Skip to content
The Sermons

SERMO CCCLIV (a) · 12 of 21

Ad Continentes habitus : quo eoa primum adversus ob- trectalores et invidos corroborat, tum deinde superbiam cavere jubet (6).

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

CAPUT PRIMUM. — i. Christi membra in mundi odium, uti prædixit ipse, necesse est incurrant. Hoc admonuit Dominus, cum Evangelium legeretur, quoniam qni credit in eum , credit in illum qui eum misit (Joan. xn , 44). Missum esse ad nos Salvatorem mundi, fides verissima tenet: quoniam Christum ipse prædicat Christus, hoc est corpus Christi toto orbe diffusum. In cœlis enim ille erat, et sævienti in terra persecutori dicebat, Quid me persequeris (Act. ix , 4) ? Ubi Dominus sic expressit et hic se esse in nobis. Sic totus crescit: quia quemadmodum ille in nobis est hic, sic et nos ibi in illo sumus. Hoc facit compago charitatis. Ipse qui caput nostrum, Salvator est corporis sui. Prædicat ergo Christus Christum, praedicat corpus caput suum , et tuetur caput corpus suum. Et ideo nos mundus odit, sicut ah ipso Domino audivimus (Joan. xv, 18-21). Non enim Apostolis hoc dicebat paucis, quod odisset eos mundus; et quia gaudere deberent, cum eis detraherent homines et dicerent omnia mala adversum eos , quia propter haec merces eorum major esset in cœlis (Matth. v, 11 , 12); non cis solis dixit Dominus, cum hæc dixit: sed dixit universo corpori suo, dixit omnibus membris suis. Quicumque in corpore ejus et membrum ejus esse voluerit, non miretur quia odit eum mundus.

2. Membra Christi non solum eos qui foris, sed quoadam etiam intus patiuntur inimicos. Corporis autem ejus sacramentum mulli accipiunt : sed non omnes qui accipiunt sacramentum , habituri sunt apud eum eliam locum promissum membris cjus. Pene quidem sacramentum omnes corpus ejus dicunt I, quia omnes in pascuis ejus simul pascunt : sed venturus est qui dividat, et alios ponat ad dexteram , alios ad sinistram. Et utraque pars dictura est, Domine, Domine, quando te vidimus, et ministravimus tibi ? vel, Domine, quando te vidimus, et non ministravimus tibi ? Pars utraque dictura est: uni tamen dicet, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; alteri, Ite in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 31. 41).

CAPUT 11. — Non ergo solos inimicos nostros dc- I Fossatensia velus codex, Sacrantentum quidem pene omnes gentes dicunt corpus ejus. Sic etiam Floriacensis, omilso tanluni vocabulo, gentes. caeteri fere mitnuscripii ab edilis nil differunt nisi transpositione particulae, hoc modo; Vene sacramenium quidem omnes corpus rus dicunt. RecognilUs ad tres bn. ad quatuor d. ad a. cb. f Ji. i. Ir. m. pro rm. vd. et ad Am. Er. Far. Lov. (a) Alias, de verbis Domini 55. (II) Florus « senuoucm de verbis Domini J appellat ad I Ccr. viu cl niu. putare debemus, charissimi, quicumque bona conscientia Christi membra sumus; non solos eos inimicos nostros putare debemus, qui aperte foris sunt. Multo enim pejores sunt qui intus videntur, et furis sunt. Amant enim mundum; et ideo mali sunt. Et quidem de nobis ea sentiunt, quæ ipsi diligunt, et in hujus mundi quasi prosperitatibus quibus ingemiscimus, invident nobis. Ibi nos felices putant, ubi nos periclitamur. Felicitatem vero nostram internam nec noverunt; quia non gustaverunt. Quia vcro quidquid nobis temporaliter mundus arridet, magis est pcriculum, quam ornamentum nostrum, nesciunt; quia ista distinguere gaudia non noverunt.

3. Continentium locus excellentior in Christi corpore. Continentia ipsorum ab invidis mordetur , ut probetur. Mali bonis necessarii. Uude horlamur Charitatem vestram , maxime quia vos videmus frequentius convenisse, qui propositum altius habetis, id est, in ipso corpore Christi ex ejus munere, non meritis vestris, excellenliorem locum tenetis, habentes conscientiam I quae a Dco donata est. Nun et ipsa malis ct invidis nostris in suspicionem venit. Ad hoc tamen mordetur, ut probetur. Si enim in ipsius continentiæ professionc laudes quærimus hominum, deficimus reprehensionihus hominum. Cum sis castus servus Dei, ecce te mundus suspicntur forsitan impudicum, et mordet, ct reprehendit, et libenter in tuis detractionibus immoratur; malevolæ quippe animas quasi dulciter sapit , quod pessime suspicatur; tu autem si propter laudes humanas continentiam suscipere voluisti, repreheusionibus humanis defecisti, et totum quod tibi proposueras , perdidisti.

