametur, et parum est semel. Interrogat hoc, audit prope cum tædio ipsius Petri : miratur enim interrogari se a praescio, sed eliam toties interrogari cum semel sufficeret respondere eliam nescienti. Sed tanquam tibi diceret Dominus, Exspecto, numerus legitimus impleatur : tertio confiteatur per amorem (Joan. XXI, 15- 47), quia ter negaverat per timorem (Matth. xxvi, 69-74). Quod ergo Dominus toties interrogabat, du- Litationem illam in monte occidebat.
6. Ad Baptismum invitat. Manus Moysi contra Amalech. nunc extentæ, nunc demissæ. Quid ergo, charissimi, si patent hæc ? Non ad fraudem, sed ad jucundilatem clausa erant. Neque enim tam dulciter caperentur, si prompta vilescerent. Respiciat ergo negotium suum competiturus Baptismum, quem alloqni coeperam. Mare Rubrum Baptismus erat, populus transiens baptizabatur : transitus ipse Baptismus erat, sed in nube. Adhuc enim nubilabatur quod prænuntiabatur: adhuc occultabatur quod promiuelatur. Jam modo recessit nubes, manifestae vcritatis serenitas facta est: quia recessit et velum, per quod loquebatur Moyses. noc velum et in templo pendebat, ne secreta templi viderentur: sed in cruce Domini velum conscissum est, ut paterent. Veni ergo ad Baptismum : ingredere intrepidus viam per mare Rubrum; noli esse de peccato præterito tanquam de Ægyptio sequente sollicitus. Premebant te peccata tua duro onere servitutis, sed in Ægypto, in amore hujus sæculi, in peregrinatione longinqua; cogebant te sectari opera terrena, tanquam lateres facere, opera lutea operabaris. Premunt te peccata, veni 1 securus ad Baptismum : usque ad aquam hostis sequi poterit, ibi morietur. Time aliquid de vita praeterita, crede aliquid remansurum tuorum peccatorum , si aliquis remansit Ægyptiorum. Audio vocem pigrorum : Ego, inquit, de praeteritis peccatis non timeo, omnia mihi in aqua sancta per Ecclesiae etiam chari- 1 Codex v., operabirU premente peccato. rem. tatem dimitti non dubito; sed timeo futura peccata. Placet ergo in Ægypto remanere? Interim hostem praesentem evade, qui jam te pressit, et jam subjugavit. De futuris quid tibi hostes medilaris? Quod jam fecisti, etsi nolueris erit : quod facturum te putas, si volueris non erit. Sed pcriculosa est via : neque enim cum Rubrum mare transiero, jam ero in terra promissionis : ductus est ille populus per longa deserta. Interim arb Ægypto liberare. Quid ergo, putas defuturum tibi auxiliatorem in via, eum qui te eruit de vetusta captivitate? Novos tuos inimicos non compescit, qui te a vetustis hostibus liberavit? Tantum intrepidus transi, intrepidus ambula, obediens esto : noli amaricare Moysi illi, cujus typum ille portabat in hac obedientia. Fateor, non desunt hostes. Sicut enim non deerant qui sequerentur fugientes, ita non deerant qui impedirent ambulantes. Prorsus, charissimi, figurae nostrae fuerunt. Interim in te non sit quod contristet Moysen : noli esse aqua amarà, quam post mare Rubrum non potuit ille populus bibere. Erat enim et ibi tentatio. Et tamen ista quando eveniunt, quando amaricat populus, ostendimus eis Christum, quæ pro illis tulerit, quomodo pro eis . sanguinem fuderit : et mitescunt, tanquam nobis lignum in aquam mittentibus. Plane hostem adversantem ilineri luo Amalech habebis. Tunc orabat Moyses, tunc extendebat manus : et ubi deponebat manus, convalescbat Amalech; ubi extendebat manus, deficiebat Amalech. Et ture manus extentse sint, deficiat Amalech tentator et hujus itineris impeditor : esto vigil et sobrius in orationibus, in operibus bonis, non tamen præter Christum, quia extensio illa manuum, Christi crux fuit. In illa extenditur Apostolus, cum dicit : Mundus mihi crucifixus eat, et ego mundo (Galat. VI, 14). Ergo deficiat Amalech, vincatur, et non impediat transitum populi Dei. Si dimittis manus a bono opero, a cruce Christi; prævalebit Amalech. Tamen noli omni modo aut continuo te fortem futurum putare, aut penitus desperando deficere. Alternatio enim illa defectus et fortitudinis in mambus servi Dei Moysi, forte alternatio tua fuit. Aliquando enim in tentationibus deficis, sed non succumbis. Deponebat ille paulum manus, non omnino ruebat. Si dicebam , Motus est pes meus; ecce misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal. XCIII, 18). Noli ergo timere: adest in itinere auxiliator, qui in Ægypto non defuit liberator. Noli timere, aggredere viam, præsume securus. Aliquando ille deponebat manus, aliquando erigebat ; tamen victus est Amalech (Exod. XVII, 11-13). Rebellare potuit, superare non potuit.
