Skip to content
The Sermons

SERMO CCCLXI 4 (a) · 19 of 21

De Resurrectione mortuorum, i (b).

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

CAPUT PRIMUM.— 1. Animadvertimus, cum Apostoli Epistola legcretur, laudabilem motum fidei charitatisque vestrae, quemadmodum exhorrueritis homines, qui putantes hanc solam esse vitan, quam cum pecoribus habemus communem, post mortem autem finiri totum quod est hominis, nec esse spem ullam vitæ alterius melioris, pruritum malarum aurium corrumpentes, dicunt : Manducemus et bibamus ; cras enim morimur ( I Cor. xv, 32). Hinc ergo sumatur nostrae disputationis exordium , et hic sit nostri velut cardo sermonis, quo caetera, qu:e Dominus suggerere dignatus fuerit, referantur.

CAPUT II.—2. Spes fidesque nostra , resurrectio mortuorum. Charitas nostra. Duœ quœstiones de fu- tura resurrectione. Spes enim nostra est red rrecLio mortuorum : fides nostra est resurrectio mortuorum. Charitas etiam nostra est, quam praedicatio rerum quæ nondum videntur inflammat, et accendit desiderio, cujus magnitudine fiant corda nostra capacia beatitudinis quæ ventura promittitur, quamdiu creditur quod nondum videtur : charitas ergo etiam ipsa nostra , nec circa temporalia hæc et visibilia debet occupari, ut tale aliquid nos habituros in resurrectione speremus, quale modo, si contemnimus, melius vivimus mclioresque sumus, carnales videlicet voluptates atque deiicias. Sublata iUtque fide rcsurrectionis mortuorum , omnis intercidit doctrina christiana. Fundata vero fide resurrectionis mortuorum, non continuo securitas est de aniano christiano,nisi distinguatur vita illa quæ futura est, ab ista quæ transit. Itaque sic proponendum est : Si non resurgent mortui , nulla spes nobis est futuræ vitæ : si autem resurgent mortui, erit quidem vita futura ; sed secunda quæstio est, qualis erit. Prima itaque disputatio est, utrum futura sit resurrectio mortuorum : secunda vero disputatio est, qualis futura est in resurrectione vita sanctorum. * Castigatus ad d. r. t. v. et ad Lor. (a) Atlas. de Diversis t:!O. (b) PossiJius, in Indiculo, cap. 1, notat « de Resurrectione tractatus duos. I Primumcitat Fl :rus ad I Cor. xv; secunduuj, idcm ipse ac acta ad i Cor. iv, ct ad eolJSI. tu.

CAPUT III. — 3- In altera infidelis errat, inj altera christianus carnalis. Christianus auctoritatis pondere ducendus. Qni ergo dicunt mortuos non resurgere, christiani nou sunt : qui vero putant mortuos cum resurrexerint, carnaliter esse victuros, carnales christiani sunt. Quidquid ergo disputationis est adversus opinionem eorum qui resurrectionem mortuorum negant, adversus eos est qui foris sunt, ex quorum numero non hic arbitror adesse aliquem. Unde supcrflua vidcri potest nostra dissertio , si fuerit humorata, ut docere conemur resurgere mortuos. Auctorilatis cnim pondere christianus ducendus est, qui jam Christo credidit, qui nullo modo putat mentiri Apostolum. Sufficit ergo utiste audiat, Si mortui nou resurgunt, inanis est prœdicatio nostra, inanis est et fides vestra. Si mortui, inquit, non resurgunt, neque Christus resurrexit (lbid. 14, 13). Si autem Christus resurrexit,in quo salus est Christianorum, non atique impossibile cst resurgere mortuos : quoniam ille qui suscitavit Filium suum, et ille qui suscitavit carnem suam, cætero corpori, quod est Ecclesia, in capite demonstravit exemplum. Poterat crgo esse superflua disputatio de resurrectione mortuorum, ut jam susciperemus eam quam inter se Christiani solent habere, cum resurrexerimus quales erimus, quemadmodum vivemus, qux erunt negotia nostra, eruntne aliqua, aut nulla : si nulla erunt, desidiose victuri sumus nihil agendo; aut si aliquid agemus, quid agcmus : deinde, manducaturi ct bibituri sumus, conjunctiones marium feminarumque futurae sunt, an aliqua simplex et incorrupta vita communis; et si ita cst, qualis erit ipsa vita, qualis motus, qualis figura ipsorum corporum. Istac disputationes Christianorum suut, salva fide resurrectionis.