CAPUT III. — Porro autem si nosti dicere cuM Apostolo, Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ (II Cor. i, 12); non solum tibi reprehensionibus mercedem non minuit, sed et facit ampliorem. Tu tamen pro illo ora, ne tua mercede moriatur. Nam et hinc probamur, charissimi, quia si non haberemus inimicos, non essent pro quibus oraremus ex praecepto Domini nostri dicentis, Diligite inimicos vestros, et orate pro eis qui vos oderunt (Matth. v, 44). Unde probamus, unde cor nostrum interrogamus , utrum hoc facere valcamus, si nullum inimicum, nullum reprehensorem , nullum detractorem , nullum malcdicum experiamur? Videtis ergo quia et mali necessarii sunt bonis. In fornace quodam modo aurificis sarnus, hoc est, in hoc mundo. Si aurum non es, simul ardes. Si aurum es, palea tua est malus. Si et tu palea es, simul erilis fumus.

CAPUT IV. — 4. In Chrisii corpore nan soli contiuentes, sed etiam conjugati locum habent. Conjugati humiles superbis continentibus meliores. Verumtamen primum id noveritis, charissimi, in corpore Christi excellentiora membra esse non sola. Est enim conjugalis vita laudabilis, et habet in corpore Christi locum suum : sicut et in nostro corpore non ea sola habent locum , quæ excellentius locata sunt, sicut sensus in 1 Fortc, cotitinailumi. - Apud i f..r. Lued. ton., scientuon. M. , facie superiorem corporis partem occupaverunt ; sed nisi pedes portarent, quidquid sublime est in terra jaceret. Unde Apostolus dicit : Et quæ inhonesta sunt nostra, magis necessaria sunt. Dees temperavit corpus, at non essent scissuræ in corpore (I Cor. xu , 23-25). Novimus autem membra Christi, quæ conjugalem agunt v'tam, si membra Christi sunt, id est, si fideles sunt , si futurum sæculum vel sperant, vel exspectant, si norunt quare signum Christi portent, sicut novimus quod honorem deferunt vobis; novimus quod meliores esse vos judicant, quam ipsi sun!. Sed quantum vos illi honorant, tantum et vos mutuam honorificentiam eis præstare debetis. Si enim est in vobis sanctitas, timete ne perdatis eam. Unde? Per superbiam. Aliter perit sanctitas casti, si adulter fuerit; aliter perit, si superbus flat. Et audeo dicere, conjugalem agentes vitam, si tenent humilitatem, superbis castis meliorcs sunt. Consideret enim Charitas vestra quod dico : diabolum attendite, numquid ei in judicio Dei objiciendum est adulterium aut fornicatio? Nihil horum facit, qui non habel carnem, Sola eum superbia et invidia mittit in ignem æternum.

CAPUT V. — 5- Superbia invidia mater. Agnes virgo et Crispina mulier, ambæ martyres. ContInens cogitet quid sibi desit, nou quid adsit. Servo ergo Dei cui subrepserit superbia, continuo ibi est et invidia. Non potest superbus esse non invidus. Invidia filia est superbiæ : sed ista mater nescit esse sterilis; ubi fuerit, continuo parit. Ut autem non sit in vobis, hoc cogitate , persecutionis tempore non solam Agnen fuisse coronatam virginem, sed et Crispinam mulierem : et forte, quod non dubitatur, aliqui tunc de continentibus defecerunt, et mulli de conjugatis pugnaverunt, atque viccrunt.Unde non frustra dicit Apostolus omnibus membris Christi : Alter alterum existimantes superiorem sibi, et honore mutuo præveniente. tPhilipp. II, 3, et Rom. xn, 10). Hæc eLenim si cogitetis, non eritis apud vos magni. Magis enim cogitare debetis quid vobis desit, quam quid vobis adsit. Quod habes. cave ne perdas : quod nondum habes, supplica ut habeas. In quantis sis minor, tibi cogitandum est; non in quantis sis major. Si enim cogitas quantum præcessisti alterum , lime tumorem. Si vero cogitas quantum tibi adhuc deest, ingemiscis; ct cum ingemiscis , curaris, humilis eris, tutior ambulabis, non præcipitaberis, non inflaberis.