CAPUT II.— 7. Altera pœnitentia, quæ omnium est, ac quotidiana. Medicina et pactum in dominica oratione de remittendis debitis. Ignoscendum fratri. Itaque admonemur jam de altera loqui pænitentia. Triplicem quippe ejus considerationem in sancta Scriptura esse proposui. Illa prima competentium est et ad Baptismum venire sitientium : hanc de Scripturis sanctis oslendi. Est alia quippe quotidiana. Et ubi iliam ostendimus poenitentiam quotidianam? Non habeo ubi melius ostendam, quam in o ratione quotidiana, ubi Dominus orare nos docuit, quid ad Patrem dicainus ostendit, et in his verbis posuit : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. vi, i2). Quæ debita, fratres? Quandoquidem debita hic intelligi non possunt nisi peccata; quæ debita dimisit in Baptismo, iterum ut dimittat oramus? Certe mortuus est omnis Ægyptius qui sequebatur. Si nihil de sequentibus hostibus residuum factum est, quid oramus ut dimitlatur, nisi propter manus defi- cientes contra Amalech? Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus. Constituit medicinam, firmavit pactum. Hic preces dictat, ibi precanti respondet : novit quo jure res agatur in cœlo, quomodo impetrari possint desiderata. Dimitti vis? dimitte, ait. Quid enim habes quod Deo præstes, a quo vis ut præstetur tibi? Numquid jam Christus salvator in terra ambulat? Numquid suscipit illum modo in domum gaudens Zacchæus (Luc. XIx, 6)? Numquid ei hospitium et epulas præparat Martha (Id. x, 40) ? Nihil horum indiget, ad dexteram Patris sedet. Sed quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. xxv, 40). Hæc est extensio manuum, sub qua defecit Amalech. Et erogas quidem pauperi, quando aliquid das esurienti : forte id quod dederis minus habebis, sed in domo, non in coelo. Sed hic quoque in terra, quo jubente præstitisti, ipse supplet quod dedisti. De hac re cum loqueretur Apostolus, ait : Qni administrat semen seminanti et panem in escam subministrabit (11 Cor. ix, 10). Operarius enim Dei es, quando das egenti: seminas hieme. quod metas æstate. Quid ergo metuis, infidelis, ne in hac magna domo tantus paterfamilias non paseat operarium suum? Erit et ibi, sed quod sufficiat tibi. Dabit Dens necessitati totum, non cupiditati. Operare ergo inlrepidus, extende manus, deficiat Amalech. Sed binc, ut dixi, aliquid in domo tua cum dederis, vel minus vides quod ibi videbas: non ibi vides cum dederis, donec iterum det Deus. Dic mihi cum ignoscis de corde, quid perdis? Cum ignoscis ei qni peccat in te, quid minus habebis in corde tuo? lude enim dimittis, sed nihil amittis. Imo vero unda quædam charitatis ibat in corde tuo, et lanqnam de vena interiore manabat : tenes odium contra fratrem, obturasti fontem. Non solum ergo nibil perdis, cum ignoscis; sed ahundanlius irrigaris. Charitas non angustalur. Ponis ibi lapidem offensionis, et tu tibi facis angustias. Vindicabo me, ulciscar me, ego illi ostendam, ego faciam : æstuas,laboras,cui licet ignoscendo esse securum, securum vivere, securum orare. Nam ecce quid acturus es? Oraturus es. Quid dicam quando? Hodie oraturus es. An non es oraturus? Ira et odio impletus, vindictam minaris: non dimittis ex corde. Ecce oras, ecce venit orandi hora, incipis verba illa vel audire vel dicere. Dictis et auditis supcrioribus, venturus es ad hunc versum. Aut si non venturus, quo iturus? Ne ignoscas inimico, deviabis a Christo? Plane si in orationc deviabis, ut nolis dicere, Dimitte nobis debita nostra; quia non potes dicere, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; ne tibi cito respondeatur, Sic