CAPUT IV. —4. Resurrectionem futuram probare suscipit. Ad hanc ergo disputationem , quantum vel suscipi vel promi per homines hominibus potest, quales vel nos sumus, vel vos estis, jam jamque iransircm, nisi me in illa quæstione, ubi quæritur, utrum omnino resurgant mortui , aliquantulum immorari cogeret sollicitudo quædam de nimis carnalibus fra- U'ibus nostris et prope paganis. Nam neminem hic paganum nunc esse arbitror, sed omnes christianos. Pagani vero ct irrisores resurrectionis quotidie In auribus Christianorum immurmurare non cessant: Manducemus et bibamus; cras enim morimur. Et quod dixit Apostolus, subinferens sollicitudinem suam ct subjungens huic sententiæ, Corrumpunt mores bonos colloquia mala: metuentes ista mala cl sollicitudinem gerentes pro infirmis , non solum paterna, sed eliam materna quadam charitate, cHam hinc dicemus ali. quid, quantum forte sufficiat Christianis, quia hodierno die hos omnes qui convenerunt devotio circa Scripturas major adduxit. Neque enim diei alicujus festi solemnitas ad ecclesiam Dci etiam turbas theatricas convocavit.Solent enim quidam non de pietate, sca de solemnitate concurrere. Hæc consideratio fecit ut primo dicamus de rcsurrectione mortuorum; ct dcinde, si copiam DouLinus dederit, qualis sit postea vita futura justorum.

CAPUT V. — 5. In eoa qui sic vivendum hic decernunt, quasi post mortem supersit nihil. — Timeo, inquit Apostolus, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestræ mentes corrumpantur a castitate quæ eat in Christo (II Cor. XI, 5). Horum autem mentes corrumpunt illa colloquia. Manducemus et bibamus; cras cnim morimur. Qui hæc amant, qni hæc sectantur, qui solam esse vitam istam arbitrantur, qui nihil dc cætero sperant, qui Deum aut non rogant, ant propter hoc rogant, quibus oncrosus est sermo diligentiæ, audiant nos cum magna tristitia ista dicentes. Manducare volunt et bibere ; cras cnim moriuntur. Utinam vere cogitarent se cras esse morituros. Quis enim tam demens atquc perversus est, quis lam hostis animæ suæ, qui crastino die moriturus non cogitet finita esse omnia propter quas laborat? Sic enim scriptum est, In illo die perient omnes cogitationes ejus (Psal. CXLV, 4). Etsi homines propter eos quos hic rclinquunt, testamenti curam gerunt imminente die mortis suæ ; quanto magis debent de anima sua aliquid cogilare? Cogitat bomo quos relinquat, et se qui hæc omnia rclinquit non cogitat? Ecce habebunt filii lui quod dimittis, tu nihil habebis, et. tuta cogitatio tua in eo consumitur qua peregrini post te transeant, non quo transeuntes perveniant. Utinam ergo esset cogitatio de morte. Sed cum efferuntur mortui, cogitatur mors, et dicilur : Vie miscro! talis fuit, hcri ambulabat; aut, aule septem dies illum vidi, illud atquo illud mecum locutus est ; nihil eSI homo. Murmurant ista. Sed forte cum mortuus plangitur, cum funus curatur, cum exsequiæ præparantur, cum effertur, cum itur, cum sepelitur, viget iste sermo : sepulto autem mortuo, etiam talis cogitatio sepelitur. Redeunt illæ curæ mortiferæ, obliviscitur qvem dcduxcrit, de successione cogitat decessurus ; reditnr ad fraudes, ad rapinas, ad perjuria, ad vinolentiam, ad infinitas corporis voluptates, non dico, cum exhaustæ fuerint, perituras, sed cum hauriuntur pereuntes ; et, quod est perniciosius, de sepulto mortuo argumentum sepe. liendi cordis assumitur, et dicitur, Manducemus et bibamus ; cras enim morimur.

CAPUT VI. — 6. Resurrectionis fides irridetur ab incredulis. Parentalia. In cos qui objiciunt nullum a mortuis rediisse. Irrident eliam fidem asserentium resurrecturos esse mortuos, dicentes sibi : Ecce iste positus est in sepulcro, audiatur vox illius. Sed hujus non potest : patris mei vocem audiam, avi mei, proavi mei. Quis inde surrexit? Quis indicavit quid agatur apud inferos? Dene nobis faciamus, cum vivinuis : cum autem mortui fuerimus, etiamsi parentes nostri, aut chari, ant propinqui afferaut ad sepulcra nostra, sibi afferent qui vivunt, non nobis mortuis. Et hæc quidem irrisit etiam Scriptura, dicens de quibusdam hona præsentia non sentientibus, Tanquam si epulas, inquit , mortuo circumponas (Eccli. xxx, 18) : ct manifestum est hoc ad mortuos non pertinerc, et consuetudinem hanc essc Paganorum , non venire de propagine illa et vena justitiæpatrum nostrorum Patriarcharum, quibus exsequias celebratas csse le- Simus, parentatum esse non legimus. Hoc etiam in moribus Judæorum animadverti potest : non enim tenuerunt iude virtutis frugem, sed tamen tenuerunt in qnibusdam solemnitatibus consuetudinis vetustatem. Et quod objiciunt quidam de Scripluris, Frange panem tuum, ct effunde vinum tuum snper sepulcra justorum, ct ne tradas cum injustis (Tob. iv, 18) ; non est quidem de hoc disserendum, sed tamen posse dico intelligere fideles quod dictum cst. Nam qucmadmodum ista fideles faciant religiose erga memorias suorum notnm cst fidelibus ; cl quia non sunt ista exhibenda injuslis, id cat , infidelibus, qnia, Justus ex fide vivit (Rom. I, 17), etiam hoc fidelibus nolum est. Nemo ergo quæerat de medicina vulnus, et de Scripturis conctur torqucrc vinculum , unde laqueum mortis injiciat animse suæ. Manifestum est quemadmodum illud intelligatur, et aperta atque salubris est hæc celebratio Christianorum.