CAPUT VI. — 6. Charitas sectanda, ut vitetur inflatio. Superbia quid est, et cur parit invidiam. An fugienda scientia, ne inflet. Et minam possint omnes de una charitate cogitare. Sola est enim quæ et viucilomnia, et sine qua nihil valent omnia, et quæ ubicumque fuerit trahit ad se omnia. Ipsa esi quæ non æmulatur. Quaeris causam ? Attende quod sequitur : Non inflatur ( I Cor. XIII, 4). Prior est in vitiis superbia, ut dicere coeperam, deinde invidia. Non enim invidia peperit superbiam, sed superbia peperit invidiam. Non enim invidet, nisi amor excellentiæ. Amor excellentiæ, superbia vocatur. Cum ergo in ordine prior sit superbia, sequatur autem invidia; Apostolus in laudibus charitatis noluit dicere prius, Non inflatur; et postea, Non æmulatur : sed prius dixit, Non æmulatur ; postca. Non inflatur. Quare hoc? Quia cum dixisset, Non æmulatur, quasi quæsiturus cras causam , quare nou æmulatur; subdidit, Non inflatur. Ergo si ideo non æmulatur, quia non inflatur; si inflaretur, æmulare- tur. Hoc in vobis crescat, et anima solidatur, quia non inflatur. Scientia , ait Apostolus , inflat. Quid ergo? scientiam fugere debetis, ct electuri cstis nihil scire potius quam illnari? Utquid vobis loquimur, si melior est ignorantia qnam scienlia? utquid vobis disputamus? utquid ista distinguimus? utquid quod nostis admonemus, quod non nostis inferimus, si scientia cavenda est, ne inflet? Ergo amate scientiam, sed anteponite charitatem. Scientia si sola sit, inflat. Quia vero charitas ædificat (I Cor. VIII, 1), non permittit scientiam inflari. Ibi ergo inflat scientia, ubi charitas non ædificat : ubi anteit ædificat , solidata est. Nun est ibi inflatio, ubi petra est fundamentum.

CAPUT VII. — 7. Stimulus carnis Apostolo datus , ne superbiret. Exaudiri optemus, non ad voluntatem, sed ad sanitatem. Ætertia quomodo petenda, quomodo temporalia. Quantum autem tentat inflatio , hoc est, elatio, ut propter hoc vitium 1 etiam tantus ille Apostolus appositum sibi esse diceret stimulum carnis angelum satanæ, a quo colaphizaretur! Qui colaphizalur, caput ejus tunditur, ne erigatur : nam et ibi de scientia metus crat inflationis, hoc est elationis. Ait enim : In magnitudine revelationum mearum ne extollar. Ibi ergo metuenda erat elalio. ubi magnarum rerum crat revelatio : c III magnitudine revelationum « mearum ne extollar, datus est mihi stimulus canus « meæ, angelus satanæ. qui me colaphizet. Propter « quod ter Dominum rogavi, ut auferre! eum a me : « et dixit mihi, Sufficil tibi gratia mea ; nam virtus in < infirmitate perficitur i (II Cor. XII, 7-9). Petitæger, ut quod ad salutem apponit medicus, cum vQluerit ægrotus auferatur. Medicus dicit : Non; mordet, sed sanat. Tu dicis : Tolle quod mordet. Medicus dicit: Non tollo, quia sanat. Tu ad medicum quare venisti? Sanari, an molestiam non pati? Nun ergo exaudivit Dominus Paulum ad voluntatem, quia exaudivit ad sanitatem. Nam non est magnum,exaudiri a Deo ad volunlalem; non est magnum. Ne putetis magnum esse hoc, quando quisquc orat, pro magno, si exauditur. Quære quid ora!. quære in qno exaudiatur. Nam non habeatis pro magno, exaudiri ad voluntalem : habete pro magno , exaudiri ad utilitatem. Ad voluntalem etiam dæmones exauditi sunt, et ad porcos quos petierant, ire permissi sunt (Matth. VIII, 51, 52). Ad voluntatem etiam princeps eorum exauditus est diabolus; a quo petitus Job tentandus non est negatus, ut esset ille probatus, iste confusus (Jvb I et II ). Ad voluntatem etiam Israelitæ exauditi sunt; et cum adhuc cibus esset in ore ipsorum, nostis qu;e I sic melioris note Mss. At Lov.: QILllIldo autem tentat inflatio, hoc est etatio ? t tiquc utri et quando charitas tleea. Aam propter hoc lilium, etc. Editi ceteri uostris uianuscii- Viis consentiuut, uisiquod pro, Quantum ; Labent, Qtumdo* consecuti Mot (Num. XI). Nolite ergo pro magno habere, exaudiri ad volontatem. Aliquando Deus iratus dat quod petis, et Deus propitius legat quod petis. Cum vero ea quæ Deus laudat, qure Deus præcipit, quæ Deus in futuro sæculo promittit , ab illo petitis; securi petite, et incumbite, quantum potestis, orationibus, ut sumatis. Illa enim propitio Deo conceduntur : Illa ejus non ira , sed misericordia largiuntur. Qunndo antem petitis temporalia, cum modo petite, cum timore petite : illi committite, ut si prosunt, det; si scit obesse, non det. Quid autem obsit, quid prosit, medicus novit, non apgrotus.