dimitto quomodo et tu dimittis : ergo quia hoc non potes dicere, et non vis dimittere, deviabis ab hoc versu, et prætermittes, et dices quod sequitur, Ne nos patiaris induci in tentationem: ibi te eapiet creditor tuus, cujus quasi faciem deviiabas. Quomodo quisque in vico cum occurrerit ei cui aliquid debet, si ad manum est diverticulum, dimittit quo ibat; et it per aliam partem, ne faciem videat creditoris. Hoc tu in isto versu te fecisse arbitratus es : devitasti dicere, Dimitte, sicut ego dimitto; ne sic di. mitleret, id est non dimitteret, quia non dimittis; et noluisti dicere, devitans faciem creditoris. Quem devitas? quis devitas? Quo ibis, ubi tu csse possis et ille non esse? Dicturus es, Quo abibo a spiritu luo! et a facie tua quo fugiam ? Si ascendero in cælum, tu it- lie es; si descendero in infernum, ades. Quantum potest a Christo debitor fugere, quam ut eat in infernum? Adest iste creditor ct ibi. Quid facturus es, nisi quod sequitur? Si assumpsero pennas meas in directum, et volavero in extrema maris (Psai. CXXXVIII, 7-9) : id est, spe mea finem sæculi meditabor, in pra'ceptis tuis vivam, duabus alis charitatis attollar. Imple ergo duas alas charitatis. Dilige proximum sicut te ipsum; et non teneas odium, unde fugias creditorem.
CAPUT III. — 8. Tertium genus pœnitentiæ tuctuosæ, pro mortiferis peccatis. Desperatione veniæ anima suffocatur. Restat poenitentia: tertium genus, unde aliquid breviicr dicam, ut adjuvante Domino proposita et promissa persolvam. Est pœnitentia gravior atque luctuosior, in qua proprie vocantur in Ecclesia poenitentes, remoti cHam a Sacramento altaris participandi, ne accipiendo indigne, judicium sibi manducent ct bibant. ilia crgo poenitentia luctuosa est. Grave vulnus est : adulterium Corte commissum est, forte homicidium, forte aliquod sacrilcgium; gravis res, grave vulnus, lethale, mortiferum : sed omnipotens medicus. Jam post suggestionem facti et delectationem et consensionem et perpetrationem, quasi quatriduanus mortuus putet : sed nec ipsum Dominus deseruit, sed clamavit, Lazare, prodi foras. Cessit voci misericordiæ moles sepulturac : cessit mors vitæ, cessit infernus superno. Elcvatus cst Lazarus, processit de tumulo : et ligatus erat, sicut sunt homines in conCessione peccati agentes poenitentiam. Jam processerunt a morte : nam non confterentur, nisi procederent. Ipsum confiteri, ab occulto et a tenebroso procedere est. Sed quid Dominus Ecclesiæ suæ? Quæ solveritis, inquit, in terra, soluta erunt et in coelo (Matth. Ivm, 18). Proinde Lazaro procedente, quia implevit Dominus misericordiæ suæ bonum, perducere ad confessionem mortuum latentem, putentem ; jam caetera implet Ecclesiæ ministerium : Solvite illum, et sinite abire (Joan. XI, 39-44). Sed, charissimi, hoc genus poenitentiae nemo sibi proponat, ad hoc genus nemo se praeparet: tamen si forte contigerit, nemo desperet. Judam traditorem non lam scelus quod commisit, quam indulgentiæ desperatio fccit penitus interire. Non erat dignus misericordia, ideo ei non fulsit lumen in corde, ut ad ejus indulgentiam concurreret quem tradiderat, sicut illi qui eum crucifixerant; sed desperando se occidit, et laqueo su"pendit se, suffocavit se. Quod fecit in corpore suo, boc factum est in anima ipsius. Spiritus enim dicitur etiam iste ventus aeris hujus. Quomodo ergo qui sibi collum ligant, inde se occidunt, quia non ad eos intrat spiritus acris hujus : sic illi qui desperant de indulgentia Dei, ipsa desperatione intus se suffocant, ut eos Spiritus sanctus visitare non possit.