CAPUT VII .—7. Fides nostra in corde, quasi Christus in navi dormiens, excitanda, ut tempestas sedetur. Illud ergo, ut cœperam dicere, videamus, propter hornines immurmurantes in aures infirmorum, Manducemus et bibamus; cras mill! morimur: quia dicunt, Nullus inde resurrexit, non audivi vocem cujusquam, cx quo ibi positus est avus meus, ex quo atavus , ex quo patcr ; nullius audivi voccm. Respondete, Christiani, si christiani estis : ne forte cum vultis in populis inebriari, pigeat vos corruptoribus respondere. Habetis quid respondeatis: sed fluctuatis concupiscentia voluptatum, cl vullis ingurgitari ct vivi sepeliri. Surgit cupiditas ebrietatis , et quasi fluctus quidam irruit in animam, attractus flatu male suadentis. Tempestatem ergo magnam pateris, non vis respondere corruptori, cum faves propinatori; sed fluctus concupiscentiæ nimis erigitur, et obruero vult tanquam navem cor tuum. Christiane, dormit iti , navi Ilia Christus : excita illum ; jubebit tempestati- bus ut omnia tranquillentur (Matth. VIII , 24-26). Illo enim tempore, quando discipuli in navi fluctuabant Christo dormiente, significaverunt fluctuare Christianos christiana fide dormiente. Vides cnim quid dicit Apostolus : Habitare, inquit, Christum per fidem in cordibut vestris (Ephes. III, 17). Secundum enim præsentiam pulchritudinis et divinitatis su;c semper cum Patre cst; secundum præsentiam corporalcm jam supra cælos ad dexteram Patris est : secundum præsentiam vero (idei in omnibus Christianis est. Et ideo ergo fluctuas, quia Christus dormit: hoc est, ideo concupiscentias illas, quæ excitantur flatibus male suadentium, non superas, quia fides dormit. Quid est, fides dormit.? Sopita est. Quid est, sopita est? Oblitus es eam. Quid ergo est excitare Christum ? Excitare fidem, reminisci quod credidisti. Ergo recordare fidem tuam, excita Christum : ipsa fides tua juhehit fluctibus, quibus turbaris, et ventis perversa suadentium : statim discedent, statim omnia conquiescent; quia etsi non desistit malus suasor loqui, jam non commovet na- vcm, non fluctum cxcitat, non mergit vehiculum quo purlaris.

8. Resurrectionis futuræ fides resurgente Christo satis comprobata. Totus orbis attestatur fidei nostræ. Omnia testimonium perhibent resurrectioni. Quid ergo facis cxcitans Christum ? Quid tibi dixerat malus illc sermocinalorYQuid dixerat illecorruptor, corrumpens bonos Inoies per colloquia mala? quid dixerat? Certe hoc dixerat : Nemo inde rcycrsus cst, non audivi patrem meum t non avum meum ; redeat inde aliquis, dicat quid illic agilur.

CAPUT VIII. --. Tu jam excitato Christo in navi tua, recolens fidem tuam, responde illi, et dic : Stulte, si pater tuus resurgeret, credercs; Dominus omnium rcsurrexit, et non credis? Unde cnim ita voluit mori et resurgere, nisi utomnes uni crederemus, ne a multis dccipcremur ? Et quid faceret pater tuus, si resurgeret et loqueretur, iterum moriturus? Attende cum quanta ille potestate resurrexerit, qui jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. vi, 9). Ostendit se ipsum discipulis ct (idclibus suis : contrectata est soliditas corpoi is, cum parum esset quibusdam viderc quod mcmincrant, nisi etiam tangcrent quod videbant. Confirmata fides est, non solum in cordibus, sed eliam in oculis hominum.Ascendit ille, qui hæc demonstravit, in coelum, misit Spiritum sanctum discipulis suis, prædicatum est Evangelium. Si mentimur hæc, interroga orbem terrarum. Multa quæ promissa sunt, facta sunt: multa quæ sperabantur, impleta sunt: in fide christiana totus orbis viget. Non audent Christi resurrectioni detrahere, nec illi qui nondum Christo crediderunt. Testimonium in coelo, testimonium in terra: teslimonium ab Angelis, leslimonium ab inferis. Quid remansit, quod non clamet? Et tu dicis, Manducemus et bibamus; cras enim morimur! 9. Exemplum resurrectionis in semine. Sed tristis factus cs de sepullo charissimo tuo , quia non statim audisti voccm ejus. Vivebat, mortuus est : manducabat, jam non manducal : sentiebat , jam nun sentit : non iuterest gaudiis et lætitiæ vivorum.