CAPUT VIII. — 8. Conlra continentes superbos. Sunt ergo continentes hnmiles , sunt superbi. Non sibi promittant superbi regnum Dei. Excellentior locus est, quo ducit continentia : sed qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11). Quid quæris celsiorem locum appetitu celsitudinis, quem potes apprehendere retontione humilitatis? Si extollis te, Deus dejicit te : si tu dejicis te, Deus elevat te. Sententia Domini est : nec addi aliquid, nec detrahi potest. Usque adco autem eontinentes homines plerumque superbiunt, ut non solum quibuscumque hominibus, sed etiam parentibus ingrati sint, et adversus parentes extollantur. Quare? Quia illi genucrunt, isti nuptias contempserunt. Unde ingrati essent qui nuptias contempsissent, nisi illi genuissent? Sed melior est filius patre suo conjugato, quia ipse non duxit uxorem : et melior est filia matre sua maritata , quia ipsa non quæsivit virum. Si superbior, nullo modo melior : si melior, sine dubitatione humilior. Si vis te invenire meliorem, interroga animam tuam, si vidcs ibi inflationem. Ubi inflatio est, inanitas est. Diabolus ubi inane invenerit, nidum facere molitur.

CAPUT IX. — 9. Continentibus quam maxime cavenda superbia. Conjugatus humilis quantum melior continente superbo. Continens superbus locum non habet in regno Dei. Denique, fratres mei, audeo dicere, superbis continentibus expedit cadere, ut in co ipso in quo se extollunt humilientur. Quid enim prodest cui inest continentia, si dominatur superbia? Contempsit unde natus est homo, et appetit unde cecidit diabolus. Nuptias contempsisti, bene fecisti; aliquid 'Helius elegisti : sed noli superbire. De nuptiis homo natus est, de superbia angeli ceciderunt. Si singula vestra bona considerem, melior es patre tuo, qui nuptias contempsisti; et tu melior matre tua, quae nuptias contempsisti. Etenim melior est virginalis sanctitas, quam pudicitia conjugalis. Ista duo simul si comparentur, melius est illud quam illud : quis dubitat? Sed addendo alia duo, superbiam et humilitatem ; in istis duobus interrogo vos, et de his respondete mihi : Quid est melius, superbia, an humilitas? Respondes , Humilitas. Junge illam virginali sanctitati. Superbia vero non solum non sit in virginitate tua, sed non remaneat nec in matre tua. Si enim tu tenucris superbiam, et tua mater humilitatem, melior erit mater quam filia. Iterum comparabo vos. Jam dudum singula cum intenderem, meliorem te inveneram : modo bina cum intendo, non dubito preferre humilem mulierem virgini superbæ. Et quomodo præferre? Videte quomodo praefero illam, quam modo comparabam. Bona pudicitia conjugalis est , melior integritas virginalis. Duo bona comparabam , non malum et bonum; sed bonum et melius distinguebam. Porro autem duo illa cum posuero, superbiam et humilitatem , numquid possumus dicere , Bonum est superbia , sed melior est humilitas? Sed quid dicimus? Superbia malum est, humilitas bonum: et superbia magnum malum, humilitas magnum bonum. Si ergo horum duorum unum est malum, et alterum bonum : jungitur malum ad majus tuum bonum, et fit totum malum : jungitur bonum ad matris tuae minus bonum, et fit magnum bonum. Mino. rem locum habebit mater in regno coelorum, quoniam maritata est, quam filia, quoniam virgo est. Majorem enim locum filia virgo, minorem locum mater maritata, ambæ tamen ibi: quomodo fulgida stella, obscura stella, ambæ tamen in caelo. Si vero mater tua fuerit humilis, tu superba: illa habebitqualemcumque locum, tu autem nullum locum. Et quis invenit alterum locum qui ibi non habuerit locum, nisi cum illo qui inde cecidit, stantemque dejecit? Inde cecidit diabolus, unde stantem dejecit hominem. Dejecit stantem : sed Christus descendens erexit jacentem. Unde te tamen erexit Dominus tuus, attende. Humilitate erexit, factus obediens usque ad mortem, humilia vit semet ipsum (Phil. II, 8). Princeps tuus humilis,et tu superbus?Caput humile, et membrum superbum? Absit. Non vult esse de corpore capitis humilis, qui amat superbiam. SI autem non fuerit, videat ubi crit. Ego nolo dicere , ne ampEius videar terruisse. Imo utinam terruerim , et aliquid egerim. Utinam qui sic fuerat, vel quæ sic fuerat, non sit ulterius. Utinam verba ista infuderim, et non effuderim. Totum sperandum est de misericordia Dei : quia qui terret, contristat; qui contristat, consolatur; sed si qui contristatus est, emendatur.