9. Contra Paganos pœnitentiæ permissione peccandi lieentiam dari suggillantes. Solent inde Christianis Pagani insultare de pœnitentia quæ instituta est in Ecclesia : et contra nonnullas haereses tenuit Ecclesia catholica istam veritatem de pœnitentia agenda. Fuerunt enim qni dicerent, quibusdam peccatis non esse dandam poenitentiam; et exclusi sunt de Ecclesia, et hæretici facti sunt. In quibuscumque peccatis non perdit viscera pia mater Ecclesia. Ergo solent indo etiam Pagani quasi insultare nobis, nescientes quid loquantur; quia ad verbum Dei, quod linguas infantium tacit disertas, nondum pervenerunt. Vos, inqniunt, facitis ut peccent homines, cum illis promitlitis veniam, si egerint pœnitentiam. Dissolutio est ista, non admonitio. In hanc sententiam exaggerant verba, quanta quisque potest; lingua vel sonanti, vel titubanti, non tacent: tamen et quando eis loquimur, etsi vincantur, non consentiunt. Tamen quomodo vincantur, breviter accipiat Charitas vestra, quia Domini misericordia totum optime constituit in Ecclesia sua. Dicunt nos dare peccatis licentiam, quia portam pœnitentiæ pollicemur. Si clauderetur aditus pœnitentiae, nonne ille peccator tanto magis adderct peccata peccatis, quanto magis sibi desperaret ignosci? Diceret enim sibi : Ecce peccavi, ecce scelus admisi, jam mihi veniae nullus est locus; poenitentia infructuosa est, damnandus sum : quare jam non vivo ut voto? Quia ibi non invenio charitatem, hic saltem pascam cupiditatem. Quare enim me abstineam ? Ibi mihi locus omnis clausus est, hic quidquid non recero, perdo; quia vita quæ post hanc futura est, non mihi dabitur. Quare ergo non servio libidinibus meis, ut eas impleam et saturem, et faciam quidquid non licet, sed libet? Diceretur ei fortassis : Sed miser capieris, accusaberis, torqueberis, punieris. Sciunt ista homines mali ab hominibus dici, et inter homines servari; attendunt multos male et scelerate viventes impunita habere peccata : occultare possunt, redimere quæ occultare non possunt; redimere usque in senectutem vitam lascivam, blasphemam, sacrilegam, perditam. Enumerant sibi : Quid? ille qui tanta fecit, non senex mortuus est1? Numquid attendis ideo illum peccatorem et sceleratum senem mortuum, ut ostenderet in illo Deus patientiam, exspectans poeniteniiam ? Unde Apostolus dicit: Ignoras quia patien- 1 sic victorinus Ms. At Am. et Er., occultare possunt; ; quæ occiiltavere, iwn possunt redimere. usqueinsenectutem vitce, lascivias, blasphenrias, sacriiegia perdita enwnerant sibi, cur iUe qui tanta fecit senex mor'UtI, est ? rec multo melius Lor. tia Dei ad pOenitentiam te adducit ? Ille autem secundum duritiam cordis sui et cor impœnitens, thesaurizaνι t sibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. a, 4-6). Opus est ergo ut hic timor mentes possidcal. opus est ut ille qui peccare nou vult, præsentem Deum sibi cogitet, non in publico solum, sed etiam in domo ; non in domo solum, sed et in cubiculo, in nocte, jn lecto suo, in corde suo. Ergo si tuleris portum pœnitentiæ, desperatione augebunt peccata. Ecce nihil (a) dicunt illi, qui putant ideo angeri peccata, quia portus pœnitentiæ in christiana fide proponitur. Quid ergo ? Deus, ne per illam spem indulgentiæ rursus augerentur peccata, non dehinc providere debuit? Quomodo enim providit ne desperando augeantur, sic providere debuit ne sperando augeantur. Quomodo enim revera auget peccata qui desperaverit, sic potest augere peccata et qui veniam speraverit : ut dicat sibi, Faciam quod volo, Deus bonus est, quando me convertero, ignoscet mihi. Ita plane dic libi, Quando me convertero, ignoscet milii; si crastinus dies certus est libi. Nonne ad hoc te admonet Scriptura, dicens : Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem; subito enim neniet ira ejus, et in tempore νι ndictæ disperdet te (Eccli. v, 8 et 9) ? Ecce ad utrumque vigilavit pro nobis providentia Dei. Ne desperando augeamus peccata, propositus est poeniientiae portus : rursus ne sperando augeamus, datus est dica mortis incertus.