CAPUT IX. — Numquid plangeres semcn, quando arares? Si ergo esset quisquam ita rerum imperitus , qui qu ndo clToi tur semen in agrum, cl in terram mittitur, et fracta gleba sepelitur; si ergo esset quisquam ignarus rerum etiam proj c futurarum, qui plangeret triticum, quia meminisset æstatis, ct cogilarct apud se dicens, Hoc frumentum , quod modo sepultum cst, quanto labore messum , apportatum, trituratum, purgatum, servabatur in horreo, videbamus cjus decorem, et gratulabamur ; modo ablatum est ab oculis nostris; terram exaratam video, frumentum vero nec in horreo , nee hic cerno : frumentum quasi mortuum alquc sepultum lugubriter plangeret, fleret ubertim , attendens glebas et terram., messem autcm non videns : quomodo irrideretur a quibuslibelindoctis, sed in illa re non indoclis; imperitis quidcm aliarum rerum, peritis autem illius rei quam plangeret ille deformiter iinperitus ? Et quid ei dicerent illi qui scirent, si forte propterea ipse plangebat, quin nihil horum sciebat ? Noli esse tristis; hoc quod sepelivimus certe jam non est in horreo. non est in manibus nostris : veniemus ad agrum hunc, et de lectabit te ridere speciem segetis , ubi nunc plangis nuditatem arationis. Ille qui noverat quid esset de frumento venturum, et in ipsa aratione gauderet: ille vero incredulus vcl potius insipiens, et, ut verius dicam, inexpertus plangeret quidem forsitan primo, sed experto credens consolatus abscederet, et futuram messem cum experto speraret.

CAPUT X. — 10. Resurrectionis nostræ exemplum in Christo. Omnis creatura loquitur resurrectionem. Evigilatio animalium. Novilunia. Frondes arborum. Sed solent videri per annos singulos messes : generis autem humani una ultima in fine sæculi messis assurget. Ostendi nunc oculis non potest: sed de uno principali grano datum cst experimentum. Dicit ipse Dominus, Si granum sic manserit, et non mortificatum fuerit, solum manebit (Joan. xn , 24), dicens dc sua mortificatione, quia multiplex futura est in illum credentium rcsurrectio. Exemplum datum est de uno grano, sed tale exemplum cui crederent omnIs qui grana esse vellent. Quanquam et omnis creatura loquitur resurreclioncm, si surdi non sumus : unde conjicere debemus quid in fine semel de genere humano facturus est Deus, cum tot similia quotidie videamus. Resurrectio Christianorum semel crit, somnus animalium et evigilatio quotidiana est. Dormire, morti simile est : evigilare, resurrectioni simile est. Ex hoc quod quotidie fit, crede quod semel futurum est. Luna pcr omnes menses nascitur, crescit, perficitur, minuitur, consumitur, innovatur. Quod in luna per menses, huc in resurrectione semel in toto tempore. Quomodo id quod de dormientibus quotidie, hoc de luna pcr singulos menses. Unde abeunt, undc redeunt frondes arboribus? in quæ secreta discedunt,dc quibus secretis adveniunt? Hiems est, certe nunc arborcs arentibus similes verno tempore virescunt. Nunc primum factum est, an et præterito anno ita fuit? Imo et praetcrito sic fuit, Interceptum est ab autumno in hieme, redit per vernum in æstate. Ergo annus redit in tempore, et homines, facti ad imaginem Dei, cum mortui fuerint interibunt .

CAPUT XI. — H. Quomodo de terra quædam itistaurantur. Sed potest mihi aliquis dicere minus diligenter inspicicns mutationes instaurationesque rerum : Illa folia putruerunt, nova nascuntur. Pene autem coosidcrans videt quod et illa quae putresCunt, in vires terrae cedunt. Unde enim terra pinguificatur, nisi de putredine terrenorum? Attendunt hæc qui agrum colunt; et qui non colunt, quia in urbc semper vivunt, de hortis certe vicinis urbi cognoscant contemptibilia quaeque purgamenta civjlatis quibus studiis serventur, a quibus etiam pretio comparentur, quo portentur. Certe jam contemptibilia, exinanita omni utilitate, ab inexpertis possent putari Et quis dignatur stercus intucri? Quod intueri homo I Mss., viridescunt. horret, servare curat. Illud ergo quod consumptum jam et abjectum videbatur, redit in pinguedinem terræ , pinguedo in succum, succus in radicem ; et quod de terra in radicem transit, invisibilibus accessibus migrat in robur, distribuitur per ramos, a ramis in germina , a germine in fructus et folia. Ecce quod horrebas in putredine stercoris, in arboris fecunditate et viriditate miraris.

CAPUT XII. — 12. Objectio, quod corpus abeat in cinerem. Mos Ægyptiorum. Gabbarte. Nolo mihi jam opponas quod soles opponere : Non manet integrum corpus sepulti mortui; nam si maneret, rcsuigere crederem. Ægyptii ergo soli credunt resurrectionem, quia diligenter curant cadavcra mortuorum. Morem euim habent siccare corpora, et quasi ænea reddere: Gabbaras ea vocant 1. Ergo secundum istos, qui secretos naturae sinus ignorant, ubi omnia salva sunt Conditori, eliam cum mortalibus sensibus subtrahuntur, soli Ægyptii bene credunt resurrectionem mortuorum suorum, aliorum vero Christianorum spes in angusto est ? Sarpe enim vel vetustate vel aliqua non sacrilega necessitate apertis vel nudatis sepulcris, inventasunt corpora putruisse, el suspirantes gemuerunt homines, qui solent corporali specie delectari, et dixerunt in cordibus suis : Itane iste cinis aliquando habebit illam speciem pulchritudinis, reddetur vitæ, reddetur luci ? Quando istud erit ? Quando ego aliquid vivum de hoc cincre sperem? Qui hoc dicis, vides in sepulcro vel cinerem : replica ætatem luam, si es, verbi gratia, triginta, quinquaginta vel amplius annorum : in sepulcro vel cinis est mortui, tu ante quinquaginta annos quid eras? ubi eras? Corpora omnium nostrum, qui nunc loquimur, vel audimus, post paucos annos cinis erunt, ante paucos annos nen cinis erant. Qui ergo potuit parare quod non erat, deficiet reparare quod erat?

CAPUT XIII. — 13. Contra mala colloquia fides a Christo firmata. Desinant ergo murmura male loquenlium, et corrumpentium mures bonos colloquiis malis. Figite pedes in via, figite : ut non relinquatis viam, non ut rcmaneatis in via, sed quemadmodum dictum est, Sic currite, ut comprehendatis (I Cor. IX , 24). Semper vigeat Claristus in corde, qui voluit in capite ostendere quod membra cætera sperent. In terra quidem laboramus, caput nostrum in caelo jam nec moritur, nec deficit, nec aliquid patitur: passum cst tamen pro nobis. Quia traditus eat propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). noc nos per fidem novimus : quibus autem se ostendit, per oculos didicerunt. Non tamen nos reprobati sumus, quia resurrexit, et eum videre oculis carnalibus non potuimus. Habemus pro nobis ipsius Domini testimonium, quod dixit dubitanti disciputo et tactu quærenti quod credcret. Nam cum exclamas et cicatricum contrectatione convictus, et dixisset, Dominus meus,et Deus meus : ille contra, Quia vidisti me, inquit, et credidisti; beati qui non vident et I verba isthaec, cabbaras ea vocant, absuui. a ma.tuscriptis. credunt (Jo:m. xx , 24-29). Expergiscimini ergo ad beatitudinem vestram, nullus male suadens excutiat de cordibus vestris quod Christus infixit.

ii. In eos qui resurgere Christo tantum licuisse dicunt. Membrorum conjunctio cum Christo capite. Apta simili. tudo. Neque mihi illud dicatur. IIoc enim dicitur ab omnibus, qui jam eliam inviti auctoritati Christi cesserunt. Omnes enim pene Pagani, etiam qui nolunt aut differunt Christum devotione apprehendere, non audent reprehendere : quamvis audeant Christianos , Christum non audent; cedunt caph! , el adhuc corpori insultant. Sed corpus audicns insultationes eorum, qui jam cedunt capiti, non se præcisum putet a capite, sed subnixum. Nam si præcisi essemus, debuimus timere voces insultantium : non autem nus esse præcisos ille ipse testatur, qni Paulo, adhuc Saulo Ecclesiam persequenti, nit, Saule, Saule, quid me persequeris? Jam transierat per manns impietatis Judaeorum , jam inferna penetraverat, jam de sepulcro resurrexerat, jam in coelum ascenderat, jam dono Spiritus sancti credentium corda ditaverat alque firmaverat, ad dexteram Patris sedens interpellans pro nobis : non se iterum morti traditurus, sed nos de morte liberaturus, quid poterat perpeti a Saulo Sæviente? Unde illum manus illa tangebat, quamvis esset ille , sicut scriptum est, Spirans cædem (Act. ix , 4, 1) ? In Christianos humi laborantes impetum facere poterat: in Christum autem quando et quomodo? Clamat tamen pro cæteris membris, et non dicit, Quid persequeris meos? si enim diceret, Quid persequeris meos? crederemus servos. Sed non tantum cohærent servi domino , quantum Christiani Christo. Alia est ista compago : alius ordo memborum , alia unitas charitatis. Caput pro membris loqui ur , ncque hoc saltem dicit, Quid persequeris membra mea ? sed dicit, Quid me persequeris? Non tangebat caput, sed tangebat quod capiti junctum est.

CAPUT XIV. — Jam sæpe diximus , sed quia similitudo apta est, et rem bene insinuat, repetenda est. Qui tc in turba calcat, pedem tuum premit, linguæ autem nibil facit. Quid sibi ergo vult, quod lingua clamat, Calcas me? Pressura pedis est, nulla linguæ læsio, sed una compago. Et si unum membrum patitur, compatiuntur omnia membra ; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 2G). Si ergo lingua tua pro pede luo loquitur, Christus in coelo pro Christianis non loquitur? Non sic ergo loquitur lingua tua pro pede, ut dicat, Calcas pedem meum; sed, Calcas me, cum ipsa non lacta sil. Cognosce illum caput tuum, cum pro te de cælo loquitur, et dicit, Saule, Saule, quid me persequeris ? Ergo, fratres t cur hoc diximus? Ne forte ita vobis subrepant illi de quibus dicit Apostolus, Corrumpunt mores bonos colloquia mala; quia dicunt, Manducemus et bibamus; cras enim morimur (Id. xv, 53, 32) : ut dicant vobis (non audent enim Christum reprehendere, contremiscunt majestatis auctoritatem toto orbo fundatam; scd quomodo scriptum est, Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis frendet et tabescet (Psal. CXI , 10) : frendere potest, et tabescere potest; blasphemare autem Christum non audet) ; ne forte ergo ila loquantur cldicanl, Christo tantum licuit. Aliquando cnim et ex animo dicunt, aliquando autem timore dicunt: tu tamen et quid audeant dicere altende, ct quid non audeant.

CAPUT X V. — 15. Christus dolose ab infidelibus laudaMur, ne similem resurrectionem speremus. Dicturi ergo sunt : Dicis milii quod resurrexerit Christus, et inde speras resurrectionem mortuorum ; sed Christo licuit resurgere a morluis. Et incipit jam laudare Christum, non ut illi det honorcm, sed ut tibi faciat despera. lioncm. Serpentis astula pernicies, ut laudc Christi te avertat a Christo, dolose prædicat quem vituperare non :.udct. Exaggerat majestatem illius, ut singularem faciat, ne tu spercs tale aliquid, quale in illo resurgente monstratum cst. Et quasi religiosior apparet erga Christum, cum dicit : Ecce qui se audet comparare Christo, ut quia resurrexit Christus, cl se re- surrecturum putet. Noli perturbari perversa laude Impcratoris tui ; hostiles insidiæ tc perturbant, sed Christi humilitas ct humanitas te consolatur, Ille prædicat quantum erectus sit Christus a tc : Christus autem dicit quantum descendit ad te. Responde ergp huic: excita illam Iidem ; tempestas est, fluctus sunt, laborat navis, dormit Christus; excita illam fidem, noli oblivisci quod credidisti (Matth. VIII, 24-26). Statim respondebis, cum in te fides evangelica vigilare coeperit. Non cris inops in respondendo: non enim tu cris qui loqucris; manens in te Christus arripiet instrumentum suum linguam tuam, velut gladium suum , utens corde tuo et voce tua tanquam possessor inhabitans, resistet adversario, securum te faciet : tu tantum excita dormientem, id est, recordare oblitam fidem.

CAPUT XVI — 16. Christi resurrectione spem nobis resurrectionis merito allatam esse. Mortalitas Christi unde. Christus quomodo factus mediator. Peccata QUOmodo in Christo. Mortalitas pæna peccati. Modo enim quid dicturus sum, unde talibus responsurus sis ? Non novum aliquid dicam , sed id quod credidisti. Excita ergo lidcm , et respondc dicenti, Christus solus potuit, nos non possumus : responde et dic, Ideo Christus potuit, quia Deus; ille utique, quia Deus. Si quia Deus, quia omnipotens; si quia omnipotens, cur desperabo quod poterit et in me, quod demonstravit in sc propter me? Deinde quaero unde resurrexit Christus. Respondebit, A mortuis. Quæro quare morLuus sit. Numquid enim Deus mori potest? Illa etiam divinitas Verbum æquale Patri, ars omnipotentis artificis, per quem facta sunt omnia, incommutabilis sapientia, in se ipsa manens, innovaus omnia (Sar. VII , 27), attingens a fine usque ad finem fortiter et disponens omnia suaviter (1d. VIII, 1), mori potuit ? Non, inquit. Et tamen Christus mortuus est. Unde mortuus est? Videlicet quod nou rapinam arbitratus est cuse æqualis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Ante autem quid ait? Qui cum in forma Dei esset (Philipp. II, 6 et 7). Formam Dci acceperat, an in ca naturaliter crat I? Distinguit Apostolus. Cum formam De: diceret , esset dixit : cum formam servi nominaret, accipiens dixit. Christus ergo erat aliquid , accepit aliquid, ut cum illo unum essot quod accepcrat. In iorma Dei crat æqualis Deo, sicut evangelista ille piscator loquitur, Verbum erat in principio, et Verbum apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) : hoc est , Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus eat esse æqualis Deo. Quod enin non naturaliter inest, sed usurpatur illicite, rapin. est. Æqualitatem Dei usurpavit angelus, et.cecidit et factus est diabolus ; æqualitatem Dei usurpavi homo, et cecidit, et factus est mortalis. Hic auten., qui natus est æqualis, quia non natus ex tempore , sed sempiterno Patri sempiternus Filius, semper r - tus, per quem facta sunt omnia, in forma Dei es t. Ut autcm mediator esset inter Deum et homines inter justum et injustos, inter immortalem et mor les, assumpsit aliquid ab injustis et mortalibus, sv vans aliquid cum justo et immortali. Cum justo enim et immortali servans justitiam, ab injustis et mortalibus assumens morlalitalcm , factus in medio reconciliator, dejiciens murum peccatorum nostrorum; unde illi canitur a populo suo, Et in Deo meo transgrediar murum (Psal. XVII, 30): reddens Deo quod peccata abalicnaverant, redimens suo sanguine quod diabolus possidebat; mortuus est pro nobis, et resurrexit pro nobis. Portavit peccata nostra , non illis inhærens, sed ea sustinens : sicut Jacob portavit pelles hædorum , ut pilosus patri benedicenti videretur (Gen. XXVII, 16). Esau malus pilos proprios habebat, Jacob autern bonus alienos portabat. Mortalibus quippe hominibus peccata inhrerent. Non autem inhærebant illi qui dixerat, Potestatem habeo ponendi aniMam meam ♦ et potestatem habeo iterum sumendi eam ( Joan. x, i8 ).

CAPUT XVIJ. — Mors ergo in Domino nostro signum fuit alienorum peccatorum, non paena propriorum. In omnibus autem hominibus mortalitas poena peccati est: trahitur enim ab origine peccati, unde omnes venimus; de illius hominis lapsu, non de hujus descensu. Aliud enim est cadere, aliud descendere. Cecidit unus nequiter, descendit alius misericorditer. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. xv, 22), Portans ergo aliena peccata , Quæ non rapui, inquit , tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5) : id est, peccatum non habens moriebar. Ecce, inquit, veniet princeps hujus mundi, et in me nihil inveniet. Quid est, nihil in me inveniet? Non in me inveniet meritum mortis. Meritum enim mortis peccatum est. Quare ergo morieris ? Sequitur, et dicit: Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patria mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. xiv, 50 , 31). Et surgit pergens ad passionem. Quare? Quia voluntatem Patris sui faciebat, non quia principi pcccalOrum aliquid debebat, in quo peccatum nulluln erat. Ergo Dominus noster Jesus Christus divini- 1 Mss., Formam servi acceperaf, an ill ea naturaliter inerat? tatem secum attulit, mortalitatem autem a nobis assumpsit. Hanc accepit in utero virginis Ill.riæ , conjungens se ipsum Ycrbum Dei humanæ naturæ , tanquam sponsus sponsæ in. thalamo virginali, ut ipse tanquam sponsus procederet de thalamo suo (Paal. XVIII, 6).

17. Mortalitas in Christo vera, non ex merito, sed ex misericordia. CAntati resurrectio secundum carnem antea mortalem. Si justum eum fatentur, non fefellit promittens resurrectionem. Redi ergo ad id quod dicebam. Mortalitas de peccato venit in omnes homines : in Domino autem de misericordia erat, et tamen vera erat; quia talis caro vera erat, et vere mortalis erat, similitudinem habens carnis peccati (Rom. VIII , 3) ; non simililndinem carnis, sed similitudinem carnis peccati : vera enim caro, sed non peccati caro. Non enim morlalitatem illam, ut dixi, merito pecrati acceperat, qui semetipsum exinanivit formam servi accipiens, et factus obediens usque ad mortem. Quid ergo erat, et quid habebat? Divinitas erat, habens mortalitatem. Unde autem mortuas est, inde resurrexit.

CAPUT XVIII. — Ad eos jam respicite qui dicunt : Christus solus potuit resurgere, non autem tu. Sed responde et dic : Christus in eo quod ex nobis acceperat, resurrexit. Tolle formam servi, non esset in qua resurgeret; quia non esset in qua moreretur. Quid ergo milii de laude Domini mei fidem vis destruere, quam in me ædificavit Dominus meus? Ex illo enim quod formam servi accepit, mortuus est. Secundum hoc autem resurrexit, secundum quod mortuus est. Nullo modo ergo servi resurrectionem desperaverim, cum in forma servi Dominus resurrexerit. Aut si potentiae hominis tribuunt quod Christus resurrexit a mortuis; nam et hoc solent dicere, quia homo erat tam justus, ut posset etiam resurgere a mortuis : ut interim secundum ipsos loquar, et de Domini nostri divinitate non dicam; ille tam justus, ut a mortuis etiam resurgere mereretur, nullo pacto nos fallere potuit, cum etiam nobis resurrectionem promisit.

CAPUT XIX. — 18. Unde probata superius resurrectio futura. Omnia ergo quæ dicta sunt, fratres, ad id valent, ut sitis instructi , si qui dicunt non resurgere mortuos. Dicta sunt autem, si meministis, quantum Deus suggerere dignatus cst necessaria, et de rerum natura quotidianisque exemplis dicta sunt testirnonia; et de ipsa omnipotentia Dei cui nihil dirOcile est, qui si potuit facere quod non erat, multo magis potest reparare quod erat; et de ipso Domino et Salvatore Jesu Christo, quem constat resurrexisse, neque ejus resurrectionem factam nisi in forma servi, quia neque mors fieri potuit, unde opus esset resurgere, nisi per formam servi. Unde quoniam servi sumus, id in forma nostra sperare debemus, quod ille in forma servi praemonstrare dignatus est. Obticescant ergo linguæ dicentium , Manducemus et bibamus ; cras enim morimur. Prorsus et vos respondete, et dicite: Jejunemus et oremus; cras caim moriemur.

CAPUT XX. — 19. Ultimum judicium exspectare exemplo Noe admonemur. Restat ut dicamus qualis erit in resurrectione vita justorum. Sed quia jam bodie moderatum tempus videtis assumptum, id qund reddidimus ruminate : hoc autem quod debemus, orate ut aliquando reddamus. Illud maxime tencte quare locuti sumus, præsertim propter dies festos istos, fratres mei, quos Pagani celebrant. Attendite vobis: transit hic mundus, recordamini Evangelium ubi prædicit Dominus sic futurum novissimum dicm . quomodo in diebus Noe. Manducabant et bibebant, emebant et vendebant, uxores ducebant, nubebant, donec intravit Noe in arcam ; venit diluvium, et perdidit omnes (Luc. XVII, 27). Habetis apertissime Dominum præmonentem, et alio loco dicentem, Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Id. XXI, 34). Sint lumbi vestri accincti, et lucernce ardentes 1 ; et similes estote pueris exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis (ld. XII, 35, 3G ). Exspectemus cum venturum , non nos torpentes inveniat. Turpe est mulieri conjugatse non desidcrare virum suum : quanto turpius Ecclesiæ non desiderare Christum ? Venit vir ad carnales amplexus, et magnis votis castae uxoris accipitur : venturus est sponsus Ecclesiae ad tradendos aeternos amplexus, ad faciendos nos sibi sempiternos cohæredes, et nos ita vivimus, ut ejus adventum non solum non desideremus, sed etiam timeamus! Quam verum est quod sic venturus est dies ille, quomodo in diebus Noe? Quam multos sic inventurus est, et eos qui christiani appellantur! Ideo per tot annos aedificatur arca, ut evigilent qui non credunt ( Gen. vi). Pcr centum annos illa ædificata est, et non evigilaverunt ut dicerent, Non sine causa horno Dei arcam ædificat, nisi quia imminet exitium generi humano; et placarent iram Dei, conversi ad mores qui placent Deo , quomodo feccerunt Ninivitæ.

CAPUT XXI. — Fecerunt enim fructum pœnitentiae, et propitiaverunt iram Dei.

20. Ninive juxta prophetiam eversa, sed per pœnitentiam. Annuntiavit Jonas, non miscricordiam , sed iram futuram : non enim dixit, Triduo, et Ninive evertetur; si autem pœnitentiam in isto triduo egeritis, parcet vobis Deus: non dixit hoc. Eversionem solam minatus est, et prænuntiavit : et tamen illi de Dei misericordia non desperantes, converterunt se ad pœnitendum ; et pepercit Deus (Jonæ III ). Sed quid dicemus? quia Propheta mentitus est? Si carnaliter intelligas, falsum videtur dixisse : si spiritualiter in. telligas, factum est quod dixit Propheta. Eversa ost enim Ninive. Attende quid erat Ninive, et vide quia eversa est. Quid erat Ninive? Manducabant et bibebant, emebant, vendebant, plantabant, ædificabart, I Fditi addunt, in manibus vestris; quod abest a Mss. n"n hic tantum, sed ubique ferte apud Augustinum. lisdesn verbis carent Mss. græci, nec ea exliibel nostra 1 ulgata iu aul iquis Corbeiensibus bibliis. PATROL. X X XI X. (Cinqnante-une.) perjuriis vacubant, mendaciis, ebrietalibus, facinoribus corruptionibus : hæc crat Ninivc. Attende modo Ninive : plangunt, dolent, contristantur, in cilicio et cinere, in jejuniis et orationibus. Ubi est ilia Ninive? Nempe eversa cst, quia non in illis supcrioribus actibus constituta cst.

CAPUT XXII. —21. Reprehensione digniores qui nunc Christo ædificante Ecclesiam non convertuntur, quam qui olim Noc ædificante arcam, Ergo, fratres, et nwdo ædificatur arca, et illi centum anni tempora ista sunt : totus iste tractus temporis ilio annorum numcro significatus cst. Si ergo digne perierunt, qui Noc ædificante arcam dissimulaverunt; quid digni sunt, qui Christo ædificante Ecclesiam a salute dissimutant? Tantum interest inter Noc et Christum , quantum inter servum et Dominum; imo vero, quantum inter Deum et hominem. Nam servus ct dominus possunt et duo homines dici. Et tamen quia homine ædificante arcam non credidcrunt homines, datum esi de illis cavendum cxemplurn posteris. Christus Deus propter nos homo ædificat Ecclesinm; illi arcæ fundamentum se ipsum posuit : quolidie ligna imputribilia, fideles homines renuntiantes hnic sæculo, intrant in arcae compagincm; et adhuc dkiiur, Manducemus et bibamus; cras enim morimur? Vos ergo, ut dixi, fratres, contra illos dicite, Jejuncmus et oremus; cras enim morimur. Illi enim dicunt, Manducemus et bibamus; cras enim morimur, qui resurrectionem non sperant: nos autem qui jam resurrectionem et loquentibus Prophetis, ct prædicante Christo et Apostolis credimus et annun- Hamus, qui speramus nos post istam mortem victuros, non dcliciamus, nec corda nostra oneremus crapula et ebrietatibus; sed solliciti exspectantes, accincti lumbis et lucernis ardentibus, adventum Domini nostri, jcjunemus et oremus , non ideo quia cras moriemur, sed ut securi moriamur. Quod restat ergo, fratres, in nomine Domini alio tempore a nobis exigite. Conversi ad Dominum , etc.